Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
, licet multum laeter super cuncta
quae dixisti, quia sunt vera et aedificationi utilia,
tamen valde doleo, quia omisisti praecipua, tibique
notissima, et cur hoc feceris sic admiror, ut velim
ex his aliquantula coram te prodere, et quare dimiseris
addiscere. Ante quippe quam introisset Mediolanum
ad praedicandum, publice ad Varisiensem
plebem clericorum multitudinem convocavit, eisque,
sub quibus essent erroribus indicavit, et, ut ab eis
recederent, benigne admonuit. Qui ejus verba sprevere,
dicentes: Nobis ideo haec loqueris, quia ineruditos
cognoscis; caeterum, si doctor haberi vis
credibilis, vade, et in urbe haec loqui noli timere.
Quod si agere ausus fueris, quae dicis, credenda comprobabis.
Et tunc urbem ingressus, et populum,
sicut tu dixisti, est allocutus. In ipso etiam exordio
suae praedicationis, tandiu, cum aliquantis fidelibus,
per venerabilia loca, sanctorum flagitans suffragia,
nudis incessit pedibus, donec sic intumescerent ut
super eos nullo modo consistere posset.
84.
Duo denique sapientissimi clerici, audita ejus
fama, de longinquis regionibus ad eum venere, ut
cognoscerent quomodo ipse scientia polleret. Quorum
unus ei se in altercatione obtulit, et a mane
usque ad horam fere nonam, altero penitus silente,
utcunque restitit, et tunc sic est devictus ut nec
quid insolubile objicere, nec posset objecta exsolvere.
Alium vero, quia nimis eruditum reperit, die
eodem devincere non potuit, sed in altero prostravit.
Quos, licet devictos, quia valde doctos invenit,
multum dilexit, eisque omnem benigne humanitatem
impendit, et sic tandem abire permisit. Accidit
etiam ut semel transiret per plateam quamdam, juxta
domum pontificalem sitam; aliquantos autem viros,
quos ibi reperit, admonere coepit. Erant enim tunc
Guido et ordinarii, multique alii clerici, in eadem
domo pariter congregati. Quod cum audissent, sapientiorem
omnibus elegere, eumque ad ipsum direxere,
quatenus ei resisteret, et quae dicebat fore
vana diceret. Nam in paucis sic protinus verbis conclusus
est ut retro turpiter rediret velociter. Quem
cum sui interrogassent quid egisset, ait: Scitote,
aut ipsum non esse hominem, aut alterum fore qui
ab ejus loquitur ore. Haec omnia, quamvis non interfuisti,
Bonovicino narrante, pleniter didicisti.
85.
Illum praeterea famosissimum zelum, quo haereticum
quemdam ab altari repulit, cur non dixisti?
Timuisti forsitan ne in eo aliqui scandalizarentur.
Scito, charissime, quia dicta factaque Arialdi, imo
et Christi, incredulis et perversis plena scandalis,
piis vero fomenta sunt ardoris et lucis. Ea igitur
istis pandamus, de illis vero Salvatorem dicere audiamus:
« Sinite, inquit, eos; quia caeci sunt, et
duces caecorum (Matth. XV, 14). » Transeunte ergo
per majorem ecclesiam cum fratribus Arialdo Christi
famulo, audivit quod in eadem hora quidam
adulter et Simoniacus ad quoddam ipsius basilicae
altare accesserat, ut se simularet ibi canere missam:
Eamus, inquit, illuc. Ad quem cum pervenisset,
ait: Cum enim tu sis talis quali ecclesiae
valvae patere minime deberent, cur sanctum altare
praesumis pollutus contingere, et illa mysteria agere
quae solummodo innocuis et castis sunt commissa,
te fingere? Aufer te hinc quantocius, putride. Qui
cum inde se non amoveret, vir Dei manum ad planetam
misit, eamque ab ejus tergo extraxit, et
ipsum ab altari expulit; erant enim tunc in circuitu
ejusdem ecclesiae, causa negotiandi, tam civiles
viri quam suburbani pariter congregati. Qui exiit
et per forum querimoniam fecit. Commoto itaque
populo, dimissisque negotiis, ac fustibus elevatis,
per ostia irruunt, ut ipsum quaerant et perimant.
Ipse vero sciens quae ventura erant, non fugerat,
sed gradum ascenderat, ibique populum exspectabat.
Videntes ergo eum in gradu stantem, sacraque
manu innuentem, omnes deponebant fustes, et se
ad audiendum parabant, super ipsos innitentes: facto
denique silentio magno, praedicationem sic mellifluam
composuit ut corda, quae fuerant commota
et conturbata per falsi verba sacerdotis, operante
et instigante adversario, sedarentur et dulcorarentur
per verba veri Christi famuli, operante et flante
Spiritu sancto; et ora, quae intrando vesane proclamaverant:
Moriatur, moriatur; exeundo dicebant
orando: Faciat te Christus per multa tempora vivere,
qui huic loco | null | 404f4d7a-a604-4047-9b13-e65652c5cb60 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
te pro nostra salute est dignatus
dirigere.
86.
Quis etiam laicorum, suam in conjugio habens
consanguineam, audebat ecclesiam ingredi, in
qua morabatur Arialdus, famulus Christi? nam tales
ex ea personas pro hoc pepulit ut non solum fecisse,
sed etiam aestimasse, obstupendum sit. Monachos
autem, consortium Simoniacorum abbatum
falsorumque fratrum fugientes, benigne suscipiebat;
sed nunquid eorum aliquis in ejus praesentia erat
ausus vacare? quatenus aut non legeret, vel non
oraret, aut aliquid non ageret: nam si interdum in
ejus vacarent absentia, sic pavide, illum sentientes
venire, ad praedicta recurrebant opera; quemadmodum
solent in scholis pueri vacantes ad lectionem
recurrere, magistrum sentientes venire. Quis
etiam, dum praedicaret, in eodem loco mutire audebat?
nam qualiscunque persona esset, illico audiebat;
Sive tu tacebis, sive ego, quia scriptum est:
« Nolite mittere margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6).
» Sed licet tam severus esset contra
delinquentes, quis mitior erat in suscipiendo poenitentes?
Cum enim viri, qui dicebantur presbyteri,
in adulterio deprehenderentur, et a facie populi
persequentis locus eis tutus minime pateret alibi,
ad ipsum confugiebant. Quos si pure confessos cerneret,
protinus eos in omnibus omnino locis, excepto
altaris officio, suos faciebat participes, nec
deinceps apparebat quisquam, qui dicere contra eos
praesumeret quidquam. Dei vero Parasceve, in cubiculo
clauso, nudus confitebatur coram caeteris
fratribus, quidquid a cunabulis deliquerat, et pro
culpa unaquaque se faciebat verberari acerrime.
Nemo enim id facere cogebatur invitus; sed permittebatur,
si quisquam hoc agere vellet spontaneus.
Haec quia tibi sunt nota, et aedificationi utilia, cur
omisisti? obsecro, ne sileas, sed mihi super hoc
nimis admiranti prodas.
87.
ANDREAS SYRO.
Aestimas, venerande Syre, aestimas me dixisse
quidquid me contigerit de B. Arialdo scisse? Audi
adhuc, qualia tria praetermisi, ut ex his intelligas
me multa alia evidenter de eo cognovisse, et scienter
omisisse. Perrexerat enim aliquando invitatus ad
ecclesiam Cumanae civitatis, ut pacificaret dissidentes
clericos ipsius urbis; erat quippe tunc tempus
quadragesimale Cumque ad unum altare convenissemus,
ut officium vespertinale persolveremus, unum
quid (non recordor modo, utrum fuisset de antiphonis
vel responsoriis) sic elapsum est ab omnium
memoria, ut penitus inveniri nequiverit. Salubri
igitur consilio reperto, signum salutare sibi
in fronte impressit, juxta altare se prostravit, rem
perditam a Domino petiit; quam sic protinus invenit
ac si in loco, quo posuit occultum, id quod
petebatur, haberetur descriptum.
88.
Aliud vero signum factum est, dum illum, ex
aqua laci projectum, ad urbem duceremus. Erat
enim in quodam vico quidam rusticus, per multa
tempora morbo paralysi dissolutus, qui cum audisset
quod Christi martyr per viam duceretur, fidem
habens firmam, in eamdem fecit se viam ferri,
ibique dimitti. Transeunte itaque turba, quae feretrum
praecedebat, martyrem infirmus exspectabat.
Ad quem cum pervenissent qui ipsum portabant,
ab infirmo eodem obnixe rogati perstiterunt, eumque
coram ipso deposuere. Et (nescio utrum ex
solo visu an tactu) sanitati sic est protinus redditus
ut, qui vix aliorum manibus deferri valebat, statim
suis firmiter incederet plantis. Nam ego tunc aderam
inter subsequentem turbam; sed cum audissem
hoc, fortiter firmavi gressum, ut veniens ante feretrum
virum inspicerem firmiter incedentem, Deumque
laudantem.
89.
Tertium vero, quod narro miraculum, non quidem
egomet vidi, sed, quadam persona valde fideli
narrante, didici. Erant aliquanti viri ad portam Ticiniensem
simul congregati: coeperunt itaque confabulationem
habere tam de Arialdo Christi famulo
quam de his qui ejus venerandum adorabant sepulcrum.
Tum unus, superbo malignoque spiritu afflatus,
tale exsecrandum protulit verbum: Majus, inquit,
desiderium est mihi super ipsum mingere
quam illum adorare. Quem tam saevus internorum
viscerum illico dolor apprehendit ut neque quiescere
neque mingere ei licuerit, donec, nimio dolore cogente,
pariterque cohortatione virorum consiliante,
munus ad B. Arialdi sepulcrum obtulerit, ibique
adoraverit; et sic pristinam sospitatem adeptus est
humiliatus quam juste amiserat superbus. Si autem
bona omnia, quae de eo noverim, scribere vellem,
prius dies et charta deficeret quam sermo. Verum
quia tanta de eo scripta | null | d3d888ed-9a19-41db-8af9-a7813ecf3bc1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sunt, in quibus satis potest
dignosci quis vel unde fuerit, quidve docuerit, vel
quid pro Christo perpessus sit, metam ponamus,
Deumque trinum et unum benedicamus; cui sit
honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
PRAEFATIO.
1.
Praecepisti, venerande Pater Rudolfe, ut beati
martyris Arialdi passionem describerem. Quod licet
facere conatus sim (in veritate, non pro humilitate
sola, ut plerique sapientes solent, loquor), quidquid
in ea est quod conveniens sit, etiam in ipsa
verborum compositione, non meae sapientiae, quae
sic est parva ut pene sit nulla, sed soli Dei gratiae,
meritisque ipsius, atque tuae orationi tribuo. In qua
sciat, eam quicunque legerit, me prorsus nihil
dixisse nisi quod viris certis narrantibus didicerim,
a marchione videlicet, ipsius germano fideli, vel a
Bonovisino ejusdem fidelissimo famulo, qui ei a
cunabulis est famulatus similiter, imo de quibus tot
existere possunt testes quot illo in loco cum aetate
perfecta sanoque sensu sunt homines.
2.
Verum, per totum hunc libellum, meum nomen
celetur, qui talis sum ut magis conveniat nesciri
quam sciri, cui jure congruit illud Isaiae: « Claude,
inquit, ostium tuum, et absconde te post illud, donec
transeat ira Domini (Isai XXVI, 20); » tum vero nomen
in ejus fronte habeatur; quoniam, velis nolis,
super candelabrum, ut omnibus luceas, te posuit
Christus; quatenus, is qui scripsit si ignoratur, ad
quem scriptus est non ignoretur. Porro quia in hoc
plura sunt in verbis et factis aedificationi utilia, duodecim
monasteriis quibus te supernus Judex proposuit,
oro ut ad legendum tribuas, quatenus, dum
audierint, in defensione veritatis, quod alii nostro
in tempore dixerunt et perpessi sunt, accendantur
et ipsi ut talia dicant, et, si necesse fuerit, pro
eadem veritate similia patiantur.

CAPUT PRIMUM. #Arialdi natales, institutio, prima contra clerum incestum concio.@#
3.
Licet jam sic senex sit mundus ut jamjamque
vicinus ejus cernatur occasus, tamen quia ab universis
mortalibus ignoratur quando finiatur, libet
novorum constantiam sanctorum, supparem antiquorum,
saevitiamque perfidorum qui eos usque ad
necem, nostris temporibus imoque nostris sub oculis,
persecuti sunt, scriptis tradere atque posteris ad
eorum aedificationem intimare.
4.
Igitur in Cutiaco quodam vico, inter Mediolanum
Comumque sito, milliario vigesimo distante
a majore, quinto vero a minore [civitate], ut vulgari
fertur opinione, Bezo quidam cum Beza sua uxore
exstitit, nobiles utrique natione, sed nobiliores
probitate. In quorum profecto laude parumper immorari
ex sanctorum gestis quamplurimis instruimur,
et | null | 6866ef8d-eefa-49f5-b233-f7b3b42227c0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cuncti scimus liberiorem fore laudem celsi
aedificii, si certitudo manifesta habeatur firmi ipsius
fundamenti. Hi namque causam reproborum, quae
est rapacitas, tam exosam habeant, ut inter caetera
eorum bona, cum in servis equisque nimis abundarent,
nullus erat audax ex ipsis servis qui manipulum
quidem vi furtimve alienae segetis raptum deferre
auderet equis coram eisdem. Porro superbiam,
quae est causa diaboli, ita exsecrabantur ut, cum
libere modis omnibus suis vicinis imminerent atque
a nemine eorum si nollent, constringi possent; ceu
essent ex illorum minimis, sic se ultro subdebant
ipsorum omni justae conventioni.
5.
Verum quoniam unicuique parum est non
agere prava nisi in bonis operibus exercitationem
ponat, pauperum infirmorumque necessitati intendebant,
ut ex vicinis nemo, infirmitate oppressus, in
strato jaceret qui a Beza memoria digna non visitaretur,
et suis, si egeret hujusmodi, substantiis non
aleretur. Praeterea in caeterorum orphanorum egenorumque
beneficiis, quae illis sedule impendebat,
Deo et hominibus ejus vita sic erat grata ut ipsi pauperes
invicem conferrent, dicentes: Si haec obierit,
profecto nobis vivere non expedit. Hoc quippe exercitium
sanctae actualis vitae, per multorum curricula
annorum, in venerabilis Bezae natorumque ejus desudatione,
viro ipsius jam defuncto, egomet vidi caeteraque
perplura aedificationi congrua. Quae ideo
praetermitto, quia velociter ad ea quorum causa hoc
opus assumpsi venire concupisco.
6.
Huic utique, sicut illius relatione didici, nocte
quadam dormienti, ejus adhuc vivente viro ex quo
tunc in utero habebat filium, admirabile lumen in
visione, ceu solis meridiani splendor, desuper illuxit;
cujus claritas, omnibus tenebris ab ea expulsis,
totam domum, ubi erat jacens, implevit. Mane
autem facto, insolitam secum visionem admirans,
antiquis matronis pandit; a quibus protinus audit
habere se in utero infantem sexus masculini, meritique
futurum celsi. Quem cum enixa est, apto praestolato
tempore, Arialdum vocant, clericum faciunt,
scholis diligenter eo usque tradunt quousque
provinciales magistri qui eum possent instruere deficiunt.
A quibus cum per tempora, ut scholaribus
moris est, reverteretur (sicut a matre ejus jam saepe
dicta cognovit) et puellae ipsius ornatiores more
solito nitidioresque se ejus vultui praesentarent,
quemadmodum esset videre, sic exterminabat a sua
facie, dicens: Captio haec est Satanae. Indesinenter
denique, in diversis terris, scholasticis se studiis
tandiu tradidit, donec optime tam liberalium
quam divinarum litterarum haberet scientiam simulque
aetatem perfectam.
7.
Erat enim tunc ordo ecclesiasticus in tot erroribus
seductus, ut ex illo vix quispiam existeret qui
in suo loco veraciter reperiri posset. Nam alii, cum
canibus et accipitribus huc illucque pervagantes,
suum venationi lubricae famulatum tradebant, alii
vero tabernarii, et nequam villici, alii impii usurarii
existebant, cuncti fere cum publicis uxoribus sive
scortis suam ignominiose ducebant vitam; omnesque,
quae sua erant, non quae Christi, quaerebant. Nam,
quod sine gemitu dici vel audiri nec potest nec
debet, universi sic sub Simoniaca haeresi tenebantur
impliciti, quatenus a minimo usque ad maximum
nullus ordo vel gradus haberi posset nisi sic emeretur
quomodo emitur pecus. Et, quod est nequius,
nemo tunc qui tantae perversitati resisteret apparebat;
sed, cum lupi essent rapaces, veri putabantur
esse pastores.
8.
Ad quorum nimirum perversitatem detegendam
et corrigendam, Mediolanum, ubi haec iniquitas
tanto erat copiosior quanto urbibus caeteris ipsa est
populosior, a Deo procul dubio praefatus missus est
Arialdus, divinis, ut praediximus, legibus bene eruditus.
Qui ingressus urbem, populum pene universum,
ad ejus verba confluentem, fari sic adorsus
est: « Volo, dilectissimi, vobis dicere, in nostri sermonis
exordio, quae scire vos scio, ut paulatim sic
vos introducam ad ea quae nescitis et vobis scire
magnopere necessaria sunt. Veraciter credo vos
nosse humanum genus usque ad Christi Domini
nostri adventum caecum fuisse, non oculis corporis
sed cordis. Quod ideo erat caecum, quoniam quod
erat falsum credebat verum, dicens lapidi lignoque
et metallo: Deus meus es tu. Cujus caecitati ut miseriae
in tantum summa Lux et aeterna compassa
est, per quam omnia facta sunt, et in qua universa
consistunt, ut non ad hanc a cordibus hominum
auferendam angelum mitteret, sed per semetipsam
de coelo descendit, carnem assumpsit, et, | null | e6d2a95b-2fc9-41aa-85f7-010bca44e673 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut eam
ab hominum cordibus penitus expelleret, usque ad
crucis mortem libenter accessit. Qui in diebus carnis
suae homines tot de mundo elegit quot sufficere
ad universitatis illuminationem ante saecula posse
praevidit. Quos, omnibus falsitatis tenebris ab eorum
cordibus expulsis, aeterna luce illuminavit eosque
per mundum universum misit, et lucem, quam acceperat,
ubique deferre praecepit sicque ad Patrem a
quo venerat rediit.
9.
Haec quippe summa et aeterna vivaque Lux
duas in terra causas reliquit, in quibus omnes qui
erant illuminandi illuminarentur, et usque in finem
saeculi semper permanerent lucidi; tam isti qui
adhuc erant illuminandi quam qui jam fuerant illuminati.
Vultis nosse eae res quae fuerunt? Verbum
scilicet Dei et doctorum vita. De Verbo autem Dei,
quod lux sit, non meum, sed Psalmistae audite
testimonium: « Praeceptum, inquit, Domini lucidum,
illuminans oculos (Psal. XVIII, 9); » et item:
« Lucerna pedibus meis verbum tuum (Psal. CXVIII,
et 105.). » De vita vero doctorum, quod esse
debeat lux in verbis suis, ipsa per se Veritas aperte
manifestat: « Vos, inquit, estis lux mundi (Matth.
V, 14), » et protinus addidit: « Sic luceat lux vestra
coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et
glorificent Patrem vestrum qui est in coelis #(Ibid.,
16)@#. » Ex his itaque unam idem Dominus posuit
ante illos, aliam ante vos. Hi vero, quibus scientiam
Scripturae dedit, sibique ad ministrandum elegit,
ut ad lumen verbi sui lucidi semper viverent, constituit;
et, ut eorum vita esset vestra lectio, qui
litteras nescitis, ordinavit. Sed, inimico humani generis
insidiante, pariterque nostra negligentia et
peccato operante, illi, se convertendo retrorsum,
perdiderunt suam; vos autem lucem perdidistis
vestram.
10.
Verumtamen, ut securius vos idem inimicus
deluderet, qui societatis ab eis abstulit veritatem, eis
promisit in exteriori habitu sanctitatis habere similitudinem,
quod gemens dico, non ad vestram ignominiam,
sed ad cautelam. Nonne ad eamdem caecitatem
estis reversi, pro qua ab hominibus auferenda
Christus de coelo misericorditer descendit? Sic enim
ideo humanum genus ante ipsius adventum, ut diximus,
erat caecum, quia sumebat pro vero mendacium;
quicunque nunc opus simile facit, nonne
causam eamdem incurrit? Nam sicut illi decepti lapides
et ligna credebant deos, ita vos vestros sacerdotes
putatis veros, quos incunctanter esse constat
falsos. Unde hoc scire possumus? Vultis nosse unde?
In tenebris sumus: ut hoc patenter cognoscamus, ad
lucem eamus. Ad quam lucem? Ad Verbum videlicet
Dei. Ecce Christus dicit: « Qui mihi ministrat, me
sequatur (Joan. XII, 26). » Quod est aperte dicere:
A nemine quippe mihi ministratur nisi ab eo qui
me sequitur. Vestrorum vitam sacerdotum scio vos
nosse: et quo Christus pergat, et quid dicat, audite,
atque tunc plenius cognoscetis utrum isti sint
ejus ministri, an ipsius potius adversarii. Ecce Christus
clamat: « Discite a me quia mitis sum et humilis
corde (Matth. II, 29). » Et iterum de se dicit:
« Filius hominis non habet ubi caput reclinet #(Luc,
IX, 58)@#. » Et item: « Beati pauperes spiritu, quoniam
ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). »
11.
E contra vero, ut inspicitis, vestri sacerdotes,
qui effici possunt ditiores in terrenis rebus, excelsiores
in aedificandis turribus et domibus superioribus,
in honoribus, in mollibus delicatisque vestibus
pulchriores, ipsi putantur beatiores. Et ipsi, ut cernitis,
sicut laici, palam uxores ducunt; stuprum,
quemadmodum scelesti laici, sequuntur, atque ad
nefandum hoc opus patrandum tanto sunt validiores
quanto a terreno labore minus oppressi; videlicet
viventes de dono Dei. Christus autem in suis econtra
ministris tantam munditiam quaerit et exoptat
ut non solum in opere, verum etiam stupri scelus
damnet in corde, dicens: « Qui viderit mulierem ad
concupiscendam eam, jam moechatus est eam in
corde suo (Matth. V, 28.) » Redite, dilectissimi, ad
corda vestra, redite: et sumere verum, falsumque
respuere discite. Nam conatus sum reos reducere
ad | null | 2f7894ff-6ef8-4a88-86cb-f20ff7fb241c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
suam lucem; sed nequivi. Ut enim vos ad vestram
reducam, huc ideo veni; et hoc aut fecero,
aut pro vestra salute paratus sum animam meam
tradere gladio. Haec et hujuscemodi complura vir
Dei dum diceret, in verbis ejus plebs fere universa
sic est accensa ut, quos eatenus venerata erat ut
Christi ministros, damnans proclamaret Dei hostes,
animarumque deceptores.
3.
Licet jam sic senex sit mundus ut jamjamque
vicinus ejus cernatur occasus, tamen quia ab universis
mortalibus ignoratur quando finiatur, libet
novorum constantiam sanctorum, supparem antiquorum,
saevitiamque perfidorum qui eos usque ad
necem, nostris temporibus imoque nostris sub oculis,
persecuti sunt, scriptis tradere atque posteris ad
eorum aedificationem intimare.
4.
Igitur in Cutiaco quodam vico, inter Mediolanum
Comumque sito, milliario vigesimo distante
a majore, quinto vero a minore [civitate], ut vulgari
fertur opinione, Bezo quidam cum Beza sua uxore
exstitit, nobiles utrique natione, sed nobiliores
probitate. In quorum profecto laude parumper immorari
ex sanctorum gestis quamplurimis instruimur,
et cuncti scimus liberiorem fore laudem celsi
aedificii, si certitudo manifesta habeatur firmi ipsius
fundamenti. Hi namque causam reproborum, quae
est rapacitas, tam exosam habeant, ut inter caetera
eorum bona, cum in servis equisque nimis abundarent,
nullus erat audax ex ipsis servis qui manipulum
quidem vi furtimve alienae segetis raptum deferre
auderet equis coram eisdem. Porro superbiam,
quae est causa diaboli, ita exsecrabantur ut, cum
libere modis omnibus suis vicinis imminerent atque
a nemine eorum si nollent, constringi possent; ceu
essent ex illorum minimis, sic se ultro subdebant
ipsorum omni justae conventioni.
5.
Verum quoniam unicuique parum est non
agere prava nisi in bonis operibus exercitationem
ponat, pauperum infirmorumque necessitati intendebant,
ut ex vicinis nemo, infirmitate oppressus, in
strato jaceret qui a Beza memoria digna non visitaretur,
et suis, si egeret hujusmodi, substantiis non
aleretur. Praeterea in caeterorum orphanorum egenorumque
beneficiis, quae illis sedule impendebat,
Deo et hominibus ejus vita sic erat grata ut ipsi pauperes
invicem conferrent, dicentes: Si haec obierit,
profecto nobis vivere non expedit. Hoc quippe exercitium
sanctae actualis vitae, per multorum curricula
annorum, in venerabilis Bezae natorumque ejus desudatione,
viro ipsius jam defuncto, egomet vidi caeteraque
perplura aedificationi congrua. Quae ideo
praetermitto, quia velociter ad ea quorum causa hoc
opus assumpsi venire concupisco.
6.
Huic utique, sicut illius relatione didici, nocte
quadam dormienti, ejus adhuc vivente viro ex quo
tunc in utero habebat filium, admirabile lumen in
visione, ceu solis meridiani splendor, desuper illuxit;
cujus claritas, omnibus tenebris ab ea expulsis,
totam domum, ubi erat jacens, implevit. Mane
autem facto, insolitam secum visionem admirans,
antiquis matronis pandit; a quibus protinus audit
habere se in utero infantem sexus masculini, meritique
futurum celsi. Quem cum enixa est, apto praestolato
tempore, Arialdum vocant, clericum faciunt,
scholis diligenter eo usque tradunt quousque
provinciales magistri qui eum possent instruere deficiunt.
A quibus cum per tempora, ut scholaribus
moris est, reverteretur (sicut a matre ejus jam saepe
dicta cognovit) et puellae ipsius ornatiores more
solito nitidioresque se ejus vultui praesentarent,
quemadmodum esset videre, sic exterminabat a sua
facie, dicens: Captio haec est Satanae. Indesinenter
denique, in diversis terris, scholasticis se studiis
tandiu tradidit, donec optime tam liberalium
quam divinarum litterarum haberet scientiam simulque
aetatem perfectam.
7.
Erat enim tunc ordo ecclesiasticus in tot erroribus
seductus, ut ex illo vix quispiam existeret qui
in suo loco veraciter reperiri posset. Nam alii, cum
canibus et accipitribus huc illucque pervagantes,
suum venationi lubricae famulatum tradebant, alii
vero tabernarii, et nequam villici, alii impii usurarii
existebant, cuncti fere cum publicis uxoribus sive
scortis suam ignominiose ducebant vitam; omnesque,
quae sua erant, non quae Christi, quaerebant. Nam,
quod sine gemitu dici vel audiri nec potest nec
debet, universi sic sub Simoniaca haeresi tenebantur
impliciti, quatenus a minimo usque ad maximum
nullus ordo vel gradus haberi posset nisi sic emeretur
quomodo emitur pecus. Et, quod est nequius,
nemo tunc qui tantae perversitati resisteret apparebat;
sed, cum lupi essent rapaces, veri putabantur
esse pastores | null | cf64b0b1-d4f5-4821-b4be-29c118c82e0a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
8.
Ad quorum nimirum perversitatem detegendam
et corrigendam, Mediolanum, ubi haec iniquitas
tanto erat copiosior quanto urbibus caeteris ipsa est
populosior, a Deo procul dubio praefatus missus est
Arialdus, divinis, ut praediximus, legibus bene eruditus.
Qui ingressus urbem, populum pene universum,
ad ejus verba confluentem, fari sic adorsus
est: « Volo, dilectissimi, vobis dicere, in nostri sermonis
exordio, quae scire vos scio, ut paulatim sic
vos introducam ad ea quae nescitis et vobis scire
magnopere necessaria sunt. Veraciter credo vos
nosse humanum genus usque ad Christi Domini
nostri adventum caecum fuisse, non oculis corporis
sed cordis. Quod ideo erat caecum, quoniam quod
erat falsum credebat verum, dicens lapidi lignoque
et metallo: Deus meus es tu. Cujus caecitati ut miseriae
in tantum summa Lux et aeterna compassa
est, per quam omnia facta sunt, et in qua universa
consistunt, ut non ad hanc a cordibus hominum
auferendam angelum mitteret, sed per semetipsam
de coelo descendit, carnem assumpsit, et, ut eam
ab hominum cordibus penitus expelleret, usque ad
crucis mortem libenter accessit. Qui in diebus carnis
suae homines tot de mundo elegit quot sufficere
ad universitatis illuminationem ante saecula posse
praevidit. Quos, omnibus falsitatis tenebris ab eorum
cordibus expulsis, aeterna luce illuminavit eosque
per mundum universum misit, et lucem, quam acceperat,
ubique deferre praecepit sicque ad Patrem a
quo venerat rediit.
9.
Haec quippe summa et aeterna vivaque Lux
duas in terra causas reliquit, in quibus omnes qui
erant illuminandi illuminarentur, et usque in finem
saeculi semper permanerent lucidi; tam isti qui
adhuc erant illuminandi quam qui jam fuerant illuminati.
Vultis nosse eae res quae fuerunt? Verbum
scilicet Dei et doctorum vita. De Verbo autem Dei,
quod lux sit, non meum, sed Psalmistae audite
testimonium: « Praeceptum, inquit, Domini lucidum,
illuminans oculos (Psal. XVIII, 9); » et item:
« Lucerna pedibus meis verbum tuum (Psal. CXVIII,
et 105.). » De vita vero doctorum, quod esse
debeat lux in verbis suis, ipsa per se Veritas aperte
manifestat: « Vos, inquit, estis lux mundi (Matth.
V, 14), » et protinus addidit: « Sic luceat lux vestra
coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et
glorificent Patrem vestrum qui est in coelis #(Ibid.,
16)@#. » Ex his itaque unam idem Dominus posuit
ante illos, aliam ante vos. Hi vero, quibus scientiam
Scripturae dedit, sibique ad ministrandum elegit,
ut ad lumen verbi sui lucidi semper viverent, constituit;
et, ut eorum vita esset vestra lectio, qui
litteras nescitis, ordinavit. Sed, inimico humani generis
insidiante, pariterque nostra negligentia et
peccato operante, illi, se convertendo retrorsum,
perdiderunt suam; vos autem lucem perdidistis
vestram.
10.
Verumtamen, ut securius vos idem inimicus
deluderet, qui societatis ab eis abstulit veritatem, eis
promisit in exteriori habitu sanctitatis habere similitudinem,
quod gemens dico, non ad vestram ignominiam,
sed ad cautelam. Nonne ad eamdem caecitatem
estis reversi, pro qua ab hominibus auferenda
Christus de coelo misericorditer descendit? Sic enim
ideo humanum genus ante ipsius adventum, ut diximus,
erat caecum, quia sumebat pro vero mendacium;
quicunque nunc opus simile facit, nonne
causam eamdem incurrit? Nam sicut illi decepti lapides
et ligna credebant deos, ita vos vestros sacerdotes
putatis veros, quos incunctanter esse constat
falsos. Unde hoc scire possumus? Vultis nosse unde?
In tenebris sumus: ut hoc patenter cognoscamus, ad
lucem eamus. Ad quam lucem? Ad Verbum videlicet
Dei. Ecce Christus dicit: « Qui mihi ministrat, me
sequatur (Joan. XII, 26). » Quod est aperte dicere:
A nemine quippe mihi ministratur nisi ab eo qui
me sequitur. Vestrorum vitam sacerdotum scio vos
nosse: et quo Christus pergat, et quid dicat, audite,
atque tunc plenius cognoscetis utrum isti sint
ejus ministri, an ipsius potius adversarii. Ecce Christus
clamat: « Discite a me quia mitis sum et humilis
corde (Matth. II, 29). » Et iterum de se dicit:
« Filius hominis non habet ubi caput | null | d7f94a5e-c2e4-46a2-bdd6-6d47ef05f3c7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
reclinet #(Luc,
IX, 58)@#. » Et item: « Beati pauperes spiritu, quoniam
ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). »
11.
E contra vero, ut inspicitis, vestri sacerdotes,
qui effici possunt ditiores in terrenis rebus, excelsiores
in aedificandis turribus et domibus superioribus,
in honoribus, in mollibus delicatisque vestibus
pulchriores, ipsi putantur beatiores. Et ipsi, ut cernitis,
sicut laici, palam uxores ducunt; stuprum,
quemadmodum scelesti laici, sequuntur, atque ad
nefandum hoc opus patrandum tanto sunt validiores
quanto a terreno labore minus oppressi; videlicet
viventes de dono Dei. Christus autem in suis econtra
ministris tantam munditiam quaerit et exoptat
ut non solum in opere, verum etiam stupri scelus
damnet in corde, dicens: « Qui viderit mulierem ad
concupiscendam eam, jam moechatus est eam in
corde suo (Matth. V, 28.) » Redite, dilectissimi, ad
corda vestra, redite: et sumere verum, falsumque
respuere discite. Nam conatus sum reos reducere
ad suam lucem; sed nequivi. Ut enim vos ad vestram
reducam, huc ideo veni; et hoc aut fecero,
aut pro vestra salute paratus sum animam meam
tradere gladio. Haec et hujuscemodi complura vir
Dei dum diceret, in verbis ejus plebs fere universa
sic est accensa ut, quos eatenus venerata erat ut
Christi ministros, damnans proclamaret Dei hostes,
animarumque deceptores.
CAPUT II. #Arialdus, socium Landulfum nactus, Romam abit, et ambo injuriis impiorum vexantur.@#
12.
Factum est autem, dum agerentur haec, de
medio multitudinis surgens quidam clericus, nomine
Landulphus, de urbanis excellentibus tam ordine
quam natione, nimis potens in voce et sermone,
silentium petiit. Quo concesso, hujusmodi laetiferam
vocem prompsit: Gratias, inquit, coram vobis
omnipotenti Deo ago, qui nunc me ea audire permittit,
unde meum cor per innumera tempora ignescit.
Nam olim haec sciens dolensque, ideo tacebam,
quoniam cum quo ea dicerem non habebam. Nunc
vero, domine Arialde charissime, quia Dei donum
te dedit mihi, scito me ab ipso collatum tibi, et
exinde quidquid hac de re dixeris fecerisve, me facere
et dicere, et me meam animam, sicut tu professus
es tuam, pro salute fratrum ponere esse
paratum, incunctanter te nunc reddo securum. Populus
jam fidelis haec audiens, in Dei laudem crescens,
hilarescit, pars adversa tabescens deficit; Dei
vero famulus Arialdus, oculis ac manibus sursum
erectis, omnium bonorum Largitori immensas ac
debitas reddit gratias.
13.
Denique post haec quidam laicus surrexit alius,
nomine Nazarius, officio monetarius, cujus vita
valde erat ab omnibus laudabilis, licet conjugalis,
qui silentium petiit. Quo accepto, coram omnibus
tale responsum dedit: Domine Arialde, ea quae dicis
esse vera et utilia, non solum advertere possunt
sapientes; verum etiam et vecordes. Quis tam insipiens
est, qui non lucide perpendere possit quod
eorum vita esse altius debeat a mea dissimilis? quos
ego in domum meam ad benedicendum eam voco,
juxta meum posse reficio, et post haec manus deosculans
munus offero; et a quibus mysteria, pro
quibus aeternam vitam exspecto, omnia suscipio.
Sed, ut omnes inspicimus, non solum non mundior,
verum etiam sordidior perspicue cernitur. Verumtamen
hoc scelus sic scito inter nos radicatum et
inveteratum, quatenus aut vix aut cum grandi labore
poterit evelli. Nunc autem, quia Largitor omnium
bonorum mihi tanta contulit bona, quae satis et mihi
sufficere possunt et tibi, obsecro te, per eumdem
omnipotentem Dominum, ut in domum meam ingredi
digneris, et ex bonis omnibus meis, ut ego, ita
et tu fruaris, quatenus tua exhortatione assidua ab
hoc errore liberari, et in omni veritate confirmari
possimus, tam ego quam haec plebs universa. Cave
ne ad sanguinem altum de quo ortus es, et ad opem
multam qua polles, inspic as, ne forte, sacramente
pro quo te adjuravi spreto, non quae Dei, sed quae tua
sunt quaerere videaris.
14.
Vir autem Domini haec audiens, et magnitudinem
conjurationis, et famam viri optimam considerans,
omnia terrena, quae sibi resistere possent,
conculcans, in domum se juste invitantis libenter
intravit, | null | c0a698fa-d01f-4d86-b3d2-a32e92275c2f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et per plura tempora Marthae opus ab eo
fideliter sumpsit; et quod operatus est Petrus in
Cornelio suisque amicis, operatus Arialdus est in
Nazario ejusque vicinis. In quibus utique tunc arbustis,
quae se Dominus per prophetam pollicitus est
in deserto simul positurum, scilicet vitem et ulmum
(Isai. XLI, 19),
procul dubio est completum, quatenus
altera mentes debriaret, altera vero debriantem
sustentaret. Exhortantibus denique Arialdo
Landulphoque populum fideli et assidua doctrina,
stupra clericorum nefanda et execranda eorum connubia,
sic ab eodem populo intra aliquanta tempora
sunt persecuta et deleta, ut nullus existeret quin
aut cogeretur tantum nefas dimittere, vel ad altare
non accedere.
15.
Per idem tempus decrevere fideles Romam
ad synodum Landulphum mittere; quoniam, ut
eos mendaciter eorum aemuli accusarent, illo pergebant.
Quem [ultra] urbem Placentinam progredi
non licuit, quia ibi a quodam profano est in oppido
percussus, et sic Mediolanum regressus. Sed Arialdus,
Dei famulus, sumpto itinere, omnium adversariorum
fraudem circumquaque positorum ad cum
necandum scienter declinavit, atque Romam, Deo
illum protegente, incolumis pervenit. Qui coram
summo pontifice se offerens, cum causam jam coeptam
ei retulisset, post multam honorificentiam,
quam ipsi idem impendit, jussit, a quibus sacerdotibus
divina mysteria dehinc sumeret, et sub inevitabili
jussu ei praecepit ad opus coeptum regredi, et
tandiu in eo vehementer insistere, donec nefanda
opera, quae tunc inerant in ecclesiastica familia, aut
penitus deleret, aut sanguinem pro Christo proprium
inimicis fundendum praeberet. Qui in omnibus
obediens regreditur, jam saepe dictam causam competenter
persequitur et constanter, cum suo socio
divinitus sibi collato, habentes dehinc doctrinam
tam plenam auctoritate quam veritate.
16.
Hoc quippe impii civiles clerici perpendentes,
quasi occulte in unum conveniunt; ideo, quia progenie
altior erat Landulphus, cum occidere disponunt,
putantes timore perterritum sic silere posse
Arialdum. Ad patrandum vero tam scelestum opus,
quemdam audacem et impium conveniunt clericum,
et nimio praemio reddunt securum, si jam dictum
exstingueret virum. Qui acquisito grandi carnificis
gladio, quem saepe ego postea vidi, simulque toxico
ad necandum citissimo, coepit eum prosequi per
Coenam Domini, et Parasceven, Sabbatumque sanctum
clanculum, nec non et sanctum diem Passchae.
Vera utique me dicere scio; utrum rei
gestae ordinem teneam, ignoro. Cumque ipsum in
diebus his reperire minime potuerit absque turbis;
in secunda tandem de Albis feria, ad impium et diu
optatum pervenit votum. Nam in ipsius diei crepusculo
solum illum ante quoddam reperit altare orantem;
misturam impiam, quam secum ferebat, permiscuit
illico, scilicet gladium cum toxico; et post
tergum clam veniens, eum in collo graviter percussit,
et sic fugam protinus petiit. Sed, volente Deo,
licet esset nimis velox ad fugiendum, in egressu
basilicae per quemdam captus est claudum.
17.
Clamor igitur vehemens attollitur; ab omnibus
concurritur; quae esset causa tanti clamoris
inquiritur. Cognita namque causa, nefandum clericum
circumdedere, eumque cornu toxico plenum
habentem reperiunt. Moerentes ergo, percussum et
eum qui percussit accipiunt, ac sic ad domum Landulphi
pergunt; et ipsius obitum protinus praestolantur
affuturum. Sed magni prodigii evidentiam
tunc ostendit Deus omnipotens, ut servo suo nihil
plus venenum officeret, quemadmodum si aqua esset.
Nam isdem professus est clericus se illud in
pluribus pecudibus probasse; quae ut deglutivere,
cunctae post paululum vita caruerunt. O mira Domini
potentia! Hunc virum postquam tetigit, etiam
deglutitum nulli nocere quivit. Unde ipse reddens
debitam Deo laudem, percussorem clericum dimisit
incolumem, admonens ne ulterius tantam conaretur
praesumptionem. Idem vero clericus, sua cernens
molimina, nimio studio exquisita, a Dei evidenter
virtute exinanita, sibique ab ejus famulo pro malis
impensa bona, corde compunctus, veniam petiit,
tanti sceleris incentores prodidit, se ulterius tale
quid minime conari promisit, et postremo sic discessit
18.
Per idem tempus clerici suburbani, in unum
convenientes, ad invicem dicunt: Quid facimus? En
Arialdus, qui nos nostrasque familias conturbavit et
dispersit, in urbe conclusus, atque a populo circumdatus,
inhabitat; ideoque, ut eum perimamus, nequaquam
pertingere valemus. Si autem hoc nequimus,
damnum dedecusque, quod possumus, illi saltem
inferamus. In loca nostra nunc | null | fe9248e0-a642-4408-9859-a162669dba23 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
revertamur, et exquisitis
gladiis bene acutis, rursum nocte alia conveniamus,
una illuc, ubi idem est ortus, pergamus,
et ubi adhuc cum suis magna pollet possessione parentibus,
atque ad ignominiam ejus ecclesiam, quam
olim impendio proprio construxit, violemus et dissipemus;
arbores vero castaneas, quas habet innumeras,
decorticemus, vineas autem, quibus nimis
abundat, incidamus. Interim quidem ex nobis aliqui
illuc pergant in die qui ipsius substantiae plene
habent notitiam, vineas ejus et silvas evidenter designent,
ut non tunc quid appareat in quo quis errare
debeat.
19.
Nocte igitur conveniunt condicta, ecclesiam
extra vicum reperiunt, quam ruptis ostiis intrant.
Altare frangunt et violant, caeteraque utensiiia
dissipant, et dedecus, quod infelices nequibant
famulo, facere non sunt veriti Domino. Porro cum
ad designatas arbores vineasque vellent accedere,
sicut ipsi postea professi sunt morientes, cum ingenti
terrore tanta a justo Dei judicio sunt perculsi
caecitate, ut neque ubi essent, neque rem designatam
invenire possent. O mira Domini pietas! Suam
demoliri casam permisit, servi vero sui optime tutari
novit. Sed ne miseri illam noctem inanem ducerent,
vineas et silvas introgressi, alienas incidunt
et decorticant. Verumtamen Deo gratias agens profiteor
postea me vidisse persaepe ipsas arbores
suis cultoribus uberrimos fructus reddere casque
adhuc similiter credo facere.
12.
Factum est autem, dum agerentur haec, de
medio multitudinis surgens quidam clericus, nomine
Landulphus, de urbanis excellentibus tam ordine
quam natione, nimis potens in voce et sermone,
silentium petiit. Quo concesso, hujusmodi laetiferam
vocem prompsit: Gratias, inquit, coram vobis
omnipotenti Deo ago, qui nunc me ea audire permittit,
unde meum cor per innumera tempora ignescit.
Nam olim haec sciens dolensque, ideo tacebam,
quoniam cum quo ea dicerem non habebam. Nunc
vero, domine Arialde charissime, quia Dei donum
te dedit mihi, scito me ab ipso collatum tibi, et
exinde quidquid hac de re dixeris fecerisve, me facere
et dicere, et me meam animam, sicut tu professus
es tuam, pro salute fratrum ponere esse
paratum, incunctanter te nunc reddo securum. Populus
jam fidelis haec audiens, in Dei laudem crescens,
hilarescit, pars adversa tabescens deficit; Dei
vero famulus Arialdus, oculis ac manibus sursum
erectis, omnium bonorum Largitori immensas ac
debitas reddit gratias.
13.
Denique post haec quidam laicus surrexit alius,
nomine Nazarius, officio monetarius, cujus vita
valde erat ab omnibus laudabilis, licet conjugalis,
qui silentium petiit. Quo accepto, coram omnibus
tale responsum dedit: Domine Arialde, ea quae dicis
esse vera et utilia, non solum advertere possunt
sapientes; verum etiam et vecordes. Quis tam insipiens
est, qui non lucide perpendere possit quod
eorum vita esse altius debeat a mea dissimilis? quos
ego in domum meam ad benedicendum eam voco,
juxta meum posse reficio, et post haec manus deosculans
munus offero; et a quibus mysteria, pro
quibus aeternam vitam exspecto, omnia suscipio.
Sed, ut omnes inspicimus, non solum non mundior,
verum etiam sordidior perspicue cernitur. Verumtamen
hoc scelus sic scito inter nos radicatum et
inveteratum, quatenus aut vix aut cum grandi labore
poterit evelli. Nunc autem, quia Largitor omnium
bonorum mihi tanta contulit bona, quae satis et mihi
sufficere possunt et tibi, obsecro te, per eumdem
omnipotentem Dominum, ut in domum meam ingredi
digneris, et ex bonis omnibus meis, ut ego, ita
et tu fruaris, quatenus tua exhortatione assidua ab
hoc errore liberari, et in omni veritate confirmari
possimus, tam ego quam haec plebs universa. Cave
ne ad sanguinem altum de quo ortus es, et ad opem
multam qua polles, inspic as, ne forte, sacramente
pro quo te adjuravi spreto, non quae Dei, sed quae tua
sunt quaerere videaris.
14.
Vir autem Domini haec audiens, et magnitudinem
conjurationis, et famam viri optimam considerans,
omnia terrena, quae sibi resistere possent,
conculcans, in domum se juste invitantis libenter
intravit, et per plura tempora Marthae opus ab eo
fideliter sumpsit; et quod operatus est Petrus in
Cornelio suisque amicis, operatus Arialdus est in
Nazario ejusque vicinis. In quibus utique tunc arbustis,
quae se Dominus | null | 961fac81-2628-450d-8dc4-3af6102138a0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
per prophetam pollicitus est
in deserto simul positurum, scilicet vitem et ulmum
(Isai. XLI, 19),
procul dubio est completum, quatenus
altera mentes debriaret, altera vero debriantem
sustentaret. Exhortantibus denique Arialdo
Landulphoque populum fideli et assidua doctrina,
stupra clericorum nefanda et execranda eorum connubia,
sic ab eodem populo intra aliquanta tempora
sunt persecuta et deleta, ut nullus existeret quin
aut cogeretur tantum nefas dimittere, vel ad altare
non accedere.
15.
Per idem tempus decrevere fideles Romam
ad synodum Landulphum mittere; quoniam, ut
eos mendaciter eorum aemuli accusarent, illo pergebant.
Quem [ultra] urbem Placentinam progredi
non licuit, quia ibi a quodam profano est in oppido
percussus, et sic Mediolanum regressus. Sed Arialdus,
Dei famulus, sumpto itinere, omnium adversariorum
fraudem circumquaque positorum ad cum
necandum scienter declinavit, atque Romam, Deo
illum protegente, incolumis pervenit. Qui coram
summo pontifice se offerens, cum causam jam coeptam
ei retulisset, post multam honorificentiam,
quam ipsi idem impendit, jussit, a quibus sacerdotibus
divina mysteria dehinc sumeret, et sub inevitabili
jussu ei praecepit ad opus coeptum regredi, et
tandiu in eo vehementer insistere, donec nefanda
opera, quae tunc inerant in ecclesiastica familia, aut
penitus deleret, aut sanguinem pro Christo proprium
inimicis fundendum praeberet. Qui in omnibus
obediens regreditur, jam saepe dictam causam competenter
persequitur et constanter, cum suo socio
divinitus sibi collato, habentes dehinc doctrinam
tam plenam auctoritate quam veritate.
16.
Hoc quippe impii civiles clerici perpendentes,
quasi occulte in unum conveniunt; ideo, quia progenie
altior erat Landulphus, cum occidere disponunt,
putantes timore perterritum sic silere posse
Arialdum. Ad patrandum vero tam scelestum opus,
quemdam audacem et impium conveniunt clericum,
et nimio praemio reddunt securum, si jam dictum
exstingueret virum. Qui acquisito grandi carnificis
gladio, quem saepe ego postea vidi, simulque toxico
ad necandum citissimo, coepit eum prosequi per
Coenam Domini, et Parasceven, Sabbatumque sanctum
clanculum, nec non et sanctum diem Passchae.
Vera utique me dicere scio; utrum rei
gestae ordinem teneam, ignoro. Cumque ipsum in
diebus his reperire minime potuerit absque turbis;
in secunda tandem de Albis feria, ad impium et diu
optatum pervenit votum. Nam in ipsius diei crepusculo
solum illum ante quoddam reperit altare orantem;
misturam impiam, quam secum ferebat, permiscuit
illico, scilicet gladium cum toxico; et post
tergum clam veniens, eum in collo graviter percussit,
et sic fugam protinus petiit. Sed, volente Deo,
licet esset nimis velox ad fugiendum, in egressu
basilicae per quemdam captus est claudum.
17.
Clamor igitur vehemens attollitur; ab omnibus
concurritur; quae esset causa tanti clamoris
inquiritur. Cognita namque causa, nefandum clericum
circumdedere, eumque cornu toxico plenum
habentem reperiunt. Moerentes ergo, percussum et
eum qui percussit accipiunt, ac sic ad domum Landulphi
pergunt; et ipsius obitum protinus praestolantur
affuturum. Sed magni prodigii evidentiam
tunc ostendit Deus omnipotens, ut servo suo nihil
plus venenum officeret, quemadmodum si aqua esset.
Nam isdem professus est clericus se illud in
pluribus pecudibus probasse; quae ut deglutivere,
cunctae post paululum vita caruerunt. O mira Domini
potentia! Hunc virum postquam tetigit, etiam
deglutitum nulli nocere quivit. Unde ipse reddens
debitam Deo laudem, percussorem clericum dimisit
incolumem, admonens ne ulterius tantam conaretur
praesumptionem. Idem vero clericus, sua cernens
molimina, nimio studio exquisita, a Dei evidenter
virtute exinanita, sibique ab ejus famulo pro malis
impensa bona, corde compunctus, veniam petiit,
tanti sceleris incentores prodidit, se ulterius tale
quid minime conari promisit, et postremo sic discessit
18.
Per idem tempus clerici suburbani, in unum
convenientes, ad invicem dicunt: Quid facimus? En
Arialdus, qui nos nostrasque familias conturbavit et
dispersit, in urbe conclusus, atque a populo circumdatus,
inhabitat; ideoque, ut eum perimamus, nequaquam
pertingere valemus. Si autem hoc nequimus,
damnum dedecusque, quod possumus, illi saltem
inferamus. In loca nostra nunc revertamur, et exquisitis
gladiis bene acutis, rursum nocte alia conveniamus,
una illuc, ubi idem est ortus, pergamus,
et ubi adhuc cum suis magna pollet possessione parentibus,
atque ad ignominiam ejus ecclesiam | null | b6041fea-4fe8-4eea-b617-f3f455fa10cd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, quam
olim impendio proprio construxit, violemus et dissipemus;
arbores vero castaneas, quas habet innumeras,
decorticemus, vineas autem, quibus nimis
abundat, incidamus. Interim quidem ex nobis aliqui
illuc pergant in die qui ipsius substantiae plene
habent notitiam, vineas ejus et silvas evidenter designent,
ut non tunc quid appareat in quo quis errare
debeat.
19.
Nocte igitur conveniunt condicta, ecclesiam
extra vicum reperiunt, quam ruptis ostiis intrant.
Altare frangunt et violant, caeteraque utensiiia
dissipant, et dedecus, quod infelices nequibant
famulo, facere non sunt veriti Domino. Porro cum
ad designatas arbores vineasque vellent accedere,
sicut ipsi postea professi sunt morientes, cum ingenti
terrore tanta a justo Dei judicio sunt perculsi
caecitate, ut neque ubi essent, neque rem designatam
invenire possent. O mira Domini pietas! Suam
demoliri casam permisit, servi vero sui optime tutari
novit. Sed ne miseri illam noctem inanem ducerent,
vineas et silvas introgressi, alienas incidunt
et decorticant. Verumtamen Deo gratias agens profiteor
postea me vidisse persaepe ipsas arbores
suis cultoribus uberrimos fructus reddere casque
adhuc similiter credo facere.
CAPUT III. #Acta S. Arialdi contra Simoniacos, quos tanquam haereticos fugiendos docebat.@#
20.
Per idem tempus Christi famuli, cernentes
omnem populum ad sequendum quidquid dicerent
esse promptissimum, de Simoniaca quam eatenus
reticuerant, palam loqui incipiunt. Quorum primus
in virtute scientiae et sanctitatis, scilicet Arialdus,
licet illo eloquentior esset Landulphus, de Simoniaca
et contra ipsam tale exordium protulit ad populum.
Gratias, inquit, dilectissimi, omnipotenti Deo reddere
debemus, qui dedit vobis velle quae vult ipse.
Scire vos quidem volumus quod laborem non modicum,
quem usque modo contra insolentiam conjugatorum
adulterorumque sumpsimus sacerdotum, magis
nos fecisse necessitate quam voluntate. Nam,
utrum haeretici uxores habeant an non, parvi pendimus.
Aspicientibus ergo ad invicem se turbis, et
admirantibus cur hoc diceret, adjecit: Audistis,
charissimi, dum legeretur liber Actuum apostolorum,
venisse Simonem Magum ad B. apostolum
Petrum, et postulasse per pecuniam Spiritus sancti
gratiam. Lucas evangelista, qui hoc scripsit, quid
beatus ei Petrus responderit, protinus adjunxit:
« Pecunia (inquit) tua tecum sit in perditionem,
quia existimasti donum Dei pecunia possideri (Act.
VIII, 20). » Quid est hoc? Nonne iste ille Petrus, cui
septuagies septies peccanti fratri dimittere jussit
Dominus? (Matth. XVIII, 22.) Est utique. Sed hunc
non prospexit in se nec in hominem peccare solummodo,
sed in Deum. Nam nimis isdem B. Petrus
peccasset, si auctorem tanti reatus silendo proficere
sineret, et aestimationem tantae nequitiae in ipsa sua
radice minime damnasset.
21.
Quod lacrymabiliter validoque dolore profero.
Ecce nefas, quod apostolorum princeps in ipsa aestimatione
aeternae perditioni tradidit, per universum
pene mundum sic obtinet principatum, quatenus
nullus ad regimen pontificale vel abbaticum, sive ad
officium qualecunque ecclesiasticum perveniat, nisi
per ipsum. Quis, quae dicturus sum audit, et dolens
non obstupescit? En Christus, verus Dominus, Pastor
bonus, suo gregi solemne et salutare bonumque
dedit praeceptum; quod oblivioni tantae projectum
est ut nemo appareat qui ejus jam reminisci audeat.
Vultis audire quid est illud? « Gratis, inquit, accepistis,
gratis date (Matth. X, 8). » Econtra vero impia
cogitatio, quae maligne semel est exorta in impii
Simonis corde, et quae illico est damnata a tanto
apostolo cum suo auctore, ubique sic est sparsa solemniter,
ut nemo fere ad altaris officium accedat, nisi
prius agat opere quod idem cogitavit nequiter corde;
et donec eidem maledictioni tanto profundius se subjiciat,
quanto esse noscitur pejus malum facere quam
cogitare.
22.
Utinam haec maledictio illos percuteret tantummodo
qui Dei donum vendere aut emere praesumunt
audaci corde et impio! Verumtamen hic tam
noxius est reatus ut non solum qui faciunt et qui
consentiunt, verum etiam eos qui facientibus non
resistunt et oppugnant, sic poenaliter obliget, quatenus
maledictione quae Simoni a Petro est illlata
minime procul dubio careant. Ne forte mentiri me
arbitremini, quid de hac re noster patronus sentiat
B. Ambrosius, audite: ait enim: « Nam et lepram
cum Giezi a sancto suscepisse se credant Eliseo, qui
gradum sacerdotalem | null | ea781fb2-90bd-4ef9-8cc0-b389fd54dbf2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
se existimant pecuniis comparare.
Nam sicut validioribus morbis capite vitiato,
reliquum necesse est corpus inundatione superioris
morbi lethaliter irrigari, ita et ii qui caput videntur
esse Ecclesiae, morbo pestifero fraternum vitiant
corpus, ut nihil ex totius corporis compage insauciatum
possit evadere; quod negligentium sacerdotum
vitiositatis morale non infecerit virus, ita ut
videas in Ecclesia passim quos non merita, sed
pecuniae ad episcopatus ordinem provexerunt. Verumtamen,
ut in ore duorum vel trium testium stet
omne verbum (Deut. XVII, 6), » audite quid super hac
re beatus dicat Gregorius. « Cur (inquit) non videtur,
cur non perpenditur, quia benedictio illi in maledictionem
convertitur, qui ad hoc, ut fiat haereticus,
ordinatur? » Et iterum: « Quisquis contra hanc
Simoniacam et Neophytorum haeresim vehementer
pro officii sui consideratione non exarserit, cum
Simone Mago se non dubitet habore portionem qui
prius commisit hoc piaculare flagitium. »
23.
Quoniam locus ille hoc B. Gregorii sermone,
ubi praecipitur unicuique pro sui officii consideratione
contra Simoniacam ardere debere, non omnibus
forsitan plene patet, vobis lucide nos explanare
condecet. Tres quippe ordines in sancta Ecclesia
habentur: unus praedicatorum, alter continentium,
tertius conjugatorum. Primus namque debet contra
hanc ardere, indefessa exhortatione; continentes
autem, assidua oratione; vos vero, qui conjugati
estis, et in vestrarum labore manuum vivitis, ut
Deus omnipotens hanc ab Ecclesia sancta repellat et
disperdat, quotidie ardenterque operibus eleemosynarum
instare debetis. Quisquis igitur nunc ex his
tribus ordinibus contra Simoniacam, cum his justitiae
operibus, ardenter minime pugnaverit, juxta dicta
Spiritus sancti, qui haec dixit per os B. Gregorii,
poenam, quam Simon Magus nunc habet, quod
eamdem in fine effugere queat, nullo modo credat.
Si enim hi, quibus est scientia officiumque praedicandi
commissum, qualibet ex causa tacuerint, non
solum continentes, quorum praedicatio tanto esse
debet liberior et veracior, quanto constat quia sunt
ab omni re saeculari expediti, et sacrae legis meditatione
assidua edocti, verum etiam vos, qui estis
idiotae ignarique Scripturae, communibus verbis quibus
valetis, invicem vos cautos ab hac nequitia reddere
debetis. Unde Dominus dixit: « Si homines
tacuerint, parietes loquentur (Luc. XIX, 40). » Nonne
de hac re dicit propheta: « Maledictus, qui prohibet
gladium suum a sanguine? (Jer. XLVIII, 10.) » hoc est,
ab interfectione hujus nequissimae belluae.
24.
Haec quippe et hujuscemodi quamplura dicente
B. Arialdo, in locum illum salutifer ille gladius
est procul dubio missus, qui fideles dividit ab infidelibus,
et de quo locutus est Dominus. Non veni,
inquit, pacem mittere, sed gladium. Nam Guido, qui
dicebatur archiepiscopus, et pars maxima clericorum
et militum, nec non et multi de populo minore
nequam viri, se cernentes, dixere ad invicem: Haec
namque doctrina, si ad profectum venerit, nobis
nostrisque filiis profecto nullo modo vivere expedit.
Quae enim est nostra vita, nisi ecclesiarum beneficia,
quae assidue a nobis venduntur et emuntur? Quapropter
utilius est nobis ut huic novae doctrinae resistentes
moriamur, quam venire hanc ad profectum,
ut diximus, sinamus. Econtra vero ad viros Dei
fideles clamabant: Audivimus, inquiunt, ex vestra
assertione Simoniacos hereticosque esse procul
dubio qui noscuntur emisse ea quae sunt sacra; quo
scelere qui immunis de sacerdotibus inter nos sit
sine dubio manifestum est, quia nemo est. Nos autem,
quia Christiani dicimur, absque Christi sacramento
vivere nullatenus valemus. Quod si ab istis
sumpserimus, potius dicitis nos sumere damnationem
quam salutem, et ideo his telis undique constringimur,
et quid agamus profecto nescimus
25.
Quibus B. Arialdus sic respondit: Videte,
inquit, dilectissimi, dum haec dicitis, ne super vos
veniat quod Spiritus sanctus per B. Jacobum loquitur
dicens: « Vir duplex animo, inconstans est in
in omnibus viis suis (Jac. XIX, 8): » ideoque qui
veritatem cupit veraciter invenire, constanter omnem
debet falsitatem respuere. Quapropter, ut veritate,
quae Deus est, perfrui perfecte valeatis, per
ipsum vos obsecro, ut a falsorum consortio sacerdotum
penitus vos segregetis, quoniam luci cum
tenebris, fidelibus cum infidelibus, Christo cum | null | 35057afc-9b0e-4557-9650-66c7ce313ce0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Belial
nulla esse debet conventio, aut pars sive societas.
Sic enim scriptum est: « Exite de medio eorum,
et separamini, et immundum ne tetigeritis, et ego
recipiam vos, dicit Dominus (II Cor. VI, 17, 18). »
Quomodo potest fieri, ut vobis petentibus minora
non tribuat, id est, pastores qui vos juste regant,
qui vobis adhuc non existentibus tribuit majora,
hoc est semetipsum pro salute vestra? Propterea,
omnium spreto haereticorum consortio, pastores bonos
et fideles ab eo fiducialiter petite, et, quia accipietis,
procul dubio scitote. His namque verbis multi
viri ac mulieres sic sunt accensi ut non solum deinceps
Simoniacorum actus contemnerent, sed etiam
cum eis nullo modo in uno oratorio orare vellent.
In his autem diebus si per illam urbem incederes,
praeter hujus rei contentionem undique vix aliquid
audires. Alii siquidem Simoniacam excusantes, alii
eam constanter damnantes. Nec mirum; quoniam
una domus tota erat fidelis, altera vero tota infidelis;
in tertia autem mater erat credula cum uno
filio, pater incredulus cum altero, et hac quidem
confusione et contentione civitas tota erat plena
et permista.
26.
In diebus illis quamplurimi clerici coepere
consortium clericorum pravorum relinquere, et B.
Arialdo adhaerere. Inter quos quidam ex illis sacerdotibus,
ipsius exhortatione compunctus, ecclesiam
quamdam, quam grandi pretio male emerat, dimittere
disposuit. Sed Christo ordinante, Miles, in
cujus jure haec erat, jam de fidelibus, quippe per
B. Arialdum edoctus, sicut ille eam deserere disposuerat,
qui illam emerat; sic iste suo e jure elegit
hanc amittere ut dominam, qui eatenus ipsam nequiter
usurparat ut famulam. Convenientibus igitur
cum B. Arialdo in unum multis fidelibus, Miles refutationem
ab emptore accepit, eamque super altare
viri Dei admonitione posuit, et eidem B. Arialdo
jussit ut deinceps eam disponeret, secundum quod
Deum velle sciret. Qui protinus tres clericos fideles
et castos vocavit, et refutationem quam Miles in
altare posuerat eos pariter jussit tollere.
27.
Cumque idem a pluribus exhortaretur, ut
eamdem cum ipsis una sumeret, quatenus ad multorum
profectum ibidem manere deberet, ait: Cum
ipsis quidem ad eorum instructionem, et caeterorum
salutem manebo; verumtamen, ne verbo Dei mihi
credito impedimentum sit, sub jugo alicujus terrenae
rei, et ne huic Azoni, in cujus ditione haec ecclesia est
constructa, sub hac occasione aliquod possit damnum
inferri, hujus rei sortem nequaquam sumo,
quoniam tale tempus scitote procul dubio venturum,
in quo nulli vivere liceat, nisi me a suis finibus expellat.
Hic quippe sermo quomodo propheticus fuerit,
in sequenti lectoris menti luce clarius patebit.
Eo namque in eadem ecclesia manente, quanta beneficia,
tam verbis quam factis, sive ipsis fratribus,
sive caeteris tam fidelibus quam infidelibus impenderit,
et quanta ab eis pro bonis mala per decem
fere annos pertulerit, nemo nec omnia scribere, imo
nec valet profecto dicere. Nam protinus legationem
in domum paternam misit, et ex ea viginti libras
argenti sumpsit, atque juxta eamdem ecclesiam habitaculum
mirabiliter aptum aedificavit.
28.
Agitur denique res nova et pene ab eodem
loco hactenus inscia. Chorus namque alti circumdatione
muri concluditur, in quo ostium ponitur;
visio clericorum, laicorum ac mulierum, quae una
erat et communis, dividitur; omnes de una arca vivere
coguntur, fabulae ad mensam compescuntur,
pro quibus sancta lectio super eam assidue profertur.
Caeteri autem clerici mane omnes diei Horas
potius murmurabant, quam decantarent; hic vero
in die, tacto septies signo, fratribus una congregatis,
magna cum veneratione debitam omnipotenti
Deo laudem decantabat, atque ad satisfactionem
omnes in eodem officio, dum forte delinquerent,
dicto et facto provocabat. Porro sicut B. Arialdus
laetus nimis est effectus, eo quod ad votum diu nimisque
optatum (videlicet, ut cum fratribus ad ecclesiam
communiter vivere posset) pervenerat; sic
fideles multi laeti sunt effecti, pro eo quod aptum
locum haberent, ubi Domini verba mente libera audire
possent, et divina mysteria ac sacramenta percipere.
Coepit autem tanta illuc ibidem multitudo
confluere, non solum de urbe, sed etiam de villis et
castellis, quatenus eos nullo modo valeret capere
ipsa ecclesia, licet satis esset ampla. Quos | null | 2d74ad6e-01f6-484f-9817-b38769900b20 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tam constanti
assiduaque doctrina vir Dei docebat ut plerumque
vocem sic amitteret, quatenus ab aliquibus
juxta se positis vix audiri posset.
29-30. Praeterea, quia canes muti effecti erant et
latrare nequibant, multa mala et detestanda populus
tunc committebat, quae ita idem ab exordio suae praedicationis
universa damnavit ut suum procul dubio
illud dictum faceret, quod per B. Paulum prolatum
est: « Mundus, inquit, a sanguine sum omnium
vestrum: non enim subterfugi, quominus nuntiarem
omne consilium Dei vobis (Act. XX, 26, 27). » Per
totum namque Adventum absque contradictione ulla
eos reperit nuptias solemniter celebrare; uxores ducere,
etiam in ipsa Domini Natalis vigilia, si fortassis
eveniret in Dominica. Cui rei nefandae tam ardenter
constanterque verbo coepit pariter et actibus obsistere,
quatenus in ejus venerabili transitu nemo
pene reperiri posset qui tam nefandum opus agere
praesumeret. Nam in ipso nuptiali die, jam paratis
omnibus quae in nuptiis solent parari, illuc, ubi
eaedem nuptiae agebantur, cum fratribus anxie occurrebat;
et celebraturos omnium rerum Domini
nuptias nitidos, suis minime reatibus esse debere
sordidos occupatosque denuntiabat, et tali modo illos
cogebat omnia jam tractata omittere, et in apto
tempore servare.
31.
Duo denique clerici, olim signum clericatus
in ecclesia quadam, quae S. Maria Secreta nuncupatur,
sumpserant; quorum tamen nemo ipsius beneficio
perfrui posset, donec, sicut loco eodem mos
erat, ejusdem ecclesiae sacerdos minime obisset,
quem per idem tempus obisse contigit. Sed cum jam
dictam ecclesiam, pridem qui primus designatus
fuerat, adipisci deberet, tantummodo si pro ea male
usitatum praemium daret, viri Dei jam credulus verbis,
distulit. Quem improbus suus minor anticipavit,
et neque Dominum neque hominem erubuit,
nec veritus est ut eamdem sibi cum pecunia non
acquireret. Quod ut ad hominem Dei Arialdum
fuisset perlatum, eum adscitum ad se sic allocutus
est: Inique praesumptor, cur, postquam, me docente,
esse haereticum emptorem venditoremque
sacri audisti, hanc iniquitatem committere non
timuisti?
32.
Quo obmutescente et nesciente quid responderet
in excusatione, et quia jam pro hoc a vicinis
nimis habebatur exsecrabilis, tandem sic respondit:
Audita quidem manifesta ratione me male fecisse
video, sed quid exhinc agam penitus ignoro, quoniam
abbas S. Victoris, cui hac de causa pene quidquid
habebam dedi, Deum non sic timet, ut mihi
meam semel acceptam pecuniam reddat; et hanc si
non habuero, unde meam vitam mediocriter sustentem
minime habebo. Cui vir Dei: Quid, inquit, dedisti?
Duodecim, inquit, libras argenti. Respondit
autem vir Dei dicens: Et, si tibi reddantur, vis dimittere
libenter quod comparasti nequiter? Qui
respondit: Libentissime. At bonus discipulus, pium
imitans magistrum, sequitur opere quod loquitur
ore. De suo proprio patrimonio duodecim integre
libras argenti sumpsit, ipsique universas tradidit;
et sic jam fatam ecclesiam gratis alterum fecit habere,
cui competebat jure.
20.
Per idem tempus Christi famuli, cernentes
omnem populum ad sequendum quidquid dicerent
esse promptissimum, de Simoniaca quam eatenus
reticuerant, palam loqui incipiunt. Quorum primus
in virtute scientiae et sanctitatis, scilicet Arialdus,
licet illo eloquentior esset Landulphus, de Simoniaca
et contra ipsam tale exordium protulit ad populum.
Gratias, inquit, dilectissimi, omnipotenti Deo reddere
debemus, qui dedit vobis velle quae vult ipse.
Scire vos quidem volumus quod laborem non modicum,
quem usque modo contra insolentiam conjugatorum
adulterorumque sumpsimus sacerdotum, magis
nos fecisse necessitate quam voluntate. Nam,
utrum haeretici uxores habeant an non, parvi pendimus.
Aspicientibus ergo ad invicem se turbis, et
admirantibus cur hoc diceret, adjecit: Audistis,
charissimi, dum legeretur liber Actuum apostolorum,
venisse Simonem Magum ad B. apostolum
Petrum, et postulasse per pecuniam Spiritus sancti
gratiam. Lucas evangelista, qui hoc scripsit, quid
beatus ei Petrus responderit, protinus adjunxit:
« Pecunia (inquit) tua tecum sit in perditionem,
quia existimasti donum Dei pecunia possideri (Act.
VIII, 20). » Quid est hoc? Nonne iste ille Petrus, cui
septuagies septies peccanti fratri dimittere jussit
Dominus? (Matth. XVIII, 22.) Est utique. Sed hunc
non prospexit in se nec in hominem peccare | null | d024ccf1-6f21-444a-956c-6151d2b5096d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
solummodo,
sed in Deum. Nam nimis isdem B. Petrus
peccasset, si auctorem tanti reatus silendo proficere
sineret, et aestimationem tantae nequitiae in ipsa sua
radice minime damnasset.
21.
Quod lacrymabiliter validoque dolore profero.
Ecce nefas, quod apostolorum princeps in ipsa aestimatione
aeternae perditioni tradidit, per universum
pene mundum sic obtinet principatum, quatenus
nullus ad regimen pontificale vel abbaticum, sive ad
officium qualecunque ecclesiasticum perveniat, nisi
per ipsum. Quis, quae dicturus sum audit, et dolens
non obstupescit? En Christus, verus Dominus, Pastor
bonus, suo gregi solemne et salutare bonumque
dedit praeceptum; quod oblivioni tantae projectum
est ut nemo appareat qui ejus jam reminisci audeat.
Vultis audire quid est illud? « Gratis, inquit, accepistis,
gratis date (Matth. X, 8). » Econtra vero impia
cogitatio, quae maligne semel est exorta in impii
Simonis corde, et quae illico est damnata a tanto
apostolo cum suo auctore, ubique sic est sparsa solemniter,
ut nemo fere ad altaris officium accedat, nisi
prius agat opere quod idem cogitavit nequiter corde;
et donec eidem maledictioni tanto profundius se subjiciat,
quanto esse noscitur pejus malum facere quam
cogitare.
22.
Utinam haec maledictio illos percuteret tantummodo
qui Dei donum vendere aut emere praesumunt
audaci corde et impio! Verumtamen hic tam
noxius est reatus ut non solum qui faciunt et qui
consentiunt, verum etiam eos qui facientibus non
resistunt et oppugnant, sic poenaliter obliget, quatenus
maledictione quae Simoni a Petro est illlata
minime procul dubio careant. Ne forte mentiri me
arbitremini, quid de hac re noster patronus sentiat
B. Ambrosius, audite: ait enim: « Nam et lepram
cum Giezi a sancto suscepisse se credant Eliseo, qui
gradum sacerdotalem se existimant pecuniis comparare.
Nam sicut validioribus morbis capite vitiato,
reliquum necesse est corpus inundatione superioris
morbi lethaliter irrigari, ita et ii qui caput videntur
esse Ecclesiae, morbo pestifero fraternum vitiant
corpus, ut nihil ex totius corporis compage insauciatum
possit evadere; quod negligentium sacerdotum
vitiositatis morale non infecerit virus, ita ut
videas in Ecclesia passim quos non merita, sed
pecuniae ad episcopatus ordinem provexerunt. Verumtamen,
ut in ore duorum vel trium testium stet
omne verbum (Deut. XVII, 6), » audite quid super hac
re beatus dicat Gregorius. « Cur (inquit) non videtur,
cur non perpenditur, quia benedictio illi in maledictionem
convertitur, qui ad hoc, ut fiat haereticus,
ordinatur? » Et iterum: « Quisquis contra hanc
Simoniacam et Neophytorum haeresim vehementer
pro officii sui consideratione non exarserit, cum
Simone Mago se non dubitet habore portionem qui
prius commisit hoc piaculare flagitium. »
23.
Quoniam locus ille hoc B. Gregorii sermone,
ubi praecipitur unicuique pro sui officii consideratione
contra Simoniacam ardere debere, non omnibus
forsitan plene patet, vobis lucide nos explanare
condecet. Tres quippe ordines in sancta Ecclesia
habentur: unus praedicatorum, alter continentium,
tertius conjugatorum. Primus namque debet contra
hanc ardere, indefessa exhortatione; continentes
autem, assidua oratione; vos vero, qui conjugati
estis, et in vestrarum labore manuum vivitis, ut
Deus omnipotens hanc ab Ecclesia sancta repellat et
disperdat, quotidie ardenterque operibus eleemosynarum
instare debetis. Quisquis igitur nunc ex his
tribus ordinibus contra Simoniacam, cum his justitiae
operibus, ardenter minime pugnaverit, juxta dicta
Spiritus sancti, qui haec dixit per os B. Gregorii,
poenam, quam Simon Magus nunc habet, quod
eamdem in fine effugere queat, nullo modo credat.
Si enim hi, quibus est scientia officiumque praedicandi
commissum, qualibet ex causa tacuerint, non
solum continentes, quorum praedicatio tanto esse
debet liberior et veracior, quanto constat quia sunt
ab omni re saeculari expediti, et sacrae legis meditatione
assidua edocti, verum etiam vos, qui estis
idiotae ignarique Scripturae, communibus verbis quibus
valetis, invicem vos cautos ab hac nequitia reddere
debetis. Unde Dominus dixit: « Si homines
tacuerint, parietes loquentur (Luc. XIX, 40). » Nonne
de hac re dicit propheta: « Maledictus, qui prohibet
gladium suum a sanguine? (Jer. XLVIII, 10.) » hoc est,
ab interfectione hujus nequissimae belluae.
24.
Haec quippe et hujuscemodi quamplura dicente
B | null | 8b6fd451-124b-4bd5-ba86-d403f0468835 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Arialdo, in locum illum salutifer ille gladius
est procul dubio missus, qui fideles dividit ab infidelibus,
et de quo locutus est Dominus. Non veni,
inquit, pacem mittere, sed gladium. Nam Guido, qui
dicebatur archiepiscopus, et pars maxima clericorum
et militum, nec non et multi de populo minore
nequam viri, se cernentes, dixere ad invicem: Haec
namque doctrina, si ad profectum venerit, nobis
nostrisque filiis profecto nullo modo vivere expedit.
Quae enim est nostra vita, nisi ecclesiarum beneficia,
quae assidue a nobis venduntur et emuntur? Quapropter
utilius est nobis ut huic novae doctrinae resistentes
moriamur, quam venire hanc ad profectum,
ut diximus, sinamus. Econtra vero ad viros Dei
fideles clamabant: Audivimus, inquiunt, ex vestra
assertione Simoniacos hereticosque esse procul
dubio qui noscuntur emisse ea quae sunt sacra; quo
scelere qui immunis de sacerdotibus inter nos sit
sine dubio manifestum est, quia nemo est. Nos autem,
quia Christiani dicimur, absque Christi sacramento
vivere nullatenus valemus. Quod si ab istis
sumpserimus, potius dicitis nos sumere damnationem
quam salutem, et ideo his telis undique constringimur,
et quid agamus profecto nescimus
25.
Quibus B. Arialdus sic respondit: Videte,
inquit, dilectissimi, dum haec dicitis, ne super vos
veniat quod Spiritus sanctus per B. Jacobum loquitur
dicens: « Vir duplex animo, inconstans est in
in omnibus viis suis (Jac. XIX, 8): » ideoque qui
veritatem cupit veraciter invenire, constanter omnem
debet falsitatem respuere. Quapropter, ut veritate,
quae Deus est, perfrui perfecte valeatis, per
ipsum vos obsecro, ut a falsorum consortio sacerdotum
penitus vos segregetis, quoniam luci cum
tenebris, fidelibus cum infidelibus, Christo cum Belial
nulla esse debet conventio, aut pars sive societas.
Sic enim scriptum est: « Exite de medio eorum,
et separamini, et immundum ne tetigeritis, et ego
recipiam vos, dicit Dominus (II Cor. VI, 17, 18). »
Quomodo potest fieri, ut vobis petentibus minora
non tribuat, id est, pastores qui vos juste regant,
qui vobis adhuc non existentibus tribuit majora,
hoc est semetipsum pro salute vestra? Propterea,
omnium spreto haereticorum consortio, pastores bonos
et fideles ab eo fiducialiter petite, et, quia accipietis,
procul dubio scitote. His namque verbis multi
viri ac mulieres sic sunt accensi ut non solum deinceps
Simoniacorum actus contemnerent, sed etiam
cum eis nullo modo in uno oratorio orare vellent.
In his autem diebus si per illam urbem incederes,
praeter hujus rei contentionem undique vix aliquid
audires. Alii siquidem Simoniacam excusantes, alii
eam constanter damnantes. Nec mirum; quoniam
una domus tota erat fidelis, altera vero tota infidelis;
in tertia autem mater erat credula cum uno
filio, pater incredulus cum altero, et hac quidem
confusione et contentione civitas tota erat plena
et permista.
26.
In diebus illis quamplurimi clerici coepere
consortium clericorum pravorum relinquere, et B.
Arialdo adhaerere. Inter quos quidam ex illis sacerdotibus,
ipsius exhortatione compunctus, ecclesiam
quamdam, quam grandi pretio male emerat, dimittere
disposuit. Sed Christo ordinante, Miles, in
cujus jure haec erat, jam de fidelibus, quippe per
B. Arialdum edoctus, sicut ille eam deserere disposuerat,
qui illam emerat; sic iste suo e jure elegit
hanc amittere ut dominam, qui eatenus ipsam nequiter
usurparat ut famulam. Convenientibus igitur
cum B. Arialdo in unum multis fidelibus, Miles refutationem
ab emptore accepit, eamque super altare
viri Dei admonitione posuit, et eidem B. Arialdo
jussit ut deinceps eam disponeret, secundum quod
Deum velle sciret. Qui protinus tres clericos fideles
et castos vocavit, et refutationem quam Miles in
altare posuerat eos pariter jussit tollere.
27.
Cumque idem a pluribus exhortaretur, ut
eamdem cum ipsis una sumeret, quatenus ad multorum
profectum ibidem manere deberet, ait: Cum
ipsis quidem ad eorum instructionem, et caeterorum
salutem manebo; verumtamen, ne verbo Dei mihi
credito impedimentum sit, sub jugo alicujus terrenae
rei, et ne huic Azoni, in cujus ditione haec ecclesia est
constructa, sub hac occasione aliquod possit damnum
inferri, hujus rei sortem nequaquam sumo,
quoniam tale tempus scitote | null | 7f1e62d2-eaf0-45d8-a6c2-35ae7703e824 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
procul dubio venturum,
in quo nulli vivere liceat, nisi me a suis finibus expellat.
Hic quippe sermo quomodo propheticus fuerit,
in sequenti lectoris menti luce clarius patebit.
Eo namque in eadem ecclesia manente, quanta beneficia,
tam verbis quam factis, sive ipsis fratribus,
sive caeteris tam fidelibus quam infidelibus impenderit,
et quanta ab eis pro bonis mala per decem
fere annos pertulerit, nemo nec omnia scribere, imo
nec valet profecto dicere. Nam protinus legationem
in domum paternam misit, et ex ea viginti libras
argenti sumpsit, atque juxta eamdem ecclesiam habitaculum
mirabiliter aptum aedificavit.
28.
Agitur denique res nova et pene ab eodem
loco hactenus inscia. Chorus namque alti circumdatione
muri concluditur, in quo ostium ponitur;
visio clericorum, laicorum ac mulierum, quae una
erat et communis, dividitur; omnes de una arca vivere
coguntur, fabulae ad mensam compescuntur,
pro quibus sancta lectio super eam assidue profertur.
Caeteri autem clerici mane omnes diei Horas
potius murmurabant, quam decantarent; hic vero
in die, tacto septies signo, fratribus una congregatis,
magna cum veneratione debitam omnipotenti
Deo laudem decantabat, atque ad satisfactionem
omnes in eodem officio, dum forte delinquerent,
dicto et facto provocabat. Porro sicut B. Arialdus
laetus nimis est effectus, eo quod ad votum diu nimisque
optatum (videlicet, ut cum fratribus ad ecclesiam
communiter vivere posset) pervenerat; sic
fideles multi laeti sunt effecti, pro eo quod aptum
locum haberent, ubi Domini verba mente libera audire
possent, et divina mysteria ac sacramenta percipere.
Coepit autem tanta illuc ibidem multitudo
confluere, non solum de urbe, sed etiam de villis et
castellis, quatenus eos nullo modo valeret capere
ipsa ecclesia, licet satis esset ampla. Quos tam constanti
assiduaque doctrina vir Dei docebat ut plerumque
vocem sic amitteret, quatenus ab aliquibus
juxta se positis vix audiri posset.
29-30. Praeterea, quia canes muti effecti erant et
latrare nequibant, multa mala et detestanda populus
tunc committebat, quae ita idem ab exordio suae praedicationis
universa damnavit ut suum procul dubio
illud dictum faceret, quod per B. Paulum prolatum
est: « Mundus, inquit, a sanguine sum omnium
vestrum: non enim subterfugi, quominus nuntiarem
omne consilium Dei vobis (Act. XX, 26, 27). » Per
totum namque Adventum absque contradictione ulla
eos reperit nuptias solemniter celebrare; uxores ducere,
etiam in ipsa Domini Natalis vigilia, si fortassis
eveniret in Dominica. Cui rei nefandae tam ardenter
constanterque verbo coepit pariter et actibus obsistere,
quatenus in ejus venerabili transitu nemo
pene reperiri posset qui tam nefandum opus agere
praesumeret. Nam in ipso nuptiali die, jam paratis
omnibus quae in nuptiis solent parari, illuc, ubi
eaedem nuptiae agebantur, cum fratribus anxie occurrebat;
et celebraturos omnium rerum Domini
nuptias nitidos, suis minime reatibus esse debere
sordidos occupatosque denuntiabat, et tali modo illos
cogebat omnia jam tractata omittere, et in apto
tempore servare.
31.
Duo denique clerici, olim signum clericatus
in ecclesia quadam, quae S. Maria Secreta nuncupatur,
sumpserant; quorum tamen nemo ipsius beneficio
perfrui posset, donec, sicut loco eodem mos
erat, ejusdem ecclesiae sacerdos minime obisset,
quem per idem tempus obisse contigit. Sed cum jam
dictam ecclesiam, pridem qui primus designatus
fuerat, adipisci deberet, tantummodo si pro ea male
usitatum praemium daret, viri Dei jam credulus verbis,
distulit. Quem improbus suus minor anticipavit,
et neque Dominum neque hominem erubuit,
nec veritus est ut eamdem sibi cum pecunia non
acquireret. Quod ut ad hominem Dei Arialdum
fuisset perlatum, eum adscitum ad se sic allocutus
est: Inique praesumptor, cur, postquam, me docente,
esse haereticum emptorem venditoremque
sacri audisti, hanc iniquitatem committere non
timuisti?
32.
Quo obmutescente et nesciente quid responderet
in excusatione, et quia jam pro hoc a vicinis
nimis habebatur exsecrabilis, tandem sic respondit:
Audita quidem manifesta ratione me male fecisse
video, sed quid exhinc agam penitus ignoro, quoniam
abbas S. Victoris, cui hac de causa pene quidquid
habebam dedi, Deum non sic timet, ut mihi
meam semel acceptam pecuniam reddat; et hanc si
non habuero, unde meam vitam mediocriter sustentem
minime habebo. | null | f3b91cb2-0955-48dc-b44c-db7d84cdff69 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Cui vir Dei: Quid, inquit, dedisti?
Duodecim, inquit, libras argenti. Respondit
autem vir Dei dicens: Et, si tibi reddantur, vis dimittere
libenter quod comparasti nequiter? Qui
respondit: Libentissime. At bonus discipulus, pium
imitans magistrum, sequitur opere quod loquitur
ore. De suo proprio patrimonio duodecim integre
libras argenti sumpsit, ipsique universas tradidit;
et sic jam fatam ecclesiam gratis alterum fecit habere,
cui competebat jure.
CAPUT IV. #S. Herlembaldi ad Arialdum accessus, et munus defensoris ei ab Alexandro papa commissum.@#
33.
Per idem tempus Landulfus obiens, superstitem
germanum, nomine Herlembaldum, prudentem
et fidelem virum, licet laicum, reliquit. Hic nuper
Jerosolyma reversus, volebat tunc saeculum relinquere,
et se tradere vitae monasticae. Cujus fidem
et constantiam Arialdus agnoscens, coepit ei promittere
quod sibi potiorem apud Deum gradum acquireret,
si monasterium ingredi differret, et fidem
catholicam secum defenderet, atque cum ipso haereticis
et Christi hostibus resisteret. Qui volens probare
utrum in his quae a B. Arialdo sibi promittebantur
veraciter auderet confidere, sumptis aliquantis
fidelibus perrexit Romam, non per viam regiam
gradiens, sed per Dei cultores, in eremo et in monasteriis
circumquaque degentes, de re jam dicta
omnes interrogans. Cumque cuncti, in vera et pura
fide accensi, sententiam ei concordem una cum B.
Arialdo promerent, tandem pervenit Romam; ubi
sub inevitabili imperio ab Alexandro papa et a cardinalibus
ei praeceptum est redire, et Christi adversariis
in defensione justitiae, usque ad proprii sanguinis
effusionem, viriliter cum B. Arialdo resistere;
cui etiam ex B. Petri parte mirificum vexillum dedere,
ut quoties haereticorum vesania ultra modum
insaniret, illud in manu tenens eos reprimeret. Quod
quam constanter per decem et octo fere annos impleverit,
nec lingua plene promere, nec stylus meus
exprimere est profecto idoneus.
34.
Erat enim nobilis Herlembaldus coram saeculo
quasi dux, in vestibus pretiosis, et in abscondito
coram Deo, sicut eremita agrestis, indutus
erat laneis. Hunc in pedum ablutione pauperum
agere vidi, quod in alio nemine me reminiscor vidisse.
Nam cum alicubi per urbem vallatus magna
multitudine fidelium sibi gratis obsequentium incederet
et horrendos pauperes et debiles inspiceret,
clam alicui ex suis famulis innuebat persistere atque
pauperem post ipsum ad domum secum ducere.
Dimissis igitur extraneis, allata aqua, cinctusque
linteo, egeni pedes nimia cum veneratione abluebat et
extergebat. Post haec autem, corpore in solo prostrato,
sub ipsius pedibus caput ponebat, et tale modo mendicum
et pauperem faciebat se modicum conculcare
divitem, denique honorifice et abundanter ipsum
reficiebat secum. Nam hoc opus sanctum interdum
in numerum duodenum explere vidi pauperum. Verumtamen
Dei zelo sic erat accensus ut de eo in
ejus absentia plerumque vir Dei Arialdus suspirans
diceret: Proh dolor! praeter Herlembaldum et Nazarium,
clericum vix quemquam reperio, qui quoquomodo
mihi sub falsa discretione tacere non suadeat
quatenus Simoniaci et adulteri libere possint peragere
opera diaboli. Multa namque bona de hoc viro
familiariter cognovi, sed quia nuper in defensione
justitiae martyrio est coronatus, ea alteri tam volumini
quam scriptori relinquo, quia B. Arialdi Vitam
perficere velociter cupio.

cui etiam ex B. Petri parte mirificum vexillum | null | 18982258-f7a6-4dd6-8099-3b4edcd4ef2b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dedere,

EMBOLISMUS #De ejusdem Herlembaldi principiis et Landulfi obitu.@#
35.
Cum propositum sit S. Herlembaldi Vitam
una cum Vita S. Arialdi prosequi, praetermittere
non possum quin tali proposito importunam
Andreae brevitatem aliunde suppleam, secutus auctores
a Puricello subministratos. Hic pag. 221, ex
Annalibus Petri Aruzii, circa annum 1402 finitis,
narrat, quomodo sede Mediolanensi vacante per
mortem Ariberti laudatissimi praesulis (obiisse autem
hic in suo epitaphio legitur « anno 1045, 17 die
mensis Januarii, indictione XIII) et Lazone de curte
exsulante, » qui scissa in factiones civitate contra
nobilitatem partes plebis sustinebat cum titulo « Capitanei,
pars populi ad nihilum redacta est. Tunc, »
inquit, « capitanei sex portarum, cum suis vassallis,
dominium civitatis usurpaverunt, et congregantes
universos amicos in palatio communitatis, duo statuta
fecerunt in odium populi. Primum statutum fuit
istud, quod Ranzo de Curte, miles proscriptus, cum
tota parentela illorum de Curte, nunquam habitare
posset in civitate Mediolani, nec in comitatu, nec
possessiones habere in aeternum. Secundum statutum
fuit istud, quod si aliquis nobilis interficeret
aliquem popularem, solveret septem libras tertiolorum
et duodecim denarios, quos cum solvisset, ab
omni culpa et offensa liber esset; propter quod
innumerabiles de populo infra paucos dies trucidati
sunt. Hac de causa populares iterum alium capitaneum
elegerunt quemdam virum ex numero nobilium,
qui dictus est Herlembaldus Cotta. Hic fuit vir
genere clarus nimis, in armis strenuus, gracilis
corpore, leonino pectore fervens. Ejus domus quasi
domus regalis (cum curte mirabili et viridario delectabili, »
inquit Dacius, anno 1080 scribens) « fuit
ex opposito ecclesiae S. Victoris ad quadraginta Martyres.
Contradicente igitur parte nobilium ne ipse
Herlembaldus esset capitaneus, contra nobiles ipsos
multum praevaluit. »
36.
Ergo vacante (ut dixi) sede, Herebraldus (sic
enim scribit praecitatus Dacius, cujus verba apud
Puricellum pag. 215 recitata prosequor) « procuravit
cum clero, quod eligerentur quatuor, et imperator, »
Henricus Niger, seu potius rex (nam sequenti
anno exeunte regni sui septimo coronatus
primum imperator fuit « (quem vellet in archiepiscopum
confirmaret. Et fuerunt electi Landulphus
Cotta, sacri palatii notarius, frater carnalis ipsius
Hernebraldi: alter dictus est Anselmus de Badagio,
ecclesiae Mediolanensis cardinalis, » id est canonicus
ordinarius; « tertius dictus est Arialdus, ex capitaneis
de Carimate, » plane diversus a nostro sancto;
« quartus dictus est Atho, Ecclesiae Mediolanensis
cardinalis. Ex alia parte, pars nobilium elegit Guidonem
de Velate, imperatoris secretarium. Facta
relatione ad imperatorem, ipse, caeteris exclusis,
Guidonem de Velate investivit per baculum et annulum
de archiepiscopatu Mediolanensi, quem papa
cum cardinalibus pallio archiepiscopali investivit, | null | 61b3936f-693e-40a4-aa7e-23126490d73d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
»
Romam fortassis advectum anno 1046, in comitatu
Henrici regis, imperialem coronam suscepturi in
Natali Domini. Dacii brevitatem, in narranda Guidonis
institutione, supplevit Alciatus in supralaudato
fragmento, simul et occasionem indicavit subsecutarum
cum S. Arialdo et sociis contentionum. Cum
enim dixisset quod Henricus « actu et blanditiis,
qui advenerant oratores Mediolanensium impulit
ut suam electionem laudarent, » sic progreditur:
37.
« Tulit id, aeque ac debuit, aegerrime populus,
vixque adduci potuit ut advenientem praesulem
cum dedecore non repelleret: sed corruptis largitione
sacerdotum primoribus, facillime deinde impetratum
est ut plebs ipsa acquiesceret. Praetendebant
illi religionem divinique cultus profanis non
obnoxium arbitrium . . . Durabat et tunc summa caritas,
et ejus comes pestis, quae non nisi vicesimo
tertio demum anno exstincta est. His calamitatibus
conflictati Insubres omnia sacerdotibus permittebant.
Hi igitur Widonem pro justo praesule agnoscentes,
insignia dignitatis in eum contulerunt, honoribus
augent, jussis obtemperant. Sed et comis natura
liberalisque Wido, sibi ipsi non deerat. Sacerdotes
et ministros quoslibetque initiatos libenter
amplecti, delicta eorum dissimulare, aequa atque
iniqua pati; quibus actibus omnes sibi non difficulter
conciliavisset, nisi licentiam hanc tandem
Arialdus repressisset. » Ea res quemadmodum se
habuerit, hactenus vidimus, uti etiam Alciati verbis,
quatenus servata ab injuriis temporum sunt.
De Herlembaldo hic subjungimus, quod praesente
jam archiepiscopo, penes quem ex more regimen
civitatis erat, et sacerdotum opera, conciliata utcunque
cum nobilibus plebe, minus huic necessarium
esse se videns, Hierosolymam peregrinus abiit;
fortassis ne immisceretur novis turbis, quas prospiciebat
excitandas, occasione eorum quae contra incestos
Simoniacosque a S. Arialdo ac fratre suo Landulfo movebantur.
Quomodo autem Alexandri II tempore inde
reversus, iisdem se adjunxerit, fervente vel maxime
contentione propter Stephani et Nicolai papae judicia,
placeat ex Landulfo juniore discere, apud Puricellum
pag. 140, sic prosequente S. Arialdi Vitam.
38.
« Iisdem temporibus Herlembaldus de Cotta
frater Landulfi ab Hierosolymis redierat, miles factus.
Vir equidem magnae nobilitatis et consilio prudens
magnanimusque semper fuit. Hic Arialdo et
Landulfo visus est idoneus ad ipsos defendendum
contra clericos arma moventes. Unde cum visitandi
hortandique gratia ad cum venissent, talibus orsi
sunt verbis. O Herlembalde, in omnibus venerande,
pro tuo reditu nos Deum collaudantes, gratias ei
referimus immensas; sic enim Deus, in mari et in
terra multis quassatum procellis, te nobis redire sua
benignitate disposuit. Vitiis modo saeculi miles fuisti,
decens ratio est ut Dei ecclesiaeque catholicae
miles efficiaris strenuissimus; et quod efficere non
potuimus, tua dextera perficere valeamus. Esto
nobis quasi Mathathias et filii ejus, qui pro templo
Dei et populi libertate mortui sunt, et vitam habentes
aeternam in Christo sunt feliciter coronati. Liberemus
Ecclesiam Dei, multis temporibus obsessam,
et uxoratis sacerdotibus inquinatam, tu lege gladii,
et nos Dei. Visitasti sepulcrum ejus, libera igitur
Ecclesiam ejus. His auditis Herlembaldus aliquantulum
supersedit, dubitans clericorum actionibus immisceri.
Tandem hortatu Landulfi cum Arialdo
Romam proficiscitur, promittens se id acturum, si
papa Alexander, qui de Badagio erat, confirmaret.
Ea namque tempestate, mortuo Nicolao papa, Anselmus,
Mediolanensis civis de Badagio, Lucanus
episcopus, ab omnibus cardinalibus in papam
est electus, vocatusque Alexander secundus.
39.
« Hic dum esset ordinarius Mediolanensis Ecclesiae,
scientiis et moribus laudabilis fuit, et in
sermone potens, cujus facundia scientiaque plurimum
civibus grata erat, coepitque tunc in praedicationibus
suis clericorum vitam vituperare, nec verbis
archiepiscopi Guidonis, ipsum hortantis ad scandala
clericorum minime publicanda, consentiebat. Unde
archiepiscopus, dissimulans quid agere vellet, cum
Anselmo ad imperatorem pergit; qui consilio archiepiscopi
curiose satis ab urbe expulit Anselmum,
nam ei Lucanum episcopatum dedit. Itaque Guido,
se tutum putans absentia Anselmi, magis fallitur.
Nam Anselmus, vocato Landulfo levita ordinario,
familiariter hortatur ut in praedicationibus suis
vitia exprobret clericorum; idem domestice satis
facit Arialdo, ostendens eis modos quos tenebat
antequam fieret episcopus. Sicque haec proclamatio
contra clericos lascivos et Simoniacos, per Arialdum
et Laudulfum diutius continuata, a praefato
Anselmo de Badagio sumpsit exordium. Hac igitur
familiaritate confisus Arialdus, ad Alexandrum papam
cum Herlembaldo sese transtulit.
40.
« Cum vero Alexandro papae eorum foret nuntiatus
adventus, | null | 126af865-0eab-4e6c-b382-97f94d764044 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
eos ad se in cubiculari thalamo vocari
jubet: ubi super eorum colla ruens, plurimum
gavisus est; Arialdo antiquam ostendens familiaritatem,
quam solent amici ad alta ascendentes negligere.
At Arialdus, mutuo amore monstrato servataque
debita reverentia, ita coepit effari: Pater
sanctissime, Creatori omnium gratias refero immensas,
quod te in tanto honoris culmine, per Dei misericordiam,
sublimare et exaltare disposuit. Nunc
itaque animus meus, multis attenuatus angustiis,
agnoscit quod olim mihi tua dilectio promittebat, et,
ut omnia omitterem, sanctitatis tuae clementiam reverenter
exoro, ut hunc militem Herlembaldum,
bello probum consilioque strenuissimum, in omnibus
virtutibus confirmatum, Dei favore tuoque munitum,
mihi tribuas defensorem, et a te vexillum
accipiat, ut securius militans nos possit defendere,
et tuos olim rebelles humiliare. Quibus auditis
Alexander Hildebrandum cardinalem, olim legationis
suae collegam, vocari jussit, consentientibusque
caeteris cardinalibus, annuente id Hildebrando,
Alexander in publico consistorio vexillum sanctum,
quod nominavit Vexillum S. Petri, Herlembaldo dedit,
eumque Romanae universalis Ecclesiae vexilliferum
fecit. Quibus feliciter completis, Arialdus cum
Herlembaldo Mediolanum repedavit, factusque securus
tali defensore, vitia clericorum exstirpavit acrius.
41.
« Cum autem Herlembaldus vidisset clerum
arma moventem, utramque partem ad diurnam disputationem
convocat, eo pacto, ut quaecunque
pars ratione convinceretur, alteri subjaceret. In
medium prolatis doctorum sententiis maxime Ambrosii
protectoris nostrae clarissimae urbis. ibique
per Guibertum archidiaconum, Antonium Bissum,
Andream Decumanum, multa prolata sunt contra
Arialdum et Landulfum; qui praedictorum trium
verba, Pauli apostoli et sanctorum auctoritate refellunt. »
Hactenus Landulfus junior. Puricellus
autem, lib. IV, cap. 92, prolixe expendit locum
S. Ambrosii, sumptum ex libro I De officiis, capite
ult., quem praedicti conjugiorum clericalium defensores
corruperint, et corruptum pejus intellexerint;
docens istis solum ventilari quaestionem tunc inter
Patres controversam, utrum ante baptismum bis
conjugatus, post illum deberet censeri ligatus, adeoque
a sacris ordinibus arceri, et non arcendum existimante
S. Hieronymo, contrarium tenuisse Ambrosium,
Innocentium atque Augustinum.
42.
Quando igitur Ambrosius dicit quod clericis
« una tantum nec repetita permittitur copula, »
quo sensu id dicat, mox explicat verbis: « Plerisque
mirum videtur cur etiam ante baptismum iterato
conjugio, ad electionem muneris et ordinationis praerogativam
impedimenta generentur, cum etiam delicta
obesse non soleant, si lavacri remissa sunt
sacramento. Sed intelligere debemus quia in baptismo
culpa dimitti potest, lex aboleri non potest; »
ea scilicet, quae non nisi unius uxoris virum ordinari
permittit. Quod autem etiam unius uxoris
viros ab uxoris commercio arceat castimonia in
subdiaconatu suscipiendo promissa, nedum uxorem
quantumvis virginem ducere prohibeat, ex aliis
Ambrosii locis ostendit Puricellus; postquam docuisset
primum fuisse Dacium qui scripto mandaverit
fabulam passim deinde assumptam ab aliis
de eodem Ambrosio, quasi is a Damaso papa missus
Constantinopolim dixerit, quod « lex concedit sacerdotes
semel virginem uxorem ducere, sed conjugium
non iterare, » cum falsum sit aliquem ex
Occidente episcopum concilio ulli Constantinopolitano
tempore Damasi interfuisse; neque apud Graecos,
quantumvis nupturientes, quid simile legatur;
nec denique talis lex usquam inveniatur; sed ea
solum quae monogamos ordinari concedit, cum obligatione
castimoniae post ordinationem servandae.
Huic autem legi insistens Alexander II, ex Romano
concilio anni 1063 ad Mediolanenses scripserat, et
praecipiendo mandarat « ut nullus missam audiat
presbyteri quem scit concubinam habere vel subintroductam
mulierem; quicunque » autem « sacerdos
vel diaconus, post constitutum papae Leonis aut
Nicolai, concubinam duxerit palam, vel ductam non
reliquerit, non cantet missam neque Evangelium,
neque Epistolam ad missam legat, neque in presbyterio
ad divina officia maneat, neque partem ab
ecclesia suscipiat. »
43.
Atque haec de Herlembaldo et Alexandro supplenda
hic erant, de cujus cum Arialdo Romam
profectione agit Andreas, dum refert mortem fratris
ejus Landulfi, quamvis ea profectione posteriorem,
obitam nempe an. 1065. Hoc sciens Landulfus
historiographus junior, narratis quae de Herlembaldo
praemisimus, « cum haec acta fuissent, » inquit,
clerusque arma moveret, moritur Landulfus
Herlembaldi frater. Utriusque obtrectator Arnulfus,
apud Puricellum pag. 223, sic de ea morte loquitur:
« Cum placuit Altissimo, qui renes scrutatur et
corda, ille qui alienam diu fuerat meditatus lassitudinem,
inopinam subito | null | cf27853a-dc9f-4b8a-9a64-331395b6d776 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
doluit suam ipsius aegritudinem;
cumque langueret biennio pulmonis vitio,
linguae privatur officio, ut in quo multos affecerat in
eo quoque deficeret. » Ita ille divinorum judiciorum
malignus explorator, pro quibus si dicendum per
conjecturam sit aliquid, verosimilius dicetur eam
mortem fuisse poenam dilati monachatus, ad quem
suscipiendum Deo se obstrinxerat Landulfus, multimodis
praedictam a S. Petro Damiani, lib. V, epist. 16.
44.
Conatur quidem Puricellus excusare cum
exemplo fratris Herlembaldi, a monastica vita abstracti
intuitu majoris boni publici; sed diversa plane
utriusque est ratio. Consilium sive propositum Herlembaldus
habebat, non votum, et Ecclesia egebat
militis armati auxilio, quod monachus praestare non
potuisset. Concionator autem Landulfus manere, et
monachus fieri poterat, quales etiam in subsidium
Mediolanensis ecclesiae Vallumbrosa evocatos scribit
Locatellus in Historia sui Ordinis, lib. I, cap. 68,
ad quos etiam hortatoriam eam scripsit Petrus, quae
lib. V est epistola 14, directa « sanctis fratribus Rodulfo,
Vitali et Arialdo atque Herlembaldo et caeteris
pro castris Christi invicta fide certantibus, » ubi is
ordo servatus videtur, ut primo nominentur monachi,
tum clericus Arialdus, deinde laicus Herlembaldus;
tacetur autem Landulfus, quia vel jam
mortuus, vel saltem inutilis propter morbum, de
quo nolim cum Puricello dubitare, quia nihil obest
si mors illa differatur ad annum usque 1064 vel
etiam 1065. Prius ergo quam istam epistolam scriberet
Alexander, rescripserat Landulfo et Arialdo
clericis, id quod est apud Ivonem in decreto p. 12,
c. 24: « Possumus in perjurii aliquo crimine lapsis
misericordiae manum porrigere; sed non debemus,
ad futurae perditionis exemplum, licentiam dare: »
quod credo respicere clericos post juratam emendationem
receptos ad beneficium, ac deinde relapsos,
iterum ad illud non recipiendos, absolutione tamen
sacramentali donandos, si poenitentiam obtulerint.
His interjectis pro continuando historiae filo regredior
ad contextum Andreae, qui sic porro habet.
45.
« Per idem tempus, » quo scilicet Arialdus
et Herlembaldus communi conatu rem catholicam
promovebant Mediolani, post mortem Landulfi, puta
anno 1064 vel 1065, « abbas coenobii S. Celsi
obiit; cujus locum quidam clericus, nomine Lanfrancus,
protinus rapuit, refutato pro eo tirocinio
non modico, quod annuatim sumebat de
pontificali domo. Cujus nefandae praesumptioni tam
constanter per tempora plurima vir domini Arialdus,
cum Herlembaldo nobili socioque fideli, obstitit,
donec eum facerent exulem, non solum male
emptae abbatiae regimine, sed etiam pene finibus
ejusdem parochiae.
46.
« In eodem denique tempore, defuncto monasterii
S. Ambrosii abbate, alius clericus cancellarius,
nomine Ariprandus, clericale birrum, eatenus
ignominiose delatum, reliquit, et hujus
monasterii nomen abbaticum sibi nefande usurpavit.
Qui cum tantae esset celsitudinis, pro natura
superbi sanguinis, ut violenter nequaquam posset
expelli, ait Arialdus vir Dei: Si quod debemus in
hoc improbo explere nequimus, quod valemus saltem
faciamus. Protinus igitur sumptis fratribus, ad
cum perrexit. Quo coram pervento, dixit: Quid est
hoc? Heri clericus: hodie abbas. Magnum fecisti et
velocem saltum. Et quare non timuisti contra sanctos
canones, et contra jusjurandum, quod nuper in
Ecclesia Romana jurasti, hoc usurpare? Qui respondit:
Hoc, ut vides, actum est, et relinquere id
ulterius minime possum. Cui vir Dei: Si vis, inquit,
potes, et omnino ex Dei parte sanctaeque Romanae
Ecclesiae deprecor te, ut rem contra Dei voluntatem
sumptam, et contra tuae animae salutem raptam,
relinquas. At ille: Et ego, inquit, sub eodem juramento,
quo adjurasti me, adjuro te ut tuis te vestibus
nunc exuas, et hic coram me te scopari facias.
Qui protinus cucurrit, virgas acquisivit,
vestibus se exuit, et acriter se ab uno ex suis ibi
coram omnibus scopari fecit. Haec itaque falsus abbas
perpendens, quid ultra diceret nescius, capite
demisso inde surrexit, et induratus ut Pharao, aliorsum
declinavit. »
CAPUT V. #Arialdi virtutes; jejunandi et psallendi accurata ratio.@#
47.
Sicut enim tot testari possunt quot eum
familiariter novere, hujus intentio et exercitium
aliud assidue non erat quam ut opere impleret quidquid
in divinis legebat voluminibus. Nam sic
erat largus ut frequenter de | null | 7ad31ed6-51ab-426e-83e2-41d4c702a290 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ipso dicerent hi qui
sedule cum eo morabantur: Si hic arcam aureis
plenam haberet, et non defuissent petentes egentesque,
uno in die omnia procul dubio expenderet. Cum
enim alicubi incederet, et obviantes pauperes eum,
ut eis aliquid largiretur, exorarent, argentum, quod
nunquam peculiariter detinebat, a se sequentibus
protinus commodabat, et sic eorum necessitati misericorditer
subveniebat. Munditiam namque cordis
corporisque sic diligebat ut contra diabolicas illusiones,
quibus homines illudi solent nocturnis horis,
universas ferme noctes medias insomnis et pervigil
permaneret, et quamplurimas usque ad galli
cantum protelaret, partim orando, partim legendo,
partim ad destructionem Simoniacae haeresis cum
caeteris fidelibus in consilio consistendo.
48.
Illum praeterea usum gulosum, qui carnales,
tam clericos quam laicos, in sabbato sancto ad
nonam cogit missarum solemnia et baptismatum,
quae in eadem sancta nocte agenda sunt, anticipare
valde damnabat. Sed quia aliis in hoc non valebat,
sibi consulebat. Prandente namque universa urbe,
ipse sanctam noctem jejunus cum fratribus aliquibus
praestolabatur; atque cum eis ad quemdam
exibat locum, qui dicitur Nemus, milliario a civitate
secretum. Ibi enim adhuc est ecclesia, a
B. Ambrosio constructa et dedicata; ubi, sicut
fertur, idem fugiens populi tumultum, solitus erat
degere librosque dictare. In hac autem vir Dei sanctam
eamdem noctem pernoctabat, et debitas omnipotenti
Deo laudes cum fratribus competenter reddebat.
Nunquam enim volebat solus bibere, nunquam
sine pauperibus clericis comedere, nunquam
sine sodalibus limitem forinsecum transire.
49.
In diebus vero jejuniorum, solemnia nequaquam
celebrabat sanctorum; econtra autem in
solennitatibus, nec genua flectebat, nec jejunabat,
nec quemquam secum commorantem jejunare sinebat.
Triduanum namque illud jejunium, quod inter
sanctos dies paschales, contra antiquorum dicta
sanctorum, noviter est peragi usitatum, sic
vehementer horrebat, ut libenter diceret vellet se
tradere morti, si tantum exhortari posset populum
quatenus in tempus mutaretur licitum et aptum.
Quapropter in uno eorum dierum, una omni jam
Ecclesia congregata, ut solito more ad litanias procederet;
locum, e quo docere solebat, conscendit,
eisque talia verba proferre coepit. Debet, inquit,
dilectissimi, juxta Apostoli dictum, esse Domino
Deo nostro rationabile obsequium nostrum #(Rom. XII,
1)@#, quod competenter tunc agitur, quando cum sanctorum
dictis noster actus consors invenitur. Hoc
jejunium, quod nunc agitis, scitote me penitus ignorare
cujus impulsione spiritus agatur. Si enim Dei
sit, valde miror; quoniam per illorum dicta sanctorum,
pro quibus Deum locutum non dubito, jejunare
in his diebus Paschalibus interdictum reperio.
50.
Est et res alia, quae super hoc nimis me haesitare
cogit. Nam in istis diebus tam acriter vos
affligere cerno, vestibus laneis induendo, nudis pedibus
incedendo, in pane tantummodo et aqua
jejunando, quomodo, quando haec agere debite jussum
est, vos nullo modo facere inspicio. Scitote,
quia sicut unus ex diebus quadragesimalibus non
debet frangi a jejunio, qui hanc significant vitam,
sic procul dubio nec unus ex his diebus quinquaginta
est jejunandus, qui significant futuram, praeter
Sabbatum [ante] Pentecosten; et hoc, non propter
afflictionem, sicut caetera jejunia alterius temporis,
jejunandum est, sed propter novorum fratrum
exspectationem qui ad nonam regenerantur, quorum
renovationem nos oportet jejunos praestolari. Verumtamen
ut ea quae dico plena esse auctoritate demonstrem,
sanctae synodo Nicenae, cujus instituta
sic sunt recipienda, quomodo sancta Evangelia,
per hos dies nec genua flectere nec jejunia celebrare
placuit. Nam ii dies qui non sunt jejunandi, oranti
pro hoc quondam cuidam Patri venerando, nomine
Apollonio, qui praeerat monachis circiter quingentis,
satis declaratum est. Hic enim, quadragesimali rigore
transacto, cum fratribus omnipotentem Deum
rogavit ut eis dignaretur ostendere si eos more
solito dies vellet jejunare. Quibus ipse Dominus, per
incognitos viros, ante eos illico tanta dona omnium
rerum ad edendum congrua misit, quanta per hos
omnes dies Paschales eis abundanter sufficere possent.
Et ut evidenter hac ulterius ambiguitate carerent
eadem dona sic fuerunt mensurata ut, donec
dies Pentecostes complerentur, ipsa non deficerent,
et dum completi sunt, similiter consumpta universa
sunt et illa. Quod B. Benedictus cernens, cum omni
tempore alio monachis jejunium indixisset, hos jejunare
eos nullo modo jussit. | null | d156abc9-0a56-42d9-9ad9-531dd7aa4616 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
51.
Quid etiam B. Ambrosius noster patronus de
his dixerit, commemorandum est. Ait enim (serm. 2
in Pent.): « Hanc sanctam Pentecostes diem qua
ratione curemus, vel cur istorum quinquaginta dierum
numero sit jugis et continuata festivitas, ita ut
hoc omni tempore neque observanda indicemus
jejunia, neque ad exorandum Deum genibus incumbamus,
sed, sicut Dominica facere solemus, erecti
et feriati Resurrectionem Domini celebremus. Ad
instar enim Dominicae tota quinquaginta dierum
curricula celebrantur; et omnes isti dies velut Dominici
deputantur. Sic enim disposuit Dominus, ut,
sicut ejus passionem Quadragesimae jejuniis moerebamus,
ita ejus Resurrectione in Quinquagesimae
feriis laetaremur. Non igitur jejunamus in Quinquagesima,
quia in his diebus nobiscum Dominus commoratur.
Non, inquam, jejunamus praesente Domino,
quia ipse ait: « Nunquid possunt filii sponsi jejunare,
quandiu cum illis est sponsus? » (Marc. II, 19.)
Haec cuncta beatus dixit Ambrosius: cujus dicta
quomodo sint accipienda, non solum novimus nos,
quorum est patronus, sed omnis etiam pene noscit
mundus. Verumtamen haec nunc tantummodo meminisse
vestrae charitati sufficiat. Caeterum, si
vixerimus, hac de re, Christo auxiliante, plus dicemus.
52.
Post haec autem plebem dimisit, et ad S. Ambrosii
corpus causa orandi perrexit. Quidam autem
illico currentes ad ecclesiam majorem, ubi jam civitas
erat omnis congregata, retulere haec omnia.
His itaque auditis, sacerdotum filii caeterique quamplurimi
detestandi viri, accepta occasione diu praestolata,
coepere insanire et dicere: Modo aperte
patet hunc, qui tam sanctum opus damnat, esse haereticum
Deique inimicum. Et his dictis, levaverunt
pariter voces et fustes, omnique plebe commota, in
ecclesiam beati viri, quae canonica nuncupabatur,
cum magno impetu irruunt; quidquid inveniunt,
diripiunt, domumque destruere incipiunt; servum
vero Dei ideo non interfecere, quia non invenere.
Haec ut nobilis Herlembaldus caeterique fideles audiere,
sumptis armis in audacem plebem et temerariam
irruere, quos protinus sic exterminavere omnes,
quasi essent vilissimae pecudes. Imo cum virtute
magna et potestate ad ecclesiam majorem
venientes, violenter ab impiis abstulere quidquid de
domo Domini rapuerant, et sic ecclesiae Dei pene
cuncta sunt reddita, operante Christo per zelum
piorum, quae ab ea fuerant rapta, operante Satana
per furorem impiorum.
53.
Sicut Arialdus quotidie Christi causas erigere
et exaltare contendebat, ita Christus de virtute in
virtutem Arialdum assidue provehebat. Nam tam
potentem in oratione nunquam reminiscor me vidisse
alium quemquam; cujus qualitatem si dixero,
gratum fore diligentibus Deum, profuturumque spero.
Tot enim sanctorum nomina de ipsius ore non solum
semel in die, sed etiam bis terque audiebam procedere,
quot nunquam scripta in codice vidi, nec
alium proferentem audivi. Nam licet divinis ac liberalibus
litteris sic imbutus esset ut vix alicubi ejus
par inveniri posset, nullatenus plus in sua scientia
confidebat quam velut nec unam sciret litteram.
Sed cum esset cum aliquo de fide altercaturus in
publico, priusquam ipsa haberetur congressio studebat
per se, sive per fratres directos, circumquaque
corpora sanctorum requirere, atque eorum patrocinia,
ubi omnem suam spem collocarat, obnixe
flagitare.
Nam quotidie, vallatus fraterna acie, sanctorum
corpora circumibat atque coram eisdem Deo
gemebundam fundebat precem.
54.
Exeuntes enim a domo, singulatim privatimque
orando incedebamus, donec populi tumultum
transissemus. Quo transito, psalmos cantabamus
reciproce, quos incipiebat ipse, et hoc agebamus,
quousque ecclesiae januis proximi essemus, ad quam
pergebamus, ubi relicta psalmodia ejusque parte
ultima memoriae tradita, quos ad laudem illius sancti
pertinere cantus vel hymnos sciebat, sumebat;
sic quidem dicendo moderate lenique voce ut quod
dicebat possemus audire, atque cum eo dicere, et
cum hoc sancto canore ante sanctum veniebamus
altare. Quo venerabiliter adorato, si dies solemnis
vel Paschalis non esset, utraque genua in terram
ponebat, manus expandebat, oculos in coelum figebat,
et sic in crucis modo ante altare stans, pro Romano
summo pontifice, atque pro pace, pro salute
universalis Ecclesiae, ac pro ejus adversariorum
conversione, et pro caeteris hujusmodi utilitatibus
multis, Deum exorabat cum gemitibus et lacrymis.
Nos vero post ipsum procumbentes, quod dicebat,
audiebamus et respondebamus. Tunc demum silenter
paululum orabat, idque unumquemque nostrum
agere sinebat. | null | 6154e5ed-6457-4969-b7ec-09b6b240e097 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Denique se erigebat, altare
honorifice adorabat, et nobiscum jam regrediendo
dicebat: Angelum pacis et gratiae dona nobis, Domine
Deus noster, et tunc ibi psalmos dicere
in ecclesiae exitu incipiebat, ubi eosdem in ingressu
reliquerat: cumque ad aliam veniremus ecclesiam,
hoc in ea agebamus, quod in alia feceramus. Et
notandum quod in loco quo psalterium finiebat, in
eodem protinus idem incipiebat; etiamsi praeter
psalmos tres minime ei exordio (an #ex ordine?@# )
tunc dicere liceret. Clericum enim fatebatur semper
debere inter psalmodiam esse.
CAPUT VI. #Archiepiscopus cum suis Arialdum et fideles armatus aggreditur vinciturque.@#
55.
Peractis igitur novem annis in exercitio tam
grandi atque admirabili, ventum est ad decimum,
in quo pervenit ad votum diu nimis optatum. Nam
sic pro Christo mori ardenter cupiebat, ut, cum
quemlibet se Deumque cerneret pure diligentem,
magna cum prece deposceret, dicens: Obsecro te
per Christum, ut pro me precem fundas apud ipsum
quatenus sanguine proprio testari merear verbum
ejus, quod praedico, ad quod adipiscendum ei haec
occasio fuit. Juraverat illi omnis clerus, tam majoris
quam minoris ordinis, necnon ipse Guido, qui
Pontifex dicebatur, quatenus cum eo deberent
haeresim Simoniacam ac Neophytanam damnare, et
in catholica fide ulterius persistere. Sed cum ecclesiarum
regimina eidem Guidoni sine rectoribus
apparebant, illico quod juraverat oblivioni tradebat;
et, ceu canis ad vomitum, sic revertebatur ad suum
antiquum reatum. Quod vir Dei Arialdus cernens,,
litteras per manus Herlembaldi ad apostolicum direxit,
quatenus ipse decerneret quid de Guidone
adultero et Simoniaco atque perjuro fieri oporteret.
56.
Tunc etiam duo clerici Modicenses ad
Christi famulum venere, spondentes velle se relinquere
opera et consortium diaboli, et deinceps firmiter
tenere et praedicare opera et fidem Christi,
nam unus ex his tantae fuerat audaciae et perversitatis,
ut quasi ductor existeret adversae partis. Quibus
vir Dei ait: Tot quippe sunt qui hoc dicunt
mendaciter ut jam pene nemo sit cui possit credi
veraciter. Vos vero, si vultis ut vestris credam sermonibus,
ite, et operibus me firmum reddite. Regressi
igitur domos, connubio illico a se repulso,
coepere palam et constanter profiteri B. Arialdi verba
esse plena veritate, quae hactenus erant professi fore
plena falsitate. Haec ut Guido audierat, saevos illuc
protinus apparitores mittens, eos capere jussit, atque
in Alpes ad Castrum, quod dicitur Leucum,
deportari. Ibi namque in tam dirum carcerem sunt
missi (sicut ipsi nobis sunt postea professi) ut nunquam
eos contigerit audisse sanctos a paganis duriora
perpessos. Quod Christi famulus dum audisset,
convocata in unum civitatis multitudine, ait: Volo
vos, dilectissimi, scire quod Christianus pro nulla
causa gladium debeat ferre nisi pro fidei defensione.
Si ita est, vos, qui Christiani estis, et arma fertis,
cogitate quid nunc vos oporteat facere. Ecce enim
duo clerici quandiu in perfidia persistentes, opera
diabolica sunt secuti, honorifice ab eo qui pontifex
Mediolanensis dicitur sunt habiti; cum vero eamdem
perfidiam diabolicamque nequitiam decrevere
contemnere et Christum sequi, tunc sunt capti, tunc
in dirum carcerem trusi.
57.
Haec cum cives Christiani audissent, obstupefacti,
tantam perfidiam cum magno clamore coeperunt
damnare, ad arma currere, et ad vindicandum
tantum scelus contra Guidonem exire. Christi vero
famulus, timens ne ad fidei detrimentum pro absentia
Herlembaldi populus praemio aut timore corrumperetur,
eos praecessit, in manu portans vexillum
sanctae crucis. Guido autem, spe nimiae multitudinis
equitum, pugnaturus occurrit in ruribus Modicensibus,
millibus fere decem ab urbe distantibus.
Vociferantibus itaque partibus utrisque, infidelem
aciem protinus tantus invasit timor quatenus ei
nulla quidem remaneret spes fugiendi vel bellandi,
sed dantes statim obsides, clericos spoponderunt
captos quantocius se reddituros. Et sic in eodem
die reversi sunt gaudentes, Deumque laudantes.
Tertia etiam die post haec ad ecclesiam viri Dei vox
insonuit, dicens: En jam veniunt rudes martyres
Christi, clerici scilicet, qui fuerant capti. Quibus
Christi famulus cum multis fidelibus illico occurrit
obvius, eosque deosculans, cum magno gaudio
suscepit: et excelsa voce « Te Deum laudamus »
cum fratribus cantare coepit, illosque sic in ecclesiam
introduxit. Quos tunc consterna . . . . .
58.
Postquam autem Herlembaldus Roma | null | 4f84be1e-4405-4234-8559-eac12da82008 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
rediit,
litterasque excommunicationis detulit archiepiscopo,
subito praedictus archiepiscopus per
totam urbem nuntios misit in Sabbato (ante)
Pentecosten nuntians universis civibus, ut si
inaudita scire cuperent, in Pentecoste summo
diluculo venirent ad majorem ecclesiam. Hoc autem
ideo fecit, ut contra sanctos Dei Arialdum et Herlembaldum
populus insaniret. Mane fit concursus
populi; Herlembaldus supra cancellos sese
contulit, ita ut ab omnibus videretur. Coepit igitur
Guido, tenens manu excommunicationis bullam, ad
populum conqueri de Arialdo et Herlembaldo, dicens:
Turbatio pestifera per hos disseminata est,
ita ut videam in his scriptis omnium nostrum perniciem
contineri. Haec enim civitas ob reverentiam
B. Ambrosii nunquam Romanae paruit Ecclesiae.
Ergo tollantur de terra viventium hi seminatores
verborum qui quotidie laborant ut haec urbs pristinam
et propriam perdat libertatem. Ad haec coepit
populus exclamare: Occidantur velociter, occidantur.
His dictis, Guido cum magna clericorum caterva
coepit descendere, ut sanctos Dei opprimeret.
Sed cum nimia plebis densitate ad eos non pateret
accessus, coepit Guido exclamare: Omnes qui S. Ambrosii
honorem diligunt ab ecclesia exeant, ut nostri
adversarii evidentius cognoscantur, citiusque conterantur
et opprimantur. Subitoque ecclesia evacuata
est ita ut ex septem millibus virorum tantum
duodecim remanserint in subsidium servorum Dei.
Arialdus autem et Herlembaldus super cancellos
stantes, flexibus genibus Dominum exorabant: in
quos pars adversa clamore magno irruit, laici in
Herlembaldum, clerici vero in Arialdum; quem
percutientes deorsum praecipitant, et percussum credunt
occisum. Tenebatur autem sceptrum militare
ante Herlembaldum, super quo se appodiare solebat;
quo sibi propinquantes mirabiliter prosternebat, ita
ut nullus auderet sibi propinquius accedere.
59.
Coepit igitur volare fama per urbem, mortem
nuntians Arialdi, unde sequaces sui ira commoti
arma capiunt; venientesque non ad ecclesiam, ubi
tumultus erat, sed pontificalem aulam ingrediuntur,
quaequae reperiunt, dissipant, et per aulae ingressum
intrant ecclesiam . . . . . tos cruentosque. Coeperunt
itaque Herlembaldum cohortari, ut descenderet et
Christi adversarios cum eis prosterneret. Quibus
nullo modo acquiescens, nec descendit, nec manus
deposuit. Ipsi vero irruere protinus in adversarios,
et, sicut ante validissimum ventum fumus, sic ante
eos omnis illico infidelis evanuit populus. Guidonem
vero ante januas in equo reperiunt; quem juste fustigantes
spoliant, atque eorum manus vix evadere
potuit, in coenaculum quoddam tractus potius quam
delatus. Tot namque ocius tunc apparuere pro veritate
certantes quasi eisdem nulli essent in eadem
urbe resistentes. Magno igitur cum trophaeo ecclesiam
intrantes, Herlembaldum descendere faciunt,
imo laeti valde sunt effecti, eo quod B. Arialdum
quem credebant mortuum, reperiunt vivum. Quem
tollentes in atrium ecclesiae, quae dicitur Rozzoni,
deveniunt, ibique protinus tanta armatorum multitudo
est congregata quatenus inimicorum non solum
corpora prosternere, verum etiam ipsorum possent
libere omnia aedificia subruere. Ad quod patrandum
dum anxie anhelarent, Herlembaldus, jam vexillum
in manu tenens erectum, ait: Oportet ut dominum
Arialdum inquiramus, et cujus domum evertere
primitus debeamus. Haec vero ut Christi martyr
audiit, in locum, unde a cunctis posset audiri, se
jussit deferri; eoque innuente manu, silentium factum
est magnum.
60.
Charissimi, inquit, si in linguas verterentur
nostra omnia membra, nullo modo valerent Dei
laudare magnalia, vobis hodie coelitus ostensa:
Hodie enim, ut scitis, talis hora fuit, in qua nullus
vestrum unum saltem pro veritate valebat verbum
proferre, nunc autem nullus est qui vel etiam contra
vos, ut inspicitis, audeat mutire. Ecquis vero
est haec operatus, nisi Christus? Si igitur Dominus
hodie cognovit famulos ad tuendum, dignum est ut
famuli noscant Dominum ad venerandum. Nam si
inimici Dei et nostri hodiernam noscerent solemnitatem,
quod egerunt, nullatenus essent conati. Nos
vero et Dei scire solemnitatem venerando, et ejus
audire praecepta obsequendo oportet. Ait enim « Diligite
inimicos vestros; benefacite his qui oderunt
vos (Luc. VI, 27). » Per ipsum ergo vos oro
ut nunc arma deponatis, mecumque ad B. Ambrosii
sacrum corpus veniatis, et ibi Deo grates debitas
pariter reddamus, nostrosque aemulos diem hodiernum
ducere laetiferum sinamus, nec non pro ipsis
Deum suppliciter exoremus. Nam a quibus haec
aguntur, alta celsitudo acquiritur: quia de filiis hominum
Dei filii, testante | null | c6aa96d2-2a4d-479a-a603-f89127c18fb0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Christo, efficiuntur (Joan.
12). Haec illa multitudo dum audisset, alii videlicet
sapientiores, B. Arialdum totum cruentum et seminecem
spectantes, pacem vitamque inimicorum poscere
audientes, mirantes obstupescebant; alii vero
ferventiores spiritu, his verbis nullo modo acquiescere
volebant. Verumtamen licet diversi vellent
diversa, cuncta tamen illico sunt completa martyris
verba.
CAPUT VII. #S. Arialdi ab hospite presbytero proditi caedes crudelis.@#
61.
Sequenti denique nocte iterum cum Guidone
congregata est pars perversa, dicens: Non nos haec
adversa omnimodo dejiciant; popularis enim turba
cito mutatur, et in diversas partes facile inclinat.
Certi quidem sumus, quod in urbe Arialdum exstinguere
nullo modo valemus. Tale igitur aliud consilium
nostra sagacitas reperiat, quod ipse nullatenus
evadere queat. Constituantur equidem per diversa
urbis loca ex nobis viri prudentes, pecunias a nobis
sibi collatas habentes copiose, quas per populum
clam in noctibus tribuant; in diebus vero, omnibus
omissis negotiis, assidue conveniamus, et hoc tandiu
agamus, quousque nimis multiplicati ipsum violenter
ab urbe pellere valeamus. Quod cum fuerit
factum, positis undique insidiis capiatur, captusque
illico necetur. Quae cuncta si non impleverimus,
pacem nunquam habebimus. Quid multa? Per dies
quindecim duodecim duo populorum conventicula
sunt in urbe vehementia assidue habita; unum scilicet
fidelium ad ecclesiam Rozzoni, alterum vero
in curia pontificali. Crescebat autem nimis pars
vesana, pro pecunia sibi in noctibus data; qua
nequiter crescente, fideles paulatim taedentes coepere
deficere. Quod perversa plebs cernens, coepit elata
in B. Arialdum cum nimiis clamoribus irruendi
facere impetum, quatenus eum ibi necaret ejusque
locum funditus desolaret. Erat enim Christi famulus
inter adversa tam fortis et constans ut nullus e fratribus
in die tribulationis inde auderet aufugere,
nec quidquam asportare, sed cum fremitum impiorum
supervenientem audirent, se ante altare prosternebant,
ibique mortem exspectabant.
62.
In uno horum dierum, cum jam clausis ostiis
fratres ante altare jacebant mortem praestolantes,
unus eorum rem quam maxime diligebat, latenter
aperto ostio inde asportavit, eamque in domo cujusdam
civilis amici commendavit, protinusque rediit.
Quod vir Dei ut audivit, fratrem ad se accitum sic
allocutus est: Arnulfe, inquit, nonne ecclesia haec
in ejus honorem et nomen dedicata est, cui assidue
dicimus: « Sub tuum praesidium confugimus, Dei
Genitrix? » Et nonne legisti: Maledictus homo qui
spem suam ponit in homine (Jer. XVII, 5)? Et cur
contra haec nunc agere praesumpsisti? Qui pavens
obmutuit. Ut autem tam idem quam caeteri amodo
non praesumerent talia, haec culpa acribus verberibus
est protinus emendata. In his namque diebus
ibidem tam gravis confusio vehemensque perturbatio
erat, ut in hora constituta plerique fideles
cibum capere desperarent, mortem ad futuram illico
exspectantes. Sed licet impii frementes insanirent,
nullo modo facere audebant quod minabantur, quoniam
toties dolor in eorum capita vertebatur quoties
contra Christi famulum surgere nitebantur.
63.
Quapropter iniquum et publicum dant praeceptum
ut, donec Arialdus in urbe maneret, quicunque
clericorum publice mysterium celebraret, vel tintinnabula
sonaret, aut laicus quisquam qui haec in sua
agere ecclesia permitteret, non solum privaretur substantia,
sed etiam vita. Haec vero non solum alibi,
verum etiam in ecclesia ubi idem manebat, prae
nimio timore jubente milite, cujus ipsa juris fuerat,
servari coepere. Quod ipse super omnia, quae ei
hactenus acciderant, gravius existimans, ait: Absit
ut mei ultra sint participes et fratres, qui nefandas
haereticorum observant pro mortis timore institutiones!
Qua de re, etiam ipsis fratribus ignorantibus,
assumpto tantum comite uno nomine Syro, nocte
clam urbe exiit, et ad S. Victorem ad ulmum
biduo cum ipso perlatuit. Denique hinc Herlembaldus
cum multis fidelibus militibus utrosque suscepit,
et Papiam cum eis perrexit. Et parte quidem
militum remissa, parte vero secum retenta,
per Padum navigio coeperunt descendere, quatenus
Romam pergerent, et usque ad aliud tempus
tantae irae cederent. In quo scilicet navigio sub quodam
capti sunt oppido, et ex medio sodalium
ineffabiliter moerentium B. Arialdus violenter solus
est raptus, et in arcem deductus. Ubi dum solitam
in oratione et sermone teneret constantiam, miratus
miles, qui ipsum ceperat, ait: Pontifex quippe Mediolanensis
magnum quidem mihi se daturum | null | a4c2c551-08b0-4c04-9a5d-8dd09b242b4a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
promisit
praemium, si te caperem, eique te darem. Namque
mihi ab eo est intimatum te esse haereticum,
quod, ut cerno, omnino est falsum. Denique eum
cum omni domo sua venerabiliter habere coepit, et
comitibus moestis Papiam jam reversis reddere
festinavit.
64.
Post haec, scientes loca undique obsessa, ad
quoddam castrum fidelis Herlembaldi sunt
reversi. Tunc quidam fratres Canturienses ei man
darunt, dicentes: Nobis quidem hic pro nimia persecutione
vivere non licet, nos vero ad te venire
jube, si placet. Quibus et ipse: Quicunque, inquit,
mecum pro Christo mori est paratus, venire ad me
festinet, qui autem nondum est, aliorsum fugiens
declinet. Haec, me praesente, dicta sunt. Post haec
Herlembaldo, caeterisque qui secum aderant, sic
locutus est: Ex hac, inquit, terra exire nequimus,
quia mortiferis insidiis omnes aditus obsessos scimus.
Et hic manere non possumus, quoniam populus
vesanus hic me persequi jam minatur; et valde paveo
ne insontes hujus loci incolae sub hac occasione
devastentur. Quapropter necesse est ut aliud reperiamus
consilium, scilicet, ut quaeramus quempiam
virum, qui me per dies aliquot in suam occultet
domum, quatenus interim aut populi furor deferveat,
et in hac terra me vivere liceat, vel custodiae
in insidiis ubique positae me desistant quaerere pro
nimia securitate, et sic me hinc forte licebit exire.
Qui responderunt dicentes: Quae autem dicis, cunctis
placent, si inveniretur qui hoc fideliter faceret.
Et ille: Est, inquit, loco huic quidam presbyter
vicinus, nuper ex Hierosolyma regressus, qui hactenus
mihi credere satis est visus, per quem, si placet,
mittatur, et super hac re diligenter inquiratur.
Omnibus itaque volentibus, per nefandum presbyterum
tunc missum est.
65.
Post haec ecclesiam ingressus ipse est, in
qua, quoniam vigilia S. Joannis Baptistae erat,
a mane usque ad horam quasi nonam in oratione
permansit indeficiens. Et ecce detestandus presbyter
veniens, secrete diligenterque inquiritur, si locum
haberet aptum ad ipsum per tres saltem menses occultandum.
Qui cum promitteret se juxta ecclesiam
locum sic habere secretum, ut in eo quempiam per
multos annos tenere valeret celatum; media tandem
nocte, libatis osculis, cum gemitibus et lacrymis
multis, usque ad portam cum ambobus processimus.
Nam ipsum multum deprecati sumus, ut unum
(quemcunque ex nobis vellet) in suum obsequium
sumens, duceret: Quibus et ipse: Nequaquam, in
quit, quoniam, si una duo sunt, loquuntur et loquentes
audiuntur. Quis fari potest quanta bona tunc
Herlembaldus presbytero promisit, si ipse Christi
famulum tractaret, bene, et quanta mala, si male?
Moerentes igitur, utrosque abire permisimus; mane
vero ad urbem devenimus.
66.
Presbyter ergo nequam, mox ut in suo conclavi
illum concluserat, diabolico tactus spiritu, malo
Guidoni nuntiare festinavit, dicens: Quid vis mihi
dare, et ego tibi tradam Arialdum sine turba, sine
Herlembaldo, imo absque viro aliquo? Cui ille,
laetus nimis effectus, magnum praemium illico cum
securitate promisit si ipse quod promittebat impleret.
Tunc sibi quamplures dari petiit milites; quos
sumptos inter duas macerias, ab habitatione secessas,
nocte constituit, dicens: Unus, inquit, ex vobis
tantummodo in media jaceat via, scuto coopertus;
hunc enim, cum venero, percutiam calceamento.
Tunc vos omnes velociter surgite, et tam me quam
ipsum capite; ne forte quidem super alium surgatis
incaute, vobis hoc fore signum scitote. Et post haec
in his verbis ad virum Dei ingressus est: Domine,
inquit, Arialde, necesse est ut hinc velociter discedamus,
et ad castrum, de quo te suscepi, revertamur,
quoniam te hic esse omnibus notum est;
nam si hic moram fecerimus, cras procul dubio capiemur.
Cui vir Dei: Tibi, inquit, via est nota, praecede
ergo, et ego sequar te. Traditore igitur praecedente,
ad milites venere utrique. Et ex calceamento
facto condicto signo, omnes pariter in Dei virum
irruunt, eumque capiunt, captumque stricte vinciunt,
et vinctum jumento superimponunt, ac tacite
conciteque contra Lacum majorem festinant
pergere.
67.
Hoc autem ante horam diei tertiam, in quo
vigilia | null | 0e9da56c-5a86-4ea1-bf95-bb0b638e59fd | latin_170m_raw | null | None | None | None |
S. Petri celebratur, per totum Mediolanum
est divulgatum; unde factum est ut ubique esset
luctus et lamentum piorum, atque contra vesana
exsultatio reproborum. Quod ego audiens, tumultuosam
et confusam protinus reliqui urbem, eumque
prosecutus sum. Die igitur eodem nocteque sequenti
festine properans, die altero ad praefatum jam sole
oriente perveni Lacum; supra cujus dum incederem
littus, et Stationae, ubi parentela mali Guidonis
habitabat, essem propinquus, obvium habui virum,
nomine Martinum, qui se dicebat fore presbyterum.
Hic me interrogavit unde essem, quove pergerem.
Cui, ut veritatem securus ab eo inquirerem, ex parte
mentitus sum, dicens: Ex illa plebe sum et compares
mei huc me direxere, ut manifeste valeant scire
utrum verum sit quod apud nos de Arialdo, clericorum
inimico, noviter insonuit, scilicet, quod exstinctus
sit, et si eis super hoc pleniter laetandum
sit. At ille: Revertere, inquit, mecum; et, cum ad
ecclesiam quam paululum post te reliquisti, redieris,
optime de hoc instructus eris.
68-69. Et tunc mihi secum revertenti ait: Externa
namque die vox laetifera nostro insonuit loco,
dicens: Arialdus, clericorum adversarius, vinctus
habetur in nave, et in ripa Laci. Ad quem illico
cum multis aliis decurri, et arrepto palo optime
acuto, manuque erecta, in pectore ejus illum infigere
volui; sed non sum permissus. Missi sunt quidem
quinque protinus viri a domina nepote
archiepiscopi, de quorum ferocitate ipsa non dubitabat,
qui eum a militibus dividerent, et in locum,
quo ipsa eis jusserat, ducerent. Quod sine mora
completum est, et in tantam illico est ductus solitudinem
ut vix ibi sit aliquando accessus hominum,
et tantummodo navigantium, sed silvestrium
solummodo habitatio bestiarum. Quid te verbis longius
protraham? Ibi cadaver ejus sine auribus, sine
naribus, sine oculis, sine dextera manu, sine membro
genitali esse fecere. Si absque omnibus his membris
aliquando quemquam vidisti vivere, hunc esse
mortuum noli credere, nam fere nullo modo quiescere
quiveram, donec ii qui in cum haec patrarant
sic me securum fecere quatenus ultra non sit unde
mea jam mens dubitare possit. Tu vero ad tuos revertere,
haec eis intimans, eosque redde securos laetosque.
Et post haec alterutro divisi sumus, et,
donec ecclesiam est ingressus, me redire finxi;
postea vero, nolens verbis confidere perfidi, regressus
sum ad iter quod reliqueram. Cum autem in
jam praefatum ingrederer vicum, juxta viam reperi
ecclesiam, in honorem S. Petri dedicatam, ad quam
tunc clericorum laicorumque multitudo cum processione
exibat. Ibi quidem seorsum duas inveni
mulieres, de his quae acciderant conferentes et plorantes.
Quibus appropinquans, inquisivi quid haberentet
cur flerent. Quarum una ait: Vere tu ex
illo es ordine qui, cum deberet suis bonis dictis
factisque omnes levare in coelum, econtra malis
exemplis cunctos praecipitat in infernum. In hoc
enim loco, machinante tuo ordine perverso, in his
diebus tantum est perpetratum scelus quatenus pro
hoc omnipotens Deus [omnes] in abyssum demergat
anxie exspectemus; et tu dicis: Cur flemus?
Videns igitur mulierum fidem, ipsis quod discipulus
essem illius de quo flebant intimavi, easque, si vera
essent quae a praedicto audieram viro, inquisivi.
Quae statim, factae apud me nimis gratae, omnia testantur
esse vera, praeter hoc quod de ejus morte
adhuc erant incertae. Viam itaque mihi contra praefatam
tendentem solitudinem ostendunt, multumque
deposcunt, ut revertens eas facerem sciolas, unde
eis adhuc inierat dubietas. Verum ingentium praepeditus
obstaculis saxorum, illuc accedere eundo per
terram nequivi, quique per navem illuc me transferre
auderet, reperire non potui; ideoque, praeter
quae dicta sunt, pleniter de illo tunc scire non
valui.
70.
Porro, secundum quod postea diligenter scrutatus
sum, qualiter quibusque ex hac vita verbis
migraverit, diligentibus Deum fore gratum credo,
si id breviter intimavero. A loco igitur, quo captus
est, psalmodiam decantavit. Ad Stationam enim a
militibus, ut praedictum est, divisus et quinque ferocibus
servulis est traditus. Qui cum ipsum ducerent
ad mortem, allocuti sunt dicentes: Arialde,
cur non recordaris, ut neges quae hucusque dixisti,
et profitearis dominum nostrum | null | cbef0ffc-19a3-437e-a25d-b95683d18d02 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
esse verum pontificem?
Nam si hoc faceres, forte adhuc vivere posses.
At ille: Absit, inquit, ut coronam, quam veram dicendo
in mea acquisivi vita, in fine mentiendo amittam!
Nam me utrum nunc ducatis ad mortem,
ignoro; quod si facitis, scitote vestro domino meam
mortem valde nocituram, non solum in futura vita,
sed etiam in praesenti. Et illi: Videsne, inquiunt,
illum magnum montem? Si ipse profecto esset aureus
et tuus, totumque dares, ultra nullo modo viveres.
Ille autem haec audiens se erexit, et hymnum
sanctorum apostolorum Petri et Pauli alta voce decantare
coepit; quo finito, ad solitudinem ad quam
tendebant, pervenere. Quem tollentes de nave, supra
quoddam saxum vinctum posuere ad sedendum.
Seorsum denique paululum remoti haec dicere coeperunt
ad invicem: Quid faciemus? Si tantum occiderimus
virum, nostrae animae nullum ultra poterunt
adipisci remedium, et hoc si non fecerimus, nihilominus
moriemur. In his enim dum haesitarent,
aspexere naviculam concite venientem, duosque
homines deferentem: Et aiunt ad invicem: Hos exspectemus,
hi forsan boni nuntii bajuli sunt.
71.
Praedicta vero mali Guidonis neptis, quae exhinc
Jezabel et Herodias est nuncupata, postquam
quinque ad Dei famulum necandum direxerat servulos,
duos clericos, quos in ejus mortem praecipue
inhiare cognoverat, ad se vocatos sic allocuta est:
Assumptis gladiis vestrum persequimini velociter
inimicum, ne forte caeteros seducat, et ulterius
vivat. Hi vero erant, qui cum nave tunc veniebant.
Qui cum ad caeteros venissent, egressi de nave dicunt:
Ubi est Arialdus? Qui responderunt dicentes:
Mortuus est. At illi: Nobis, inquiunt, jussum est
videre illum, sive vivum sive mortuum. Et aspicientes,
viderunt illum eminus vinctum, sedentem super
saxum. In quem sic anxie irruunt, quomodo leonum
catuli super praedam famelici. Evaginatis igitur gladiis,
ipsius unus unam, alter vero auriculam arripit
alteram, dicentes: Dic, furcifer, si dominus noster
verus est archiepiscopus. Qui respondit:
Nec fuit unquam, quia opus archiepiscopi in ipso
nec est nunc nec fuit unquam. Tunc immites ejus
utrasque amputant aures. At ille, oculis in coelum
clevatis, ait: Gratias tibi ago, Christe, qui me hodie
inter tuos martyres dignatus est connumerare. Interrogatur
denique iterum si Guido verus esset archiepiscopus.
Qui solitam constantiam animi tenens,
ait: Non est. Quapropter nasus ipsius protinus cum
labio superno est abscissus; deinde ambo oculi sunt
effossi. Postea vero dexteram detruncant manum,
dicentes: Haec est quae faciebat epistolas, Romam
directas. Dehinc radicitus membrum amputant genitale,
dicentes: Praedicator castitatis hactenus
fuisti, exhinc et tu castus eris. Postea vero de sub
gutture linguam extrahunt, dicentes: Modo
sileat quae clericorum familias conturbavit et dispersit.
Et sic illa sancta anima carne est soluta;
corpus vero ibi quoquomodo terrae traditum est.
CAPUT VIII. #Corporis per decem menses incorrupti deportatio Mediolanum.@#
72.
Coeperunt denique illic post haec luminaria
praeclara per noctes piscatoribus apparere; quod ut
impia Jezabel audivit, protinus in aliam insulam
eum nocte transferri jussit. Sed cum eadem lux
ibidem similiter crebro appareret, in locum tertium
eumdem asportari fecit. Videns igitur
quod non posset sanctum occultare corpus, nec sub
terra neque super terram, quia illud ubique lux
eximia comitabatur, irata valde fecit saxa ingentia
circa ipsum innecti, et in profundum laci dimergi.
Verumtamen ibi, ubi est projectum, tanta est aquae
altitudo (sicut didici a viris illus loci) ut vix fune
centum cubitorum quisquam possit fundum attingere;
nam idem lacus pro sui magnitudine Major
nuncupatur, et plus quinquaginta milliaribus in
longum extenditur. In quo tam innumerabiles procul
dubio immanesque sunt pisces ut per tres menses
facile devorarent quot in eadem parochia sunt
pecudes. Verum quia omnia haec occulte fuerant
peracta, de illo haesitatio et altercatio ubique erat
non parva. Alii dicebant quod esset mortuus, alii
quod in vinculis clam detineretur. In cujus amorem
tunc sic omnis populus est accensus ut cuncti se
sub jurejurando constringerent quatenus illum aut
essent vivum sive mortuum habituri, aut pro ipso
ad mortem usque certaturi. Sed Deus omnipotens,
cujus causam ipse patefecerat, nec illum passus est a
pisce contaminari nec | null | 7b9d835b-cb80-4464-a232-6c928857f282 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
in lacu profundo occulte morari.
73.
Transactis namque mensibus decem, quidam
vir fidelis, nomine Algisius, per urbem coepit discurrere,
dicens: Nuper in die inventionis sanctae crucis,
mei causa negotii juxta littus transibam
Laci Majoris. Et ecce aquila eadem supervolitabat
littora, caetera expellens volucria. Quod ut viderunt
pastores, qui ibi pascebant suas pecudes, illuc festine
coepere currere; cum quibus cucurri et ego. Et ecce
beatissimus Arialdus, ex aqua projectus, ibi integer,
praeter octo membra, quae ei erant cum ferro amputata,
jacebat, mirifice candidus. Quem ego videns,
optime illico agnovi, hisque qui aderant lacrymabititer
omnibus dixi: Videte, inquam, ut hic salvus
sit, quia iste est B. Arialdus, quem moestus universus
quaerit populus. Dum enim ibi aliquantulum
moraremur, subito de arce Arona missi sunt
servi, qui inde nos ejecerunt; et in quamdam, quae
ibi erat, foveam leniter humavere. Hoc ego qui haec
scripsi, dum audissem, sumpto comite, illuc perrexi
concite. Repertosque pastores, utrum nam vera
essent quae audieram, diligenter cauteque inquisivi.
Qui, cuncta esse procul dubio vera, respondentes
asseruerunt. Et ego: Si vera sunt, inquam, ubi
ergo est ille? At illi: Ecce, inquiunt, locus, ubi
videntibus sero est positus: mane vero revertentes,
locum quidem invenimus; de eo autem nihil. Hoc
tantum putamus quod nocte sursum delatus sit in
arcem.
74.
His auditis velociter reversus, Herlembaldo,
viro prudenti, quaecunque audieram, per ordinem
cuncta narravi. Qui festine omnibus convocatis civibus,
jam in appetitu martyris, quem patefactum
audierant, vehementer inhiantibus; ex illis viros
elegit, atque ad sanctum requirendum corpus direxit.
Qui post biduum reversi, professi sunt hostes
veritatis dixisse: Mori potius parati sumus quam
quod quaeritis reddere corpus. Hoc autem ideo dicebant
quia idem dissipare tentarant. Nam nocte
qua ad se illud detulerant, cernentes ejus integritatem
et decorem, dixere ad invicem: Si enim hic
fuerit quaesitus, et ab omni populo tam decorus inspectus,
semper quidem ipse erit in laude, nos vero
in opprobrio. Quapropter cutem cum capillis de
ejus radamus capite; pellem vero corporis albescentem
ferreis dilaceremus ungulis, pedes abscindamus
utrosque, et in furno denique nimis candente illum
aduramus, quatenus, si ad eum videndum missum
fuerit, horridus et ignotus potius respuatur quam
quaeratur.
75.
Verum, licet haec diabolica machinamenta in
eo cuncta complessent, in deteriorem quam putarant
ignominiam ceciderunt, quia non missum est
ad videndum, sed petendum. Nam auditis nuntiis,
tintinnabulis tubisque concisius sonantibus, omnis
civitas in unum convenit. Tunc dixit Herlembaldus:
Quoniam inimici Dei et nostri gratis sanctum nolunt
reddere corpus, decet ut ab eis per nos violenter
auferatur. Sed quia res, quam prosequimur, Dei
creditur et dicitur esse, volo ut illuc juste et cum
ipsius incedamus honore. Non enim cum raptu et
pauperum detrimento innocentium pergamus, sed
nobiscum feramus unde vivere debeamus. Discurrant
itaque nuntii circumquaque velociter qui omnes,
ad bella aptos, cum armis, rusticosque ut venire
hortentur cum plaustris, quatenus illi nobis
cum pugnent, isti vero nostra arma et victus
deportent. Congregata igitur post paululum tanta
sunt carra, ut per septem fere milliaria vix posset
per publicam et communem viam turba pedestris vel
equestris incedere. Confluebat autem undique quasi
arena maris multitudo innumerabilis, arma ferens
et victus supra dorsum famulorum sive jumentorum.
Et sic incedentes, secundo tandem die ad vesperum
reperimus pratum, quarto fere milliario
a loco quo incedebamus distans, bene humectum
amplumque. Ibique, quia ad hoc aptum erat, castra
metati sumus.
76.
Hic Herlembaldus, vir prudens, iterum delegavit,
blandeque sanctum corpus quaesivit.
Perterriti itaque hostes a sonitu pavendo frementis
multitudinis super se venientis, prohibere quod petebatur
ultra non ausi sunt. Et ecce die altero illucescente,
vox laetifera per castra insonuit, dicens:
In littore quidem Ticini directum est in navem corpus
B. Arialdi. His auditis certatim omnes arripuerunt
cursum; ille namque habebatur tunc beatior
qui ad currendum erat promptior. Eo igitur levato
in feretrum, cum tanta gloria et laude reverti
coepimus ut eas nullo modo exprimere possem,
etiamsi vocem linguamque | null | f3077ec3-9f7b-4aff-9174-b5d23670b2c2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ferream haberem. Nam de
castellis, quibus se concluserant pro civium timore,
exibant senum, juvenum atque mulierum infinitae
multitudines, Cruces cereosque atque situlas aqua
plenas (ut potarent aestuantes) deferentes, et unusquisque,
prout valebat, voce excelsa immensas Deo
gratias reddebat. Tintinnabula quippe personabant
undique, arbores quoque quamplurimi scandebant,
ut ipsum saltem videre possent.
77.
At ubi Mediolano propinquavimus, totam pene
urbem obviam habuimus; matronas, nobiles et
ignobiles, cereos innumerabiles deferentes; infantes
et senes, omnesque Deo laudem dantes; etiam ipsos,
quos in vita sua habuit aemulos, scilicet clericos,
invenimus paratos non officium cantantes mortuorum,
sed (ut decebat) Martyrum. Et sic in sancto
die Ascensionis Domini posuimus illum in medio
ecclesiae S. Ambrosii. Tunc nobilis Herlembaldus
in loco eminenti progressus, haec omnibus audientibus
est locutus: Videtis, inquit, dilectissimi,
quantum valet fides, quam inter nos per decem annos
docuit B. Arialdus. Certe, ut videtis, ipsa eum
servavit defunctum incolumem in profundo Laci,
inter innumerabiles immanesque pisces, per decem
menses. Haec autem coram vobis ipsum per decem
hos dies aestivos conservet, videlicet usque ad sanctum
diem Pentecosten, quatenus de longinquo
et proximo sexus diversae aetatis uterque huc venire,
et nostram fidem, nostrorumque impietatem aemulorum
evidenter possit contemplari. Clamabant
tunc, nobis audientibus, ad illum daemonia, dicentia:
Quid contra nos latras? Non potes tantum latrare
ut te non faciamus interimere, sicut tuum fecimus
socium, et ut pingues et iniqui episcopi, abbates et
presbyteri non sint nostri.
78.
In his quidem diebus ibidem undique veniebat
maxima multitudo, plurima munera offerens
corpori sancto, quibus ad eum intuendum fas erat
per dies; per noctes vero clericorum, monachorumque
veniebat maxima multitudo, easque pervigiles
ducebat psallendo. In una autem harum noctium,
timens valde ne forte ad opprobrium Christi servorumque
ipsius ibi per aestivum tempus diu permanens
feteret, assumpto lumine, paucis admodum
vigilantibus, ad ipsum accessi, et reperto foramine,
quod ejus germanus ipsi sub ascella fecerat, ut
sciret qualiter illius haberentur interiora, interius
prospexi; et ecce ejus exta ut nix erant candida;
jecur vero aereum habebat colorem. Quae cum intromissis
duobus digitis tetigissem et confricassem,
eosque retractos naribus apposuissem, testor veritatem,
quae Deus est, tantam talemque odoris fragrantiam
ex ipsis digitis emanare sensi, qualem
quamtumve nunquam me alibi sensisse reminiscor.
Et sicut mea conscientia tunc testabatur, et nunc
testatur, si ipsi digiti gladii bis acuti acumen habuissent,
nares absque vulnere nullo modo evaderent,
quia odoris suavitas tam erat delectabilis ut
nares valentiores essent ad odoriferos digitos intra
se attrahendum quam brachii virtus ad retrahendum;
nam quamplures dies, ut diu delectarer tanto
odore, eo ab omni custodivi liquore.
79.
Congregata igitur est iterum, in die sancto
Pentecostes, tanta virorum ac mulierum diversae
aetatis multitudo de proximo et longinquo ut nunquam
se tantam vidisse etiam senes dicerent; et
sic eum magna gloria laudeque ineffabili, ad monasterium
delatus est S. Celsi. Ibi in locum mirabiliter
aptum traditus est sepulturae, siquidem ex
una parte habet ecclesiam, in qua S. Celsi venerabile
nunc adoratur corpus; ex altera vero ecclesiam
,
ubi quondam (ut fertur) diu sanctus
perlatuit Nazarius. Exhinc quippe ibi a multis fidelibus
adoratur et colitur, ab infidelibus autem, nec
Christus universorum Dominus, nec Arialdus ipsius
famulus.
80.
Decem igitur annos beatus Levita et martyr
Arialdus duxit, pro Christi lege viriliter certando;
decem membra eidem post haec per manus obtulit
iniquorum, octo, cum occideretur; decem vero menses
in profundo laci incolumis jacuit: decem autem
milliaria illum nobis proximiorem lacus projecit,
quam acceperit. Per dies etiam decem aestivos ipsum
in ecclesiam S. Ambrosii, videntibus cunctis, Christus
conservavit, eique post haec decimo anno
Herlembaldum fidelem socium associavit) ut veraciter
credo) in regno coelorum, peremptum scilicet
per eorumdem manus iniquorum. In quo decimo
anno haec scripta sunt, ad laudem Christi ejusque
famuli Arialdi. Passus ergo est beatus Levita et
martyr Christi Arialdus quinto Kalendas Junii,
anno ab Incarnatione Domini millesimo sexagesimo
sexto, praesidente sedi apostolicae secundo papa
Alexandro, regnante Domino nostro Jesu Christo
cum Patre et Spiritu sancto, | null | 49b71d6b-463d-44ee-8110-b9e4b4e988b0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
per omnia saecula saeculorum.
Amen.
CAPUT IX. #Appendix litterarum auctoris ad Syrum, priorem scriptorem; et hujus ad illum, cum quibusdam miraculis.@#
81.
SYRO, venerando et fideli sacerdoti, ANDREAS.
Legente me olim ea, quae cum socio Herimbarto
de venerabili Arialdo scripsisti, reperi vos
multa praeterisse quae dici oportet. Unde factum est
ut, jubente beatae memoriae Rodulpho Patre,
cujus anima jam cum Christo gaudet, multa tam de
his quae omisistis quam quae dixistis, exprimere
conatus sim; quae ad te mittens, obsecro per charitatem,
ut diligenter inspicias, et, si vera sunt, testimonium
feras. Nam sicut ipsum habui, ut haec facerem,
praeceptorem, sic te habere volo, ut vera
sint, assertorem, quatenus si jure pro inculto sermone
ejus putredinis et vermis qui composuit contemnitur,
pro reverentia duorum sanctorum sacerdotum,
unius praecipientis, alterius asserentis, suscipiatur.
Tu enim tanto tempore ejus esse frater
familiaris meruisti, ut pene quid de eo dixerim
proprio intuitu inspiceres; imo, quia sacerdos es,
mentiri non vales, ideoque digne justeque te elegi
fore testem hujus rei.
82.
PRESBYTER Syrus, ANDREAE Christi famulo.
Miror, charissime, quod de illis requiras rebus
unum testem, quam testari possunt non solum
multa millia fidelium, sed etiam infidelium. Et si
nullius superesset alius qui harum rerum existere
posset testis idoneus, quis tam vecors inveniretur,
qui diceret te scripsisse falsa? Si sciret te ideo
reliquisse saeculum, ut non solum a verbis vacares
mendacibus, sed etiam ab otiosis, praesertim cum
non civilia monasteria et dissoluta petisti, sed famosum
et celebre Vallisumbrosae coenobium, itinere
dierum quinque a naturali solo semotum? Porro
de obitu ejus clam peracto quis te certior existit,
qui pro hoc mortis periculo ter te dedisti? Etenim
semel utcunque incaptus evasisti, alia vero vice quia
dicebatur quod in Travallia arce inexpugnabili
occulte detineretur, ejus desiderio accensus, longo
itinere confecto, multis montibus transactis, te ante
ejusdem portas obtulisti. In quam, quia inspicere
es ausus, quis esses cognitus, ideoque captus atque
in altissimam ejusdem turrem deductus, per foramen
cum funibus in ipsius es depositus profundum,
quod magis videbatur esse sepulcrum quam habitaculum.
Nam lectuli fulcrum erat coenum, capitale
saxum. Nec enim ibi erat, unde digestio occultaretur,
nec desuper tectum a quo pluvia pelleretur. Ibi
quippe prae nimio horrore vultus tuus et stomachus
sic elanguit et emarcuit ut cibum per funes tibi dimissum
gustare minime posses: ideoque nocte media
te subtraxere, et sic semivivum dimisere.
Altera autem vice lacum transfretasti, iterum cognitus
et captus, donec te pretio non emisti, evadere
nullo modo potuisti. Quae cum ita sint, quis tam crudelis
erit et durus ut tuis sermonibus existat incredulus?
83.
Verumtamen, licet multum laeter super cuncta
quae dixisti, quia sunt vera et aedificationi utilia,
tamen valde doleo, quia omisisti praecipua, tibique
notissima, et cur hoc feceris sic admiror, ut velim
ex his aliquantula coram te prodere, et quare dimiseris
addiscere. Ante quippe quam introisset Mediolanum
ad praedicandum, publice ad Varisiensem
plebem clericorum multitudinem convocavit, eisque,
sub quibus essent erroribus indicavit, et, ut ab eis
recederent, benigne admonuit. Qui ejus verba sprevere,
dicentes: Nobis ideo haec loqueris, quia ineruditos
cognoscis; caeterum, si doctor haberi vis
credibilis, vade, et in urbe haec loqui noli timere.
Quod si agere ausus fueris, quae dicis, credenda comprobabis.
Et tunc urbem ingressus, et populum,
sicut tu dixisti, est allocutus. In ipso etiam exordio
suae praedicationis, tandiu, cum aliquantis fidelibus,
per venerabilia loca, sanctorum flagitans suffragia,
nudis incessit pedibus, donec sic intumescerent ut
super eos nullo modo consistere posset.
84.
Duo denique sapientissimi clerici, audita ejus
fama, de longinquis regionibus ad eum venere, ut
cognoscerent quomodo ipse scientia polleret. Quorum
unus ei se in altercatione obtulit, et a mane
usque ad horam fere nonam, altero penitus silente,
utcunque restitit, et tunc sic est devictus ut nec
quid insolubile objicere, nec posset objecta exsolvere.
Alium vero, quia nimis eruditum reperit, die
eodem devincere non potuit, sed in altero prostravit | null | 398abc32-4aac-444e-95a3-1889234d5b98 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Quos, licet devictos, quia valde doctos invenit,
multum dilexit, eisque omnem benigne humanitatem
impendit, et sic tandem abire permisit. Accidit
etiam ut semel transiret per plateam quamdam, juxta
domum pontificalem sitam; aliquantos autem viros,
quos ibi reperit, admonere coepit. Erant enim tunc
Guido et ordinarii, multique alii clerici, in eadem
domo pariter congregati. Quod cum audissent, sapientiorem
omnibus elegere, eumque ad ipsum direxere,
quatenus ei resisteret, et quae dicebat fore
vana diceret. Nam in paucis sic protinus verbis conclusus
est ut retro turpiter rediret velociter. Quem
cum sui interrogassent quid egisset, ait: Scitote,
aut ipsum non esse hominem, aut alterum fore qui
ab ejus loquitur ore. Haec omnia, quamvis non interfuisti,
Bonovicino narrante, pleniter didicisti.
85.
Illum praeterea famosissimum zelum, quo haereticum
quemdam ab altari repulit, cur non dixisti?
Timuisti forsitan ne in eo aliqui scandalizarentur.
Scito, charissime, quia dicta factaque Arialdi, imo
et Christi, incredulis et perversis plena scandalis,
piis vero fomenta sunt ardoris et lucis. Ea igitur
istis pandamus, de illis vero Salvatorem dicere audiamus:
« Sinite, inquit, eos; quia caeci sunt, et
duces caecorum (Matth. XV, 14). » Transeunte ergo
per majorem ecclesiam cum fratribus Arialdo Christi
famulo, audivit quod in eadem hora quidam
adulter et Simoniacus ad quoddam ipsius basilicae
altare accesserat, ut se simularet ibi canere missam:
Eamus, inquit, illuc. Ad quem cum pervenisset,
ait: Cum enim tu sis talis quali ecclesiae
valvae patere minime deberent, cur sanctum altare
praesumis pollutus contingere, et illa mysteria agere
quae solummodo innocuis et castis sunt commissa,
te fingere? Aufer te hinc quantocius, putride. Qui
cum inde se non amoveret, vir Dei manum ad planetam
misit, eamque ab ejus tergo extraxit, et
ipsum ab altari expulit; erant enim tunc in circuitu
ejusdem ecclesiae, causa negotiandi, tam civiles
viri quam suburbani pariter congregati. Qui exiit
et per forum querimoniam fecit. Commoto itaque
populo, dimissisque negotiis, ac fustibus elevatis,
per ostia irruunt, ut ipsum quaerant et perimant.
Ipse vero sciens quae ventura erant, non fugerat,
sed gradum ascenderat, ibique populum exspectabat.
Videntes ergo eum in gradu stantem, sacraque
manu innuentem, omnes deponebant fustes, et se
ad audiendum parabant, super ipsos innitentes: facto
denique silentio magno, praedicationem sic mellifluam
composuit ut corda, quae fuerant commota
et conturbata per falsi verba sacerdotis, operante
et instigante adversario, sedarentur et dulcorarentur
per verba veri Christi famuli, operante et flante
Spiritu sancto; et ora, quae intrando vesane proclamaverant:
Moriatur, moriatur; exeundo dicebant
orando: Faciat te Christus per multa tempora vivere,
qui huic loco te pro nostra salute est dignatus
dirigere.
86.
Quis etiam laicorum, suam in conjugio habens
consanguineam, audebat ecclesiam ingredi, in
qua morabatur Arialdus, famulus Christi? nam tales
ex ea personas pro hoc pepulit ut non solum fecisse,
sed etiam aestimasse, obstupendum sit. Monachos
autem, consortium Simoniacorum abbatum
falsorumque fratrum fugientes, benigne suscipiebat;
sed nunquid eorum aliquis in ejus praesentia erat
ausus vacare? quatenus aut non legeret, vel non
oraret, aut aliquid non ageret: nam si interdum in
ejus vacarent absentia, sic pavide, illum sentientes
venire, ad praedicta recurrebant opera; quemadmodum
solent in scholis pueri vacantes ad lectionem
recurrere, magistrum sentientes venire. Quis
etiam, dum praedicaret, in eodem loco mutire audebat?
nam qualiscunque persona esset, illico audiebat;
Sive tu tacebis, sive ego, quia scriptum est:
« Nolite mittere margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6).
» Sed licet tam severus esset contra
delinquentes, quis mitior erat in suscipiendo poenitentes?
Cum enim viri, qui dicebantur presbyteri,
in adulterio deprehenderentur, et a facie populi
persequentis locus eis tutus minime pateret alibi,
ad ipsum confugiebant. Quos si pure confessos cerneret,
protinus eos in omnibus omnino locis, excepto
altaris officio, suos faciebat participes, nec
deinceps apparebat quisquam, qui dicere contra eos
praesumeret quidquam. Dei vero Parasceve, in cubiculo
clauso, nudus confitebatur coram caeteris
fratribus, quidquid a | null | 64334714-df98-41ec-a480-ed1d0fe0eee8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cunabulis deliquerat, et pro
culpa unaquaque se faciebat verberari acerrime.
Nemo enim id facere cogebatur invitus; sed permittebatur,
si quisquam hoc agere vellet spontaneus.
Haec quia tibi sunt nota, et aedificationi utilia, cur
omisisti? obsecro, ne sileas, sed mihi super hoc
nimis admiranti prodas.
87.
ANDREAS SYRO.
Aestimas, venerande Syre, aestimas me dixisse
quidquid me contigerit de B. Arialdo scisse? Audi
adhuc, qualia tria praetermisi, ut ex his intelligas
me multa alia evidenter de eo cognovisse, et scienter
omisisse. Perrexerat enim aliquando invitatus ad
ecclesiam Cumanae civitatis, ut pacificaret dissidentes
clericos ipsius urbis; erat quippe tunc tempus
quadragesimale Cumque ad unum altare convenissemus,
ut officium vespertinale persolveremus, unum
quid (non recordor modo, utrum fuisset de antiphonis
vel responsoriis) sic elapsum est ab omnium
memoria, ut penitus inveniri nequiverit. Salubri
igitur consilio reperto, signum salutare sibi
in fronte impressit, juxta altare se prostravit, rem
perditam a Domino petiit; quam sic protinus invenit
ac si in loco, quo posuit occultum, id quod
petebatur, haberetur descriptum.
88.
Aliud vero signum factum est, dum illum, ex
aqua laci projectum, ad urbem duceremus. Erat
enim in quodam vico quidam rusticus, per multa
tempora morbo paralysi dissolutus, qui cum audisset
quod Christi martyr per viam duceretur, fidem
habens firmam, in eamdem fecit se viam ferri,
ibique dimitti. Transeunte itaque turba, quae feretrum
praecedebat, martyrem infirmus exspectabat.
Ad quem cum pervenissent qui ipsum portabant,
ab infirmo eodem obnixe rogati perstiterunt, eumque
coram ipso deposuere. Et (nescio utrum ex
solo visu an tactu) sanitati sic est protinus redditus
ut, qui vix aliorum manibus deferri valebat, statim
suis firmiter incederet plantis. Nam ego tunc aderam
inter subsequentem turbam; sed cum audissem
hoc, fortiter firmavi gressum, ut veniens ante feretrum
virum inspicerem firmiter incedentem, Deumque
laudantem.
89.
Tertium vero, quod narro miraculum, non quidem
egomet vidi, sed, quadam persona valde fideli
narrante, didici. Erant aliquanti viri ad portam Ticiniensem
simul congregati: coeperunt itaque confabulationem
habere tam de Arialdo Christi famulo
quam de his qui ejus venerandum adorabant sepulcrum.
Tum unus, superbo malignoque spiritu afflatus,
tale exsecrandum protulit verbum: Majus, inquit,
desiderium est mihi super ipsum mingere
quam illum adorare. Quem tam saevus internorum
viscerum illico dolor apprehendit ut neque quiescere
neque mingere ei licuerit, donec, nimio dolore cogente,
pariterque cohortatione virorum consiliante,
munus ad B. Arialdi sepulcrum obtulerit, ibique
adoraverit; et sic pristinam sospitatem adeptus est
humiliatus quam juste amiserat superbus. Si autem
bona omnia, quae de eo noverim, scribere vellem,
prius dies et charta deficeret quam sermo. Verum
quia tanta de eo scripta sunt, in quibus satis potest
dignosci quis vel unde fuerit, quidve docuerit, vel
quid pro Christo perpessus sit, metam ponamus,
Deumque trinum et unum benedicamus; cui sit
honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
35.
Cum propositum sit S. Herlembaldi Vitam
una cum Vita S. Arialdi prosequi, praetermittere
non possum quin tali proposito importunam
Andreae brevitatem aliunde suppleam, secutus auctores
a Puricello subministratos. Hic pag. 221, ex
Annalibus Petri Aruzii, circa annum 1402 finitis,
narrat, quomodo sede Mediolanensi vacante per
mortem Ariberti laudatissimi praesulis (obiisse autem
hic in suo epitaphio legitur « anno 1045, 17 die
mensis Januarii, indictione XIII) et Lazone de curte
exsulante, » qui scissa in factiones civitate contra
nobilitatem partes plebis sustinebat cum titulo « Capitanei,
pars populi ad nihilum redacta est. Tunc, »
inquit, « capitanei sex portarum, cum suis vassallis,
dominium civitatis usurpaverunt, et congregantes
universos amicos in palatio communitatis, duo statuta
fecerunt in odium populi. Primum statutum fuit
istud, quod Ranzo de Curte, miles proscriptus, cum
tota parentela illorum de Curte, nunquam habitare
posset in civitate Mediolani, nec in comitatu, nec
possessiones habere in aeternum. Secundum statutum
fuit istud, quod si aliquis nobilis interficeret
aliquem popularem, solveret septem libras tertiolorum
et duodecim denarios, quos cum solvisset, ab
omni culpa et offensa liber esset; propter quod
innumerabiles de populo infra paucos | null | 9eebd5eb-bba8-462b-bf44-b2168a31c65a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dies trucidati
sunt. Hac de causa populares iterum alium capitaneum
elegerunt quemdam virum ex numero nobilium,
qui dictus est Herlembaldus Cotta. Hic fuit vir
genere clarus nimis, in armis strenuus, gracilis
corpore, leonino pectore fervens. Ejus domus quasi
domus regalis (cum curte mirabili et viridario delectabili, »
inquit Dacius, anno 1080 scribens) « fuit
ex opposito ecclesiae S. Victoris ad quadraginta Martyres.
Contradicente igitur parte nobilium ne ipse
Herlembaldus esset capitaneus, contra nobiles ipsos
multum praevaluit. »
36.
Ergo vacante (ut dixi) sede, Herebraldus (sic
enim scribit praecitatus Dacius, cujus verba apud
Puricellum pag. 215 recitata prosequor) « procuravit
cum clero, quod eligerentur quatuor, et imperator, »
Henricus Niger, seu potius rex (nam sequenti
anno exeunte regni sui septimo coronatus
primum imperator fuit « (quem vellet in archiepiscopum
confirmaret. Et fuerunt electi Landulphus
Cotta, sacri palatii notarius, frater carnalis ipsius
Hernebraldi: alter dictus est Anselmus de Badagio,
ecclesiae Mediolanensis cardinalis, » id est canonicus
ordinarius; « tertius dictus est Arialdus, ex capitaneis
de Carimate, » plane diversus a nostro sancto;
« quartus dictus est Atho, Ecclesiae Mediolanensis
cardinalis. Ex alia parte, pars nobilium elegit Guidonem
de Velate, imperatoris secretarium. Facta
relatione ad imperatorem, ipse, caeteris exclusis,
Guidonem de Velate investivit per baculum et annulum
de archiepiscopatu Mediolanensi, quem papa
cum cardinalibus pallio archiepiscopali investivit, »
Romam fortassis advectum anno 1046, in comitatu
Henrici regis, imperialem coronam suscepturi in
Natali Domini. Dacii brevitatem, in narranda Guidonis
institutione, supplevit Alciatus in supralaudato
fragmento, simul et occasionem indicavit subsecutarum
cum S. Arialdo et sociis contentionum. Cum
enim dixisset quod Henricus « actu et blanditiis,
qui advenerant oratores Mediolanensium impulit
ut suam electionem laudarent, » sic progreditur:
37.
« Tulit id, aeque ac debuit, aegerrime populus,
vixque adduci potuit ut advenientem praesulem
cum dedecore non repelleret: sed corruptis largitione
sacerdotum primoribus, facillime deinde impetratum
est ut plebs ipsa acquiesceret. Praetendebant
illi religionem divinique cultus profanis non
obnoxium arbitrium . . . Durabat et tunc summa caritas,
et ejus comes pestis, quae non nisi vicesimo
tertio demum anno exstincta est. His calamitatibus
conflictati Insubres omnia sacerdotibus permittebant.
Hi igitur Widonem pro justo praesule agnoscentes,
insignia dignitatis in eum contulerunt, honoribus
augent, jussis obtemperant. Sed et comis natura
liberalisque Wido, sibi ipsi non deerat. Sacerdotes
et ministros quoslibetque initiatos libenter
amplecti, delicta eorum dissimulare, aequa atque
iniqua pati; quibus actibus omnes sibi non difficulter
conciliavisset, nisi licentiam hanc tandem
Arialdus repressisset. » Ea res quemadmodum se
habuerit, hactenus vidimus, uti etiam Alciati verbis,
quatenus servata ab injuriis temporum sunt.
De Herlembaldo hic subjungimus, quod praesente
jam archiepiscopo, penes quem ex more regimen
civitatis erat, et sacerdotum opera, conciliata utcunque
cum nobilibus plebe, minus huic necessarium
esse se videns, Hierosolymam peregrinus abiit;
fortassis ne immisceretur novis turbis, quas prospiciebat
excitandas, occasione eorum quae contra incestos
Simoniacosque a S. Arialdo ac fratre suo Landulfo movebantur.
Quomodo autem Alexandri II tempore inde
reversus, iisdem se adjunxerit, fervente vel maxime
contentione propter Stephani et Nicolai papae judicia,
placeat ex Landulfo juniore discere, apud Puricellum
pag. 140, sic prosequente S. Arialdi Vitam.
38.
« Iisdem temporibus Herlembaldus de Cotta
frater Landulfi ab Hierosolymis redierat, miles factus.
Vir equidem magnae nobilitatis et consilio prudens
magnanimusque semper fuit. Hic Arialdo et
Landulfo visus est idoneus ad ipsos defendendum
contra clericos arma moventes. Unde cum visitandi
hortandique gratia ad cum venissent, talibus orsi
sunt verbis. O Herlembalde, in omnibus venerande,
pro tuo reditu nos Deum collaudantes, gratias ei
referimus immensas; sic enim Deus, in mari et in
terra multis quassatum procellis, te nobis redire sua
benignitate disposuit. Vitiis modo saeculi miles fuisti,
decens ratio est ut Dei ecclesiaeque catholicae
miles efficiaris strenuissimus; et quod efficere non
potuimus, tua dextera perficere valeamus. Esto
nobis quasi Mathathias et filii ejus, qui pro templo
Dei et populi libertate mortui sunt, et vitam habentes
aeternam in Christo sunt feliciter coronati. Liberemus
Ecclesiam Dei, multis temporibus obsessam,
et uxoratis | null | 4f2dd89c-7950-4fd8-8e38-e8261126202d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sacerdotibus inquinatam, tu lege gladii,
et nos Dei. Visitasti sepulcrum ejus, libera igitur
Ecclesiam ejus. His auditis Herlembaldus aliquantulum
supersedit, dubitans clericorum actionibus immisceri.
Tandem hortatu Landulfi cum Arialdo
Romam proficiscitur, promittens se id acturum, si
papa Alexander, qui de Badagio erat, confirmaret.
Ea namque tempestate, mortuo Nicolao papa, Anselmus,
Mediolanensis civis de Badagio, Lucanus
episcopus, ab omnibus cardinalibus in papam
est electus, vocatusque Alexander secundus.
39.
« Hic dum esset ordinarius Mediolanensis Ecclesiae,
scientiis et moribus laudabilis fuit, et in
sermone potens, cujus facundia scientiaque plurimum
civibus grata erat, coepitque tunc in praedicationibus
suis clericorum vitam vituperare, nec verbis
archiepiscopi Guidonis, ipsum hortantis ad scandala
clericorum minime publicanda, consentiebat. Unde
archiepiscopus, dissimulans quid agere vellet, cum
Anselmo ad imperatorem pergit; qui consilio archiepiscopi
curiose satis ab urbe expulit Anselmum,
nam ei Lucanum episcopatum dedit. Itaque Guido,
se tutum putans absentia Anselmi, magis fallitur.
Nam Anselmus, vocato Landulfo levita ordinario,
familiariter hortatur ut in praedicationibus suis
vitia exprobret clericorum; idem domestice satis
facit Arialdo, ostendens eis modos quos tenebat
antequam fieret episcopus. Sicque haec proclamatio
contra clericos lascivos et Simoniacos, per Arialdum
et Laudulfum diutius continuata, a praefato
Anselmo de Badagio sumpsit exordium. Hac igitur
familiaritate confisus Arialdus, ad Alexandrum papam
cum Herlembaldo sese transtulit.
40.
« Cum vero Alexandro papae eorum foret nuntiatus
adventus, eos ad se in cubiculari thalamo vocari
jubet: ubi super eorum colla ruens, plurimum
gavisus est; Arialdo antiquam ostendens familiaritatem,
quam solent amici ad alta ascendentes negligere.
At Arialdus, mutuo amore monstrato servataque
debita reverentia, ita coepit effari: Pater
sanctissime, Creatori omnium gratias refero immensas,
quod te in tanto honoris culmine, per Dei misericordiam,
sublimare et exaltare disposuit. Nunc
itaque animus meus, multis attenuatus angustiis,
agnoscit quod olim mihi tua dilectio promittebat, et,
ut omnia omitterem, sanctitatis tuae clementiam reverenter
exoro, ut hunc militem Herlembaldum,
bello probum consilioque strenuissimum, in omnibus
virtutibus confirmatum, Dei favore tuoque munitum,
mihi tribuas defensorem, et a te vexillum
accipiat, ut securius militans nos possit defendere,
et tuos olim rebelles humiliare. Quibus auditis
Alexander Hildebrandum cardinalem, olim legationis
suae collegam, vocari jussit, consentientibusque
caeteris cardinalibus, annuente id Hildebrando,
Alexander in publico consistorio vexillum sanctum,
quod nominavit Vexillum S. Petri, Herlembaldo dedit,
eumque Romanae universalis Ecclesiae vexilliferum
fecit. Quibus feliciter completis, Arialdus cum
Herlembaldo Mediolanum repedavit, factusque securus
tali defensore, vitia clericorum exstirpavit acrius.
41.
« Cum autem Herlembaldus vidisset clerum
arma moventem, utramque partem ad diurnam disputationem
convocat, eo pacto, ut quaecunque
pars ratione convinceretur, alteri subjaceret. In
medium prolatis doctorum sententiis maxime Ambrosii
protectoris nostrae clarissimae urbis. ibique
per Guibertum archidiaconum, Antonium Bissum,
Andream Decumanum, multa prolata sunt contra
Arialdum et Landulfum; qui praedictorum trium
verba, Pauli apostoli et sanctorum auctoritate refellunt. »
Hactenus Landulfus junior. Puricellus
autem, lib. IV, cap. 92, prolixe expendit locum
S. Ambrosii, sumptum ex libro I De officiis, capite
ult., quem praedicti conjugiorum clericalium defensores
corruperint, et corruptum pejus intellexerint;
docens istis solum ventilari quaestionem tunc inter
Patres controversam, utrum ante baptismum bis
conjugatus, post illum deberet censeri ligatus, adeoque
a sacris ordinibus arceri, et non arcendum existimante
S. Hieronymo, contrarium tenuisse Ambrosium,
Innocentium atque Augustinum.
42.
Quando igitur Ambrosius dicit quod clericis
« una tantum nec repetita permittitur copula, »
quo sensu id dicat, mox explicat verbis: « Plerisque
mirum videtur cur etiam ante baptismum iterato
conjugio, ad electionem muneris et ordinationis praerogativam
impedimenta generentur, cum etiam delicta
obesse non soleant, si lavacri remissa sunt
sacramento. Sed intelligere debemus quia in baptismo
culpa dimitti potest, lex aboleri non potest; »
ea scilicet, quae non nisi unius uxoris virum ordinari
permittit. Quod autem etiam unius uxoris
viros ab uxoris commercio arceat castimonia in
subdiaconatu suscipiendo promissa, nedum uxorem
quantumvis virginem ducere prohibeat, ex aliis
Ambrosii locis ostendit Puricellus; postquam docuisset
primum fuisse Dacium qui scripto mandaverit
fabulam passim deinde assumptam ab aliis
de eodem Ambrosio | null | de48fe33-a6d2-4ae2-a764-a5f706f6610d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, quasi is a Damaso papa missus
Constantinopolim dixerit, quod « lex concedit sacerdotes
semel virginem uxorem ducere, sed conjugium
non iterare, » cum falsum sit aliquem ex
Occidente episcopum concilio ulli Constantinopolitano
tempore Damasi interfuisse; neque apud Graecos,
quantumvis nupturientes, quid simile legatur;
nec denique talis lex usquam inveniatur; sed ea
solum quae monogamos ordinari concedit, cum obligatione
castimoniae post ordinationem servandae.
Huic autem legi insistens Alexander II, ex Romano
concilio anni 1063 ad Mediolanenses scripserat, et
praecipiendo mandarat « ut nullus missam audiat
presbyteri quem scit concubinam habere vel subintroductam
mulierem; quicunque » autem « sacerdos
vel diaconus, post constitutum papae Leonis aut
Nicolai, concubinam duxerit palam, vel ductam non
reliquerit, non cantet missam neque Evangelium,
neque Epistolam ad missam legat, neque in presbyterio
ad divina officia maneat, neque partem ab
ecclesia suscipiat. »
43.
Atque haec de Herlembaldo et Alexandro supplenda
hic erant, de cujus cum Arialdo Romam
profectione agit Andreas, dum refert mortem fratris
ejus Landulfi, quamvis ea profectione posteriorem,
obitam nempe an. 1065. Hoc sciens Landulfus
historiographus junior, narratis quae de Herlembaldo
praemisimus, « cum haec acta fuissent, » inquit,
clerusque arma moveret, moritur Landulfus
Herlembaldi frater. Utriusque obtrectator Arnulfus,
apud Puricellum pag. 223, sic de ea morte loquitur:
« Cum placuit Altissimo, qui renes scrutatur et
corda, ille qui alienam diu fuerat meditatus lassitudinem,
inopinam subito doluit suam ipsius aegritudinem;
cumque langueret biennio pulmonis vitio,
linguae privatur officio, ut in quo multos affecerat in
eo quoque deficeret. » Ita ille divinorum judiciorum
malignus explorator, pro quibus si dicendum per
conjecturam sit aliquid, verosimilius dicetur eam
mortem fuisse poenam dilati monachatus, ad quem
suscipiendum Deo se obstrinxerat Landulfus, multimodis
praedictam a S. Petro Damiani, lib. V, epist. 16.
44.
Conatur quidem Puricellus excusare cum
exemplo fratris Herlembaldi, a monastica vita abstracti
intuitu majoris boni publici; sed diversa plane
utriusque est ratio. Consilium sive propositum Herlembaldus
habebat, non votum, et Ecclesia egebat
militis armati auxilio, quod monachus praestare non
potuisset. Concionator autem Landulfus manere, et
monachus fieri poterat, quales etiam in subsidium
Mediolanensis ecclesiae Vallumbrosa evocatos scribit
Locatellus in Historia sui Ordinis, lib. I, cap. 68,
ad quos etiam hortatoriam eam scripsit Petrus, quae
lib. V est epistola 14, directa « sanctis fratribus Rodulfo,
Vitali et Arialdo atque Herlembaldo et caeteris
pro castris Christi invicta fide certantibus, » ubi is
ordo servatus videtur, ut primo nominentur monachi,
tum clericus Arialdus, deinde laicus Herlembaldus;
tacetur autem Landulfus, quia vel jam
mortuus, vel saltem inutilis propter morbum, de
quo nolim cum Puricello dubitare, quia nihil obest
si mors illa differatur ad annum usque 1064 vel
etiam 1065. Prius ergo quam istam epistolam scriberet
Alexander, rescripserat Landulfo et Arialdo
clericis, id quod est apud Ivonem in decreto p. 12,
c. 24: « Possumus in perjurii aliquo crimine lapsis
misericordiae manum porrigere; sed non debemus,
ad futurae perditionis exemplum, licentiam dare: »
quod credo respicere clericos post juratam emendationem
receptos ad beneficium, ac deinde relapsos,
iterum ad illud non recipiendos, absolutione tamen
sacramentali donandos, si poenitentiam obtulerint.
His interjectis pro continuando historiae filo regredior
ad contextum Andreae, qui sic porro habet.
45.
« Per idem tempus, » quo scilicet Arialdus
et Herlembaldus communi conatu rem catholicam
promovebant Mediolani, post mortem Landulfi, puta
anno 1064 vel 1065, « abbas coenobii S. Celsi
obiit; cujus locum quidam clericus, nomine Lanfrancus,
protinus rapuit, refutato pro eo tirocinio
non modico, quod annuatim sumebat de
pontificali domo. Cujus nefandae praesumptioni tam
constanter per tempora plurima vir domini Arialdus,
cum Herlembaldo nobili socioque fideli, obstitit,
donec eum facerent exulem, non solum male
emptae abbatiae regimine, sed etiam pene finibus
ejusdem parochiae.
46.
« In eodem denique tempore, defuncto monasterii
S. Ambrosii abbate, alius clericus cancellarius,
nomine Ariprandus, clericale birrum, eatenus
ignominiose delatum, reliquit, et hujus
monasterii nomen abbaticum sibi nefande usurpavit.
Qui cum tantae esset celsitudinis, pro natura
superbi sanguinis, ut violenter nequaquam | null | e0978111-8540-4293-9173-f869094f261d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
posset
expelli, ait Arialdus vir Dei: Si quod debemus in
hoc improbo explere nequimus, quod valemus saltem
faciamus. Protinus igitur sumptis fratribus, ad
cum perrexit. Quo coram pervento, dixit: Quid est
hoc? Heri clericus: hodie abbas. Magnum fecisti et
velocem saltum. Et quare non timuisti contra sanctos
canones, et contra jusjurandum, quod nuper in
Ecclesia Romana jurasti, hoc usurpare? Qui respondit:
Hoc, ut vides, actum est, et relinquere id
ulterius minime possum. Cui vir Dei: Si vis, inquit,
potes, et omnino ex Dei parte sanctaeque Romanae
Ecclesiae deprecor te, ut rem contra Dei voluntatem
sumptam, et contra tuae animae salutem raptam,
relinquas. At ille: Et ego, inquit, sub eodem juramento,
quo adjurasti me, adjuro te ut tuis te vestibus
nunc exuas, et hic coram me te scopari facias.
Qui protinus cucurrit, virgas acquisivit,
vestibus se exuit, et acriter se ab uno ex suis ibi
coram omnibus scopari fecit. Haec itaque falsus abbas
perpendens, quid ultra diceret nescius, capite
demisso inde surrexit, et induratus ut Pharao, aliorsum
declinavit. »
CAPUT V. #Arialdi virtutes; jejunandi et psallendi accurata ratio.@#
47.
Sicut enim tot testari possunt quot eum
familiariter novere, hujus intentio et exercitium
aliud assidue non erat quam ut opere impleret quidquid
in divinis legebat voluminibus. Nam sic
erat largus ut frequenter de ipso dicerent hi qui
sedule cum eo morabantur: Si hic arcam aureis
plenam haberet, et non defuissent petentes egentesque,
uno in die omnia procul dubio expenderet. Cum
enim alicubi incederet, et obviantes pauperes eum,
ut eis aliquid largiretur, exorarent, argentum, quod
nunquam peculiariter detinebat, a se sequentibus
protinus commodabat, et sic eorum necessitati misericorditer
subveniebat. Munditiam namque cordis
corporisque sic diligebat ut contra diabolicas illusiones,
quibus homines illudi solent nocturnis horis,
universas ferme noctes medias insomnis et pervigil
permaneret, et quamplurimas usque ad galli
cantum protelaret, partim orando, partim legendo,
partim ad destructionem Simoniacae haeresis cum
caeteris fidelibus in consilio consistendo.
48.
Illum praeterea usum gulosum, qui carnales,
tam clericos quam laicos, in sabbato sancto ad
nonam cogit missarum solemnia et baptismatum,
quae in eadem sancta nocte agenda sunt, anticipare
valde damnabat. Sed quia aliis in hoc non valebat,
sibi consulebat. Prandente namque universa urbe,
ipse sanctam noctem jejunus cum fratribus aliquibus
praestolabatur; atque cum eis ad quemdam
exibat locum, qui dicitur Nemus, milliario a civitate
secretum. Ibi enim adhuc est ecclesia, a
B. Ambrosio constructa et dedicata; ubi, sicut
fertur, idem fugiens populi tumultum, solitus erat
degere librosque dictare. In hac autem vir Dei sanctam
eamdem noctem pernoctabat, et debitas omnipotenti
Deo laudes cum fratribus competenter reddebat.
Nunquam enim volebat solus bibere, nunquam
sine pauperibus clericis comedere, nunquam
sine sodalibus limitem forinsecum transire.
49.
In diebus vero jejuniorum, solemnia nequaquam
celebrabat sanctorum; econtra autem in
solennitatibus, nec genua flectebat, nec jejunabat,
nec quemquam secum commorantem jejunare sinebat.
Triduanum namque illud jejunium, quod inter
sanctos dies paschales, contra antiquorum dicta
sanctorum, noviter est peragi usitatum, sic
vehementer horrebat, ut libenter diceret vellet se
tradere morti, si tantum exhortari posset populum
quatenus in tempus mutaretur licitum et aptum.
Quapropter in uno eorum dierum, una omni jam
Ecclesia congregata, ut solito more ad litanias procederet;
locum, e quo docere solebat, conscendit,
eisque talia verba proferre coepit. Debet, inquit,
dilectissimi, juxta Apostoli dictum, esse Domino
Deo nostro rationabile obsequium nostrum #(Rom. XII,
1)@#, quod competenter tunc agitur, quando cum sanctorum
dictis noster actus consors invenitur. Hoc
jejunium, quod nunc agitis, scitote me penitus ignorare
cujus impulsione spiritus agatur. Si enim Dei
sit, valde miror; quoniam per illorum dicta sanctorum,
pro quibus Deum locutum non dubito, jejunare
in his diebus Paschalibus interdictum reperio.
50.
Est et res alia, quae super hoc nimis me haesitare
cogit. Nam in istis diebus tam acriter vos
affligere cerno, vestibus laneis induendo, nudis pedibus
incedendo, in pane tantummodo et aqua
jejunando, quomodo, | null | 7219fe19-a2db-4454-9b01-78c3f578b8df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quando haec agere debite jussum
est, vos nullo modo facere inspicio. Scitote,
quia sicut unus ex diebus quadragesimalibus non
debet frangi a jejunio, qui hanc significant vitam,
sic procul dubio nec unus ex his diebus quinquaginta
est jejunandus, qui significant futuram, praeter
Sabbatum [ante] Pentecosten; et hoc, non propter
afflictionem, sicut caetera jejunia alterius temporis,
jejunandum est, sed propter novorum fratrum
exspectationem qui ad nonam regenerantur, quorum
renovationem nos oportet jejunos praestolari. Verumtamen
ut ea quae dico plena esse auctoritate demonstrem,
sanctae synodo Nicenae, cujus instituta
sic sunt recipienda, quomodo sancta Evangelia,
per hos dies nec genua flectere nec jejunia celebrare
placuit. Nam ii dies qui non sunt jejunandi, oranti
pro hoc quondam cuidam Patri venerando, nomine
Apollonio, qui praeerat monachis circiter quingentis,
satis declaratum est. Hic enim, quadragesimali rigore
transacto, cum fratribus omnipotentem Deum
rogavit ut eis dignaretur ostendere si eos more
solito dies vellet jejunare. Quibus ipse Dominus, per
incognitos viros, ante eos illico tanta dona omnium
rerum ad edendum congrua misit, quanta per hos
omnes dies Paschales eis abundanter sufficere possent.
Et ut evidenter hac ulterius ambiguitate carerent
eadem dona sic fuerunt mensurata ut, donec
dies Pentecostes complerentur, ipsa non deficerent,
et dum completi sunt, similiter consumpta universa
sunt et illa. Quod B. Benedictus cernens, cum omni
tempore alio monachis jejunium indixisset, hos jejunare
eos nullo modo jussit.
51.
Quid etiam B. Ambrosius noster patronus de
his dixerit, commemorandum est. Ait enim (serm. 2
in Pent.): « Hanc sanctam Pentecostes diem qua
ratione curemus, vel cur istorum quinquaginta dierum
numero sit jugis et continuata festivitas, ita ut
hoc omni tempore neque observanda indicemus
jejunia, neque ad exorandum Deum genibus incumbamus,
sed, sicut Dominica facere solemus, erecti
et feriati Resurrectionem Domini celebremus. Ad
instar enim Dominicae tota quinquaginta dierum
curricula celebrantur; et omnes isti dies velut Dominici
deputantur. Sic enim disposuit Dominus, ut,
sicut ejus passionem Quadragesimae jejuniis moerebamus,
ita ejus Resurrectione in Quinquagesimae
feriis laetaremur. Non igitur jejunamus in Quinquagesima,
quia in his diebus nobiscum Dominus commoratur.
Non, inquam, jejunamus praesente Domino,
quia ipse ait: « Nunquid possunt filii sponsi jejunare,
quandiu cum illis est sponsus? » (Marc. II, 19.)
Haec cuncta beatus dixit Ambrosius: cujus dicta
quomodo sint accipienda, non solum novimus nos,
quorum est patronus, sed omnis etiam pene noscit
mundus. Verumtamen haec nunc tantummodo meminisse
vestrae charitati sufficiat. Caeterum, si
vixerimus, hac de re, Christo auxiliante, plus dicemus.
52.
Post haec autem plebem dimisit, et ad S. Ambrosii
corpus causa orandi perrexit. Quidam autem
illico currentes ad ecclesiam majorem, ubi jam civitas
erat omnis congregata, retulere haec omnia.
His itaque auditis, sacerdotum filii caeterique quamplurimi
detestandi viri, accepta occasione diu praestolata,
coepere insanire et dicere: Modo aperte
patet hunc, qui tam sanctum opus damnat, esse haereticum
Deique inimicum. Et his dictis, levaverunt
pariter voces et fustes, omnique plebe commota, in
ecclesiam beati viri, quae canonica nuncupabatur,
cum magno impetu irruunt; quidquid inveniunt,
diripiunt, domumque destruere incipiunt; servum
vero Dei ideo non interfecere, quia non invenere.
Haec ut nobilis Herlembaldus caeterique fideles audiere,
sumptis armis in audacem plebem et temerariam
irruere, quos protinus sic exterminavere omnes,
quasi essent vilissimae pecudes. Imo cum virtute
magna et potestate ad ecclesiam majorem
venientes, violenter ab impiis abstulere quidquid de
domo Domini rapuerant, et sic ecclesiae Dei pene
cuncta sunt reddita, operante Christo per zelum
piorum, quae ab ea fuerant rapta, operante Satana
per furorem impiorum.
53.
Sicut Arialdus quotidie Christi causas erigere
et exaltare contendebat, ita Christus de virtute in
virtutem Arialdum assidue provehebat. Nam tam
potentem in oratione nunquam reminiscor me vidisse
alium quemquam; cujus qualitatem si dixero,
gratum fore diligentibus Deum, profuturumque spero.
Tot enim sanctorum nomina de ipsius ore non solum
semel in die, sed etiam bis terque audiebam procedere,
quot nunquam scripta in codice vidi, nec
alium proferentem audivi. Nam licet divinis ac liberalibus
litteris sic imbutus esset ut vix alicubi | null | e658e8a1-a9eb-43b6-9e00-179ff8f87b94 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ejus
par inveniri posset, nullatenus plus in sua scientia
confidebat quam velut nec unam sciret litteram.
Sed cum esset cum aliquo de fide altercaturus in
publico, priusquam ipsa haberetur congressio studebat
per se, sive per fratres directos, circumquaque
corpora sanctorum requirere, atque eorum patrocinia,
ubi omnem suam spem collocarat, obnixe
flagitare.
Nam quotidie, vallatus fraterna acie, sanctorum
corpora circumibat atque coram eisdem Deo
gemebundam fundebat precem.
54.
Exeuntes enim a domo, singulatim privatimque
orando incedebamus, donec populi tumultum
transissemus. Quo transito, psalmos cantabamus
reciproce, quos incipiebat ipse, et hoc agebamus,
quousque ecclesiae januis proximi essemus, ad quam
pergebamus, ubi relicta psalmodia ejusque parte
ultima memoriae tradita, quos ad laudem illius sancti
pertinere cantus vel hymnos sciebat, sumebat;
sic quidem dicendo moderate lenique voce ut quod
dicebat possemus audire, atque cum eo dicere, et
cum hoc sancto canore ante sanctum veniebamus
altare. Quo venerabiliter adorato, si dies solemnis
vel Paschalis non esset, utraque genua in terram
ponebat, manus expandebat, oculos in coelum figebat,
et sic in crucis modo ante altare stans, pro Romano
summo pontifice, atque pro pace, pro salute
universalis Ecclesiae, ac pro ejus adversariorum
conversione, et pro caeteris hujusmodi utilitatibus
multis, Deum exorabat cum gemitibus et lacrymis.
Nos vero post ipsum procumbentes, quod dicebat,
audiebamus et respondebamus. Tunc demum silenter
paululum orabat, idque unumquemque nostrum
agere sinebat. Denique se erigebat, altare
honorifice adorabat, et nobiscum jam regrediendo
dicebat: Angelum pacis et gratiae dona nobis, Domine
Deus noster, et tunc ibi psalmos dicere
in ecclesiae exitu incipiebat, ubi eosdem in ingressu
reliquerat: cumque ad aliam veniremus ecclesiam,
hoc in ea agebamus, quod in alia feceramus. Et
notandum quod in loco quo psalterium finiebat, in
eodem protinus idem incipiebat; etiamsi praeter
psalmos tres minime ei exordio (an #ex ordine?@# )
tunc dicere liceret. Clericum enim fatebatur semper
debere inter psalmodiam esse.
47.
Sicut enim tot testari possunt quot eum
familiariter novere, hujus intentio et exercitium
aliud assidue non erat quam ut opere impleret quidquid
in divinis legebat voluminibus. Nam sic
erat largus ut frequenter de ipso dicerent hi qui
sedule cum eo morabantur: Si hic arcam aureis
plenam haberet, et non defuissent petentes egentesque,
uno in die omnia procul dubio expenderet. Cum
enim alicubi incederet, et obviantes pauperes eum,
ut eis aliquid largiretur, exorarent, argentum, quod
nunquam peculiariter detinebat, a se sequentibus
protinus commodabat, et sic eorum necessitati misericorditer
subveniebat. Munditiam namque cordis
corporisque sic diligebat ut contra diabolicas illusiones,
quibus homines illudi solent nocturnis horis,
universas ferme noctes medias insomnis et pervigil
permaneret, et quamplurimas usque ad galli
cantum protelaret, partim orando, partim legendo,
partim ad destructionem Simoniacae haeresis cum
caeteris fidelibus in consilio consistendo.
48.
Illum praeterea usum gulosum, qui carnales,
tam clericos quam laicos, in sabbato sancto ad
nonam cogit missarum solemnia et baptismatum,
quae in eadem sancta nocte agenda sunt, anticipare
valde damnabat. Sed quia aliis in hoc non valebat,
sibi consulebat. Prandente namque universa urbe,
ipse sanctam noctem jejunus cum fratribus aliquibus
praestolabatur; atque cum eis ad quemdam
exibat locum, qui dicitur Nemus, milliario a civitate
secretum. Ibi enim adhuc est ecclesia, a
B. Ambrosio constructa et dedicata; ubi, sicut
fertur, idem fugiens populi tumultum, solitus erat
degere librosque dictare. In hac autem vir Dei sanctam
eamdem noctem pernoctabat, et debitas omnipotenti
Deo laudes cum fratribus competenter reddebat.
Nunquam enim volebat solus bibere, nunquam
sine pauperibus clericis comedere, nunquam
sine sodalibus limitem forinsecum transire.
49.
In diebus vero jejuniorum, solemnia nequaquam
celebrabat sanctorum; econtra autem in
solennitatibus, nec genua flectebat, nec jejunabat,
nec quemquam secum commorantem jejunare sinebat.
Triduanum namque illud jejunium, quod inter
sanctos dies paschales, contra antiquorum dicta
sanctorum, noviter est peragi usitatum, sic
vehementer horrebat, ut libenter diceret vellet se
tradere morti, si tantum exhortari posset populum
quatenus in tempus mutaretur licitum et aptum.
Quapropter in uno eorum dierum, una omni jam
Ecclesia congregata, ut solito more ad litanias procederet;
locum, e quo | null | da9abccb-7d7c-4329-9f38-ce4baae91921 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
docere solebat, conscendit,
eisque talia verba proferre coepit. Debet, inquit,
dilectissimi, juxta Apostoli dictum, esse Domino
Deo nostro rationabile obsequium nostrum #(Rom. XII,
1)@#, quod competenter tunc agitur, quando cum sanctorum
dictis noster actus consors invenitur. Hoc
jejunium, quod nunc agitis, scitote me penitus ignorare
cujus impulsione spiritus agatur. Si enim Dei
sit, valde miror; quoniam per illorum dicta sanctorum,
pro quibus Deum locutum non dubito, jejunare
in his diebus Paschalibus interdictum reperio.
50.
Est et res alia, quae super hoc nimis me haesitare
cogit. Nam in istis diebus tam acriter vos
affligere cerno, vestibus laneis induendo, nudis pedibus
incedendo, in pane tantummodo et aqua
jejunando, quomodo, quando haec agere debite jussum
est, vos nullo modo facere inspicio. Scitote,
quia sicut unus ex diebus quadragesimalibus non
debet frangi a jejunio, qui hanc significant vitam,
sic procul dubio nec unus ex his diebus quinquaginta
est jejunandus, qui significant futuram, praeter
Sabbatum [ante] Pentecosten; et hoc, non propter
afflictionem, sicut caetera jejunia alterius temporis,
jejunandum est, sed propter novorum fratrum
exspectationem qui ad nonam regenerantur, quorum
renovationem nos oportet jejunos praestolari. Verumtamen
ut ea quae dico plena esse auctoritate demonstrem,
sanctae synodo Nicenae, cujus instituta
sic sunt recipienda, quomodo sancta Evangelia,
per hos dies nec genua flectere nec jejunia celebrare
placuit. Nam ii dies qui non sunt jejunandi, oranti
pro hoc quondam cuidam Patri venerando, nomine
Apollonio, qui praeerat monachis circiter quingentis,
satis declaratum est. Hic enim, quadragesimali rigore
transacto, cum fratribus omnipotentem Deum
rogavit ut eis dignaretur ostendere si eos more
solito dies vellet jejunare. Quibus ipse Dominus, per
incognitos viros, ante eos illico tanta dona omnium
rerum ad edendum congrua misit, quanta per hos
omnes dies Paschales eis abundanter sufficere possent.
Et ut evidenter hac ulterius ambiguitate carerent
eadem dona sic fuerunt mensurata ut, donec
dies Pentecostes complerentur, ipsa non deficerent,
et dum completi sunt, similiter consumpta universa
sunt et illa. Quod B. Benedictus cernens, cum omni
tempore alio monachis jejunium indixisset, hos jejunare
eos nullo modo jussit.
51.
Quid etiam B. Ambrosius noster patronus de
his dixerit, commemorandum est. Ait enim (serm. 2
in Pent.): « Hanc sanctam Pentecostes diem qua
ratione curemus, vel cur istorum quinquaginta dierum
numero sit jugis et continuata festivitas, ita ut
hoc omni tempore neque observanda indicemus
jejunia, neque ad exorandum Deum genibus incumbamus,
sed, sicut Dominica facere solemus, erecti
et feriati Resurrectionem Domini celebremus. Ad
instar enim Dominicae tota quinquaginta dierum
curricula celebrantur; et omnes isti dies velut Dominici
deputantur. Sic enim disposuit Dominus, ut,
sicut ejus passionem Quadragesimae jejuniis moerebamus,
ita ejus Resurrectione in Quinquagesimae
feriis laetaremur. Non igitur jejunamus in Quinquagesima,
quia in his diebus nobiscum Dominus commoratur.
Non, inquam, jejunamus praesente Domino,
quia ipse ait: « Nunquid possunt filii sponsi jejunare,
quandiu cum illis est sponsus? » (Marc. II, 19.)
Haec cuncta beatus dixit Ambrosius: cujus dicta
quomodo sint accipienda, non solum novimus nos,
quorum est patronus, sed omnis etiam pene noscit
mundus. Verumtamen haec nunc tantummodo meminisse
vestrae charitati sufficiat. Caeterum, si
vixerimus, hac de re, Christo auxiliante, plus dicemus.
52.
Post haec autem plebem dimisit, et ad S. Ambrosii
corpus causa orandi perrexit. Quidam autem
illico currentes ad ecclesiam majorem, ubi jam civitas
erat omnis congregata, retulere haec omnia.
His itaque auditis, sacerdotum filii caeterique quamplurimi
detestandi viri, accepta occasione diu praestolata,
coepere insanire et dicere: Modo aperte
patet hunc, qui tam sanctum opus damnat, esse haereticum
Deique inimicum. Et his dictis, levaverunt
pariter voces et fustes, omnique plebe commota, in
ecclesiam beati viri, quae canonica nuncupabatur,
cum magno impetu irruunt; quidquid inveniunt,
diripiunt, domumque destruere incipiunt; servum
vero Dei ideo non interfecere, quia non invenere.
Haec ut nobilis Herlembaldus caeterique fideles audiere,
sumptis armis in audacem plebem et temerariam
irruere, quos protinus sic exterminavere omnes,
quasi essent vilissimae pecudes. Imo cum virtute | null | 520a3d6d-1c3f-4a3b-982d-251d9d201885 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
magna et potestate ad ecclesiam majorem
venientes, violenter ab impiis abstulere quidquid de
domo Domini rapuerant, et sic ecclesiae Dei pene
cuncta sunt reddita, operante Christo per zelum
piorum, quae ab ea fuerant rapta, operante Satana
per furorem impiorum.
53.
Sicut Arialdus quotidie Christi causas erigere
et exaltare contendebat, ita Christus de virtute in
virtutem Arialdum assidue provehebat. Nam tam
potentem in oratione nunquam reminiscor me vidisse
alium quemquam; cujus qualitatem si dixero,
gratum fore diligentibus Deum, profuturumque spero.
Tot enim sanctorum nomina de ipsius ore non solum
semel in die, sed etiam bis terque audiebam procedere,
quot nunquam scripta in codice vidi, nec
alium proferentem audivi. Nam licet divinis ac liberalibus
litteris sic imbutus esset ut vix alicubi ejus
par inveniri posset, nullatenus plus in sua scientia
confidebat quam velut nec unam sciret litteram.
Sed cum esset cum aliquo de fide altercaturus in
publico, priusquam ipsa haberetur congressio studebat
per se, sive per fratres directos, circumquaque
corpora sanctorum requirere, atque eorum patrocinia,
ubi omnem suam spem collocarat, obnixe
flagitare.
Nam quotidie, vallatus fraterna acie, sanctorum
corpora circumibat atque coram eisdem Deo
gemebundam fundebat precem.
54.
Exeuntes enim a domo, singulatim privatimque
orando incedebamus, donec populi tumultum
transissemus. Quo transito, psalmos cantabamus
reciproce, quos incipiebat ipse, et hoc agebamus,
quousque ecclesiae januis proximi essemus, ad quam
pergebamus, ubi relicta psalmodia ejusque parte
ultima memoriae tradita, quos ad laudem illius sancti
pertinere cantus vel hymnos sciebat, sumebat;
sic quidem dicendo moderate lenique voce ut quod
dicebat possemus audire, atque cum eo dicere, et
cum hoc sancto canore ante sanctum veniebamus
altare. Quo venerabiliter adorato, si dies solemnis
vel Paschalis non esset, utraque genua in terram
ponebat, manus expandebat, oculos in coelum figebat,
et sic in crucis modo ante altare stans, pro Romano
summo pontifice, atque pro pace, pro salute
universalis Ecclesiae, ac pro ejus adversariorum
conversione, et pro caeteris hujusmodi utilitatibus
multis, Deum exorabat cum gemitibus et lacrymis.
Nos vero post ipsum procumbentes, quod dicebat,
audiebamus et respondebamus. Tunc demum silenter
paululum orabat, idque unumquemque nostrum
agere sinebat. Denique se erigebat, altare
honorifice adorabat, et nobiscum jam regrediendo
dicebat: Angelum pacis et gratiae dona nobis, Domine
Deus noster, et tunc ibi psalmos dicere
in ecclesiae exitu incipiebat, ubi eosdem in ingressu
reliquerat: cumque ad aliam veniremus ecclesiam,
hoc in ea agebamus, quod in alia feceramus. Et
notandum quod in loco quo psalterium finiebat, in
eodem protinus idem incipiebat; etiamsi praeter
psalmos tres minime ei exordio (an #ex ordine?@# )
tunc dicere liceret. Clericum enim fatebatur semper
debere inter psalmodiam esse.
CAPUT VI. #Archiepiscopus cum suis Arialdum et fideles armatus aggreditur vinciturque.@#
55.
Peractis igitur novem annis in exercitio tam
grandi atque admirabili, ventum est ad decimum,
in quo pervenit ad votum diu nimis optatum. Nam
sic pro Christo mori ardenter cupiebat, ut, cum
quemlibet se Deumque cerneret pure diligentem,
magna cum prece deposceret, dicens: Obsecro te
per Christum, ut pro me precem fundas apud ipsum
quatenus sanguine proprio testari merear verbum
ejus, quod praedico, ad quod adipiscendum ei haec
occasio fuit. Juraverat illi omnis clerus, tam majoris
quam minoris ordinis, necnon ipse Guido, qui
Pontifex dicebatur, quatenus cum eo deberent
haeresim Simoniacam ac Neophytanam damnare, et
in catholica fide ulterius persistere. Sed cum ecclesiarum
regimina eidem Guidoni sine rectoribus
apparebant, illico quod juraverat oblivioni tradebat;
et, ceu canis ad vomitum, sic revertebatur ad suum
antiquum reatum. Quod vir Dei Arialdus cernens,,
litteras per manus Herlembaldi ad apostolicum direxit,
quatenus ipse decerneret quid de Guidone
adultero et Simoniaco atque perjuro fieri oporteret.
56.
Tunc etiam duo clerici Modicenses ad
Christi famulum venere, spondentes velle se relinquere
opera et consortium diaboli, et deinceps firmiter
tenere et praedicare opera et fidem Christi,
nam unus ex his tantae fuerat audaciae et perversitatis,
ut quasi ductor existeret adversae partis. Quibus
vir Dei ait: Tot quippe sunt qui hoc dicunt
mendaciter ut jam pene nemo sit cui possit credi
veraciter. Vos vero, si vultis ut vestris credam | null | fae0c080-861e-4f8f-a51c-75abaf6ce0aa | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sermonibus,
ite, et operibus me firmum reddite. Regressi
igitur domos, connubio illico a se repulso,
coepere palam et constanter profiteri B. Arialdi verba
esse plena veritate, quae hactenus erant professi fore
plena falsitate. Haec ut Guido audierat, saevos illuc
protinus apparitores mittens, eos capere jussit, atque
in Alpes ad Castrum, quod dicitur Leucum,
deportari. Ibi namque in tam dirum carcerem sunt
missi (sicut ipsi nobis sunt postea professi) ut nunquam
eos contigerit audisse sanctos a paganis duriora
perpessos. Quod Christi famulus dum audisset,
convocata in unum civitatis multitudine, ait: Volo
vos, dilectissimi, scire quod Christianus pro nulla
causa gladium debeat ferre nisi pro fidei defensione.
Si ita est, vos, qui Christiani estis, et arma fertis,
cogitate quid nunc vos oporteat facere. Ecce enim
duo clerici quandiu in perfidia persistentes, opera
diabolica sunt secuti, honorifice ab eo qui pontifex
Mediolanensis dicitur sunt habiti; cum vero eamdem
perfidiam diabolicamque nequitiam decrevere
contemnere et Christum sequi, tunc sunt capti, tunc
in dirum carcerem trusi.
57.
Haec cum cives Christiani audissent, obstupefacti,
tantam perfidiam cum magno clamore coeperunt
damnare, ad arma currere, et ad vindicandum
tantum scelus contra Guidonem exire. Christi vero
famulus, timens ne ad fidei detrimentum pro absentia
Herlembaldi populus praemio aut timore corrumperetur,
eos praecessit, in manu portans vexillum
sanctae crucis. Guido autem, spe nimiae multitudinis
equitum, pugnaturus occurrit in ruribus Modicensibus,
millibus fere decem ab urbe distantibus.
Vociferantibus itaque partibus utrisque, infidelem
aciem protinus tantus invasit timor quatenus ei
nulla quidem remaneret spes fugiendi vel bellandi,
sed dantes statim obsides, clericos spoponderunt
captos quantocius se reddituros. Et sic in eodem
die reversi sunt gaudentes, Deumque laudantes.
Tertia etiam die post haec ad ecclesiam viri Dei vox
insonuit, dicens: En jam veniunt rudes martyres
Christi, clerici scilicet, qui fuerant capti. Quibus
Christi famulus cum multis fidelibus illico occurrit
obvius, eosque deosculans, cum magno gaudio
suscepit: et excelsa voce « Te Deum laudamus »
cum fratribus cantare coepit, illosque sic in ecclesiam
introduxit. Quos tunc consterna . . . . .
58.
Postquam autem Herlembaldus Roma rediit,
litterasque excommunicationis detulit archiepiscopo,
subito praedictus archiepiscopus per
totam urbem nuntios misit in Sabbato (ante)
Pentecosten nuntians universis civibus, ut si
inaudita scire cuperent, in Pentecoste summo
diluculo venirent ad majorem ecclesiam. Hoc autem
ideo fecit, ut contra sanctos Dei Arialdum et Herlembaldum
populus insaniret. Mane fit concursus
populi; Herlembaldus supra cancellos sese
contulit, ita ut ab omnibus videretur. Coepit igitur
Guido, tenens manu excommunicationis bullam, ad
populum conqueri de Arialdo et Herlembaldo, dicens:
Turbatio pestifera per hos disseminata est,
ita ut videam in his scriptis omnium nostrum perniciem
contineri. Haec enim civitas ob reverentiam
B. Ambrosii nunquam Romanae paruit Ecclesiae.
Ergo tollantur de terra viventium hi seminatores
verborum qui quotidie laborant ut haec urbs pristinam
et propriam perdat libertatem. Ad haec coepit
populus exclamare: Occidantur velociter, occidantur.
His dictis, Guido cum magna clericorum caterva
coepit descendere, ut sanctos Dei opprimeret.
Sed cum nimia plebis densitate ad eos non pateret
accessus, coepit Guido exclamare: Omnes qui S. Ambrosii
honorem diligunt ab ecclesia exeant, ut nostri
adversarii evidentius cognoscantur, citiusque conterantur
et opprimantur. Subitoque ecclesia evacuata
est ita ut ex septem millibus virorum tantum
duodecim remanserint in subsidium servorum Dei.
Arialdus autem et Herlembaldus super cancellos
stantes, flexibus genibus Dominum exorabant: in
quos pars adversa clamore magno irruit, laici in
Herlembaldum, clerici vero in Arialdum; quem
percutientes deorsum praecipitant, et percussum credunt
occisum. Tenebatur autem sceptrum militare
ante Herlembaldum, super quo se appodiare solebat;
quo sibi propinquantes mirabiliter prosternebat, ita
ut nullus auderet sibi propinquius accedere.
59.
Coepit igitur volare fama per urbem, mortem
nuntians Arialdi, unde sequaces sui ira commoti
arma capiunt; venientesque non ad ecclesiam, ubi
tumultus erat, sed pontificalem aulam ingrediuntur,
quaequae reperiunt, dissipant, et per aulae ingressum
intrant ecclesiam . . . . . tos cruentosque. Coeperunt
itaque Herlembaldum cohortari, ut descenderet et
Christi adversarios cum eis prosterneret. Quibus
nullo modo acquiescens, nec descendit, nec manus | null | 11ba5fb2-55f3-409f-a844-21e17a889f80 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
deposuit. Ipsi vero irruere protinus in adversarios,
et, sicut ante validissimum ventum fumus, sic ante
eos omnis illico infidelis evanuit populus. Guidonem
vero ante januas in equo reperiunt; quem juste fustigantes
spoliant, atque eorum manus vix evadere
potuit, in coenaculum quoddam tractus potius quam
delatus. Tot namque ocius tunc apparuere pro veritate
certantes quasi eisdem nulli essent in eadem
urbe resistentes. Magno igitur cum trophaeo ecclesiam
intrantes, Herlembaldum descendere faciunt,
imo laeti valde sunt effecti, eo quod B. Arialdum
quem credebant mortuum, reperiunt vivum. Quem
tollentes in atrium ecclesiae, quae dicitur Rozzoni,
deveniunt, ibique protinus tanta armatorum multitudo
est congregata quatenus inimicorum non solum
corpora prosternere, verum etiam ipsorum possent
libere omnia aedificia subruere. Ad quod patrandum
dum anxie anhelarent, Herlembaldus, jam vexillum
in manu tenens erectum, ait: Oportet ut dominum
Arialdum inquiramus, et cujus domum evertere
primitus debeamus. Haec vero ut Christi martyr
audiit, in locum, unde a cunctis posset audiri, se
jussit deferri; eoque innuente manu, silentium factum
est magnum.
60.
Charissimi, inquit, si in linguas verterentur
nostra omnia membra, nullo modo valerent Dei
laudare magnalia, vobis hodie coelitus ostensa:
Hodie enim, ut scitis, talis hora fuit, in qua nullus
vestrum unum saltem pro veritate valebat verbum
proferre, nunc autem nullus est qui vel etiam contra
vos, ut inspicitis, audeat mutire. Ecquis vero
est haec operatus, nisi Christus? Si igitur Dominus
hodie cognovit famulos ad tuendum, dignum est ut
famuli noscant Dominum ad venerandum. Nam si
inimici Dei et nostri hodiernam noscerent solemnitatem,
quod egerunt, nullatenus essent conati. Nos
vero et Dei scire solemnitatem venerando, et ejus
audire praecepta obsequendo oportet. Ait enim « Diligite
inimicos vestros; benefacite his qui oderunt
vos (Luc. VI, 27). » Per ipsum ergo vos oro
ut nunc arma deponatis, mecumque ad B. Ambrosii
sacrum corpus veniatis, et ibi Deo grates debitas
pariter reddamus, nostrosque aemulos diem hodiernum
ducere laetiferum sinamus, nec non pro ipsis
Deum suppliciter exoremus. Nam a quibus haec
aguntur, alta celsitudo acquiritur: quia de filiis hominum
Dei filii, testante Christo, efficiuntur (Joan.
12). Haec illa multitudo dum audisset, alii videlicet
sapientiores, B. Arialdum totum cruentum et seminecem
spectantes, pacem vitamque inimicorum poscere
audientes, mirantes obstupescebant; alii vero
ferventiores spiritu, his verbis nullo modo acquiescere
volebant. Verumtamen licet diversi vellent
diversa, cuncta tamen illico sunt completa martyris
verba.
55.
Peractis igitur novem annis in exercitio tam
grandi atque admirabili, ventum est ad decimum,
in quo pervenit ad votum diu nimis optatum. Nam
sic pro Christo mori ardenter cupiebat, ut, cum
quemlibet se Deumque cerneret pure diligentem,
magna cum prece deposceret, dicens: Obsecro te
per Christum, ut pro me precem fundas apud ipsum
quatenus sanguine proprio testari merear verbum
ejus, quod praedico, ad quod adipiscendum ei haec
occasio fuit. Juraverat illi omnis clerus, tam majoris
quam minoris ordinis, necnon ipse Guido, qui
Pontifex dicebatur, quatenus cum eo deberent
haeresim Simoniacam ac Neophytanam damnare, et
in catholica fide ulterius persistere. Sed cum ecclesiarum
regimina eidem Guidoni sine rectoribus
apparebant, illico quod juraverat oblivioni tradebat;
et, ceu canis ad vomitum, sic revertebatur ad suum
antiquum reatum. Quod vir Dei Arialdus cernens,,
litteras per manus Herlembaldi ad apostolicum direxit,
quatenus ipse decerneret quid de Guidone
adultero et Simoniaco atque perjuro fieri oporteret.
56.
Tunc etiam duo clerici Modicenses ad
Christi famulum venere, spondentes velle se relinquere
opera et consortium diaboli, et deinceps firmiter
tenere et praedicare opera et fidem Christi,
nam unus ex his tantae fuerat audaciae et perversitatis,
ut quasi ductor existeret adversae partis. Quibus
vir Dei ait: Tot quippe sunt qui hoc dicunt
mendaciter ut jam pene nemo sit cui possit credi
veraciter. Vos vero, si vultis ut vestris credam sermonibus,
ite, et operibus me firmum reddite. Regressi
igitur domos, connubio illico a se repulso,
coepere palam et constanter profiteri B. Arialdi verba
esse plena veritate, quae hactenus erant professi fore
plena falsitate. Haec ut Guido audierat, saevos illuc
protinus apparitores mittens | null | 4aa572c8-e0f1-46cd-9f1d-3ed5bf4c3308 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, eos capere jussit, atque
in Alpes ad Castrum, quod dicitur Leucum,
deportari. Ibi namque in tam dirum carcerem sunt
missi (sicut ipsi nobis sunt postea professi) ut nunquam
eos contigerit audisse sanctos a paganis duriora
perpessos. Quod Christi famulus dum audisset,
convocata in unum civitatis multitudine, ait: Volo
vos, dilectissimi, scire quod Christianus pro nulla
causa gladium debeat ferre nisi pro fidei defensione.
Si ita est, vos, qui Christiani estis, et arma fertis,
cogitate quid nunc vos oporteat facere. Ecce enim
duo clerici quandiu in perfidia persistentes, opera
diabolica sunt secuti, honorifice ab eo qui pontifex
Mediolanensis dicitur sunt habiti; cum vero eamdem
perfidiam diabolicamque nequitiam decrevere
contemnere et Christum sequi, tunc sunt capti, tunc
in dirum carcerem trusi.
57.
Haec cum cives Christiani audissent, obstupefacti,
tantam perfidiam cum magno clamore coeperunt
damnare, ad arma currere, et ad vindicandum
tantum scelus contra Guidonem exire. Christi vero
famulus, timens ne ad fidei detrimentum pro absentia
Herlembaldi populus praemio aut timore corrumperetur,
eos praecessit, in manu portans vexillum
sanctae crucis. Guido autem, spe nimiae multitudinis
equitum, pugnaturus occurrit in ruribus Modicensibus,
millibus fere decem ab urbe distantibus.
Vociferantibus itaque partibus utrisque, infidelem
aciem protinus tantus invasit timor quatenus ei
nulla quidem remaneret spes fugiendi vel bellandi,
sed dantes statim obsides, clericos spoponderunt
captos quantocius se reddituros. Et sic in eodem
die reversi sunt gaudentes, Deumque laudantes.
Tertia etiam die post haec ad ecclesiam viri Dei vox
insonuit, dicens: En jam veniunt rudes martyres
Christi, clerici scilicet, qui fuerant capti. Quibus
Christi famulus cum multis fidelibus illico occurrit
obvius, eosque deosculans, cum magno gaudio
suscepit: et excelsa voce « Te Deum laudamus »
cum fratribus cantare coepit, illosque sic in ecclesiam
introduxit. Quos tunc consterna . . . . .
58.
Postquam autem Herlembaldus Roma rediit,
litterasque excommunicationis detulit archiepiscopo,
subito praedictus archiepiscopus per
totam urbem nuntios misit in Sabbato (ante)
Pentecosten nuntians universis civibus, ut si
inaudita scire cuperent, in Pentecoste summo
diluculo venirent ad majorem ecclesiam. Hoc autem
ideo fecit, ut contra sanctos Dei Arialdum et Herlembaldum
populus insaniret. Mane fit concursus
populi; Herlembaldus supra cancellos sese
contulit, ita ut ab omnibus videretur. Coepit igitur
Guido, tenens manu excommunicationis bullam, ad
populum conqueri de Arialdo et Herlembaldo, dicens:
Turbatio pestifera per hos disseminata est,
ita ut videam in his scriptis omnium nostrum perniciem
contineri. Haec enim civitas ob reverentiam
B. Ambrosii nunquam Romanae paruit Ecclesiae.
Ergo tollantur de terra viventium hi seminatores
verborum qui quotidie laborant ut haec urbs pristinam
et propriam perdat libertatem. Ad haec coepit
populus exclamare: Occidantur velociter, occidantur.
His dictis, Guido cum magna clericorum caterva
coepit descendere, ut sanctos Dei opprimeret.
Sed cum nimia plebis densitate ad eos non pateret
accessus, coepit Guido exclamare: Omnes qui S. Ambrosii
honorem diligunt ab ecclesia exeant, ut nostri
adversarii evidentius cognoscantur, citiusque conterantur
et opprimantur. Subitoque ecclesia evacuata
est ita ut ex septem millibus virorum tantum
duodecim remanserint in subsidium servorum Dei.
Arialdus autem et Herlembaldus super cancellos
stantes, flexibus genibus Dominum exorabant: in
quos pars adversa clamore magno irruit, laici in
Herlembaldum, clerici vero in Arialdum; quem
percutientes deorsum praecipitant, et percussum credunt
occisum. Tenebatur autem sceptrum militare
ante Herlembaldum, super quo se appodiare solebat;
quo sibi propinquantes mirabiliter prosternebat, ita
ut nullus auderet sibi propinquius accedere.
59.
Coepit igitur volare fama per urbem, mortem
nuntians Arialdi, unde sequaces sui ira commoti
arma capiunt; venientesque non ad ecclesiam, ubi
tumultus erat, sed pontificalem aulam ingrediuntur,
quaequae reperiunt, dissipant, et per aulae ingressum
intrant ecclesiam . . . . . tos cruentosque. Coeperunt
itaque Herlembaldum cohortari, ut descenderet et
Christi adversarios cum eis prosterneret. Quibus
nullo modo acquiescens, nec descendit, nec manus
deposuit. Ipsi vero irruere protinus in adversarios,
et, sicut ante validissimum ventum fumus, sic ante
eos omnis illico infidelis evanuit populus. Guidonem
vero ante januas in equo reperiunt; quem juste fustigantes
spoliant, atque eorum manus vix evadere
potuit, in coenaculum quoddam tractus potius | null | 7409d68c-75ef-43ca-886c-f0df20cdffc3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quam
delatus. Tot namque ocius tunc apparuere pro veritate
certantes quasi eisdem nulli essent in eadem
urbe resistentes. Magno igitur cum trophaeo ecclesiam
intrantes, Herlembaldum descendere faciunt,
imo laeti valde sunt effecti, eo quod B. Arialdum
quem credebant mortuum, reperiunt vivum. Quem
tollentes in atrium ecclesiae, quae dicitur Rozzoni,
deveniunt, ibique protinus tanta armatorum multitudo
est congregata quatenus inimicorum non solum
corpora prosternere, verum etiam ipsorum possent
libere omnia aedificia subruere. Ad quod patrandum
dum anxie anhelarent, Herlembaldus, jam vexillum
in manu tenens erectum, ait: Oportet ut dominum
Arialdum inquiramus, et cujus domum evertere
primitus debeamus. Haec vero ut Christi martyr
audiit, in locum, unde a cunctis posset audiri, se
jussit deferri; eoque innuente manu, silentium factum
est magnum.
60.
Charissimi, inquit, si in linguas verterentur
nostra omnia membra, nullo modo valerent Dei
laudare magnalia, vobis hodie coelitus ostensa:
Hodie enim, ut scitis, talis hora fuit, in qua nullus
vestrum unum saltem pro veritate valebat verbum
proferre, nunc autem nullus est qui vel etiam contra
vos, ut inspicitis, audeat mutire. Ecquis vero
est haec operatus, nisi Christus? Si igitur Dominus
hodie cognovit famulos ad tuendum, dignum est ut
famuli noscant Dominum ad venerandum. Nam si
inimici Dei et nostri hodiernam noscerent solemnitatem,
quod egerunt, nullatenus essent conati. Nos
vero et Dei scire solemnitatem venerando, et ejus
audire praecepta obsequendo oportet. Ait enim « Diligite
inimicos vestros; benefacite his qui oderunt
vos (Luc. VI, 27). » Per ipsum ergo vos oro
ut nunc arma deponatis, mecumque ad B. Ambrosii
sacrum corpus veniatis, et ibi Deo grates debitas
pariter reddamus, nostrosque aemulos diem hodiernum
ducere laetiferum sinamus, nec non pro ipsis
Deum suppliciter exoremus. Nam a quibus haec
aguntur, alta celsitudo acquiritur: quia de filiis hominum
Dei filii, testante Christo, efficiuntur (Joan.
12). Haec illa multitudo dum audisset, alii videlicet
sapientiores, B. Arialdum totum cruentum et seminecem
spectantes, pacem vitamque inimicorum poscere
audientes, mirantes obstupescebant; alii vero
ferventiores spiritu, his verbis nullo modo acquiescere
volebant. Verumtamen licet diversi vellent
diversa, cuncta tamen illico sunt completa martyris
verba.
CAPUT VII. #S. Arialdi ab hospite presbytero proditi caedes crudelis.@#
61.
Sequenti denique nocte iterum cum Guidone
congregata est pars perversa, dicens: Non nos haec
adversa omnimodo dejiciant; popularis enim turba
cito mutatur, et in diversas partes facile inclinat.
Certi quidem sumus, quod in urbe Arialdum exstinguere
nullo modo valemus. Tale igitur aliud consilium
nostra sagacitas reperiat, quod ipse nullatenus
evadere queat. Constituantur equidem per diversa
urbis loca ex nobis viri prudentes, pecunias a nobis
sibi collatas habentes copiose, quas per populum
clam in noctibus tribuant; in diebus vero, omnibus
omissis negotiis, assidue conveniamus, et hoc tandiu
agamus, quousque nimis multiplicati ipsum violenter
ab urbe pellere valeamus. Quod cum fuerit
factum, positis undique insidiis capiatur, captusque
illico necetur. Quae cuncta si non impleverimus,
pacem nunquam habebimus. Quid multa? Per dies
quindecim duodecim duo populorum conventicula
sunt in urbe vehementia assidue habita; unum scilicet
fidelium ad ecclesiam Rozzoni, alterum vero
in curia pontificali. Crescebat autem nimis pars
vesana, pro pecunia sibi in noctibus data; qua
nequiter crescente, fideles paulatim taedentes coepere
deficere. Quod perversa plebs cernens, coepit elata
in B. Arialdum cum nimiis clamoribus irruendi
facere impetum, quatenus eum ibi necaret ejusque
locum funditus desolaret. Erat enim Christi famulus
inter adversa tam fortis et constans ut nullus e fratribus
in die tribulationis inde auderet aufugere,
nec quidquam asportare, sed cum fremitum impiorum
supervenientem audirent, se ante altare prosternebant,
ibique mortem exspectabant.
62.
In uno horum dierum, cum jam clausis ostiis
fratres ante altare jacebant mortem praestolantes,
unus eorum rem quam maxime diligebat, latenter
aperto ostio inde asportavit, eamque in domo cujusdam
civilis amici commendavit, protinusque rediit.
Quod vir Dei ut audivit, fratrem ad se accitum sic
allocutus est: Arnulfe, inquit, nonne ecclesia haec
in ejus honorem et nomen dedicata est, cui assidue
dicimus: « Sub tuum praesidium confugimus, Dei
Genitrix? | null | 639bffcc-a52d-467c-97e7-65799fd4f5f5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
» Et nonne legisti: Maledictus homo qui
spem suam ponit in homine (Jer. XVII, 5)? Et cur
contra haec nunc agere praesumpsisti? Qui pavens
obmutuit. Ut autem tam idem quam caeteri amodo
non praesumerent talia, haec culpa acribus verberibus
est protinus emendata. In his namque diebus
ibidem tam gravis confusio vehemensque perturbatio
erat, ut in hora constituta plerique fideles
cibum capere desperarent, mortem ad futuram illico
exspectantes. Sed licet impii frementes insanirent,
nullo modo facere audebant quod minabantur, quoniam
toties dolor in eorum capita vertebatur quoties
contra Christi famulum surgere nitebantur.
63.
Quapropter iniquum et publicum dant praeceptum
ut, donec Arialdus in urbe maneret, quicunque
clericorum publice mysterium celebraret, vel tintinnabula
sonaret, aut laicus quisquam qui haec in sua
agere ecclesia permitteret, non solum privaretur substantia,
sed etiam vita. Haec vero non solum alibi,
verum etiam in ecclesia ubi idem manebat, prae
nimio timore jubente milite, cujus ipsa juris fuerat,
servari coepere. Quod ipse super omnia, quae ei
hactenus acciderant, gravius existimans, ait: Absit
ut mei ultra sint participes et fratres, qui nefandas
haereticorum observant pro mortis timore institutiones!
Qua de re, etiam ipsis fratribus ignorantibus,
assumpto tantum comite uno nomine Syro, nocte
clam urbe exiit, et ad S. Victorem ad ulmum
biduo cum ipso perlatuit. Denique hinc Herlembaldus
cum multis fidelibus militibus utrosque suscepit,
et Papiam cum eis perrexit. Et parte quidem
militum remissa, parte vero secum retenta,
per Padum navigio coeperunt descendere, quatenus
Romam pergerent, et usque ad aliud tempus
tantae irae cederent. In quo scilicet navigio sub quodam
capti sunt oppido, et ex medio sodalium
ineffabiliter moerentium B. Arialdus violenter solus
est raptus, et in arcem deductus. Ubi dum solitam
in oratione et sermone teneret constantiam, miratus
miles, qui ipsum ceperat, ait: Pontifex quippe Mediolanensis
magnum quidem mihi se daturum promisit
praemium, si te caperem, eique te darem. Namque
mihi ab eo est intimatum te esse haereticum,
quod, ut cerno, omnino est falsum. Denique eum
cum omni domo sua venerabiliter habere coepit, et
comitibus moestis Papiam jam reversis reddere
festinavit.
64.
Post haec, scientes loca undique obsessa, ad
quoddam castrum fidelis Herlembaldi sunt
reversi. Tunc quidam fratres Canturienses ei man
darunt, dicentes: Nobis quidem hic pro nimia persecutione
vivere non licet, nos vero ad te venire
jube, si placet. Quibus et ipse: Quicunque, inquit,
mecum pro Christo mori est paratus, venire ad me
festinet, qui autem nondum est, aliorsum fugiens
declinet. Haec, me praesente, dicta sunt. Post haec
Herlembaldo, caeterisque qui secum aderant, sic
locutus est: Ex hac, inquit, terra exire nequimus,
quia mortiferis insidiis omnes aditus obsessos scimus.
Et hic manere non possumus, quoniam populus
vesanus hic me persequi jam minatur; et valde paveo
ne insontes hujus loci incolae sub hac occasione
devastentur. Quapropter necesse est ut aliud reperiamus
consilium, scilicet, ut quaeramus quempiam
virum, qui me per dies aliquot in suam occultet
domum, quatenus interim aut populi furor deferveat,
et in hac terra me vivere liceat, vel custodiae
in insidiis ubique positae me desistant quaerere pro
nimia securitate, et sic me hinc forte licebit exire.
Qui responderunt dicentes: Quae autem dicis, cunctis
placent, si inveniretur qui hoc fideliter faceret.
Et ille: Est, inquit, loco huic quidam presbyter
vicinus, nuper ex Hierosolyma regressus, qui hactenus
mihi credere satis est visus, per quem, si placet,
mittatur, et super hac re diligenter inquiratur.
Omnibus itaque volentibus, per nefandum presbyterum
tunc missum est.
65.
Post haec ecclesiam ingressus ipse est, in
qua, quoniam vigilia S. Joannis Baptistae erat,
a mane usque ad horam quasi nonam in oratione
permansit indeficiens. Et ecce detestandus presbyter
veniens, secrete diligenterque inquiritur, si locum
haberet aptum ad ipsum per tres saltem menses occultandum.
Qui cum promitteret se juxta ecclesiam
locum sic habere secretum, ut in eo quempiam per
multos annos tenere valeret celatum; media tandem
nocte, libatis osculis, cum gemitibus et lacrymis
multis, usque ad portam cum ambobus processimus.
Nam | null | fd91ef10-5aed-412f-8860-bbab71176975 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ipsum multum deprecati sumus, ut unum
(quemcunque ex nobis vellet) in suum obsequium
sumens, duceret: Quibus et ipse: Nequaquam, in
quit, quoniam, si una duo sunt, loquuntur et loquentes
audiuntur. Quis fari potest quanta bona tunc
Herlembaldus presbytero promisit, si ipse Christi
famulum tractaret, bene, et quanta mala, si male?
Moerentes igitur, utrosque abire permisimus; mane
vero ad urbem devenimus.
66.
Presbyter ergo nequam, mox ut in suo conclavi
illum concluserat, diabolico tactus spiritu, malo
Guidoni nuntiare festinavit, dicens: Quid vis mihi
dare, et ego tibi tradam Arialdum sine turba, sine
Herlembaldo, imo absque viro aliquo? Cui ille,
laetus nimis effectus, magnum praemium illico cum
securitate promisit si ipse quod promittebat impleret.
Tunc sibi quamplures dari petiit milites; quos
sumptos inter duas macerias, ab habitatione secessas,
nocte constituit, dicens: Unus, inquit, ex vobis
tantummodo in media jaceat via, scuto coopertus;
hunc enim, cum venero, percutiam calceamento.
Tunc vos omnes velociter surgite, et tam me quam
ipsum capite; ne forte quidem super alium surgatis
incaute, vobis hoc fore signum scitote. Et post haec
in his verbis ad virum Dei ingressus est: Domine,
inquit, Arialde, necesse est ut hinc velociter discedamus,
et ad castrum, de quo te suscepi, revertamur,
quoniam te hic esse omnibus notum est;
nam si hic moram fecerimus, cras procul dubio capiemur.
Cui vir Dei: Tibi, inquit, via est nota, praecede
ergo, et ego sequar te. Traditore igitur praecedente,
ad milites venere utrique. Et ex calceamento
facto condicto signo, omnes pariter in Dei virum
irruunt, eumque capiunt, captumque stricte vinciunt,
et vinctum jumento superimponunt, ac tacite
conciteque contra Lacum majorem festinant
pergere.
67.
Hoc autem ante horam diei tertiam, in quo
vigilia S. Petri celebratur, per totum Mediolanum
est divulgatum; unde factum est ut ubique esset
luctus et lamentum piorum, atque contra vesana
exsultatio reproborum. Quod ego audiens, tumultuosam
et confusam protinus reliqui urbem, eumque
prosecutus sum. Die igitur eodem nocteque sequenti
festine properans, die altero ad praefatum jam sole
oriente perveni Lacum; supra cujus dum incederem
littus, et Stationae, ubi parentela mali Guidonis
habitabat, essem propinquus, obvium habui virum,
nomine Martinum, qui se dicebat fore presbyterum.
Hic me interrogavit unde essem, quove pergerem.
Cui, ut veritatem securus ab eo inquirerem, ex parte
mentitus sum, dicens: Ex illa plebe sum et compares
mei huc me direxere, ut manifeste valeant scire
utrum verum sit quod apud nos de Arialdo, clericorum
inimico, noviter insonuit, scilicet, quod exstinctus
sit, et si eis super hoc pleniter laetandum
sit. At ille: Revertere, inquit, mecum; et, cum ad
ecclesiam quam paululum post te reliquisti, redieris,
optime de hoc instructus eris.
68-69. Et tunc mihi secum revertenti ait: Externa
namque die vox laetifera nostro insonuit loco,
dicens: Arialdus, clericorum adversarius, vinctus
habetur in nave, et in ripa Laci. Ad quem illico
cum multis aliis decurri, et arrepto palo optime
acuto, manuque erecta, in pectore ejus illum infigere
volui; sed non sum permissus. Missi sunt quidem
quinque protinus viri a domina nepote
archiepiscopi, de quorum ferocitate ipsa non dubitabat,
qui eum a militibus dividerent, et in locum,
quo ipsa eis jusserat, ducerent. Quod sine mora
completum est, et in tantam illico est ductus solitudinem
ut vix ibi sit aliquando accessus hominum,
et tantummodo navigantium, sed silvestrium
solummodo habitatio bestiarum. Quid te verbis longius
protraham? Ibi cadaver ejus sine auribus, sine
naribus, sine oculis, sine dextera manu, sine membro
genitali esse fecere. Si absque omnibus his membris
aliquando quemquam vidisti vivere, hunc esse
mortuum noli credere, nam fere nullo modo quiescere
quiveram, donec ii qui in cum haec patrarant
sic me securum fecere quatenus ultra non sit unde
mea jam mens dubitare possit. Tu vero ad tuos revertere,
haec eis intimans, eosque redde securos laetosque.
Et post haec alterutro divisi sumus, et,
donec | null | 52419e36-2c08-4d9d-9dbb-be13e3e4e198 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ecclesiam est ingressus, me redire finxi;
postea vero, nolens verbis confidere perfidi, regressus
sum ad iter quod reliqueram. Cum autem in
jam praefatum ingrederer vicum, juxta viam reperi
ecclesiam, in honorem S. Petri dedicatam, ad quam
tunc clericorum laicorumque multitudo cum processione
exibat. Ibi quidem seorsum duas inveni
mulieres, de his quae acciderant conferentes et plorantes.
Quibus appropinquans, inquisivi quid haberentet
cur flerent. Quarum una ait: Vere tu ex
illo es ordine qui, cum deberet suis bonis dictis
factisque omnes levare in coelum, econtra malis
exemplis cunctos praecipitat in infernum. In hoc
enim loco, machinante tuo ordine perverso, in his
diebus tantum est perpetratum scelus quatenus pro
hoc omnipotens Deus [omnes] in abyssum demergat
anxie exspectemus; et tu dicis: Cur flemus?
Videns igitur mulierum fidem, ipsis quod discipulus
essem illius de quo flebant intimavi, easque, si vera
essent quae a praedicto audieram viro, inquisivi.
Quae statim, factae apud me nimis gratae, omnia testantur
esse vera, praeter hoc quod de ejus morte
adhuc erant incertae. Viam itaque mihi contra praefatam
tendentem solitudinem ostendunt, multumque
deposcunt, ut revertens eas facerem sciolas, unde
eis adhuc inierat dubietas. Verum ingentium praepeditus
obstaculis saxorum, illuc accedere eundo per
terram nequivi, quique per navem illuc me transferre
auderet, reperire non potui; ideoque, praeter
quae dicta sunt, pleniter de illo tunc scire non
valui.
70.
Porro, secundum quod postea diligenter scrutatus
sum, qualiter quibusque ex hac vita verbis
migraverit, diligentibus Deum fore gratum credo,
si id breviter intimavero. A loco igitur, quo captus
est, psalmodiam decantavit. Ad Stationam enim a
militibus, ut praedictum est, divisus et quinque ferocibus
servulis est traditus. Qui cum ipsum ducerent
ad mortem, allocuti sunt dicentes: Arialde,
cur non recordaris, ut neges quae hucusque dixisti,
et profitearis dominum nostrum esse verum pontificem?
Nam si hoc faceres, forte adhuc vivere posses.
At ille: Absit, inquit, ut coronam, quam veram dicendo
in mea acquisivi vita, in fine mentiendo amittam!
Nam me utrum nunc ducatis ad mortem,
ignoro; quod si facitis, scitote vestro domino meam
mortem valde nocituram, non solum in futura vita,
sed etiam in praesenti. Et illi: Videsne, inquiunt,
illum magnum montem? Si ipse profecto esset aureus
et tuus, totumque dares, ultra nullo modo viveres.
Ille autem haec audiens se erexit, et hymnum
sanctorum apostolorum Petri et Pauli alta voce decantare
coepit; quo finito, ad solitudinem ad quam
tendebant, pervenere. Quem tollentes de nave, supra
quoddam saxum vinctum posuere ad sedendum.
Seorsum denique paululum remoti haec dicere coeperunt
ad invicem: Quid faciemus? Si tantum occiderimus
virum, nostrae animae nullum ultra poterunt
adipisci remedium, et hoc si non fecerimus, nihilominus
moriemur. In his enim dum haesitarent,
aspexere naviculam concite venientem, duosque
homines deferentem: Et aiunt ad invicem: Hos exspectemus,
hi forsan boni nuntii bajuli sunt.
71.
Praedicta vero mali Guidonis neptis, quae exhinc
Jezabel et Herodias est nuncupata, postquam
quinque ad Dei famulum necandum direxerat servulos,
duos clericos, quos in ejus mortem praecipue
inhiare cognoverat, ad se vocatos sic allocuta est:
Assumptis gladiis vestrum persequimini velociter
inimicum, ne forte caeteros seducat, et ulterius
vivat. Hi vero erant, qui cum nave tunc veniebant.
Qui cum ad caeteros venissent, egressi de nave dicunt:
Ubi est Arialdus? Qui responderunt dicentes:
Mortuus est. At illi: Nobis, inquiunt, jussum est
videre illum, sive vivum sive mortuum. Et aspicientes,
viderunt illum eminus vinctum, sedentem super
saxum. In quem sic anxie irruunt, quomodo leonum
catuli super praedam famelici. Evaginatis igitur gladiis,
ipsius unus unam, alter vero auriculam arripit
alteram, dicentes: Dic, furcifer, si dominus noster
verus est archiepiscopus. Qui respondit:
Nec fuit unquam, quia opus archiepiscopi in ipso
nec est nunc nec fuit unquam. Tunc immites ejus
utrasque amputant aures. At ille, oculis in coelum
clevatis, ait: Gratias tibi ago, Christe, qui me hodie
inter tuos martyres dignatus est connumerare. Interrogatur
denique iterum | null | 56362aa1-0602-4621-a7eb-337ed29fc265 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
si Guido verus esset archiepiscopus.
Qui solitam constantiam animi tenens,
ait: Non est. Quapropter nasus ipsius protinus cum
labio superno est abscissus; deinde ambo oculi sunt
effossi. Postea vero dexteram detruncant manum,
dicentes: Haec est quae faciebat epistolas, Romam
directas. Dehinc radicitus membrum amputant genitale,
dicentes: Praedicator castitatis hactenus
fuisti, exhinc et tu castus eris. Postea vero de sub
gutture linguam extrahunt, dicentes: Modo
sileat quae clericorum familias conturbavit et dispersit.
Et sic illa sancta anima carne est soluta;
corpus vero ibi quoquomodo terrae traditum est.
61.
Sequenti denique nocte iterum cum Guidone
congregata est pars perversa, dicens: Non nos haec
adversa omnimodo dejiciant; popularis enim turba
cito mutatur, et in diversas partes facile inclinat.
Certi quidem sumus, quod in urbe Arialdum exstinguere
nullo modo valemus. Tale igitur aliud consilium
nostra sagacitas reperiat, quod ipse nullatenus
evadere queat. Constituantur equidem per diversa
urbis loca ex nobis viri prudentes, pecunias a nobis
sibi collatas habentes copiose, quas per populum
clam in noctibus tribuant; in diebus vero, omnibus
omissis negotiis, assidue conveniamus, et hoc tandiu
agamus, quousque nimis multiplicati ipsum violenter
ab urbe pellere valeamus. Quod cum fuerit
factum, positis undique insidiis capiatur, captusque
illico necetur. Quae cuncta si non impleverimus,
pacem nunquam habebimus. Quid multa? Per dies
quindecim duodecim duo populorum conventicula
sunt in urbe vehementia assidue habita; unum scilicet
fidelium ad ecclesiam Rozzoni, alterum vero
in curia pontificali. Crescebat autem nimis pars
vesana, pro pecunia sibi in noctibus data; qua
nequiter crescente, fideles paulatim taedentes coepere
deficere. Quod perversa plebs cernens, coepit elata
in B. Arialdum cum nimiis clamoribus irruendi
facere impetum, quatenus eum ibi necaret ejusque
locum funditus desolaret. Erat enim Christi famulus
inter adversa tam fortis et constans ut nullus e fratribus
in die tribulationis inde auderet aufugere,
nec quidquam asportare, sed cum fremitum impiorum
supervenientem audirent, se ante altare prosternebant,
ibique mortem exspectabant.
62.
In uno horum dierum, cum jam clausis ostiis
fratres ante altare jacebant mortem praestolantes,
unus eorum rem quam maxime diligebat, latenter
aperto ostio inde asportavit, eamque in domo cujusdam
civilis amici commendavit, protinusque rediit.
Quod vir Dei ut audivit, fratrem ad se accitum sic
allocutus est: Arnulfe, inquit, nonne ecclesia haec
in ejus honorem et nomen dedicata est, cui assidue
dicimus: « Sub tuum praesidium confugimus, Dei
Genitrix? » Et nonne legisti: Maledictus homo qui
spem suam ponit in homine (Jer. XVII, 5)? Et cur
contra haec nunc agere praesumpsisti? Qui pavens
obmutuit. Ut autem tam idem quam caeteri amodo
non praesumerent talia, haec culpa acribus verberibus
est protinus emendata. In his namque diebus
ibidem tam gravis confusio vehemensque perturbatio
erat, ut in hora constituta plerique fideles
cibum capere desperarent, mortem ad futuram illico
exspectantes. Sed licet impii frementes insanirent,
nullo modo facere audebant quod minabantur, quoniam
toties dolor in eorum capita vertebatur quoties
contra Christi famulum surgere nitebantur.
63.
Quapropter iniquum et publicum dant praeceptum
ut, donec Arialdus in urbe maneret, quicunque
clericorum publice mysterium celebraret, vel tintinnabula
sonaret, aut laicus quisquam qui haec in sua
agere ecclesia permitteret, non solum privaretur substantia,
sed etiam vita. Haec vero non solum alibi,
verum etiam in ecclesia ubi idem manebat, prae
nimio timore jubente milite, cujus ipsa juris fuerat,
servari coepere. Quod ipse super omnia, quae ei
hactenus acciderant, gravius existimans, ait: Absit
ut mei ultra sint participes et fratres, qui nefandas
haereticorum observant pro mortis timore institutiones!
Qua de re, etiam ipsis fratribus ignorantibus,
assumpto tantum comite uno nomine Syro, nocte
clam urbe exiit, et ad S. Victorem ad ulmum
biduo cum ipso perlatuit. Denique hinc Herlembaldus
cum multis fidelibus militibus utrosque suscepit,
et Papiam cum eis perrexit. Et parte quidem
militum remissa, parte vero secum retenta,
per Padum navigio coeperunt descendere, quatenus
Romam pergerent, et usque ad aliud tempus
tantae irae cederent. In quo scilicet navigio sub quodam
capti sunt oppido, et ex medio sodalium
ineffabiliter moerentium B. Arialdus violenter solus
est raptus, et in arcem | null | 1f833772-faee-44b2-a524-d856708a4f3f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
deductus. Ubi dum solitam
in oratione et sermone teneret constantiam, miratus
miles, qui ipsum ceperat, ait: Pontifex quippe Mediolanensis
magnum quidem mihi se daturum promisit
praemium, si te caperem, eique te darem. Namque
mihi ab eo est intimatum te esse haereticum,
quod, ut cerno, omnino est falsum. Denique eum
cum omni domo sua venerabiliter habere coepit, et
comitibus moestis Papiam jam reversis reddere
festinavit.
64.
Post haec, scientes loca undique obsessa, ad
quoddam castrum fidelis Herlembaldi sunt
reversi. Tunc quidam fratres Canturienses ei man
darunt, dicentes: Nobis quidem hic pro nimia persecutione
vivere non licet, nos vero ad te venire
jube, si placet. Quibus et ipse: Quicunque, inquit,
mecum pro Christo mori est paratus, venire ad me
festinet, qui autem nondum est, aliorsum fugiens
declinet. Haec, me praesente, dicta sunt. Post haec
Herlembaldo, caeterisque qui secum aderant, sic
locutus est: Ex hac, inquit, terra exire nequimus,
quia mortiferis insidiis omnes aditus obsessos scimus.
Et hic manere non possumus, quoniam populus
vesanus hic me persequi jam minatur; et valde paveo
ne insontes hujus loci incolae sub hac occasione
devastentur. Quapropter necesse est ut aliud reperiamus
consilium, scilicet, ut quaeramus quempiam
virum, qui me per dies aliquot in suam occultet
domum, quatenus interim aut populi furor deferveat,
et in hac terra me vivere liceat, vel custodiae
in insidiis ubique positae me desistant quaerere pro
nimia securitate, et sic me hinc forte licebit exire.
Qui responderunt dicentes: Quae autem dicis, cunctis
placent, si inveniretur qui hoc fideliter faceret.
Et ille: Est, inquit, loco huic quidam presbyter
vicinus, nuper ex Hierosolyma regressus, qui hactenus
mihi credere satis est visus, per quem, si placet,
mittatur, et super hac re diligenter inquiratur.
Omnibus itaque volentibus, per nefandum presbyterum
tunc missum est.
65.
Post haec ecclesiam ingressus ipse est, in
qua, quoniam vigilia S. Joannis Baptistae erat,
a mane usque ad horam quasi nonam in oratione
permansit indeficiens. Et ecce detestandus presbyter
veniens, secrete diligenterque inquiritur, si locum
haberet aptum ad ipsum per tres saltem menses occultandum.
Qui cum promitteret se juxta ecclesiam
locum sic habere secretum, ut in eo quempiam per
multos annos tenere valeret celatum; media tandem
nocte, libatis osculis, cum gemitibus et lacrymis
multis, usque ad portam cum ambobus processimus.
Nam ipsum multum deprecati sumus, ut unum
(quemcunque ex nobis vellet) in suum obsequium
sumens, duceret: Quibus et ipse: Nequaquam, in
quit, quoniam, si una duo sunt, loquuntur et loquentes
audiuntur. Quis fari potest quanta bona tunc
Herlembaldus presbytero promisit, si ipse Christi
famulum tractaret, bene, et quanta mala, si male?
Moerentes igitur, utrosque abire permisimus; mane
vero ad urbem devenimus.
66.
Presbyter ergo nequam, mox ut in suo conclavi
illum concluserat, diabolico tactus spiritu, malo
Guidoni nuntiare festinavit, dicens: Quid vis mihi
dare, et ego tibi tradam Arialdum sine turba, sine
Herlembaldo, imo absque viro aliquo? Cui ille,
laetus nimis effectus, magnum praemium illico cum
securitate promisit si ipse quod promittebat impleret.
Tunc sibi quamplures dari petiit milites; quos
sumptos inter duas macerias, ab habitatione secessas,
nocte constituit, dicens: Unus, inquit, ex vobis
tantummodo in media jaceat via, scuto coopertus;
hunc enim, cum venero, percutiam calceamento.
Tunc vos omnes velociter surgite, et tam me quam
ipsum capite; ne forte quidem super alium surgatis
incaute, vobis hoc fore signum scitote. Et post haec
in his verbis ad virum Dei ingressus est: Domine,
inquit, Arialde, necesse est ut hinc velociter discedamus,
et ad castrum, de quo te suscepi, revertamur,
quoniam te hic esse omnibus notum est;
nam si hic moram fecerimus, cras procul dubio capiemur.
Cui vir Dei: Tibi, inquit, via est nota, praecede
ergo, et ego sequar te. Traditore igitur praecedente,
ad milites venere utrique. Et ex calceamento
facto condicto signo, omnes pariter in Dei virum
irruunt, eumque capiunt, captumque | null | 6faf99cd-793d-496c-b743-636765ee8d58 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
stricte vinciunt,
et vinctum jumento superimponunt, ac tacite
conciteque contra Lacum majorem festinant
pergere.
67.
Hoc autem ante horam diei tertiam, in quo
vigilia S. Petri celebratur, per totum Mediolanum
est divulgatum; unde factum est ut ubique esset
luctus et lamentum piorum, atque contra vesana
exsultatio reproborum. Quod ego audiens, tumultuosam
et confusam protinus reliqui urbem, eumque
prosecutus sum. Die igitur eodem nocteque sequenti
festine properans, die altero ad praefatum jam sole
oriente perveni Lacum; supra cujus dum incederem
littus, et Stationae, ubi parentela mali Guidonis
habitabat, essem propinquus, obvium habui virum,
nomine Martinum, qui se dicebat fore presbyterum.
Hic me interrogavit unde essem, quove pergerem.
Cui, ut veritatem securus ab eo inquirerem, ex parte
mentitus sum, dicens: Ex illa plebe sum et compares
mei huc me direxere, ut manifeste valeant scire
utrum verum sit quod apud nos de Arialdo, clericorum
inimico, noviter insonuit, scilicet, quod exstinctus
sit, et si eis super hoc pleniter laetandum
sit. At ille: Revertere, inquit, mecum; et, cum ad
ecclesiam quam paululum post te reliquisti, redieris,
optime de hoc instructus eris.
68-69. Et tunc mihi secum revertenti ait: Externa
namque die vox laetifera nostro insonuit loco,
dicens: Arialdus, clericorum adversarius, vinctus
habetur in nave, et in ripa Laci. Ad quem illico
cum multis aliis decurri, et arrepto palo optime
acuto, manuque erecta, in pectore ejus illum infigere
volui; sed non sum permissus. Missi sunt quidem
quinque protinus viri a domina nepote
archiepiscopi, de quorum ferocitate ipsa non dubitabat,
qui eum a militibus dividerent, et in locum,
quo ipsa eis jusserat, ducerent. Quod sine mora
completum est, et in tantam illico est ductus solitudinem
ut vix ibi sit aliquando accessus hominum,
et tantummodo navigantium, sed silvestrium
solummodo habitatio bestiarum. Quid te verbis longius
protraham? Ibi cadaver ejus sine auribus, sine
naribus, sine oculis, sine dextera manu, sine membro
genitali esse fecere. Si absque omnibus his membris
aliquando quemquam vidisti vivere, hunc esse
mortuum noli credere, nam fere nullo modo quiescere
quiveram, donec ii qui in cum haec patrarant
sic me securum fecere quatenus ultra non sit unde
mea jam mens dubitare possit. Tu vero ad tuos revertere,
haec eis intimans, eosque redde securos laetosque.
Et post haec alterutro divisi sumus, et,
donec ecclesiam est ingressus, me redire finxi;
postea vero, nolens verbis confidere perfidi, regressus
sum ad iter quod reliqueram. Cum autem in
jam praefatum ingrederer vicum, juxta viam reperi
ecclesiam, in honorem S. Petri dedicatam, ad quam
tunc clericorum laicorumque multitudo cum processione
exibat. Ibi quidem seorsum duas inveni
mulieres, de his quae acciderant conferentes et plorantes.
Quibus appropinquans, inquisivi quid haberentet
cur flerent. Quarum una ait: Vere tu ex
illo es ordine qui, cum deberet suis bonis dictis
factisque omnes levare in coelum, econtra malis
exemplis cunctos praecipitat in infernum. In hoc
enim loco, machinante tuo ordine perverso, in his
diebus tantum est perpetratum scelus quatenus pro
hoc omnipotens Deus [omnes] in abyssum demergat
anxie exspectemus; et tu dicis: Cur flemus?
Videns igitur mulierum fidem, ipsis quod discipulus
essem illius de quo flebant intimavi, easque, si vera
essent quae a praedicto audieram viro, inquisivi.
Quae statim, factae apud me nimis gratae, omnia testantur
esse vera, praeter hoc quod de ejus morte
adhuc erant incertae. Viam itaque mihi contra praefatam
tendentem solitudinem ostendunt, multumque
deposcunt, ut revertens eas facerem sciolas, unde
eis adhuc inierat dubietas. Verum ingentium praepeditus
obstaculis saxorum, illuc accedere eundo per
terram nequivi, quique per navem illuc me transferre
auderet, reperire non potui; ideoque, praeter
quae dicta sunt, pleniter de illo tunc scire non
valui.
70.
Porro, secundum quod postea diligenter scrutatus
sum, qualiter quibusque ex hac vita verbis
migraverit, diligentibus Deum fore gratum credo,
si id breviter intimavero. A loco igitur, quo captus
est, psalmodiam decantavit. Ad Stationam enim a
militibus, ut praedictum est, divisus et quinque ferocibus
servulis est | null | 8e5e05cc-b0da-43c7-b8a0-02603b9eb843 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
traditus. Qui cum ipsum ducerent
ad mortem, allocuti sunt dicentes: Arialde,
cur non recordaris, ut neges quae hucusque dixisti,
et profitearis dominum nostrum esse verum pontificem?
Nam si hoc faceres, forte adhuc vivere posses.
At ille: Absit, inquit, ut coronam, quam veram dicendo
in mea acquisivi vita, in fine mentiendo amittam!
Nam me utrum nunc ducatis ad mortem,
ignoro; quod si facitis, scitote vestro domino meam
mortem valde nocituram, non solum in futura vita,
sed etiam in praesenti. Et illi: Videsne, inquiunt,
illum magnum montem? Si ipse profecto esset aureus
et tuus, totumque dares, ultra nullo modo viveres.
Ille autem haec audiens se erexit, et hymnum
sanctorum apostolorum Petri et Pauli alta voce decantare
coepit; quo finito, ad solitudinem ad quam
tendebant, pervenere. Quem tollentes de nave, supra
quoddam saxum vinctum posuere ad sedendum.
Seorsum denique paululum remoti haec dicere coeperunt
ad invicem: Quid faciemus? Si tantum occiderimus
virum, nostrae animae nullum ultra poterunt
adipisci remedium, et hoc si non fecerimus, nihilominus
moriemur. In his enim dum haesitarent,
aspexere naviculam concite venientem, duosque
homines deferentem: Et aiunt ad invicem: Hos exspectemus,
hi forsan boni nuntii bajuli sunt.
71.
Praedicta vero mali Guidonis neptis, quae exhinc
Jezabel et Herodias est nuncupata, postquam
quinque ad Dei famulum necandum direxerat servulos,
duos clericos, quos in ejus mortem praecipue
inhiare cognoverat, ad se vocatos sic allocuta est:
Assumptis gladiis vestrum persequimini velociter
inimicum, ne forte caeteros seducat, et ulterius
vivat. Hi vero erant, qui cum nave tunc veniebant.
Qui cum ad caeteros venissent, egressi de nave dicunt:
Ubi est Arialdus? Qui responderunt dicentes:
Mortuus est. At illi: Nobis, inquiunt, jussum est
videre illum, sive vivum sive mortuum. Et aspicientes,
viderunt illum eminus vinctum, sedentem super
saxum. In quem sic anxie irruunt, quomodo leonum
catuli super praedam famelici. Evaginatis igitur gladiis,
ipsius unus unam, alter vero auriculam arripit
alteram, dicentes: Dic, furcifer, si dominus noster
verus est archiepiscopus. Qui respondit:
Nec fuit unquam, quia opus archiepiscopi in ipso
nec est nunc nec fuit unquam. Tunc immites ejus
utrasque amputant aures. At ille, oculis in coelum
clevatis, ait: Gratias tibi ago, Christe, qui me hodie
inter tuos martyres dignatus est connumerare. Interrogatur
denique iterum si Guido verus esset archiepiscopus.
Qui solitam constantiam animi tenens,
ait: Non est. Quapropter nasus ipsius protinus cum
labio superno est abscissus; deinde ambo oculi sunt
effossi. Postea vero dexteram detruncant manum,
dicentes: Haec est quae faciebat epistolas, Romam
directas. Dehinc radicitus membrum amputant genitale,
dicentes: Praedicator castitatis hactenus
fuisti, exhinc et tu castus eris. Postea vero de sub
gutture linguam extrahunt, dicentes: Modo
sileat quae clericorum familias conturbavit et dispersit.
Et sic illa sancta anima carne est soluta;
corpus vero ibi quoquomodo terrae traditum est.
CAPUT VIII. #Corporis per decem menses incorrupti deportatio Mediolanum.@#
72.
Coeperunt denique illic post haec luminaria
praeclara per noctes piscatoribus apparere; quod ut
impia Jezabel audivit, protinus in aliam insulam
eum nocte transferri jussit. Sed cum eadem lux
ibidem similiter crebro appareret, in locum tertium
eumdem asportari fecit. Videns igitur
quod non posset sanctum occultare corpus, nec sub
terra neque super terram, quia illud ubique lux
eximia comitabatur, irata valde fecit saxa ingentia
circa ipsum innecti, et in profundum laci dimergi.
Verumtamen ibi, ubi est projectum, tanta est aquae
altitudo (sicut didici a viris illus loci) ut vix fune
centum cubitorum quisquam possit fundum attingere;
nam idem lacus pro sui magnitudine Major
nuncupatur, et plus quinquaginta milliaribus in
longum extenditur. In quo tam innumerabiles procul
dubio immanesque sunt pisces ut per tres menses
facile devorarent quot in eadem parochia sunt
pecudes. Verum quia omnia haec occulte fuerant
peracta, de illo haesitatio et altercatio ubique erat
non parva. Alii dicebant quod esset mortuus, alii
quod in vinculis clam detineretur. In cujus amorem
tunc sic omnis populus est accensus ut cuncti se
sub jurejurando constringerent quatenus illum aut
essent vivum | null | ea19bb73-38d4-4e72-ae5c-336a3b97e6ac | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sive mortuum habituri, aut pro ipso
ad mortem usque certaturi. Sed Deus omnipotens,
cujus causam ipse patefecerat, nec illum passus est a
pisce contaminari nec in lacu profundo occulte morari.
73.
Transactis namque mensibus decem, quidam
vir fidelis, nomine Algisius, per urbem coepit discurrere,
dicens: Nuper in die inventionis sanctae crucis,
mei causa negotii juxta littus transibam
Laci Majoris. Et ecce aquila eadem supervolitabat
littora, caetera expellens volucria. Quod ut viderunt
pastores, qui ibi pascebant suas pecudes, illuc festine
coepere currere; cum quibus cucurri et ego. Et ecce
beatissimus Arialdus, ex aqua projectus, ibi integer,
praeter octo membra, quae ei erant cum ferro amputata,
jacebat, mirifice candidus. Quem ego videns,
optime illico agnovi, hisque qui aderant lacrymabititer
omnibus dixi: Videte, inquam, ut hic salvus
sit, quia iste est B. Arialdus, quem moestus universus
quaerit populus. Dum enim ibi aliquantulum
moraremur, subito de arce Arona missi sunt
servi, qui inde nos ejecerunt; et in quamdam, quae
ibi erat, foveam leniter humavere. Hoc ego qui haec
scripsi, dum audissem, sumpto comite, illuc perrexi
concite. Repertosque pastores, utrum nam vera
essent quae audieram, diligenter cauteque inquisivi.
Qui, cuncta esse procul dubio vera, respondentes
asseruerunt. Et ego: Si vera sunt, inquam, ubi
ergo est ille? At illi: Ecce, inquiunt, locus, ubi
videntibus sero est positus: mane vero revertentes,
locum quidem invenimus; de eo autem nihil. Hoc
tantum putamus quod nocte sursum delatus sit in
arcem.
74.
His auditis velociter reversus, Herlembaldo,
viro prudenti, quaecunque audieram, per ordinem
cuncta narravi. Qui festine omnibus convocatis civibus,
jam in appetitu martyris, quem patefactum
audierant, vehementer inhiantibus; ex illis viros
elegit, atque ad sanctum requirendum corpus direxit.
Qui post biduum reversi, professi sunt hostes
veritatis dixisse: Mori potius parati sumus quam
quod quaeritis reddere corpus. Hoc autem ideo dicebant
quia idem dissipare tentarant. Nam nocte
qua ad se illud detulerant, cernentes ejus integritatem
et decorem, dixere ad invicem: Si enim hic
fuerit quaesitus, et ab omni populo tam decorus inspectus,
semper quidem ipse erit in laude, nos vero
in opprobrio. Quapropter cutem cum capillis de
ejus radamus capite; pellem vero corporis albescentem
ferreis dilaceremus ungulis, pedes abscindamus
utrosque, et in furno denique nimis candente illum
aduramus, quatenus, si ad eum videndum missum
fuerit, horridus et ignotus potius respuatur quam
quaeratur.
75.
Verum, licet haec diabolica machinamenta in
eo cuncta complessent, in deteriorem quam putarant
ignominiam ceciderunt, quia non missum est
ad videndum, sed petendum. Nam auditis nuntiis,
tintinnabulis tubisque concisius sonantibus, omnis
civitas in unum convenit. Tunc dixit Herlembaldus:
Quoniam inimici Dei et nostri gratis sanctum nolunt
reddere corpus, decet ut ab eis per nos violenter
auferatur. Sed quia res, quam prosequimur, Dei
creditur et dicitur esse, volo ut illuc juste et cum
ipsius incedamus honore. Non enim cum raptu et
pauperum detrimento innocentium pergamus, sed
nobiscum feramus unde vivere debeamus. Discurrant
itaque nuntii circumquaque velociter qui omnes,
ad bella aptos, cum armis, rusticosque ut venire
hortentur cum plaustris, quatenus illi nobis
cum pugnent, isti vero nostra arma et victus
deportent. Congregata igitur post paululum tanta
sunt carra, ut per septem fere milliaria vix posset
per publicam et communem viam turba pedestris vel
equestris incedere. Confluebat autem undique quasi
arena maris multitudo innumerabilis, arma ferens
et victus supra dorsum famulorum sive jumentorum.
Et sic incedentes, secundo tandem die ad vesperum
reperimus pratum, quarto fere milliario
a loco quo incedebamus distans, bene humectum
amplumque. Ibique, quia ad hoc aptum erat, castra
metati sumus.
76.
Hic Herlembaldus, vir prudens, iterum delegavit,
blandeque sanctum corpus quaesivit.
Perterriti itaque hostes a sonitu pavendo frementis
multitudinis super se venientis, prohibere quod petebatur
ultra non ausi sunt. Et ecce die altero illucescente,
vox laetifera per castra insonuit, dicens:
In littore quidem Ticini directum est in navem corpus
B. Arialdi. His auditis certatim omnes arripuerunt
cursum; ille namque habebatur tunc beatior | null | d3275b52-ec1e-469b-bda2-9327636b6d4c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qui ad currendum erat promptior. Eo igitur levato
in feretrum, cum tanta gloria et laude reverti
coepimus ut eas nullo modo exprimere possem,
etiamsi vocem linguamque ferream haberem. Nam de
castellis, quibus se concluserant pro civium timore,
exibant senum, juvenum atque mulierum infinitae
multitudines, Cruces cereosque atque situlas aqua
plenas (ut potarent aestuantes) deferentes, et unusquisque,
prout valebat, voce excelsa immensas Deo
gratias reddebat. Tintinnabula quippe personabant
undique, arbores quoque quamplurimi scandebant,
ut ipsum saltem videre possent.
77.
At ubi Mediolano propinquavimus, totam pene
urbem obviam habuimus; matronas, nobiles et
ignobiles, cereos innumerabiles deferentes; infantes
et senes, omnesque Deo laudem dantes; etiam ipsos,
quos in vita sua habuit aemulos, scilicet clericos,
invenimus paratos non officium cantantes mortuorum,
sed (ut decebat) Martyrum. Et sic in sancto
die Ascensionis Domini posuimus illum in medio
ecclesiae S. Ambrosii. Tunc nobilis Herlembaldus
in loco eminenti progressus, haec omnibus audientibus
est locutus: Videtis, inquit, dilectissimi,
quantum valet fides, quam inter nos per decem annos
docuit B. Arialdus. Certe, ut videtis, ipsa eum
servavit defunctum incolumem in profundo Laci,
inter innumerabiles immanesque pisces, per decem
menses. Haec autem coram vobis ipsum per decem
hos dies aestivos conservet, videlicet usque ad sanctum
diem Pentecosten, quatenus de longinquo
et proximo sexus diversae aetatis uterque huc venire,
et nostram fidem, nostrorumque impietatem aemulorum
evidenter possit contemplari. Clamabant
tunc, nobis audientibus, ad illum daemonia, dicentia:
Quid contra nos latras? Non potes tantum latrare
ut te non faciamus interimere, sicut tuum fecimus
socium, et ut pingues et iniqui episcopi, abbates et
presbyteri non sint nostri.
78.
In his quidem diebus ibidem undique veniebat
maxima multitudo, plurima munera offerens
corpori sancto, quibus ad eum intuendum fas erat
per dies; per noctes vero clericorum, monachorumque
veniebat maxima multitudo, easque pervigiles
ducebat psallendo. In una autem harum noctium,
timens valde ne forte ad opprobrium Christi servorumque
ipsius ibi per aestivum tempus diu permanens
feteret, assumpto lumine, paucis admodum
vigilantibus, ad ipsum accessi, et reperto foramine,
quod ejus germanus ipsi sub ascella fecerat, ut
sciret qualiter illius haberentur interiora, interius
prospexi; et ecce ejus exta ut nix erant candida;
jecur vero aereum habebat colorem. Quae cum intromissis
duobus digitis tetigissem et confricassem,
eosque retractos naribus apposuissem, testor veritatem,
quae Deus est, tantam talemque odoris fragrantiam
ex ipsis digitis emanare sensi, qualem
quamtumve nunquam me alibi sensisse reminiscor.
Et sicut mea conscientia tunc testabatur, et nunc
testatur, si ipsi digiti gladii bis acuti acumen habuissent,
nares absque vulnere nullo modo evaderent,
quia odoris suavitas tam erat delectabilis ut
nares valentiores essent ad odoriferos digitos intra
se attrahendum quam brachii virtus ad retrahendum;
nam quamplures dies, ut diu delectarer tanto
odore, eo ab omni custodivi liquore.
79.
Congregata igitur est iterum, in die sancto
Pentecostes, tanta virorum ac mulierum diversae
aetatis multitudo de proximo et longinquo ut nunquam
se tantam vidisse etiam senes dicerent; et
sic eum magna gloria laudeque ineffabili, ad monasterium
delatus est S. Celsi. Ibi in locum mirabiliter
aptum traditus est sepulturae, siquidem ex
una parte habet ecclesiam, in qua S. Celsi venerabile
nunc adoratur corpus; ex altera vero ecclesiam
,
ubi quondam (ut fertur) diu sanctus
perlatuit Nazarius. Exhinc quippe ibi a multis fidelibus
adoratur et colitur, ab infidelibus autem, nec
Christus universorum Dominus, nec Arialdus ipsius
famulus.
80.
Decem igitur annos beatus Levita et martyr
Arialdus duxit, pro Christi lege viriliter certando;
decem membra eidem post haec per manus obtulit
iniquorum, octo, cum occideretur; decem vero menses
in profundo laci incolumis jacuit: decem autem
milliaria illum nobis proximiorem lacus projecit,
quam acceperit. Per dies etiam decem aestivos ipsum
in ecclesiam S. Ambrosii, videntibus cunctis, Christus
conservavit, eique post haec decimo anno
Herlembaldum fidelem socium associavit) ut veraciter
credo) in regno coelorum, peremptum scilicet
per eorumdem manus iniquorum. In quo decimo
anno haec scripta sunt, ad laudem Christi ejusque
famuli Arialdi. Passus ergo est beatus Levita et
martyr Christi Arialdus quinto | null | 048bdd1a-7251-44b7-9987-3de190ae5e7b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Kalendas Junii,
anno ab Incarnatione Domini millesimo sexagesimo
sexto, praesidente sedi apostolicae secundo papa
Alexandro, regnante Domino nostro Jesu Christo
cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
72.
Coeperunt denique illic post haec luminaria
praeclara per noctes piscatoribus apparere; quod ut
impia Jezabel audivit, protinus in aliam insulam
eum nocte transferri jussit. Sed cum eadem lux
ibidem similiter crebro appareret, in locum tertium
eumdem asportari fecit. Videns igitur
quod non posset sanctum occultare corpus, nec sub
terra neque super terram, quia illud ubique lux
eximia comitabatur, irata valde fecit saxa ingentia
circa ipsum innecti, et in profundum laci dimergi.
Verumtamen ibi, ubi est projectum, tanta est aquae
altitudo (sicut didici a viris illus loci) ut vix fune
centum cubitorum quisquam possit fundum attingere;
nam idem lacus pro sui magnitudine Major
nuncupatur, et plus quinquaginta milliaribus in
longum extenditur. In quo tam innumerabiles procul
dubio immanesque sunt pisces ut per tres menses
facile devorarent quot in eadem parochia sunt
pecudes. Verum quia omnia haec occulte fuerant
peracta, de illo haesitatio et altercatio ubique erat
non parva. Alii dicebant quod esset mortuus, alii
quod in vinculis clam detineretur. In cujus amorem
tunc sic omnis populus est accensus ut cuncti se
sub jurejurando constringerent quatenus illum aut
essent vivum sive mortuum habituri, aut pro ipso
ad mortem usque certaturi. Sed Deus omnipotens,
cujus causam ipse patefecerat, nec illum passus est a
pisce contaminari nec in lacu profundo occulte morari.
73.
Transactis namque mensibus decem, quidam
vir fidelis, nomine Algisius, per urbem coepit discurrere,
dicens: Nuper in die inventionis sanctae crucis,
mei causa negotii juxta littus transibam
Laci Majoris. Et ecce aquila eadem supervolitabat
littora, caetera expellens volucria. Quod ut viderunt
pastores, qui ibi pascebant suas pecudes, illuc festine
coepere currere; cum quibus cucurri et ego. Et ecce
beatissimus Arialdus, ex aqua projectus, ibi integer,
praeter octo membra, quae ei erant cum ferro amputata,
jacebat, mirifice candidus. Quem ego videns,
optime illico agnovi, hisque qui aderant lacrymabititer
omnibus dixi: Videte, inquam, ut hic salvus
sit, quia iste est B. Arialdus, quem moestus universus
quaerit populus. Dum enim ibi aliquantulum
moraremur, subito de arce Arona missi sunt
servi, qui inde nos ejecerunt; et in quamdam, quae
ibi erat, foveam leniter humavere. Hoc ego qui haec
scripsi, dum audissem, sumpto comite, illuc perrexi
concite. Repertosque pastores, utrum nam vera
essent quae audieram, diligenter cauteque inquisivi.
Qui, cuncta esse procul dubio vera, respondentes
asseruerunt. Et ego: Si vera sunt, inquam, ubi
ergo est ille? At illi: Ecce, inquiunt, locus, ubi
videntibus sero est positus: mane vero revertentes,
locum quidem invenimus; de eo autem nihil. Hoc
tantum putamus quod nocte sursum delatus sit in
arcem.
74.
His auditis velociter reversus, Herlembaldo,
viro prudenti, quaecunque audieram, per ordinem
cuncta narravi. Qui festine omnibus convocatis civibus,
jam in appetitu martyris, quem patefactum
audierant, vehementer inhiantibus; ex illis viros
elegit, atque ad sanctum requirendum corpus direxit.
Qui post biduum reversi, professi sunt hostes
veritatis dixisse: Mori potius parati sumus quam
quod quaeritis reddere corpus. Hoc autem ideo dicebant
quia idem dissipare tentarant. Nam nocte
qua ad se illud detulerant, cernentes ejus integritatem
et decorem, dixere ad invicem: Si enim hic
fuerit quaesitus, et ab omni populo tam decorus inspectus,
semper quidem ipse erit in laude, nos vero
in opprobrio. Quapropter cutem cum capillis de
ejus radamus capite; pellem vero corporis albescentem
ferreis dilaceremus ungulis, pedes abscindamus
utrosque, et in furno denique nimis candente illum
aduramus, quatenus, si ad eum videndum missum
fuerit, horridus et ignotus potius respuatur quam
quaeratur.
75.
Verum, licet haec diabolica machinamenta in
eo cuncta complessent, in deteriorem quam putarant
ignominiam ceciderunt, quia non missum est
ad videndum, sed petendum. Nam auditis nuntiis,
tintinnabulis tubisque concisius sonantibus, omnis
civitas in unum convenit. Tunc dixit Herlembaldus:
Quoniam inimici Dei et nostri gratis sanctum nolunt
reddere corpus, decet ut ab eis | null | 81c19067-4e56-473d-92ef-4075e9524bcf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
per nos violenter
auferatur. Sed quia res, quam prosequimur, Dei
creditur et dicitur esse, volo ut illuc juste et cum
ipsius incedamus honore. Non enim cum raptu et
pauperum detrimento innocentium pergamus, sed
nobiscum feramus unde vivere debeamus. Discurrant
itaque nuntii circumquaque velociter qui omnes,
ad bella aptos, cum armis, rusticosque ut venire
hortentur cum plaustris, quatenus illi nobis
cum pugnent, isti vero nostra arma et victus
deportent. Congregata igitur post paululum tanta
sunt carra, ut per septem fere milliaria vix posset
per publicam et communem viam turba pedestris vel
equestris incedere. Confluebat autem undique quasi
arena maris multitudo innumerabilis, arma ferens
et victus supra dorsum famulorum sive jumentorum.
Et sic incedentes, secundo tandem die ad vesperum
reperimus pratum, quarto fere milliario
a loco quo incedebamus distans, bene humectum
amplumque. Ibique, quia ad hoc aptum erat, castra
metati sumus.
76.
Hic Herlembaldus, vir prudens, iterum delegavit,
blandeque sanctum corpus quaesivit.
Perterriti itaque hostes a sonitu pavendo frementis
multitudinis super se venientis, prohibere quod petebatur
ultra non ausi sunt. Et ecce die altero illucescente,
vox laetifera per castra insonuit, dicens:
In littore quidem Ticini directum est in navem corpus
B. Arialdi. His auditis certatim omnes arripuerunt
cursum; ille namque habebatur tunc beatior
qui ad currendum erat promptior. Eo igitur levato
in feretrum, cum tanta gloria et laude reverti
coepimus ut eas nullo modo exprimere possem,
etiamsi vocem linguamque ferream haberem. Nam de
castellis, quibus se concluserant pro civium timore,
exibant senum, juvenum atque mulierum infinitae
multitudines, Cruces cereosque atque situlas aqua
plenas (ut potarent aestuantes) deferentes, et unusquisque,
prout valebat, voce excelsa immensas Deo
gratias reddebat. Tintinnabula quippe personabant
undique, arbores quoque quamplurimi scandebant,
ut ipsum saltem videre possent.
77.
At ubi Mediolano propinquavimus, totam pene
urbem obviam habuimus; matronas, nobiles et
ignobiles, cereos innumerabiles deferentes; infantes
et senes, omnesque Deo laudem dantes; etiam ipsos,
quos in vita sua habuit aemulos, scilicet clericos,
invenimus paratos non officium cantantes mortuorum,
sed (ut decebat) Martyrum. Et sic in sancto
die Ascensionis Domini posuimus illum in medio
ecclesiae S. Ambrosii. Tunc nobilis Herlembaldus
in loco eminenti progressus, haec omnibus audientibus
est locutus: Videtis, inquit, dilectissimi,
quantum valet fides, quam inter nos per decem annos
docuit B. Arialdus. Certe, ut videtis, ipsa eum
servavit defunctum incolumem in profundo Laci,
inter innumerabiles immanesque pisces, per decem
menses. Haec autem coram vobis ipsum per decem
hos dies aestivos conservet, videlicet usque ad sanctum
diem Pentecosten, quatenus de longinquo
et proximo sexus diversae aetatis uterque huc venire,
et nostram fidem, nostrorumque impietatem aemulorum
evidenter possit contemplari. Clamabant
tunc, nobis audientibus, ad illum daemonia, dicentia:
Quid contra nos latras? Non potes tantum latrare
ut te non faciamus interimere, sicut tuum fecimus
socium, et ut pingues et iniqui episcopi, abbates et
presbyteri non sint nostri.
78.
In his quidem diebus ibidem undique veniebat
maxima multitudo, plurima munera offerens
corpori sancto, quibus ad eum intuendum fas erat
per dies; per noctes vero clericorum, monachorumque
veniebat maxima multitudo, easque pervigiles
ducebat psallendo. In una autem harum noctium,
timens valde ne forte ad opprobrium Christi servorumque
ipsius ibi per aestivum tempus diu permanens
feteret, assumpto lumine, paucis admodum
vigilantibus, ad ipsum accessi, et reperto foramine,
quod ejus germanus ipsi sub ascella fecerat, ut
sciret qualiter illius haberentur interiora, interius
prospexi; et ecce ejus exta ut nix erant candida;
jecur vero aereum habebat colorem. Quae cum intromissis
duobus digitis tetigissem et confricassem,
eosque retractos naribus apposuissem, testor veritatem,
quae Deus est, tantam talemque odoris fragrantiam
ex ipsis digitis emanare sensi, qualem
quamtumve nunquam me alibi sensisse reminiscor.
Et sicut mea conscientia tunc testabatur, et nunc
testatur, si ipsi digiti gladii bis acuti acumen habuissent,
nares absque vulnere nullo modo evaderent,
quia odoris suavitas tam erat delectabilis ut
nares valentiores essent ad odoriferos digitos intra
se attrahendum quam brachii virtus ad retrahendum;
nam quamplures dies, ut diu delectarer tanto
odore, eo ab omni custodivi | null | 085a54fa-86af-441c-b014-1e0f5f8b2820 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
liquore.
79.
Congregata igitur est iterum, in die sancto
Pentecostes, tanta virorum ac mulierum diversae
aetatis multitudo de proximo et longinquo ut nunquam
se tantam vidisse etiam senes dicerent; et
sic eum magna gloria laudeque ineffabili, ad monasterium
delatus est S. Celsi. Ibi in locum mirabiliter
aptum traditus est sepulturae, siquidem ex
una parte habet ecclesiam, in qua S. Celsi venerabile
nunc adoratur corpus; ex altera vero ecclesiam
,
ubi quondam (ut fertur) diu sanctus
perlatuit Nazarius. Exhinc quippe ibi a multis fidelibus
adoratur et colitur, ab infidelibus autem, nec
Christus universorum Dominus, nec Arialdus ipsius
famulus.
80.
Decem igitur annos beatus Levita et martyr
Arialdus duxit, pro Christi lege viriliter certando;
decem membra eidem post haec per manus obtulit
iniquorum, octo, cum occideretur; decem vero menses
in profundo laci incolumis jacuit: decem autem
milliaria illum nobis proximiorem lacus projecit,
quam acceperit. Per dies etiam decem aestivos ipsum
in ecclesiam S. Ambrosii, videntibus cunctis, Christus
conservavit, eique post haec decimo anno
Herlembaldum fidelem socium associavit) ut veraciter
credo) in regno coelorum, peremptum scilicet
per eorumdem manus iniquorum. In quo decimo
anno haec scripta sunt, ad laudem Christi ejusque
famuli Arialdi. Passus ergo est beatus Levita et
martyr Christi Arialdus quinto Kalendas Junii,
anno ab Incarnatione Domini millesimo sexagesimo
sexto, praesidente sedi apostolicae secundo papa
Alexandro, regnante Domino nostro Jesu Christo
cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
CAPUT IX. #Appendix litterarum auctoris ad Syrum, priorem scriptorem; et hujus ad illum, cum quibusdam miraculis.@#
81.
SYRO, venerando et fideli sacerdoti, ANDREAS.
Legente me olim ea, quae cum socio Herimbarto
de venerabili Arialdo scripsisti, reperi vos
multa praeterisse quae dici oportet. Unde factum est
ut, jubente beatae memoriae Rodulpho Patre,
cujus anima jam cum Christo gaudet, multa tam de
his quae omisistis quam quae dixistis, exprimere
conatus sim; quae ad te mittens, obsecro per charitatem,
ut diligenter inspicias, et, si vera sunt, testimonium
feras. Nam sicut ipsum habui, ut haec facerem,
praeceptorem, sic te habere volo, ut vera
sint, assertorem, quatenus si jure pro inculto sermone
ejus putredinis et vermis qui composuit contemnitur,
pro reverentia duorum sanctorum sacerdotum,
unius praecipientis, alterius asserentis, suscipiatur.
Tu enim tanto tempore ejus esse frater
familiaris meruisti, ut pene quid de eo dixerim
proprio intuitu inspiceres; imo, quia sacerdos es,
mentiri non vales, ideoque digne justeque te elegi
fore testem hujus rei.
82.
PRESBYTER Syrus, ANDREAE Christi famulo.
Miror, charissime, quod de illis requiras rebus
unum testem, quam testari possunt non solum
multa millia fidelium, sed etiam infidelium. Et si
nullius superesset alius qui harum rerum existere
posset testis idoneus, quis tam vecors inveniretur,
qui diceret te scripsisse falsa? Si sciret te ideo
reliquisse saeculum, ut non solum a verbis vacares
mendacibus, sed etiam ab otiosis, praesertim cum
non civilia monasteria et dissoluta petisti, sed famosum
et celebre Vallisumbrosae coenobium, itinere
dierum quinque a naturali solo semotum? Porro
de obitu ejus clam peracto quis te certior existit,
qui pro hoc mortis periculo ter te dedisti? Etenim
semel utcunque incaptus evasisti, alia vero vice quia
dicebatur quod in Travallia arce inexpugnabili
occulte detineretur, ejus desiderio accensus, longo
itinere confecto, multis montibus transactis, te ante
ejusdem portas obtulisti. In quam, quia inspicere
es ausus, quis esses cognitus, ideoque captus atque
in altissimam ejusdem turrem deductus, per foramen
cum funibus in ipsius es depositus profundum,
quod magis videbatur esse sepulcrum quam habitaculum.
Nam lectuli fulcrum erat coenum, capitale
saxum. Nec enim ibi erat, unde digestio occultaretur,
nec desuper tectum a quo pluvia pelleretur. Ibi
quippe prae nimio horrore vultus tuus et stomachus
sic elanguit et emarcuit ut cibum per funes tibi dimissum
gustare minime posses: ideoque nocte media
te subtraxere, et sic semivivum dimisere.
Altera autem vice lacum transfretasti, iterum cognitus
et captus, donec te pretio non emisti, evadere
nullo modo potuisti. Quae cum ita sint, quis tam crudelis
erit et durus ut tuis sermonibus existat | null | ee40e2db-0cc3-4438-8ce7-e08b14e0f1b4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
incredulus?
83.
Verumtamen, licet multum laeter super cuncta
quae dixisti, quia sunt vera et aedificationi utilia,
tamen valde doleo, quia omisisti praecipua, tibique
notissima, et cur hoc feceris sic admiror, ut velim
ex his aliquantula coram te prodere, et quare dimiseris
addiscere. Ante quippe quam introisset Mediolanum
ad praedicandum, publice ad Varisiensem
plebem clericorum multitudinem convocavit, eisque,
sub quibus essent erroribus indicavit, et, ut ab eis
recederent, benigne admonuit. Qui ejus verba sprevere,
dicentes: Nobis ideo haec loqueris, quia ineruditos
cognoscis; caeterum, si doctor haberi vis
credibilis, vade, et in urbe haec loqui noli timere.
Quod si agere ausus fueris, quae dicis, credenda comprobabis.
Et tunc urbem ingressus, et populum,
sicut tu dixisti, est allocutus. In ipso etiam exordio
suae praedicationis, tandiu, cum aliquantis fidelibus,
per venerabilia loca, sanctorum flagitans suffragia,
nudis incessit pedibus, donec sic intumescerent ut
super eos nullo modo consistere posset.
84.
Duo denique sapientissimi clerici, audita ejus
fama, de longinquis regionibus ad eum venere, ut
cognoscerent quomodo ipse scientia polleret. Quorum
unus ei se in altercatione obtulit, et a mane
usque ad horam fere nonam, altero penitus silente,
utcunque restitit, et tunc sic est devictus ut nec
quid insolubile objicere, nec posset objecta exsolvere.
Alium vero, quia nimis eruditum reperit, die
eodem devincere non potuit, sed in altero prostravit.
Quos, licet devictos, quia valde doctos invenit,
multum dilexit, eisque omnem benigne humanitatem
impendit, et sic tandem abire permisit. Accidit
etiam ut semel transiret per plateam quamdam, juxta
domum pontificalem sitam; aliquantos autem viros,
quos ibi reperit, admonere coepit. Erant enim tunc
Guido et ordinarii, multique alii clerici, in eadem
domo pariter congregati. Quod cum audissent, sapientiorem
omnibus elegere, eumque ad ipsum direxere,
quatenus ei resisteret, et quae dicebat fore
vana diceret. Nam in paucis sic protinus verbis conclusus
est ut retro turpiter rediret velociter. Quem
cum sui interrogassent quid egisset, ait: Scitote,
aut ipsum non esse hominem, aut alterum fore qui
ab ejus loquitur ore. Haec omnia, quamvis non interfuisti,
Bonovicino narrante, pleniter didicisti.
85.
Illum praeterea famosissimum zelum, quo haereticum
quemdam ab altari repulit, cur non dixisti?
Timuisti forsitan ne in eo aliqui scandalizarentur.
Scito, charissime, quia dicta factaque Arialdi, imo
et Christi, incredulis et perversis plena scandalis,
piis vero fomenta sunt ardoris et lucis. Ea igitur
istis pandamus, de illis vero Salvatorem dicere audiamus:
« Sinite, inquit, eos; quia caeci sunt, et
duces caecorum (Matth. XV, 14). » Transeunte ergo
per majorem ecclesiam cum fratribus Arialdo Christi
famulo, audivit quod in eadem hora quidam
adulter et Simoniacus ad quoddam ipsius basilicae
altare accesserat, ut se simularet ibi canere missam:
Eamus, inquit, illuc. Ad quem cum pervenisset,
ait: Cum enim tu sis talis quali ecclesiae
valvae patere minime deberent, cur sanctum altare
praesumis pollutus contingere, et illa mysteria agere
quae solummodo innocuis et castis sunt commissa,
te fingere? Aufer te hinc quantocius, putride. Qui
cum inde se non amoveret, vir Dei manum ad planetam
misit, eamque ab ejus tergo extraxit, et
ipsum ab altari expulit; erant enim tunc in circuitu
ejusdem ecclesiae, causa negotiandi, tam civiles
viri quam suburbani pariter congregati. Qui exiit
et per forum querimoniam fecit. Commoto itaque
populo, dimissisque negotiis, ac fustibus elevatis,
per ostia irruunt, ut ipsum quaerant et perimant.
Ipse vero sciens quae ventura erant, non fugerat,
sed gradum ascenderat, ibique populum exspectabat.
Videntes ergo eum in gradu stantem, sacraque
manu innuentem, omnes deponebant fustes, et se
ad audiendum parabant, super ipsos innitentes: facto
denique silentio magno, praedicationem sic mellifluam
composuit ut corda, quae fuerant commota
et conturbata per falsi verba sacerdotis, operante
et instigante adversario, sedarentur et dulcorarentur
per verba veri Christi famuli, operante et flante
Spiritu sancto; et ora, quae intrando vesane proclamaverant:
Moriatur, moriatur; exeundo dicebant
orando: Faciat te Christus per multa tempora | null | d9922c39-669f-4a28-a360-31143286b57d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vivere,
qui huic loco te pro nostra salute est dignatus
dirigere.
86.
Quis etiam laicorum, suam in conjugio habens
consanguineam, audebat ecclesiam ingredi, in
qua morabatur Arialdus, famulus Christi? nam tales
ex ea personas pro hoc pepulit ut non solum fecisse,
sed etiam aestimasse, obstupendum sit. Monachos
autem, consortium Simoniacorum abbatum
falsorumque fratrum fugientes, benigne suscipiebat;
sed nunquid eorum aliquis in ejus praesentia erat
ausus vacare? quatenus aut non legeret, vel non
oraret, aut aliquid non ageret: nam si interdum in
ejus vacarent absentia, sic pavide, illum sentientes
venire, ad praedicta recurrebant opera; quemadmodum
solent in scholis pueri vacantes ad lectionem
recurrere, magistrum sentientes venire. Quis
etiam, dum praedicaret, in eodem loco mutire audebat?
nam qualiscunque persona esset, illico audiebat;
Sive tu tacebis, sive ego, quia scriptum est:
« Nolite mittere margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6).
» Sed licet tam severus esset contra
delinquentes, quis mitior erat in suscipiendo poenitentes?
Cum enim viri, qui dicebantur presbyteri,
in adulterio deprehenderentur, et a facie populi
persequentis locus eis tutus minime pateret alibi,
ad ipsum confugiebant. Quos si pure confessos cerneret,
protinus eos in omnibus omnino locis, excepto
altaris officio, suos faciebat participes, nec
deinceps apparebat quisquam, qui dicere contra eos
praesumeret quidquam. Dei vero Parasceve, in cubiculo
clauso, nudus confitebatur coram caeteris
fratribus, quidquid a cunabulis deliquerat, et pro
culpa unaquaque se faciebat verberari acerrime.
Nemo enim id facere cogebatur invitus; sed permittebatur,
si quisquam hoc agere vellet spontaneus.
Haec quia tibi sunt nota, et aedificationi utilia, cur
omisisti? obsecro, ne sileas, sed mihi super hoc
nimis admiranti prodas.
87.
ANDREAS SYRO.
Aestimas, venerande Syre, aestimas me dixisse
quidquid me contigerit de B. Arialdo scisse? Audi
adhuc, qualia tria praetermisi, ut ex his intelligas
me multa alia evidenter de eo cognovisse, et scienter
omisisse. Perrexerat enim aliquando invitatus ad
ecclesiam Cumanae civitatis, ut pacificaret dissidentes
clericos ipsius urbis; erat quippe tunc tempus
quadragesimale Cumque ad unum altare convenissemus,
ut officium vespertinale persolveremus, unum
quid (non recordor modo, utrum fuisset de antiphonis
vel responsoriis) sic elapsum est ab omnium
memoria, ut penitus inveniri nequiverit. Salubri
igitur consilio reperto, signum salutare sibi
in fronte impressit, juxta altare se prostravit, rem
perditam a Domino petiit; quam sic protinus invenit
ac si in loco, quo posuit occultum, id quod
petebatur, haberetur descriptum.
88.
Aliud vero signum factum est, dum illum, ex
aqua laci projectum, ad urbem duceremus. Erat
enim in quodam vico quidam rusticus, per multa
tempora morbo paralysi dissolutus, qui cum audisset
quod Christi martyr per viam duceretur, fidem
habens firmam, in eamdem fecit se viam ferri,
ibique dimitti. Transeunte itaque turba, quae feretrum
praecedebat, martyrem infirmus exspectabat.
Ad quem cum pervenissent qui ipsum portabant,
ab infirmo eodem obnixe rogati perstiterunt, eumque
coram ipso deposuere. Et (nescio utrum ex
solo visu an tactu) sanitati sic est protinus redditus
ut, qui vix aliorum manibus deferri valebat, statim
suis firmiter incederet plantis. Nam ego tunc aderam
inter subsequentem turbam; sed cum audissem
hoc, fortiter firmavi gressum, ut veniens ante feretrum
virum inspicerem firmiter incedentem, Deumque
laudantem.
89.
Tertium vero, quod narro miraculum, non quidem
egomet vidi, sed, quadam persona valde fideli
narrante, didici. Erant aliquanti viri ad portam Ticiniensem
simul congregati: coeperunt itaque confabulationem
habere tam de Arialdo Christi famulo
quam de his qui ejus venerandum adorabant sepulcrum.
Tum unus, superbo malignoque spiritu afflatus,
tale exsecrandum protulit verbum: Majus, inquit,
desiderium est mihi super ipsum mingere
quam illum adorare. Quem tam saevus internorum
viscerum illico dolor apprehendit ut neque quiescere
neque mingere ei licuerit, donec, nimio dolore cogente,
pariterque cohortatione virorum consiliante,
munus ad B. Arialdi sepulcrum obtulerit, ibique
adoraverit; et sic pristinam sospitatem adeptus est
humiliatus quam juste amiserat superbus. Si autem
bona omnia, quae de eo noverim, scribere vellem,
prius dies et charta deficeret quam sermo. Verum | null | 974e7f43-6f95-4a63-8e8e-e7b765f36dae | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quia tanta de eo scripta sunt, in quibus satis potest
dignosci quis vel unde fuerit, quidve docuerit, vel
quid pro Christo perpessus sit, metam ponamus,
Deumque trinum et unum benedicamus; cui sit
honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
81.
SYRO, venerando et fideli sacerdoti, ANDREAS.
Legente me olim ea, quae cum socio Herimbarto
de venerabili Arialdo scripsisti, reperi vos
multa praeterisse quae dici oportet. Unde factum est
ut, jubente beatae memoriae Rodulpho Patre,
cujus anima jam cum Christo gaudet, multa tam de
his quae omisistis quam quae dixistis, exprimere
conatus sim; quae ad te mittens, obsecro per charitatem,
ut diligenter inspicias, et, si vera sunt, testimonium
feras. Nam sicut ipsum habui, ut haec facerem,
praeceptorem, sic te habere volo, ut vera
sint, assertorem, quatenus si jure pro inculto sermone
ejus putredinis et vermis qui composuit contemnitur,
pro reverentia duorum sanctorum sacerdotum,
unius praecipientis, alterius asserentis, suscipiatur.
Tu enim tanto tempore ejus esse frater
familiaris meruisti, ut pene quid de eo dixerim
proprio intuitu inspiceres; imo, quia sacerdos es,
mentiri non vales, ideoque digne justeque te elegi
fore testem hujus rei.
82.
PRESBYTER Syrus, ANDREAE Christi famulo.
Miror, charissime, quod de illis requiras rebus
unum testem, quam testari possunt non solum
multa millia fidelium, sed etiam infidelium. Et si
nullius superesset alius qui harum rerum existere
posset testis idoneus, quis tam vecors inveniretur,
qui diceret te scripsisse falsa? Si sciret te ideo
reliquisse saeculum, ut non solum a verbis vacares
mendacibus, sed etiam ab otiosis, praesertim cum
non civilia monasteria et dissoluta petisti, sed famosum
et celebre Vallisumbrosae coenobium, itinere
dierum quinque a naturali solo semotum? Porro
de obitu ejus clam peracto quis te certior existit,
qui pro hoc mortis periculo ter te dedisti? Etenim
semel utcunque incaptus evasisti, alia vero vice quia
dicebatur quod in Travallia arce inexpugnabili
occulte detineretur, ejus desiderio accensus, longo
itinere confecto, multis montibus transactis, te ante
ejusdem portas obtulisti. In quam, quia inspicere
es ausus, quis esses cognitus, ideoque captus atque
in altissimam ejusdem turrem deductus, per foramen
cum funibus in ipsius es depositus profundum,
quod magis videbatur esse sepulcrum quam habitaculum.
Nam lectuli fulcrum erat coenum, capitale
saxum. Nec enim ibi erat, unde digestio occultaretur,
nec desuper tectum a quo pluvia pelleretur. Ibi
quippe prae nimio horrore vultus tuus et stomachus
sic elanguit et emarcuit ut cibum per funes tibi dimissum
gustare minime posses: ideoque nocte media
te subtraxere, et sic semivivum dimisere.
Altera autem vice lacum transfretasti, iterum cognitus
et captus, donec te pretio non emisti, evadere
nullo modo potuisti. Quae cum ita sint, quis tam crudelis
erit et durus ut tuis sermonibus existat incredulus?
83.
Verumtamen, licet multum laeter super cuncta
quae dixisti, quia sunt vera et aedificationi utilia,
tamen valde doleo, quia omisisti praecipua, tibique
notissima, et cur hoc feceris sic admiror, ut velim
ex his aliquantula coram te prodere, et quare dimiseris
addiscere. Ante quippe quam introisset Mediolanum
ad praedicandum, publice ad Varisiensem
plebem clericorum multitudinem convocavit, eisque,
sub quibus essent erroribus indicavit, et, ut ab eis
recederent, benigne admonuit. Qui ejus verba sprevere,
dicentes: Nobis ideo haec loqueris, quia ineruditos
cognoscis; caeterum, si doctor haberi vis
credibilis, vade, et in urbe haec loqui noli timere.
Quod si agere ausus fueris, quae dicis, credenda comprobabis.
Et tunc urbem ingressus, et populum,
sicut tu dixisti, est allocutus. In ipso etiam exordio
suae praedicationis, tandiu, cum aliquantis fidelibus,
per venerabilia loca, sanctorum flagitans suffragia,
nudis incessit pedibus, donec sic intumescerent ut
super eos nullo modo consistere posset.
84.
Duo denique sapientissimi clerici, audita ejus
fama, de longinquis regionibus ad eum venere, ut
cognoscerent quomodo ipse scientia polleret. Quorum
unus ei se in altercatione obtulit, et a mane
usque ad horam fere nonam, altero penitus silente,
utcunque restitit, et tunc sic est devictus ut nec
quid insolubile objicere, nec posset objecta exsolvere. | null | 298d3dc9-bfa5-4364-9320-ea86c701996f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Alium vero, quia nimis eruditum reperit, die
eodem devincere non potuit, sed in altero prostravit.
Quos, licet devictos, quia valde doctos invenit,
multum dilexit, eisque omnem benigne humanitatem
impendit, et sic tandem abire permisit. Accidit
etiam ut semel transiret per plateam quamdam, juxta
domum pontificalem sitam; aliquantos autem viros,
quos ibi reperit, admonere coepit. Erant enim tunc
Guido et ordinarii, multique alii clerici, in eadem
domo pariter congregati. Quod cum audissent, sapientiorem
omnibus elegere, eumque ad ipsum direxere,
quatenus ei resisteret, et quae dicebat fore
vana diceret. Nam in paucis sic protinus verbis conclusus
est ut retro turpiter rediret velociter. Quem
cum sui interrogassent quid egisset, ait: Scitote,
aut ipsum non esse hominem, aut alterum fore qui
ab ejus loquitur ore. Haec omnia, quamvis non interfuisti,
Bonovicino narrante, pleniter didicisti.
85.
Illum praeterea famosissimum zelum, quo haereticum
quemdam ab altari repulit, cur non dixisti?
Timuisti forsitan ne in eo aliqui scandalizarentur.
Scito, charissime, quia dicta factaque Arialdi, imo
et Christi, incredulis et perversis plena scandalis,
piis vero fomenta sunt ardoris et lucis. Ea igitur
istis pandamus, de illis vero Salvatorem dicere audiamus:
« Sinite, inquit, eos; quia caeci sunt, et
duces caecorum (Matth. XV, 14). » Transeunte ergo
per majorem ecclesiam cum fratribus Arialdo Christi
famulo, audivit quod in eadem hora quidam
adulter et Simoniacus ad quoddam ipsius basilicae
altare accesserat, ut se simularet ibi canere missam:
Eamus, inquit, illuc. Ad quem cum pervenisset,
ait: Cum enim tu sis talis quali ecclesiae
valvae patere minime deberent, cur sanctum altare
praesumis pollutus contingere, et illa mysteria agere
quae solummodo innocuis et castis sunt commissa,
te fingere? Aufer te hinc quantocius, putride. Qui
cum inde se non amoveret, vir Dei manum ad planetam
misit, eamque ab ejus tergo extraxit, et
ipsum ab altari expulit; erant enim tunc in circuitu
ejusdem ecclesiae, causa negotiandi, tam civiles
viri quam suburbani pariter congregati. Qui exiit
et per forum querimoniam fecit. Commoto itaque
populo, dimissisque negotiis, ac fustibus elevatis,
per ostia irruunt, ut ipsum quaerant et perimant.
Ipse vero sciens quae ventura erant, non fugerat,
sed gradum ascenderat, ibique populum exspectabat.
Videntes ergo eum in gradu stantem, sacraque
manu innuentem, omnes deponebant fustes, et se
ad audiendum parabant, super ipsos innitentes: facto
denique silentio magno, praedicationem sic mellifluam
composuit ut corda, quae fuerant commota
et conturbata per falsi verba sacerdotis, operante
et instigante adversario, sedarentur et dulcorarentur
per verba veri Christi famuli, operante et flante
Spiritu sancto; et ora, quae intrando vesane proclamaverant:
Moriatur, moriatur; exeundo dicebant
orando: Faciat te Christus per multa tempora vivere,
qui huic loco te pro nostra salute est dignatus
dirigere.
86.
Quis etiam laicorum, suam in conjugio habens
consanguineam, audebat ecclesiam ingredi, in
qua morabatur Arialdus, famulus Christi? nam tales
ex ea personas pro hoc pepulit ut non solum fecisse,
sed etiam aestimasse, obstupendum sit. Monachos
autem, consortium Simoniacorum abbatum
falsorumque fratrum fugientes, benigne suscipiebat;
sed nunquid eorum aliquis in ejus praesentia erat
ausus vacare? quatenus aut non legeret, vel non
oraret, aut aliquid non ageret: nam si interdum in
ejus vacarent absentia, sic pavide, illum sentientes
venire, ad praedicta recurrebant opera; quemadmodum
solent in scholis pueri vacantes ad lectionem
recurrere, magistrum sentientes venire. Quis
etiam, dum praedicaret, in eodem loco mutire audebat?
nam qualiscunque persona esset, illico audiebat;
Sive tu tacebis, sive ego, quia scriptum est:
« Nolite mittere margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6).
» Sed licet tam severus esset contra
delinquentes, quis mitior erat in suscipiendo poenitentes?
Cum enim viri, qui dicebantur presbyteri,
in adulterio deprehenderentur, et a facie populi
persequentis locus eis tutus minime pateret alibi,
ad ipsum confugiebant. Quos si pure confessos cerneret,
protinus eos in omnibus omnino locis, excepto
altaris officio, suos faciebat participes, nec
deinceps apparebat quisquam, qui dicere contra eos
praesumeret | null | 04458ce0-8e5a-4e2c-b63e-7b5aec16c5e8 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quidquam. Dei vero Parasceve, in cubiculo
clauso, nudus confitebatur coram caeteris
fratribus, quidquid a cunabulis deliquerat, et pro
culpa unaquaque se faciebat verberari acerrime.
Nemo enim id facere cogebatur invitus; sed permittebatur,
si quisquam hoc agere vellet spontaneus.
Haec quia tibi sunt nota, et aedificationi utilia, cur
omisisti? obsecro, ne sileas, sed mihi super hoc
nimis admiranti prodas.
87.
ANDREAS SYRO.
Aestimas, venerande Syre, aestimas me dixisse
quidquid me contigerit de B. Arialdo scisse? Audi
adhuc, qualia tria praetermisi, ut ex his intelligas
me multa alia evidenter de eo cognovisse, et scienter
omisisse. Perrexerat enim aliquando invitatus ad
ecclesiam Cumanae civitatis, ut pacificaret dissidentes
clericos ipsius urbis; erat quippe tunc tempus
quadragesimale Cumque ad unum altare convenissemus,
ut officium vespertinale persolveremus, unum
quid (non recordor modo, utrum fuisset de antiphonis
vel responsoriis) sic elapsum est ab omnium
memoria, ut penitus inveniri nequiverit. Salubri
igitur consilio reperto, signum salutare sibi
in fronte impressit, juxta altare se prostravit, rem
perditam a Domino petiit; quam sic protinus invenit
ac si in loco, quo posuit occultum, id quod
petebatur, haberetur descriptum.
88.
Aliud vero signum factum est, dum illum, ex
aqua laci projectum, ad urbem duceremus. Erat
enim in quodam vico quidam rusticus, per multa
tempora morbo paralysi dissolutus, qui cum audisset
quod Christi martyr per viam duceretur, fidem
habens firmam, in eamdem fecit se viam ferri,
ibique dimitti. Transeunte itaque turba, quae feretrum
praecedebat, martyrem infirmus exspectabat.
Ad quem cum pervenissent qui ipsum portabant,
ab infirmo eodem obnixe rogati perstiterunt, eumque
coram ipso deposuere. Et (nescio utrum ex
solo visu an tactu) sanitati sic est protinus redditus
ut, qui vix aliorum manibus deferri valebat, statim
suis firmiter incederet plantis. Nam ego tunc aderam
inter subsequentem turbam; sed cum audissem
hoc, fortiter firmavi gressum, ut veniens ante feretrum
virum inspicerem firmiter incedentem, Deumque
laudantem.
89.
Tertium vero, quod narro miraculum, non quidem
egomet vidi, sed, quadam persona valde fideli
narrante, didici. Erant aliquanti viri ad portam Ticiniensem
simul congregati: coeperunt itaque confabulationem
habere tam de Arialdo Christi famulo
quam de his qui ejus venerandum adorabant sepulcrum.
Tum unus, superbo malignoque spiritu afflatus,
tale exsecrandum protulit verbum: Majus, inquit,
desiderium est mihi super ipsum mingere
quam illum adorare. Quem tam saevus internorum
viscerum illico dolor apprehendit ut neque quiescere
neque mingere ei licuerit, donec, nimio dolore cogente,
pariterque cohortatione virorum consiliante,
munus ad B. Arialdi sepulcrum obtulerit, ibique
adoraverit; et sic pristinam sospitatem adeptus est
humiliatus quam juste amiserat superbus. Si autem
bona omnia, quae de eo noverim, scribere vellem,
prius dies et charta deficeret quam sermo. Verum
quia tanta de eo scripta sunt, in quibus satis potest
dignosci quis vel unde fuerit, quidve docuerit, vel
quid pro Christo perpessus sit, metam ponamus,
Deumque trinum et unum benedicamus; cui sit
honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. | null | 17748207-f698-4328-a496-62f9d3c1f49e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
I. #De castello Saleveldoini ecclesiae S. Petri Coloniensis a Richisa regina concesso, et de villis quas eidem reginae ipse Anno in precariam dedit.@# (Anno 1057.)[MARTENE, #ampliss. Collect.@# t. III, col. 445, ex ms. Brunwillariensis monasterii.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. ANNO
secundus, divina praestante misericordia Coloniensis
Ecclesiae archiepiscopus.
Consideramus ergo quia fecit mihi Dominus magna
qui potens est, et anxius factus sum pro eo
quod vix invenirem quid retribuerem Domino pro
omnibus quae retribuit mihi. His curis aestuanti
mihi divina pietas viam aperuit, quo pergens, eo
quo desiderabam attingere posse speraverim, scilicet
ut amplificando Ecclesiam dono Dei mihi commissam,
his qui me praecesserunt viris, toto pene
orbe terrarum tum sanctitate, tum patrimonio, tum
generis claritate conspicuis, et ut pace illorum dicam,
me studiosius operantem, parem illis factum
esse dicere non formidem. Inde occasione data dominam
Richezam reginam super quibusdam praediis
Salevelt-kobins, quatenus de his precariam consentiens
eo Sancto Petro Coloniae traderet, convenimus.
Quod cum in aditu primo parum ad votum responderet,
voluntas Dei fuit ut non longo post tempore quod
quaerebamus prosperum ac felicem haberet exitum.
Unde notum esse volumus cunctis tam praesentibus
quam futuris Domini Dei et sancti Petri fidelibus,
qualiter Starckhare quidam vir ingenuus et
comes, miles ipsius reginae, praecepto atque petitione
dominae suae Saleveldoin castellum cum universis
ad hoc pertinentibus, terris ac silvis, forestis
atque piscationibus, pratis, pascuis, familiis, et
quidquid ipsa in Orla proprietatis habere visa est,
exceptis servientibus, Sancto Petro Coloniensi ad
usum archiepiscopi Christiani advocati tradidit jure
perpetuo possidendum, eo videlicet tenore ut ipsius
praedii usus fructum domina regina usque in finem
vitae suae teneat, ea quoque ratione ac firmissimo
interdicto, ne unquam aliquis archiepiscoporum
per concanbium, vel cuiquam in beneficium dando
Salavelt, vel ad hoc pertinentia ab dominicato
suo faciat aliena, nisi forte quantum nos cum ejusdem
reginae consilio pro anima nostra, nec non
ipsius suorumque parentum per monasteria Coloniae
distribuendum ex ipso statuerimus. Sed et decimam
vestimentorum sive cujusque generis pannorum,
nec non et lodicum, mellis quoque et cerae in
usum monachorum in Brunwilre regina disposuit.
Nos quoque pro devotione Christianissimae reginae
non multa quidem a nobis quaerenti, quantum tamen
ipsa proposuerat, in precariam ejus concessimus,
has videlicet villas nostri dominicatus ei tradentes
usque in finem vitae suae, cum omni utilitate
possidendas, Sedekeback, Brezenheim, Vickolo,
Moffendorp, Muoteresheim, Blasheim, Znonoro.
Insuper annis singulis centum marcas argenti de
camera nostra, quae omnia eo tempore facta sunt.
Et si quis, vel rex, vel episcopus, sive ipse ego, vel
aliquis successorum meorum, de his omnibus ei
aliquod minuere, vel aliquo modo mutare, nisi ipsa
petente, tentaverit, odium Dei et sancti Petri incurrat.
Ipsaque sit potens Salavelt et omnia ei pertinentia
recipere, eisque ut propriis uti.
Tradidit quoque domina regina, imo supradictus
comes Starkhare servientes quos supra excepimus
omnes utriusque generis ad haec praedia pertinentia,
praecepto atque petitione dominae suae, ad altare
S. Petri, sub censu duorum denariorum annis singulis,
quatenus ipsi et omnis posteritas eorum sub
ea lege permaneant, quod omnes similem censum ad
altare solvant; illud quoque firma ratione constituens,
ut liberis vel sinordis venatoribus, sive cujuscunque
generis hominibus ad hanc dominationem
pertinentibus, quae suis temporibus jura et
optimas consuetudines habuisse probare potuerint.
Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi
1057, indictione X, VII Kal. Julii, facta est haec traditio
in Salaveldon, secundum legem et ritum gentis
illius; cujus rei testes sunt hi astantes quidem et
videntes traditionem: Otto comes, Otlogh, Wetego,
Romzezo, Herman, ejusdem filius Herman, et iterum
Herman, Reguhart, Gerwart, Aldeger, et iterum
Aldeger, Gunthore, Rathere, Mazzo, Ruodolf,
Herman, Adelart, Adelbert, Gerbort, Usito, Helinbolth,
Ruozelin, Adeleich, Morlog, Vincho, et iterum
Vincho, Hebo, Bubo, Gadelher, Starkhare,
quando domina regina stans in domo S. Petri traditionem
hanc recognovit: et Starkhare comes ita ut
in Salevelt tradidit, sanctum Petrum ita vestivit.
Testis est Coloniensis clerus et populus, tum hi
quos | null | b7b96a21-f361-4d4d-8028-75687522b26d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
subter notabimus, Berthold, Sicco, Ruotgher,
Adolff, Christian, Ingram, Beringher, Adelger,
Burghart, Thicmart, Herman, Arnolt, Godefrid,
Berung, Sigebodo, Waltare, Nug, Goswin, Wecho,
Cuno, Wigman, Herman, Herwart, Bertholt.
II. #Charta fundationis monasterii Sancti Alexandri in Graffshap dioecesis Coloniensis ab Annone archiepiscopo.@# (Anno 1072.)[MARTENE #ubi supra,@# col. 490, ex autographo.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis.
Notum sit omnibus Christi fidelibus tam futuris
quam praesentibus, quod ego ANNO, Dei gratia Coloniensis
archiepiscopus, quemdam locum in Saxonia
Grafcaft vocatum, a quadam matrona nomine Chuniza
et filio ejus Thiemone acquisivi. Post haec cum
licentia papae Alexandri et imperatoris Heinrici,
anno autem Dominicae Incarnationis 1072, indictione
X, cum totius familiae consilio in eodem loco
regulares monachos Sigebergensis ordinis
constitui, et omni pace et justitia qua caeterae Colonienses
abbatiae utuntur, confirmando stabilivi, et
omnibus archiepiscopis successoribus meis aliquod
saeculare servitium ab abbate illo exigere sub anathematis
vinculo constringens interdixi. Advocatum
sibi abbas eligat, qui placitum bis tantum in anno
habeat, et non plus quam XII caballos afferat. In autumno
et hieme sit ejus servitium duo maldra panis,
duae victimae porcinae et unus porcellus, quatuor
pulli, et unus anser, quatuor casei et viginti ova,
una ama cervisiae et medonis quantum fit de quadra
unius urnae mellis. Pabulum caballorum tria maldra
avenae. In aestate et vere tres victimae, et unus
agnus, et pabulum quatuor equorum, etc., ut supra.
Si in sequenti die rursum vult placitum habere, in
abbatis sit arbitrio, si prandium sibi velit exhibere.
Ut autem haec dispositio stabilis et inconvulsa in
aeternum perseveret, sub invocatione sanctae et individuae
Trinitatis, et sub auctoritate S. Petri apostoli,
et sub judiciaria omnium sanctorum districtione et
meo pontificali banno, et sub interminatione perpetui
anathematis confirmavi, et mei sigilli impressione
signavi.
Haec sunt nomina ecclesiarum et locorum quae ad
victum et vestitum monachorum Deo et sancto
Alexandro juste et legitime acquisita contradidi.
Worumbach, Attandarra, Luidolffescheide, Falebreht,
Hertseido, Heslipho, Hademare, Hostervelden,
Felmedo, Buodevelden, Brunscapellum, Ruothino.
Istae sunt curtes: Nuzlare, Clintfelden, Hademare;
item: Hademare, Amelinchusun, Pretinholo. Decem
mansi quos dedit Heinricus, Luidolfessceinde, Attandarra,
et Smerlecco, Alerenen, Holzhusun,
Buodenveldum, Felmedo, Leno, Beigenchusun,
Brunes-apella. Ad Dietrinchegovan mansus I, Berendorff
Fatena, Suropo, Lannichofon, Gledorf, Harhincdorf,
Werdincdorf, Wedirichueldem. De decimatione
ad Suefacen librae tres et dimidia, Badelecche
octo librae, de beneficio Luitbizonis decem solidi,
de beneficio Arnoldi XXV solidi Gensingen, Allinchusun,
Nescelestein. Ad Thietbach vinea una, ad Erpelle
vinea una, ad Erbinchusun una domus, Hasichenbruchum,
decimae Warsten, Badelicke, Mulnheim,
Anlagen, Bergheim, in Hare, Wlede, Usne, Hivenchusen,
Thiedtvardinhusen, Hiddinchusen. Feliciter.
#Locus sigilli.@#
I. #De castello Saleveldoini ecclesiae S. Petri Coloniensis a Richisa regina concesso, et de villis quas eidem reginae ipse Anno in precariam dedit.@# (Anno 1057.)[MARTENE, #ampliss. Collect.@# t. III, col. 445, ex ms. Brunwillariensis monasterii.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. ANNO
secundus, divina praestante misericordia Coloniensis
Ecclesiae archiepiscopus.
Consideramus ergo quia fecit mihi Dominus magna
qui potens est, et anxius factus sum pro eo
quod vix invenirem quid retribuerem Domino pro
omnibus quae retribuit mihi. His curis aestuanti
mihi divina pietas viam aperuit, quo pergens, eo
quo desiderabam attingere posse speraverim, scilicet
ut amplificando Ecclesiam dono Dei mihi commissam,
his qui me praecesserunt viris, toto pene
orbe terrarum tum sanctitate, tum patrimonio, tum
generis claritate conspicuis, et ut pace illorum dicam,
me studiosius operantem, parem illis factum
esse dicere non formidem. Inde occasione data dominam
Richezam reginam super quibusdam praediis
Salevelt-kobins, quatenus de his precariam consentiens
eo Sancto Petro Coloniae traderet, convenimus.
Quod cum in aditu primo parum ad votum responderet,
voluntas Dei fuit ut non longo post tempore quod
quaerebamus prosperum ac felicem haberet exitum.
Unde notum esse volumus cunctis tam praesentibus | null | 87a09978-7da7-41f9-9044-4e32864da27c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quam futuris Domini Dei et sancti Petri fidelibus,
qualiter Starckhare quidam vir ingenuus et
comes, miles ipsius reginae, praecepto atque petitione
dominae suae Saleveldoin castellum cum universis
ad hoc pertinentibus, terris ac silvis, forestis
atque piscationibus, pratis, pascuis, familiis, et
quidquid ipsa in Orla proprietatis habere visa est,
exceptis servientibus, Sancto Petro Coloniensi ad
usum archiepiscopi Christiani advocati tradidit jure
perpetuo possidendum, eo videlicet tenore ut ipsius
praedii usus fructum domina regina usque in finem
vitae suae teneat, ea quoque ratione ac firmissimo
interdicto, ne unquam aliquis archiepiscoporum
per concanbium, vel cuiquam in beneficium dando
Salavelt, vel ad hoc pertinentia ab dominicato
suo faciat aliena, nisi forte quantum nos cum ejusdem
reginae consilio pro anima nostra, nec non
ipsius suorumque parentum per monasteria Coloniae
distribuendum ex ipso statuerimus. Sed et decimam
vestimentorum sive cujusque generis pannorum,
nec non et lodicum, mellis quoque et cerae in
usum monachorum in Brunwilre regina disposuit.
Nos quoque pro devotione Christianissimae reginae
non multa quidem a nobis quaerenti, quantum tamen
ipsa proposuerat, in precariam ejus concessimus,
has videlicet villas nostri dominicatus ei tradentes
usque in finem vitae suae, cum omni utilitate
possidendas, Sedekeback, Brezenheim, Vickolo,
Moffendorp, Muoteresheim, Blasheim, Znonoro.
Insuper annis singulis centum marcas argenti de
camera nostra, quae omnia eo tempore facta sunt.
Et si quis, vel rex, vel episcopus, sive ipse ego, vel
aliquis successorum meorum, de his omnibus ei
aliquod minuere, vel aliquo modo mutare, nisi ipsa
petente, tentaverit, odium Dei et sancti Petri incurrat.
Ipsaque sit potens Salavelt et omnia ei pertinentia
recipere, eisque ut propriis uti.
Tradidit quoque domina regina, imo supradictus
comes Starkhare servientes quos supra excepimus
omnes utriusque generis ad haec praedia pertinentia,
praecepto atque petitione dominae suae, ad altare
S. Petri, sub censu duorum denariorum annis singulis,
quatenus ipsi et omnis posteritas eorum sub
ea lege permaneant, quod omnes similem censum ad
altare solvant; illud quoque firma ratione constituens,
ut liberis vel sinordis venatoribus, sive cujuscunque
generis hominibus ad hanc dominationem
pertinentibus, quae suis temporibus jura et
optimas consuetudines habuisse probare potuerint.
Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi
1057, indictione X, VII Kal. Julii, facta est haec traditio
in Salaveldon, secundum legem et ritum gentis
illius; cujus rei testes sunt hi astantes quidem et
videntes traditionem: Otto comes, Otlogh, Wetego,
Romzezo, Herman, ejusdem filius Herman, et iterum
Herman, Reguhart, Gerwart, Aldeger, et iterum
Aldeger, Gunthore, Rathere, Mazzo, Ruodolf,
Herman, Adelart, Adelbert, Gerbort, Usito, Helinbolth,
Ruozelin, Adeleich, Morlog, Vincho, et iterum
Vincho, Hebo, Bubo, Gadelher, Starkhare,
quando domina regina stans in domo S. Petri traditionem
hanc recognovit: et Starkhare comes ita ut
in Salevelt tradidit, sanctum Petrum ita vestivit.
Testis est Coloniensis clerus et populus, tum hi
quos subter notabimus, Berthold, Sicco, Ruotgher,
Adolff, Christian, Ingram, Beringher, Adelger,
Burghart, Thicmart, Herman, Arnolt, Godefrid,
Berung, Sigebodo, Waltare, Nug, Goswin, Wecho,
Cuno, Wigman, Herman, Herwart, Bertholt.
II. #Charta fundationis monasterii Sancti Alexandri in Graffshap dioecesis Coloniensis ab Annone archiepiscopo.@# (Anno 1072.)[MARTENE #ubi supra,@# col. 490, ex autographo.]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis.
Notum sit omnibus Christi fidelibus tam futuris
quam praesentibus, quod ego ANNO, Dei gratia Coloniensis
archiepiscopus, quemdam locum in Saxonia
Grafcaft vocatum, a quadam matrona nomine Chuniza
et filio ejus Thiemone acquisivi. Post haec cum
licentia papae Alexandri et imperatoris Heinrici,
anno autem Dominicae Incarnationis 1072, indictione
X, cum totius familiae consilio in eodem loco
regulares monachos Sigebergensis ordinis
constitui, et omni pace et justitia qua caeterae Colonienses
abbatiae utuntur, confirmando stabilivi, et
omnibus archiepiscopis successoribus meis aliquod
saeculare servitium ab abbate illo exigere sub anathematis
vinculo constringens interdixi. Advocatum
sibi abbas eligat, qui placitum bis tantum in anno
habeat, et non plus quam XII caballos afferat. In autumno
et hieme sit ejus servitium duo maldra panis,
duae victimae | null | 4fd99f46-125c-4d75-b61d-e3620977c4c0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
porcinae et unus porcellus, quatuor
pulli, et unus anser, quatuor casei et viginti ova,
una ama cervisiae et medonis quantum fit de quadra
unius urnae mellis. Pabulum caballorum tria maldra
avenae. In aestate et vere tres victimae, et unus
agnus, et pabulum quatuor equorum, etc., ut supra.
Si in sequenti die rursum vult placitum habere, in
abbatis sit arbitrio, si prandium sibi velit exhibere.
Ut autem haec dispositio stabilis et inconvulsa in
aeternum perseveret, sub invocatione sanctae et individuae
Trinitatis, et sub auctoritate S. Petri apostoli,
et sub judiciaria omnium sanctorum districtione et
meo pontificali banno, et sub interminatione perpetui
anathematis confirmavi, et mei sigilli impressione
signavi.
Haec sunt nomina ecclesiarum et locorum quae ad
victum et vestitum monachorum Deo et sancto
Alexandro juste et legitime acquisita contradidi.
Worumbach, Attandarra, Luidolffescheide, Falebreht,
Hertseido, Heslipho, Hademare, Hostervelden,
Felmedo, Buodevelden, Brunscapellum, Ruothino.
Istae sunt curtes: Nuzlare, Clintfelden, Hademare;
item: Hademare, Amelinchusun, Pretinholo. Decem
mansi quos dedit Heinricus, Luidolfessceinde, Attandarra,
et Smerlecco, Alerenen, Holzhusun,
Buodenveldum, Felmedo, Leno, Beigenchusun,
Brunes-apella. Ad Dietrinchegovan mansus I, Berendorff
Fatena, Suropo, Lannichofon, Gledorf, Harhincdorf,
Werdincdorf, Wedirichueldem. De decimatione
ad Suefacen librae tres et dimidia, Badelecche
octo librae, de beneficio Luitbizonis decem solidi,
de beneficio Arnoldi XXV solidi Gensingen, Allinchusun,
Nescelestein. Ad Thietbach vinea una, ad Erpelle
vinea una, ad Erbinchusun una domus, Hasichenbruchum,
decimae Warsten, Badelicke, Mulnheim,
Anlagen, Bergheim, in Hare, Wlede, Usne, Hivenchusen,
Thiedtvardinhusen, Hiddinchusen. Feliciter.
#Locus sigilli.@# | null | 5059db6c-d80c-44fe-852a-3b6ab5519eac | latin_170m_raw | null | None | None | None |
CONCIO I.
(Exstat cap. 1, num. 8, Vitae Arialdi supra editae.)
CONCIO II.
(Vide in Chronico Landulfi Senioris, Patrologiae tom. CXLVII, col. 935.)
CONCIO Ad Alexandrum papam, natione Mediolanensem, ut Herlembaldum Vexilliferum Ecclesiae faciat.
(Vide ubi supra, col. 917.)

| null | 2cd136d7-19a0-4f18-9fd1-3baae8198232 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
MONITUM.
Haec epistola ex eodem fonte prodiisse potuit ac illa quam in eumdum finem scriptam edidimus Thesauri
nostri Anecdotorum. tom. I, pag. 230, cujus auctorem credidimus Guenricum Trevirensem scholasticum,
virum impudentissimum. Eam autem hic damus, ut quam corrupti fuerint illo aevo presbyterorum mores
demonstremus, et quam bene de Ecclesia meruerit Gregorius papa VII, qui presbyterorum matrimonia seu
potius concubinatum incredibili pene labore abstulit.
#Haec est rescriptio sancti Ulrici episcopi, in qua
papae Nicolao de continentia clericorum non juste
sed impie, non canonice sed indiscrete tractanti ita
respondet.@#
NICOLAO domino et Patri, pervigili S. Romanae
Ecclesiae provisori, U., solo nomine episcopus, amorem
ut filius, timorem ut servus.
Cum tua, o Pater et domine, decreta super
clericorum continentia nuper transmissa a discretione
invenirem aliena, timor me perturbavit cum
tristitia. Timor quidem propter hoc quod dicitur:
« Pastoris sententia sive justa sive injusta timenda
est. » Timebam enim infirmis Scripturae auditoribus,
qui vel justae vix obediunt sententiae, ne injustam
conculcantes libere, onerosa, imo importabili,
pastoris praevaricatione praecepti se obligarent. Tristitia
vero vel compassio, ne qua ratione membra
possent carere capite suo tam gravi morbo laborante.
Quid enim gravius, quid totius Ecclesiae
compassione dignius, quam te summae sedis pontificem
ad quem totius Ecclesiae spectat examen, a
sancta discretione vel minimum exorbitare? Non
parum quippe ab hac deviasti, cum clericis quos ad
abstinentiam conjugii monere debucras, ad hanc
imperiosa violentia cogere volebas. Nunquidnam
merito communi omnium sapientium judicio haec
non est violentia, cum contra institutionem evangelicam
ac sancti Spiritus dictationem ad privata aliquis
decreta cogitur exsequenda? Cum ergo plurima
Veteris Testamenti suppetant exempla sanctam,
ut nosti, discretionem decentia, tuae rogo ne grave
sit paternitati vel pauca ex multis huic paginae interseri.
Dominus quidem in veteri lege sacerdoti
conjugium constituit, quod ei postmodum interdicere
non legitur. Sed idem in Evangelio loquitur: #Sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum
coelorum, sed non omnes hoc capiunt verbum. Qui
potest capere capiat.@#
Quapropter Apostolus quoque
ait: #De virginibus praeceptum Domini non habeo,
consilium autem do.@# Qui juxta praedictum non omnes
hoc concilium posse capere considerans, sed multos
ejusdem consilii assentatores, hominibus non Deo
pro falsa specie continentiae placere volentes, graviora
videns committere, patrum scilicet uxores
subigitare, masculorum et pecudum amplexus non
abhorrere, ne morbi hujus conspersione ad usque
pestilentiam convalescentes, status labefactaretur
Ecclesiae, nimirum propter fornicationem, dixit:
#Unusquisque suam habeat uxorem.@#
Quod specialiter
ad laicos pertinere idem mentiuntur hypocritae, qui
quamvis in quovis sanctissimo ordine sint constituti,
alienis tamen uxoribus non dubitant abuti, et, quod
fiendo dicimus, in supradictis saeviunt sceleribus.
Hi nimirum Scripturam non recte intellexerunt,
cujus mamillam quia durius presserunt, sanguinem
pro lacte biberunt. Nam illud apostolicum: #Unusquisque
suam habeat uxorem,@# nullum excipit, nisi
professorem continentiae, vel qui de continuanda
virginitate Domino praefixit. Quod nihilominus tuam,
Pater venerande, condecet strenuitatem, ut omnem
qui tibi vel ore vel manu votum faciens continentiae,
postea voluerit apostatare, aut ad votum exsequendum
ex debito constringas, aut ab omni ordine canonica
auctoritate deponas. Et ut hoc viriliter implere sufficias,
me omnesque mei ordinis viros adjutores habebis
non pigros. Verum ut voti hujus nescios
omnino scias non esse cogendos, audi Apostolum
dicentem ad Timotheum: #Oportet episcopum irreprehensibilem
esse, unius uxoris virum.@# Quam ne
quis sententiam ad solam verterit Ecclesiam, subjunxit: #Si quis autem domui suae praeesse nescit,
quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Similiter,@#
inquit, #diaconi sint unius uxoris viri; qui filiis
suis bene praesint, et suis domibus.@# Hanc autem uxorem
a sacerdote benedicendam esse sancti Silvestri
papae decreto scio te sufficienter docuisse. His et
hujusmodi sanctae Scripturae sententiis regulae canonicae
scriptor concordans ait: « Clericus sit pudicus,
aut certe unius matrimonii vinculo foederetur. »
Ex quibus omnibus veraciter colligitur quod
episcopus et diaconus reprehensibiles notantur, si in
mulieribus multis dividuntur. Et si unam sub obtentu
religionis abjiciunt, utrumque scilicet episcopum
et diaconum, sine graduum differentia, haec
canonica damnat sententia. Episcopus autem et
presbyter uxorem propriam nequaquam sub obtentu
religionis abjiciat. Si vero rejecerit, excommunicetur;
si | null | a93de8ae-28fc-435d-9fab-17061645352d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
perseveraverit, dejiciatur. Sanctus
quoque Augustinus sanctae discretionis non nescius,
Nullum, inquit, facinus est quin admittendum sit,
ut devitetur pejus. Legimus praeterea in secundo
Tripartitae Ecclesiae Historiae libro quia cum synodus
Nicaena haec eadem vellet sancire decreta, ut
videlicet episcopi, presbyteri, diaconi post consecrationem
a propriis quoque uxoribus vel omnino
abstinerent, vel gradum deponerent, surgens Paphnutius
in medio, unus ex illis martyribus quos Maximinus
imperator, oculis eorum dexteris evulsis, et
sinistris suris incisis, damnavit, contradixit, honorabilesque
confessus nuptias et castitatem, dicens
[licitum] esse concubitum cum propria uxore, persuasit
concilio ne talem ponerent legem, gravem
asserens causam quae vel ipsis vel conjugibus eorum
occasio fornicationis existeret. Et haec, quidem Paphnutius,
licet nuptiarum expers, exposuit, synodusque
laudavit sententiam ejus, et nihil ex hac parte
sancivit, sed haec in uniuscujusque voluntate non
necessitate dimisit. Sunt vero aliqui qui S. Gregorium
in suae sectae sumunt adjutorium, quorum quidem
temeritatem rideo, ignorantiam doleo. Ignorant
enim quod periculosum hujus haeresis decretum a
sancto Gregorio factum, postmodum condigno, poenitentiae
fructu ab eodem sit purgatum. Quippe
cum vice quadam in vivarium suum pisces misisset,
et ablata inde plusquam millia infantum capita
videret, intima mox ductus poenitentia ingemuit, et
factum a se de abstinentia decretum tantae caedis
causam esse confessus, condigno illud, ut dixi, poenitentiae
fructu purgavit, suoque prorsus decreto
damnato, apostolicum illud laudavit: #Melius est
nubere quam uri;@# addens ex sui parte, Melius est
nubere quam occasionem mortis praebere. Hunc
forsan rei eventum, si illi mecum legissent, non tam
temere judicassent, Dominicum saltem praeceptum
timentes: #Nolite judicare,@# etc. Cesset ergo sanctitas
tua cogere quos tantum debet admonere, ne privato,
quod absit, praecepto tam Veteri quam Novo contrarius
inveniaris Testamento. Nam, ut ait sanctus Augustinus
ad Donatum, « solum est quod in tua justitia
pertimescimus, ne non lenitatis Christianae consideratione,
sed pro immanitate censeas coercendum,
quod te per ipsum Christum ne facias obsecramus.
Sic enim peccata compescenda sunt, ut
supersint quos peccare poeniteat. » Illud quoque
Augustini volumus te recordari, quod ait, « nihil
nocendi fiat cupiditate, sed omnia consulendi charitate;
et nihil fiat immaniter, nihil inhumaniter. »
Item de eodem: « In timore Christi, in nomine
Christi exhortor, quicunque non habetis temporalia,
habere ne cupiatis; quicunque habetis, in eis
ne praesumatis. Dico autem non si ista habetis, damnamini;
sed damnamini, si in eis praesumatis. Si
propter ista vobis magni videamini, si generis humani
communem conditionem propter excellentem
vanitatem obliviscamini. » Quod nimirum poculum
discretionis in illo fonte sumit apostolicae praedicationis
quo dicitur: #Solutus es ab uxore? noli quaerere
uxorem. Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem.@#
Ubi et subditur: #Qui habent uxores, tanquam
non habentes sint, et qui utuntur hoc mundo tanquam
non utantur.@# Item dicit de vidua: #Cui vult nubat,
tantum in Domino.@# Nubere autem in Deo est nihil
in contrahendo connubio quod Dominus prohibeat,
attentare. Jeremias quoque propheta: #Nolite,@#
ait, #confidere in verbis mendacii dicentes: Templum
Domini, templum Domini, templum Domini
est.@# Quod Hieronymus: « Proprie, inquit, illud
et illis virginibus convenire dico quae jactant pudicitiam,
et impudenti vultu proferunt castitatem, cum
aliud habeat conscientia, et nesciant illam Apostoli
diffinitionem virginalem, ut sit sancta corpore et
spiritu; quid enim prodest pudicitia animo constuprato,
si caeteras virtutes quas propheticus sermo
describit, non habuerit? » Quas quidem quia aliquatenus
te habere videmus, et quia discretionem licet
hac in re neglectam, in aliis tamen vitae tuae institutionibus
eam honeste conservatam non ignoramus,
hujus pravitatis intentionem te cito correcturum
non dubitamus, et ideo non quanta possumus
gravitate, istam licet gravissimam negligentiam
damnamus vel judicamus. Quamvis enim secundum
vocabula quae usus obtinuit, sit episcopus presbytero
major, Augustinus tamen Hieronymo minor est,
licet a minore quolibet non sit refugienda vel dedignanda
correptio, praesertim cum ille qui corripitur,
et contra veritatem et pro hominibus niti invenitur.
Neque enim, ut ait S. Augustinus ad Bonifacium,
quorumlibet disputationes quamvis catholicorum
et laudatorum virorum, | null | e54cae68-26d9-416c-92c8-f038440df87e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vel Scripturas canonicas
habere debemus, ut non liceat nobis, salva
honorificentia quae illis debetur, aliquid in eorum
scripturis improbare atque respuere, si forte
invenerimus quod aliter senserint quam veritas
habeat, divino auxilio vel ab aliis intellecta vel
a nobis. Quid autem magis veritati contrarium
potest inveniri, quam hoc, cum ipsa Veritas, de
continentia loquens, non unius hominis, sed omnium
plane, excepto numero professorum continentiae,
dicat: #Qui potest capere capiat?@# Isti nescio
unde instigati dicant: Qui non potest capere,
feriatur anathemate. Quid vero pro hominibus
potest fieri stolidius? quid divinae maledictioni
obligatius, quam cum aliqui eorum, vel episcopi scilicet,
vel archidiaconi ita praecipites sint ad libidinem,
ut neque adulteria, neque incestus, neque masculorum,
proh pudor! turpissimos amplexus sciant
abhorrere, casta revera clericorum conjugia dicant
fetere, et ab eis non verae justitiae compassione, sed
falsae justitiae dedignatione, non ut servos rogent
continere, sed ut servos jubeant abstinere? Ad cujus
imperii, ne dicam consilii, persuasionem tam
fatuam addunt suggestionem, ut dicant honestius
esse occulte implicari, quam aperte in hominum
videlicet conscientia cum una ligari. Quod profecto
non dicerent, si ex illo vel in illo essent, qui dicit
per prophetam: #Vae vobis, Pharisaei, qui omnia
propter homines facitis.@# Et per Psalmistam: #Qui hominibus
placent confusi sunt, quoniam Deus sprevit
eos.@# Praeposteri homines qui nobis prius deberent
persuadere, ut in conspectu ejus, cujus nuda omnia
et aperta sunt conspectui, erubescamus peccatores
esse, quam in conspectu hominum homines
esse. Licet ergo merito pravitatis nullum mereantur
consilium pietatis, nos tamen memores humanitatis
divinae, eis consilium auctoritatis nunquam
a pietate vacantis per viscera charitatis ministramus.
Dicimus namque: « Ejice primum, hypocrita,
trabem de oculo tuo, et tunc prospicies ut educas
festucam de oculo fratris tui. » Illud quoque rogamus
eos attendere quod Dominus dicit de meretrice: #Qui sine peccato est vestrum, primus mittat in
eam lapidem,@#
quasi diceret: Si lex jubet, si Moyses
jubet, jubeo et ego. Sed competentes ministros eligo
legis, et attenditis quia adducitis. Attendite, quaeso,
et quod estis, quia si te ipsum, ait Scriptura, perspexeris,
nulli unquam detraxeris.
Significatum etiam nobis est de quibusdam eorum
quod tanta intumescant apud se elatione, ut
gregem Domini pro quo boni pastores animas non
dubitarent ponere, isti etiam verberibus absque ratione
presumant laniare, quorum saevitiam S. Gregorius
nimium deplorans, « Quid fiet, inquit, de
ovibus, quando pastores lupi fiunt? » Sed quis vincitur?
nonne qui saevit? quis persecutores judicabit,
nisi qui dorsum suum ad flagella pariter ministrarit?
Quid . . . . . est autem. Audiant . . . . . fructu tantum
Ecclesiae scandalum inducatur, tantum clerus despectum
vel ab ipsis episcopis, vel ab eorum infidelibus
patiatur. Nec enim infideles dicere dubitaverim,
de quibus apostolus Paulus dixit ad Timotheum: #Quia in novissimis diebus discedent quidam
a fide; attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
in hypocrisi loquentium mendacium, et
cauteriatam habentium conscientiam, prohibentium
nubere.@#
Hic autem est, si diligenter inspicitis, totius
eorum manipulus zizaniae, totiusque virentus
zizaniae, ut dum clerici licita unius uxoris consortia,
Pharisaico devicti, quod absit! furore, relinquere
cogantur, fornicatores et adulteri, et aliarum
pravitatum turpissimi ministri cum ipsis efficiantur,
qui hanc in Ecclesiam Dei haeresim, sicut caeci
duces caece machinantur, ut videlicet illud impleatur
quod Psalmista eis, utpote eorum praescius erroris.
taliter imprecatur: #Obscurentur oculi eorum, ne videant;@#
et: #Dorsum eorum semper incurva.@# Quia ergo
nemo ignorat quod si per tui decreti sententiam
tanquam futuram pestilentiam sollicitae discretionis
claritate perspexisses, nunquam quorumlibet pravis
suggestionibus consensisses. Debitae tibi subjectionis
fidelitate consulimus, ut vel nunc ad tanti scandali
ab Ecclesia propulsionem evigiles, et postquam
nostri discretionis disciplinam, Pharisaicam ab Ecclesia
exstirpes doctrinam, ne scilicet unica Domini . . . . .
adulterinis diutius abusa maritis, gentem
sanctam, regale sacerdotium per irrecuperabile a
sponso suo Christo videlicet avellatur divortium, dum
nemo sine castimonia, non tantum in virginali flore,
sed etiam in conjugali habitu conjunctione visurus
sit Dominum nostrum regnantem per | null | e065495c-9cc8-4df5-8d69-88747b29e769 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
omnia saecula
saeculorum. Amen.
MONITUM.
Haec epistola ex eodem fonte prodiisse potuit ac illa quam in eumdum finem scriptam edidimus Thesauri
nostri Anecdotorum. tom. I, pag. 230, cujus auctorem credidimus Guenricum Trevirensem scholasticum,
virum impudentissimum. Eam autem hic damus, ut quam corrupti fuerint illo aevo presbyterorum mores
demonstremus, et quam bene de Ecclesia meruerit Gregorius papa VII, qui presbyterorum matrimonia seu
potius concubinatum incredibili pene labore abstulit.
#Haec est rescriptio sancti Ulrici episcopi, in qua
papae Nicolao de continentia clericorum non juste
sed impie, non canonice sed indiscrete tractanti ita
respondet.@#
NICOLAO domino et Patri, pervigili S. Romanae
Ecclesiae provisori, U., solo nomine episcopus, amorem
ut filius, timorem ut servus.
Cum tua, o Pater et domine, decreta super
clericorum continentia nuper transmissa a discretione
invenirem aliena, timor me perturbavit cum
tristitia. Timor quidem propter hoc quod dicitur:
« Pastoris sententia sive justa sive injusta timenda
est. » Timebam enim infirmis Scripturae auditoribus,
qui vel justae vix obediunt sententiae, ne injustam
conculcantes libere, onerosa, imo importabili,
pastoris praevaricatione praecepti se obligarent. Tristitia
vero vel compassio, ne qua ratione membra
possent carere capite suo tam gravi morbo laborante.
Quid enim gravius, quid totius Ecclesiae
compassione dignius, quam te summae sedis pontificem
ad quem totius Ecclesiae spectat examen, a
sancta discretione vel minimum exorbitare? Non
parum quippe ab hac deviasti, cum clericis quos ad
abstinentiam conjugii monere debucras, ad hanc
imperiosa violentia cogere volebas. Nunquidnam
merito communi omnium sapientium judicio haec
non est violentia, cum contra institutionem evangelicam
ac sancti Spiritus dictationem ad privata aliquis
decreta cogitur exsequenda? Cum ergo plurima
Veteris Testamenti suppetant exempla sanctam,
ut nosti, discretionem decentia, tuae rogo ne grave
sit paternitati vel pauca ex multis huic paginae interseri.
Dominus quidem in veteri lege sacerdoti
conjugium constituit, quod ei postmodum interdicere
non legitur. Sed idem in Evangelio loquitur: #Sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum
coelorum, sed non omnes hoc capiunt verbum. Qui
potest capere capiat.@#
Quapropter Apostolus quoque
ait: #De virginibus praeceptum Domini non habeo,
consilium autem do.@# Qui juxta praedictum non omnes
hoc concilium posse capere considerans, sed multos
ejusdem consilii assentatores, hominibus non Deo
pro falsa specie continentiae placere volentes, graviora
videns committere, patrum scilicet uxores
subigitare, masculorum et pecudum amplexus non
abhorrere, ne morbi hujus conspersione ad usque
pestilentiam convalescentes, status labefactaretur
Ecclesiae, nimirum propter fornicationem, dixit:
#Unusquisque suam habeat uxorem.@#
Quod specialiter
ad laicos pertinere idem mentiuntur hypocritae, qui
quamvis in quovis sanctissimo ordine sint constituti,
alienis tamen uxoribus non dubitant abuti, et, quod
fiendo dicimus, in supradictis saeviunt sceleribus.
Hi nimirum Scripturam non recte intellexerunt,
cujus mamillam quia durius presserunt, sanguinem
pro lacte biberunt. Nam illud apostolicum: #Unusquisque
suam habeat uxorem,@# nullum excipit, nisi
professorem continentiae, vel qui de continuanda
virginitate Domino praefixit. Quod nihilominus tuam,
Pater venerande, condecet strenuitatem, ut omnem
qui tibi vel ore vel manu votum faciens continentiae,
postea voluerit apostatare, aut ad votum exsequendum
ex debito constringas, aut ab omni ordine canonica
auctoritate deponas. Et ut hoc viriliter implere sufficias,
me omnesque mei ordinis viros adjutores habebis
non pigros. Verum ut voti hujus nescios
omnino scias non esse cogendos, audi Apostolum
dicentem ad Timotheum: #Oportet episcopum irreprehensibilem
esse, unius uxoris virum.@# Quam ne
quis sententiam ad solam verterit Ecclesiam, subjunxit: #Si quis autem domui suae praeesse nescit,
quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Similiter,@#
inquit, #diaconi sint unius uxoris viri; qui filiis
suis bene praesint, et suis domibus.@# Hanc autem uxorem
a sacerdote benedicendam esse sancti Silvestri
papae decreto scio te sufficienter docuisse. His et
hujusmodi sanctae Scripturae sententiis regulae canonicae
scriptor concordans ait: « Clericus sit pudicus,
aut certe unius matrimonii vinculo foederetur. »
Ex quibus omnibus veraciter colligitur quod
episcopus et diaconus reprehensibiles notantur, si in
mulieribus multis dividuntur. Et si unam sub obtentu
religionis abjiciunt, utrumque scilicet episcopum
et diaconum, sine graduum differentia, haec
canonica damnat sententia. Episcopus autem et
presbyter uxorem propriam nequaquam sub obtentu
religionis abjiciat. Si | null | 62e54b98-a5cc-4751-bc6c-0773278c1209 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vero rejecerit, excommunicetur;
si perseveraverit, dejiciatur. Sanctus
quoque Augustinus sanctae discretionis non nescius,
Nullum, inquit, facinus est quin admittendum sit,
ut devitetur pejus. Legimus praeterea in secundo
Tripartitae Ecclesiae Historiae libro quia cum synodus
Nicaena haec eadem vellet sancire decreta, ut
videlicet episcopi, presbyteri, diaconi post consecrationem
a propriis quoque uxoribus vel omnino
abstinerent, vel gradum deponerent, surgens Paphnutius
in medio, unus ex illis martyribus quos Maximinus
imperator, oculis eorum dexteris evulsis, et
sinistris suris incisis, damnavit, contradixit, honorabilesque
confessus nuptias et castitatem, dicens
[licitum] esse concubitum cum propria uxore, persuasit
concilio ne talem ponerent legem, gravem
asserens causam quae vel ipsis vel conjugibus eorum
occasio fornicationis existeret. Et haec, quidem Paphnutius,
licet nuptiarum expers, exposuit, synodusque
laudavit sententiam ejus, et nihil ex hac parte
sancivit, sed haec in uniuscujusque voluntate non
necessitate dimisit. Sunt vero aliqui qui S. Gregorium
in suae sectae sumunt adjutorium, quorum quidem
temeritatem rideo, ignorantiam doleo. Ignorant
enim quod periculosum hujus haeresis decretum a
sancto Gregorio factum, postmodum condigno, poenitentiae
fructu ab eodem sit purgatum. Quippe
cum vice quadam in vivarium suum pisces misisset,
et ablata inde plusquam millia infantum capita
videret, intima mox ductus poenitentia ingemuit, et
factum a se de abstinentia decretum tantae caedis
causam esse confessus, condigno illud, ut dixi, poenitentiae
fructu purgavit, suoque prorsus decreto
damnato, apostolicum illud laudavit: #Melius est
nubere quam uri;@# addens ex sui parte, Melius est
nubere quam occasionem mortis praebere. Hunc
forsan rei eventum, si illi mecum legissent, non tam
temere judicassent, Dominicum saltem praeceptum
timentes: #Nolite judicare,@# etc. Cesset ergo sanctitas
tua cogere quos tantum debet admonere, ne privato,
quod absit, praecepto tam Veteri quam Novo contrarius
inveniaris Testamento. Nam, ut ait sanctus Augustinus
ad Donatum, « solum est quod in tua justitia
pertimescimus, ne non lenitatis Christianae consideratione,
sed pro immanitate censeas coercendum,
quod te per ipsum Christum ne facias obsecramus.
Sic enim peccata compescenda sunt, ut
supersint quos peccare poeniteat. » Illud quoque
Augustini volumus te recordari, quod ait, « nihil
nocendi fiat cupiditate, sed omnia consulendi charitate;
et nihil fiat immaniter, nihil inhumaniter. »
Item de eodem: « In timore Christi, in nomine
Christi exhortor, quicunque non habetis temporalia,
habere ne cupiatis; quicunque habetis, in eis
ne praesumatis. Dico autem non si ista habetis, damnamini;
sed damnamini, si in eis praesumatis. Si
propter ista vobis magni videamini, si generis humani
communem conditionem propter excellentem
vanitatem obliviscamini. » Quod nimirum poculum
discretionis in illo fonte sumit apostolicae praedicationis
quo dicitur: #Solutus es ab uxore? noli quaerere
uxorem. Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem.@#
Ubi et subditur: #Qui habent uxores, tanquam
non habentes sint, et qui utuntur hoc mundo tanquam
non utantur.@# Item dicit de vidua: #Cui vult nubat,
tantum in Domino.@# Nubere autem in Deo est nihil
in contrahendo connubio quod Dominus prohibeat,
attentare. Jeremias quoque propheta: #Nolite,@#
ait, #confidere in verbis mendacii dicentes: Templum
Domini, templum Domini, templum Domini
est.@# Quod Hieronymus: « Proprie, inquit, illud
et illis virginibus convenire dico quae jactant pudicitiam,
et impudenti vultu proferunt castitatem, cum
aliud habeat conscientia, et nesciant illam Apostoli
diffinitionem virginalem, ut sit sancta corpore et
spiritu; quid enim prodest pudicitia animo constuprato,
si caeteras virtutes quas propheticus sermo
describit, non habuerit? » Quas quidem quia aliquatenus
te habere videmus, et quia discretionem licet
hac in re neglectam, in aliis tamen vitae tuae institutionibus
eam honeste conservatam non ignoramus,
hujus pravitatis intentionem te cito correcturum
non dubitamus, et ideo non quanta possumus
gravitate, istam licet gravissimam negligentiam
damnamus vel judicamus. Quamvis enim secundum
vocabula quae usus obtinuit, sit episcopus presbytero
major, Augustinus tamen Hieronymo minor est,
licet a minore quolibet non sit refugienda vel dedignanda
correptio, praesertim cum ille qui corripitur,
et contra veritatem et pro hominibus niti invenitur.
Neque enim, ut ait S. Augustinus ad Bonifacium,
quorumlibet disputationes | null | c5fbc497-771a-4fcd-b9f3-e0bacd2183c9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quamvis catholicorum
et laudatorum virorum, vel Scripturas canonicas
habere debemus, ut non liceat nobis, salva
honorificentia quae illis debetur, aliquid in eorum
scripturis improbare atque respuere, si forte
invenerimus quod aliter senserint quam veritas
habeat, divino auxilio vel ab aliis intellecta vel
a nobis. Quid autem magis veritati contrarium
potest inveniri, quam hoc, cum ipsa Veritas, de
continentia loquens, non unius hominis, sed omnium
plane, excepto numero professorum continentiae,
dicat: #Qui potest capere capiat?@# Isti nescio
unde instigati dicant: Qui non potest capere,
feriatur anathemate. Quid vero pro hominibus
potest fieri stolidius? quid divinae maledictioni
obligatius, quam cum aliqui eorum, vel episcopi scilicet,
vel archidiaconi ita praecipites sint ad libidinem,
ut neque adulteria, neque incestus, neque masculorum,
proh pudor! turpissimos amplexus sciant
abhorrere, casta revera clericorum conjugia dicant
fetere, et ab eis non verae justitiae compassione, sed
falsae justitiae dedignatione, non ut servos rogent
continere, sed ut servos jubeant abstinere? Ad cujus
imperii, ne dicam consilii, persuasionem tam
fatuam addunt suggestionem, ut dicant honestius
esse occulte implicari, quam aperte in hominum
videlicet conscientia cum una ligari. Quod profecto
non dicerent, si ex illo vel in illo essent, qui dicit
per prophetam: #Vae vobis, Pharisaei, qui omnia
propter homines facitis.@# Et per Psalmistam: #Qui hominibus
placent confusi sunt, quoniam Deus sprevit
eos.@# Praeposteri homines qui nobis prius deberent
persuadere, ut in conspectu ejus, cujus nuda omnia
et aperta sunt conspectui, erubescamus peccatores
esse, quam in conspectu hominum homines
esse. Licet ergo merito pravitatis nullum mereantur
consilium pietatis, nos tamen memores humanitatis
divinae, eis consilium auctoritatis nunquam
a pietate vacantis per viscera charitatis ministramus.
Dicimus namque: « Ejice primum, hypocrita,
trabem de oculo tuo, et tunc prospicies ut educas
festucam de oculo fratris tui. » Illud quoque rogamus
eos attendere quod Dominus dicit de meretrice: #Qui sine peccato est vestrum, primus mittat in
eam lapidem,@#
quasi diceret: Si lex jubet, si Moyses
jubet, jubeo et ego. Sed competentes ministros eligo
legis, et attenditis quia adducitis. Attendite, quaeso,
et quod estis, quia si te ipsum, ait Scriptura, perspexeris,
nulli unquam detraxeris.
Significatum etiam nobis est de quibusdam eorum
quod tanta intumescant apud se elatione, ut
gregem Domini pro quo boni pastores animas non
dubitarent ponere, isti etiam verberibus absque ratione
presumant laniare, quorum saevitiam S. Gregorius
nimium deplorans, « Quid fiet, inquit, de
ovibus, quando pastores lupi fiunt? » Sed quis vincitur?
nonne qui saevit? quis persecutores judicabit,
nisi qui dorsum suum ad flagella pariter ministrarit?
Quid . . . . . est autem. Audiant . . . . . fructu tantum
Ecclesiae scandalum inducatur, tantum clerus despectum
vel ab ipsis episcopis, vel ab eorum infidelibus
patiatur. Nec enim infideles dicere dubitaverim,
de quibus apostolus Paulus dixit ad Timotheum: #Quia in novissimis diebus discedent quidam
a fide; attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
in hypocrisi loquentium mendacium, et
cauteriatam habentium conscientiam, prohibentium
nubere.@#
Hic autem est, si diligenter inspicitis, totius
eorum manipulus zizaniae, totiusque virentus
zizaniae, ut dum clerici licita unius uxoris consortia,
Pharisaico devicti, quod absit! furore, relinquere
cogantur, fornicatores et adulteri, et aliarum
pravitatum turpissimi ministri cum ipsis efficiantur,
qui hanc in Ecclesiam Dei haeresim, sicut caeci
duces caece machinantur, ut videlicet illud impleatur
quod Psalmista eis, utpote eorum praescius erroris.
taliter imprecatur: #Obscurentur oculi eorum, ne videant;@#
et: #Dorsum eorum semper incurva.@# Quia ergo
nemo ignorat quod si per tui decreti sententiam
tanquam futuram pestilentiam sollicitae discretionis
claritate perspexisses, nunquam quorumlibet pravis
suggestionibus consensisses. Debitae tibi subjectionis
fidelitate consulimus, ut vel nunc ad tanti scandali
ab Ecclesia propulsionem evigiles, et postquam
nostri discretionis disciplinam, Pharisaicam ab Ecclesia
exstirpes doctrinam, ne scilicet unica Domini . . . . .
adulterinis diutius abusa maritis, gentem
sanctam, regale sacerdotium per irrecuperabile a
sponso suo Christo videlicet avellatur divortium, dum
nemo sine castimonia, non tantum in virginali flore,
sed etiam in conjugali habitu conjunctione | null | 19d523e8-c636-4d84-aa7d-1daab812f0f5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
visurus
sit Dominum nostrum regnantem per omnia saecula
saeculorum. Amen. | null | ab5cd925-6111-43f4-88e4-87c44739607d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ADMONITIO PRAEVIA.
Sequens disputationis adversus Graecos fragmentum suppeditavit nobis codex Floriacensis ab annis circiter
sexcentis manu exaratus. Quis autem fuerit illius auctor necdum rescire potuimus, cum disputationis
initium et finis in manuscripto desiderentur. De tempore tamen quo vixerit aut scripserit ille, certo aliquid
definire possumus. Neque enim ante tempora Michaelis Caerularii patriarchae Constantinopoli, qui
sopitum adversus Latinos schisma non sine furore suscitavit, scriptum composuit suum, sed neque ante
Leonem Acridanum episcopum aut Nicetam abbatem Studensem acerrimos Latinorum hostes, quos in
diptychis sacris a Graecis conscriptos esse improbat; verum ante finem saeculi XI opus suum in lucem emisisse
duo mihi persuadent. Unum repeto ex antiquitate codicis Floriacensis, cujus character ad annos
sexcentos accedere videtur, alterum ex eo quod auctor Graecos non obscure arguat quod intinctam eucharistiam
porrigant communicantibus, contra morem Ecclesiae Latinae. « Sed, inquit, seorsum corpus et
seorsum sanguinem sumimus, nec intinctum panem datum cuiquam nisi Judae traditori cognovimus. »
Nam, licet ex decreto concilii Turonensis, quod refert Burchardus lib. V, cap. 9, « sacra oblatio intincta
debet esse in sanguine Christi, ut veraciter presbyter possit dicere infirmo: Corpus et sanguis Domini
tibi proficiat; » huic tamen decreto derogabat canon 1 concilii III Bracarensis, vetantis « eucharistiam
vino madidam pro complemento communionis porrigere. » Quae prohibitio vim habuit legis apud Latinos
ad usque saeculum XII, cujus initio eucharistia passim intincta tribui incoepit, ut discimus ex epistola Ernulfi
Roffensis episcopi ad Lambertum, ubi hunc ritum « nova consuetudine, » ut ait, introductum multis
rationibus tueri conatur. Cui favet etiam Ivo Carnotensis in tractatu De divinis officiis. Hinc patet disputationem
contra Graecos cujus hic fragmentum exhibemus scriptam fuisse ab eo tempore quo Michael Caerularius
schisma conflavit in Ecclesia, quod totis viribus tueri conatus est Nicetas Pectoratus, hoc est ab anno circiter
1050 ad 1100. Tunc Humbertus cardinalis et Anselmus Cantuariensis archiepiscopus, duo ordinis
nostri luminaria Graecorum commenta suis scriptis valide confutarunt; nec mihi dubium est quin etiam
alii eamdem in se provinciam susceperint, quorum utinam lucubrationes haberemus! sed ne omnino pereant,
saltem vel fragmentum exhibeamus.
FRAGMENTUM DISPUTATIONIS CONTRA GRAECOS.
Vos fidem illorum ignorare dicetis. Nunquid orthodoxis
Patribus ignorantia vestra praejudicat? Nunquid
non magis vos culpa negligentiae damnat?
quod si sanctos Patres fidem illam non habuisse
contenditis, et libros eorum falsatos asseritis, et in
hoc quoque recipiendi nullatenus estis quoniam
causationes hujusmodi nullis assertionibus probare
potestis. In nulla namque synodo tale sacrilegium
nostris opponitur, quod tamen vestros fecisse synodus
VI testatur. Sed ad rem veniamus, et videamus
quid etiam in sanctam Scripturam, et in ipsam catholicam
fidem peccetis. Cum enim Spiritus sanctus
plenus et perfectus sit Deus, et aequalis per omnia
Patri et Filio quod dicitur Spiritus Patris, et quod
Pater eum dat et mittit et effundit, vel si quid hujusmodi
legitur, nullam servitutem vel minorationem
significat. Neque enim Pater vel Deus ejus est,
vel Dominus ejus est, quia major non est. Majus
enim vel minus in Deo non est. Qui enim minor est,
perfectus Deus non est, qui vero perfectus non est,
nec omnino Deus est, quia Deus perfectus est. Spiritus
autem sanctus ideo Deus est, quia de Deo est.
Nihil enim de Deo est, nisi quod Deus est, qui ob
hoc solum Spiritus Patris est, quia de Patre est:
quia si de eo non esset, nullatenus Spiritus ejus
esset; et, sicut Filius essentiam habet a Patre nascendo,
ita Spiritus procedendo. Processio namque
significat essentiam Spiritus sancti. Nihil enim in
simplici ejus natura aliud aliquid est, quam quod
est. Igitur sive Spiritus sanctus procedens a Patre
dicatur, sive missus a Patre, sive datus, sive effusus,
sive Spiritus Patris, unum est, et unum significat,
id est essentiam Spiritus, quia nihil in simplici
natura diversum est. Quod ergo Spiritus Patris est,
essentia ejus est. Quod a Patre procedit, quod
datur, quod mittitur, quod effunditur, essentia ejus
est; et nihil habet a Patre, nisi quod est. Quidquid
enim est, Deus est, nec aliam naturam habet, ut
Filius, in qua aliud habeat quam quod Deus est.
Spiritus est Patris ut Deus, procedit ut | null | 8f4ed0f1-e2ec-459d-8b1d-92162bd98cd2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Deus, datur
ut Deus, mittitur et Deus, effunditur ut Deus, quia
totus est Deus. Unum est cum Patre, quia de Patre
est. Consubstantialis est illi, procedit ab eo, mittitur
ab eo, datur ab eo, effunditur ab eo, quia de eo
est, et nihil in eo est, nisi quod est. Similiter quod
Spiritus Filii dicitur, quod ab eo datur, mittitur,
effunditur, insufflatur, spiratur, profertur, exit, accipit
ab eo quod annuntiat, eamdem processionem,
id est, eamdem essentiam ejus puram insinuat. Non
enim est aliter Spiritus Filii, et aliter Patris, nec
aliter dat eum Filius, aut mittit, aut effundit, aut
spirat, quam Pater; nec aliter procedit a Patre,
quam profertur et exit a Filio; nec aliter accipit a
Filio quod annuntiat quam a Patre. Non diversas
essentias habet simplex Divinitatis natura, nec aliquid
habet a Patre vel Filio, nisi quod est. Accidens
enim in Deo non est. Semper enim est quod est. Et,
sicut Pater semper generat, et Filius semper gignitur,
et nihil est Pater vel Filius quod semper non
sit; sic Spiritus sanctus semper procedit, semper
mittitur, semper datur, semper effunditur, semper
spiratur, semper profertur, semper insufflatur, semper
exit, semper accipit quod annuntiat, semper est
Spiritus Patris et Filii. Et sicut quod Filius generatur,
quod nascitur, quod mittitur in forma Dei, quod
prodit ex ore Altissimi, quod exit a Patre, unam
essentiam ejus significat, quam habet a Patre; sic
omnia quae de Spiritu sancto dicuntur unam et
eamdem ejus demonstrant essentiam, quam habet a
Patre et Filio: non enim aliud et aliud significant
in eo diversae prolationes, in quo nihil est nisi quod
est. Sed sive processio, sive missio, sive quodlibet
aliud, quod habet a Patre et Filio, puram, simplicem,
unam et eamdem solamque significat essentiam,
quam habet a Patre et Filio. Si enim diversa
significat, aut diversas essentias habebit simplex
natura; aut aliquid erit in Deo praeter illud quod
est, quod catholica non recipit fides. Item cum Spiritus
sanctus unum cum Patre sit, et consubstantialis
illi, pro eo quod ab eo est, id est procedit;
idem Spiritus consubstantialis Filio non est, sicut
Patri, nec unum cum Filio sicut cum Patre, quia
non est nec procedit ab eo, quod catholica fides non
recipit, quia non aliter et aliter, sed uno et individuo
modo unum est Pater et Filius et Spiritus sanctus.
Item si Spiritus sanctus non procedit a Filio,
quomodo, sicut VII synodus habet, procedit per
ipsum? Quid est enim per domum procedere, nisi
de domo procedere? Aut qualiter exit a Filio Spiritus,
si non procedit ab eo? Quid est enim exire,
nisi procedere? vel quomodo spiratur, insufflatur, et
effunditur, profertur ab eo, si non procedit ab eo?
Nunquid aliter Spiritus Patris est et aliter Filii, ut
hujus sit Spiritus procedendo, hujus vero nequaquam?
Quomodo non procedit qui spiratur, qui
mittitur, qui datur, qui effunditur, qui profertur,
qui insufflatur, qui Spiritus est ejus, qui exit ab eo,
et accipit quod annuntiat? Quid enim Deus de Deo
potest accipere nisi quod est? Nunquid indigens
Deus est et minoratus est in aliquo, ut potentior
Deus ejus indigentiam suppleat aut formam servi
suscepit, in qua quod non habet accipiat? si sic
sapias, male sapias; contra Deum sapitis, contra
fidem sapitis. Postremo si quae de Spiritu sancto
dicuntur non essentiam ejus quam habet a Patre et
Filio, sed aliquid propter quod accipitis minorem
eum Patre et Filio, cum Pneumatomatico Macedonis
facitis.
Arguimus quod sacrificio Dei detrahitis, et adversus
Dominum linguas ut serpentes acuitis (Psal.
LXIII, 4); ita ut quidam ex vobis in archierarchica
dignitate corpori Christi anathema dixerint, et ad
terram cum exprobationibus multis projecerint, et
super sanguinem redemptionis nostrae pedibus immundis
calcaverint. Quod horrendum facinus ipsum
diabolum debuit deterrere. Minus enim peccaverunt
Judaei manus impias in Jesum mittentes, et daemones
impellentes, et milites crucifigentes. Per ignorantiam
enim fecerunt: si enim cognovissent, | null | 662e0b63-9ee2-4ebc-bfa3-969828082463 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
nunquam
Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8): vos
autem et vidistis et odistis, et, secundum prophetam,
odio Dominum gratis habuistis. Sed esto, luat corpus
Domini, quod, cum panis esset, azymus fuit;
sanguis ejus quid meruit ut effunderetur et calcaretur,
cui nondum auctoritas vestra condemnationis
sententiam dedit?
Sed forsitan non consensistis. Cur igitur Michaelem
patriarcham inter sacra missarum solemnia
commemoratis? Cur Leonem Acridanum episcopum
et Nicetam abbatem de Studio de diptychis sacris
non deletis? Cur adhuc in sacrificio nostro Dominico
sanguini non communicatis? Sed ex contactu corporis
sanguis fortasse polluitur; legitur enim: Quod
immundum tetigerit, immundum efficitur (Levit. XI,
26). Sed nos seorsum corpus et seorsum sanguinem
sumimus, nec intinctum panem datum cuiquam nisi
Judae traditori cognoscimus. De corpore quoque
Christi quanta sententiam vestram absurditas sequatur,
videte. Si enim corpus Domini creditis
quod ex azymo pane conficitur, cur non recipitur?
cur non ut Dominicum adoratur? cur ne fiat interdicitur?
cur injuriis lacessitur? cur imperfectum et
inanimatum vocatur? cur cum sacrificatoribus suis
ab ecclesiis pellitur? cur et fermentum praeponitur?
cur cultores ejus a communione suspenditis? cur
azymitas vocatis? Nunquid habuit duo corpora
Christus? unum perfectum, aliud imperfectum;
unum animatum, aliud inanimatum; unum azymum,
aliud fermentatum; unum significans, et aliud significatum?
Quis haec de corpore Christi cogitare praesumit,
nisi qui Christum nec reveretur nec credit?
nisi qui manifeste blasphemat? nisi qui Christum
sciens et prudens impugnat? Quod si panem azymum
fieri corpus Christi negatis, cur imperfectum negatis?
Non enim imperfectum Christi corpus est, quod
nullo modo corpus ejus est? Cur denique nos Christianos
habetis? cur non ut idololatras condemnatis?
idolum enim est, si panis azymus adoretur ut
Deus. Cur hanc impiissimam haeresim publice non
confutatis? cur cum caeteris haereticis Romanos in
Ecclesia non anathematizatis? Nihil enim est medium:
aut corpus est Christi, et omnibus adorandum;
aut corpus ejus non est, et ut idolum contemnendum.
Sed unde probatis quod corpus ejus
non fiat, cum nullus doctorum hoc sapiat, nulla
synodus contradicat? Cur contra canones ecclesiasticos
traditiones contemnitis? Cur synodis quod de
corpore Christi non habent apponitis? Quid azymo
vel fermento cum corpore Christi? Nunquid panis
est, ut azymus sit fermentatus? Cur non magis
indiscussum relinquitis quod ignoratis? Cur rem
quam nescitis temere confirmatis?
Advertite saltem quod accusatores vos et judices
esse in eadem causa non liceat, et quod ante probationem
judicium lege non fiat, et in causa vestra
alios judicare permittite, et Domini corpus ante
judicium condemnare nolite.
#Quod Christum in fermentato pascha celebrasse asserant.@# Arguimus quod Dominum ante quartamdecimam
lunam pascha contra legem fecisse, vel in
quartadecima fermentum comedendo violasse contenditis,
et sic transgressorem legis, et solvisse
legem antequam impleretur, astruitis; quod Evangelium
prima die azymorum, quod dicitur pascha,
fuisse commemorat, et Christus non ad solvendam,
sed ad implendam legem se venisse confirmat. Quod
utique non fecisset, si, antequam impleretur, fermentum
comedendo solvisset. Unde consequitur
quod peccatum Dominus fecerit, et in ore ejus dolus
fuerit, juxta sententiam suam, ut transgressor
legis perierit.
#Quod fermentatum animatum dicant.@# Arguimus
quod fermentatum panem animatum asseritis; in
qua sententia nec Vetus vobis, nec Novum Testamentum
consentit; nec aliquis physicorum novum
hoc animal, imo novum portentum, praeter solos
Manichaeos, confinxit. Quam inopinabilem opinionem
inter haereses Manichaeorum sancta jam dudum condemnavit
Ecclesia.
#Quod animam panis Christum vivificare contendant.@#
Arguimus quod animam panis Christi corpus vivificare
contenditis. Nunquid duas animas habet
Christus, alteram hominis et alteram panis? aut
sicut panis in carnem Christi mutatur, sic anima
panis in animam Christi convertitur? an animam
suam Christus dimittit, et animam panis admittit?
nunquid, si panis anima deerit, Christi corpus animatum
non erit? cur non advertitis quod, antequam
offeratis eum, occiditur, lancea perforatur, a toto
suo particula quae consecrari debet abscinditur, et
detruncatus jam et exanimatus ad altare portatur?
non enim anima dividi potest, ut divisae partes divisiones
quoque retineant animae. Sed esto, partes
etiam propter fermentum habeant animam. Quid,
cum panis evacuatus fuerit, | null | fbf53b65-b3c3-4998-b508-64d4037c4fff | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et omnino fermentum
animae desierit, nunquid etiam tunc anima sua manebit,
et corpus Domini vivificabitur? panis enim
altaris totus in carnem Christi convertitur, nec aliquid
naturae panis praeter speciem solam relinquitur.
Cur non attenditis quoniam Dominus quod dedit,
fregit, corpus suum vocavit, discipuli quod acceperunt
manducaverunt? Nunquid anima corpus dicitur?
nunquid frangitur? nunquid comeditur? quod
Evangelium dedit hanc fidem? Quis apostolorum
docuit hanc Dominici corporis vivificationem?
Origenianus est, non catholicus sensus, ut aliorum
animae in aliorum transeant corpora, et pro meriti
quaelitate vel meliora sortiantur vel deteriora.
#Quod lancea corpus Christi percutiant.@# Arguimus
quod lancea corpus Christi percutitis, hoc enim
Christus non fecit, hoc in commemorationem suam
discipulos facere nequaquam instituit: « Accipite,
dixit, et comedite » , non occidite, vel lancea percutite.
Christus nec seipsum occidit, nec discipulos
occidere jussit. Milites, non apostoli, Dominum occiderunt;
milites, non apostoli, lancea latus ejus
perforaverunt. Nec vivebat Dominus sicut fermentum
vestrum, cum latus ejus perforatur; sed mortuus
erat, ne, cruribus fractis latronum, os ex eo
non comminueretur. Quamvis lancea vestra non,
sicut jactatis, usque ad occisionem Christi perveniat;
nec corpus Christi, sed solum panem percutiat;
nondum enim est caro, sed purus panis, quod
lanceatis; et fermentatum viventem, antequam
Christum vivificare possit, occiditis.
#Quod in terra corpus Christi sepeliant.@# Arguimus
quod in terra corpus Domini sepelitis, et contra
Scripturam corruptionem videre compellitis: Dominus
enim corpus suum comedere jussit, non
sepelire; et discipuli comederunt, non sepelierunt.
Vos autem, non sequentes apostolos, in lacum corruptionis
projicitis; et Spiritum sanctum qui per
prophetam dixit: « Non dabis sanctum tuum videre
corruptionem (Psal. XV, 10), » mentiri compellitis,
qui corruptionem eum videre, quantum in vobis
est, facitis.
#Quod illud cum aqua calida sumant.@# Arguimus
quod corpus Domini cum cibo communi, id est cum
aqua calida, sumitis: Non enim Christus hoc instituit,
nec in sacramento sanguinis aqua calida fuit;
Christus vinum, non aquam, mutavit in sanguinem,
nec aliud aliquid, sed genimen vitis propinavit
in calicem. Vos autem quod ad mensam communem
ex usu percipitis, nec ad mensam divinam
abstinere potestis, et ascribitis religioni quod ad
peccatorum excusationem habetis.
#Quod sanguinem de Christi latere calidum fluxisse
dicant.@# Arguimus quod sanguinem de latere Christi
calidum fluxisse contra naturam et Evangelium
dicitis: dicit enim Scriptura quod jam obierat, jam
exspiraverat, jam mortuus erat, cum corpus ejus
vulneratum est, cum lancea latus ejus perforatum
est. Nunquid habet natura ut corpus ejus mortuum
caleat, cum in eo vita non fuerit, cum jam vitalis
calor recesserit? Sed forsitan hoc privilegium habuit
Dominicum corpus. Unde probatis? Ubi legitis?
Quae Scriptura docet? Quod Evangelium habet? Aut
de Scriptura quod profertis probate, aut praesumptioni
solitae quod Scriptura non habet ascribite.
#Quod pueris ante diem septimum baptismum negent.@# Arguimus quod puero recens nato baptismum
ante septimum diem negatis; non enim Dominus
certum diem in baptismo constituit, nec septimum
diem primo diei praeposuit; sed simpliciter et absque
fallacia mittens ad baptizandum discipulos, dixit:
« Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit
(Marc. XVI, 16).
Nunquid enim Dominus die septimo
baptizatum salvum facere potest, et primo non potest?
Omnipotens enim est Deus, et omnia quaecunque
voluit fecit, et non est qui possit resistere voluntati
suae. Aut potest quidem, sed non vult quod
potest, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad
agnitionem veritatis venire? Ubi omnis dicitur,
nullus excipitur, nec infans cujus est vita unius
diei super terram. Christus omnem hominem salvat,
vos hominem cur excipitis? Christus neminem
ejicit foras, vos longius hunc a Christo repellitis?
Christus solus baptizat, vos aquam cur prohibetis?
Christus solus peccata dimittit, vos peccata cur
retinetis? si sordes exteriores offendunt oculos vestros,
nunquid et Christum putatis offendi? si carnis
immunditiam tactus vester horrescit, nunquid et
Christum putatis horrescere? Qui carnis infirmitates
pro nobis sustinuit, infirmum hominem magis
sustentat quam dejicit. Qui sordes animae quas ex
culpa contraximus, lavat, | null | 6c28d6f1-6e51-4721-bb12-7f44b2508069 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sordes corporis quas nobis
imponit necessitas misericorditer portat. Non
enim habemus pontificem qui non possit compati
infirmitatibus nostris. Vos autem homicidas omnes
incomparabiliter vincitis, qui pereuntes de manu
Salvatoris excutitis, et morientes ad vitam intrare
non sinitis, et in gehennam, morte Christi reclamante,
demergitis.
ADMONITIO PRAEVIA.
Sequens disputationis adversus Graecos fragmentum suppeditavit nobis codex Floriacensis ab annis circiter
sexcentis manu exaratus. Quis autem fuerit illius auctor necdum rescire potuimus, cum disputationis
initium et finis in manuscripto desiderentur. De tempore tamen quo vixerit aut scripserit ille, certo aliquid
definire possumus. Neque enim ante tempora Michaelis Caerularii patriarchae Constantinopoli, qui
sopitum adversus Latinos schisma non sine furore suscitavit, scriptum composuit suum, sed neque ante
Leonem Acridanum episcopum aut Nicetam abbatem Studensem acerrimos Latinorum hostes, quos in
diptychis sacris a Graecis conscriptos esse improbat; verum ante finem saeculi XI opus suum in lucem emisisse
duo mihi persuadent. Unum repeto ex antiquitate codicis Floriacensis, cujus character ad annos
sexcentos accedere videtur, alterum ex eo quod auctor Graecos non obscure arguat quod intinctam eucharistiam
porrigant communicantibus, contra morem Ecclesiae Latinae. « Sed, inquit, seorsum corpus et
seorsum sanguinem sumimus, nec intinctum panem datum cuiquam nisi Judae traditori cognovimus. »
Nam, licet ex decreto concilii Turonensis, quod refert Burchardus lib. V, cap. 9, « sacra oblatio intincta
debet esse in sanguine Christi, ut veraciter presbyter possit dicere infirmo: Corpus et sanguis Domini
tibi proficiat; » huic tamen decreto derogabat canon 1 concilii III Bracarensis, vetantis « eucharistiam
vino madidam pro complemento communionis porrigere. » Quae prohibitio vim habuit legis apud Latinos
ad usque saeculum XII, cujus initio eucharistia passim intincta tribui incoepit, ut discimus ex epistola Ernulfi
Roffensis episcopi ad Lambertum, ubi hunc ritum « nova consuetudine, » ut ait, introductum multis
rationibus tueri conatur. Cui favet etiam Ivo Carnotensis in tractatu De divinis officiis. Hinc patet disputationem
contra Graecos cujus hic fragmentum exhibemus scriptam fuisse ab eo tempore quo Michael Caerularius
schisma conflavit in Ecclesia, quod totis viribus tueri conatus est Nicetas Pectoratus, hoc est ab anno circiter
1050 ad 1100. Tunc Humbertus cardinalis et Anselmus Cantuariensis archiepiscopus, duo ordinis
nostri luminaria Graecorum commenta suis scriptis valide confutarunt; nec mihi dubium est quin etiam
alii eamdem in se provinciam susceperint, quorum utinam lucubrationes haberemus! sed ne omnino pereant,
saltem vel fragmentum exhibeamus.
FRAGMENTUM DISPUTATIONIS CONTRA GRAECOS.
Vos fidem illorum ignorare dicetis. Nunquid orthodoxis
Patribus ignorantia vestra praejudicat? Nunquid
non magis vos culpa negligentiae damnat?
quod si sanctos Patres fidem illam non habuisse
contenditis, et libros eorum falsatos asseritis, et in
hoc quoque recipiendi nullatenus estis quoniam
causationes hujusmodi nullis assertionibus probare
potestis. In nulla namque synodo tale sacrilegium
nostris opponitur, quod tamen vestros fecisse synodus
VI testatur. Sed ad rem veniamus, et videamus
quid etiam in sanctam Scripturam, et in ipsam catholicam
fidem peccetis. Cum enim Spiritus sanctus
plenus et perfectus sit Deus, et aequalis per omnia
Patri et Filio quod dicitur Spiritus Patris, et quod
Pater eum dat et mittit et effundit, vel si quid hujusmodi
legitur, nullam servitutem vel minorationem
significat. Neque enim Pater vel Deus ejus est,
vel Dominus ejus est, quia major non est. Majus
enim vel minus in Deo non est. Qui enim minor est,
perfectus Deus non est, qui vero perfectus non est,
nec omnino Deus est, quia Deus perfectus est. Spiritus
autem sanctus ideo Deus est, quia de Deo est.
Nihil enim de Deo est, nisi quod Deus est, qui ob
hoc solum Spiritus Patris est, quia de Patre est:
quia si de eo non esset, nullatenus Spiritus ejus
esset; et, sicut Filius essentiam habet a Patre nascendo,
ita Spiritus procedendo. Processio namque
significat essentiam Spiritus sancti. Nihil enim in
simplici ejus natura aliud aliquid est, quam quod
est. Igitur sive Spiritus sanctus procedens a Patre
dicatur, sive missus a Patre, sive datus, sive effusus,
sive Spiritus Patris, unum est, et unum significat,
id est essentiam Spiritus, quia nihil in simplici
natura diversum est. Quod ergo Spiritus Patris est,
essentia ejus est. Quod a Patre procedit, quod
datur, | null | e048a6b6-7e8c-4891-b461-d1843f8a174c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quod mittitur, quod effunditur, essentia ejus
est; et nihil habet a Patre, nisi quod est. Quidquid
enim est, Deus est, nec aliam naturam habet, ut
Filius, in qua aliud habeat quam quod Deus est.
Spiritus est Patris ut Deus, procedit ut Deus, datur
ut Deus, mittitur et Deus, effunditur ut Deus, quia
totus est Deus. Unum est cum Patre, quia de Patre
est. Consubstantialis est illi, procedit ab eo, mittitur
ab eo, datur ab eo, effunditur ab eo, quia de eo
est, et nihil in eo est, nisi quod est. Similiter quod
Spiritus Filii dicitur, quod ab eo datur, mittitur,
effunditur, insufflatur, spiratur, profertur, exit, accipit
ab eo quod annuntiat, eamdem processionem,
id est, eamdem essentiam ejus puram insinuat. Non
enim est aliter Spiritus Filii, et aliter Patris, nec
aliter dat eum Filius, aut mittit, aut effundit, aut
spirat, quam Pater; nec aliter procedit a Patre,
quam profertur et exit a Filio; nec aliter accipit a
Filio quod annuntiat quam a Patre. Non diversas
essentias habet simplex Divinitatis natura, nec aliquid
habet a Patre vel Filio, nisi quod est. Accidens
enim in Deo non est. Semper enim est quod est. Et,
sicut Pater semper generat, et Filius semper gignitur,
et nihil est Pater vel Filius quod semper non
sit; sic Spiritus sanctus semper procedit, semper
mittitur, semper datur, semper effunditur, semper
spiratur, semper profertur, semper insufflatur, semper
exit, semper accipit quod annuntiat, semper est
Spiritus Patris et Filii. Et sicut quod Filius generatur,
quod nascitur, quod mittitur in forma Dei, quod
prodit ex ore Altissimi, quod exit a Patre, unam
essentiam ejus significat, quam habet a Patre; sic
omnia quae de Spiritu sancto dicuntur unam et
eamdem ejus demonstrant essentiam, quam habet a
Patre et Filio: non enim aliud et aliud significant
in eo diversae prolationes, in quo nihil est nisi quod
est. Sed sive processio, sive missio, sive quodlibet
aliud, quod habet a Patre et Filio, puram, simplicem,
unam et eamdem solamque significat essentiam,
quam habet a Patre et Filio. Si enim diversa
significat, aut diversas essentias habebit simplex
natura; aut aliquid erit in Deo praeter illud quod
est, quod catholica non recipit fides. Item cum Spiritus
sanctus unum cum Patre sit, et consubstantialis
illi, pro eo quod ab eo est, id est procedit;
idem Spiritus consubstantialis Filio non est, sicut
Patri, nec unum cum Filio sicut cum Patre, quia
non est nec procedit ab eo, quod catholica fides non
recipit, quia non aliter et aliter, sed uno et individuo
modo unum est Pater et Filius et Spiritus sanctus.
Item si Spiritus sanctus non procedit a Filio,
quomodo, sicut VII synodus habet, procedit per
ipsum? Quid est enim per domum procedere, nisi
de domo procedere? Aut qualiter exit a Filio Spiritus,
si non procedit ab eo? Quid est enim exire,
nisi procedere? vel quomodo spiratur, insufflatur, et
effunditur, profertur ab eo, si non procedit ab eo?
Nunquid aliter Spiritus Patris est et aliter Filii, ut
hujus sit Spiritus procedendo, hujus vero nequaquam?
Quomodo non procedit qui spiratur, qui
mittitur, qui datur, qui effunditur, qui profertur,
qui insufflatur, qui Spiritus est ejus, qui exit ab eo,
et accipit quod annuntiat? Quid enim Deus de Deo
potest accipere nisi quod est? Nunquid indigens
Deus est et minoratus est in aliquo, ut potentior
Deus ejus indigentiam suppleat aut formam servi
suscepit, in qua quod non habet accipiat? si sic
sapias, male sapias; contra Deum sapitis, contra
fidem sapitis. Postremo si quae de Spiritu sancto
dicuntur non essentiam ejus quam habet a Patre et
Filio, sed aliquid propter quod accipitis minorem
eum Patre et Filio, cum Pneumatomatico Macedonis
facitis.
Arguimus quod sacrificio Dei detrahitis, et adversus
Dominum linguas ut serpentes acuitis (Psal.
LXIII, 4); ita ut quidam ex vobis in archierarchica
dignitate corpori Christi anathema dixerint, | null | 62ed960a-4623-476b-bed3-c499b3960a73 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et ad
terram cum exprobationibus multis projecerint, et
super sanguinem redemptionis nostrae pedibus immundis
calcaverint. Quod horrendum facinus ipsum
diabolum debuit deterrere. Minus enim peccaverunt
Judaei manus impias in Jesum mittentes, et daemones
impellentes, et milites crucifigentes. Per ignorantiam
enim fecerunt: si enim cognovissent, nunquam
Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8): vos
autem et vidistis et odistis, et, secundum prophetam,
odio Dominum gratis habuistis. Sed esto, luat corpus
Domini, quod, cum panis esset, azymus fuit;
sanguis ejus quid meruit ut effunderetur et calcaretur,
cui nondum auctoritas vestra condemnationis
sententiam dedit?
Sed forsitan non consensistis. Cur igitur Michaelem
patriarcham inter sacra missarum solemnia
commemoratis? Cur Leonem Acridanum episcopum
et Nicetam abbatem de Studio de diptychis sacris
non deletis? Cur adhuc in sacrificio nostro Dominico
sanguini non communicatis? Sed ex contactu corporis
sanguis fortasse polluitur; legitur enim: Quod
immundum tetigerit, immundum efficitur (Levit. XI,
26). Sed nos seorsum corpus et seorsum sanguinem
sumimus, nec intinctum panem datum cuiquam nisi
Judae traditori cognoscimus. De corpore quoque
Christi quanta sententiam vestram absurditas sequatur,
videte. Si enim corpus Domini creditis
quod ex azymo pane conficitur, cur non recipitur?
cur non ut Dominicum adoratur? cur ne fiat interdicitur?
cur injuriis lacessitur? cur imperfectum et
inanimatum vocatur? cur cum sacrificatoribus suis
ab ecclesiis pellitur? cur et fermentum praeponitur?
cur cultores ejus a communione suspenditis? cur
azymitas vocatis? Nunquid habuit duo corpora
Christus? unum perfectum, aliud imperfectum;
unum animatum, aliud inanimatum; unum azymum,
aliud fermentatum; unum significans, et aliud significatum?
Quis haec de corpore Christi cogitare praesumit,
nisi qui Christum nec reveretur nec credit?
nisi qui manifeste blasphemat? nisi qui Christum
sciens et prudens impugnat? Quod si panem azymum
fieri corpus Christi negatis, cur imperfectum negatis?
Non enim imperfectum Christi corpus est, quod
nullo modo corpus ejus est? Cur denique nos Christianos
habetis? cur non ut idololatras condemnatis?
idolum enim est, si panis azymus adoretur ut
Deus. Cur hanc impiissimam haeresim publice non
confutatis? cur cum caeteris haereticis Romanos in
Ecclesia non anathematizatis? Nihil enim est medium:
aut corpus est Christi, et omnibus adorandum;
aut corpus ejus non est, et ut idolum contemnendum.
Sed unde probatis quod corpus ejus
non fiat, cum nullus doctorum hoc sapiat, nulla
synodus contradicat? Cur contra canones ecclesiasticos
traditiones contemnitis? Cur synodis quod de
corpore Christi non habent apponitis? Quid azymo
vel fermento cum corpore Christi? Nunquid panis
est, ut azymus sit fermentatus? Cur non magis
indiscussum relinquitis quod ignoratis? Cur rem
quam nescitis temere confirmatis?
Advertite saltem quod accusatores vos et judices
esse in eadem causa non liceat, et quod ante probationem
judicium lege non fiat, et in causa vestra
alios judicare permittite, et Domini corpus ante
judicium condemnare nolite.
#Quod Christum in fermentato pascha celebrasse asserant.@# Arguimus quod Dominum ante quartamdecimam
lunam pascha contra legem fecisse, vel in
quartadecima fermentum comedendo violasse contenditis,
et sic transgressorem legis, et solvisse
legem antequam impleretur, astruitis; quod Evangelium
prima die azymorum, quod dicitur pascha,
fuisse commemorat, et Christus non ad solvendam,
sed ad implendam legem se venisse confirmat. Quod
utique non fecisset, si, antequam impleretur, fermentum
comedendo solvisset. Unde consequitur
quod peccatum Dominus fecerit, et in ore ejus dolus
fuerit, juxta sententiam suam, ut transgressor
legis perierit.
#Quod fermentatum animatum dicant.@# Arguimus
quod fermentatum panem animatum asseritis; in
qua sententia nec Vetus vobis, nec Novum Testamentum
consentit; nec aliquis physicorum novum
hoc animal, imo novum portentum, praeter solos
Manichaeos, confinxit. Quam inopinabilem opinionem
inter haereses Manichaeorum sancta jam dudum condemnavit
Ecclesia.
#Quod animam panis Christum vivificare contendant.@#
Arguimus quod animam panis Christi corpus vivificare
contenditis. Nunquid duas animas habet
Christus, alteram hominis et alteram panis? aut
sicut panis in carnem Christi mutatur, sic anima
panis in animam Christi convertitur? an animam
suam Christus dimittit, et animam panis admittit?
nunquid, si panis anima deerit, Christi corpus animatum
non erit? cur non advertitis quod, antequam
offeratis eum, occiditur, | null | 8b31f0d8-5a78-4758-8d15-49f8a1e5e6ff | latin_170m_raw | null | None | None | None |
lancea perforatur, a toto
suo particula quae consecrari debet abscinditur, et
detruncatus jam et exanimatus ad altare portatur?
non enim anima dividi potest, ut divisae partes divisiones
quoque retineant animae. Sed esto, partes
etiam propter fermentum habeant animam. Quid,
cum panis evacuatus fuerit, et omnino fermentum
animae desierit, nunquid etiam tunc anima sua manebit,
et corpus Domini vivificabitur? panis enim
altaris totus in carnem Christi convertitur, nec aliquid
naturae panis praeter speciem solam relinquitur.
Cur non attenditis quoniam Dominus quod dedit,
fregit, corpus suum vocavit, discipuli quod acceperunt
manducaverunt? Nunquid anima corpus dicitur?
nunquid frangitur? nunquid comeditur? quod
Evangelium dedit hanc fidem? Quis apostolorum
docuit hanc Dominici corporis vivificationem?
Origenianus est, non catholicus sensus, ut aliorum
animae in aliorum transeant corpora, et pro meriti
quaelitate vel meliora sortiantur vel deteriora.
#Quod lancea corpus Christi percutiant.@# Arguimus
quod lancea corpus Christi percutitis, hoc enim
Christus non fecit, hoc in commemorationem suam
discipulos facere nequaquam instituit: « Accipite,
dixit, et comedite » , non occidite, vel lancea percutite.
Christus nec seipsum occidit, nec discipulos
occidere jussit. Milites, non apostoli, Dominum occiderunt;
milites, non apostoli, lancea latus ejus
perforaverunt. Nec vivebat Dominus sicut fermentum
vestrum, cum latus ejus perforatur; sed mortuus
erat, ne, cruribus fractis latronum, os ex eo
non comminueretur. Quamvis lancea vestra non,
sicut jactatis, usque ad occisionem Christi perveniat;
nec corpus Christi, sed solum panem percutiat;
nondum enim est caro, sed purus panis, quod
lanceatis; et fermentatum viventem, antequam
Christum vivificare possit, occiditis.
#Quod in terra corpus Christi sepeliant.@# Arguimus
quod in terra corpus Domini sepelitis, et contra
Scripturam corruptionem videre compellitis: Dominus
enim corpus suum comedere jussit, non
sepelire; et discipuli comederunt, non sepelierunt.
Vos autem, non sequentes apostolos, in lacum corruptionis
projicitis; et Spiritum sanctum qui per
prophetam dixit: « Non dabis sanctum tuum videre
corruptionem (Psal. XV, 10), » mentiri compellitis,
qui corruptionem eum videre, quantum in vobis
est, facitis.
#Quod illud cum aqua calida sumant.@# Arguimus
quod corpus Domini cum cibo communi, id est cum
aqua calida, sumitis: Non enim Christus hoc instituit,
nec in sacramento sanguinis aqua calida fuit;
Christus vinum, non aquam, mutavit in sanguinem,
nec aliud aliquid, sed genimen vitis propinavit
in calicem. Vos autem quod ad mensam communem
ex usu percipitis, nec ad mensam divinam
abstinere potestis, et ascribitis religioni quod ad
peccatorum excusationem habetis.
#Quod sanguinem de Christi latere calidum fluxisse
dicant.@# Arguimus quod sanguinem de latere Christi
calidum fluxisse contra naturam et Evangelium
dicitis: dicit enim Scriptura quod jam obierat, jam
exspiraverat, jam mortuus erat, cum corpus ejus
vulneratum est, cum lancea latus ejus perforatum
est. Nunquid habet natura ut corpus ejus mortuum
caleat, cum in eo vita non fuerit, cum jam vitalis
calor recesserit? Sed forsitan hoc privilegium habuit
Dominicum corpus. Unde probatis? Ubi legitis?
Quae Scriptura docet? Quod Evangelium habet? Aut
de Scriptura quod profertis probate, aut praesumptioni
solitae quod Scriptura non habet ascribite.
#Quod pueris ante diem septimum baptismum negent.@# Arguimus quod puero recens nato baptismum
ante septimum diem negatis; non enim Dominus
certum diem in baptismo constituit, nec septimum
diem primo diei praeposuit; sed simpliciter et absque
fallacia mittens ad baptizandum discipulos, dixit:
« Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit
(Marc. XVI, 16).
Nunquid enim Dominus die septimo
baptizatum salvum facere potest, et primo non potest?
Omnipotens enim est Deus, et omnia quaecunque
voluit fecit, et non est qui possit resistere voluntati
suae. Aut potest quidem, sed non vult quod
potest, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad
agnitionem veritatis venire? Ubi omnis dicitur,
nullus excipitur, nec infans cujus est vita unius
diei super terram. Christus omnem hominem salvat,
vos hominem cur excipitis? Christus neminem
ejicit foras, vos longius hunc a Christo repellitis?
Christus solus baptizat, vos aquam cur prohibetis?
Christus solus peccata dimittit, vos peccata cur | null | ca93fa5e-e56a-4fdb-b11f-cc4870e7231f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
retinetis? si sordes exteriores offendunt oculos vestros,
nunquid et Christum putatis offendi? si carnis
immunditiam tactus vester horrescit, nunquid et
Christum putatis horrescere? Qui carnis infirmitates
pro nobis sustinuit, infirmum hominem magis
sustentat quam dejicit. Qui sordes animae quas ex
culpa contraximus, lavat, sordes corporis quas nobis
imponit necessitas misericorditer portat. Non
enim habemus pontificem qui non possit compati
infirmitatibus nostris. Vos autem homicidas omnes
incomparabiliter vincitis, qui pereuntes de manu
Salvatoris excutitis, et morientes ad vitam intrare
non sinitis, et in gehennam, morte Christi reclamante,
demergitis. | null | d3af6ed7-6f89-4ce0-bb70-194fc70ce716 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
CAPUT PRIMUM. #Pacem aegre constitutam turbat Guido, Gothofredo Simoniaco pro se substituto; contra hunc Mediolanenses educit Herlembaldus.@#
1.
Desinente hic Andrea, Landulfus Junior unum
adhuc addit: « De Arialdi, » inquiens, « morte
doluit papa Alexander; unde anno sequenti, scilicet
millesimo sexagesimo septimo, cum idem papa iret
ad synodum, quam Mantuae celebravit, Mediolanum
venit, multaque fecit statuta de statu Mediolanensis
populi et cleri., beatumque Arialdum sanctorum
martyrum catalogo adnotavit. » Quae etiam verba
ex autographo transcripta Joannes Mabilio digna
censuit tomo I Analectorum suorum. De synodo
ejus anni testis habetur Sigebertus Gemblacensis,
non totis quinquaginta annis post, cum ait, « Romae
duobus de papatu contendentibus » (nam Cadolus
Parmensis episcopus, ab Henrico rege petentibus
Romanis submissus contra Alexandrum, anno 1061
inthronizatum 30 Septembris, non multis mensibus
post scilicet 14 Aprilis, conatus frustra fuerat sedem
occupare; seque, licet variis synodis condemnatus,
pergebat gerere pro pontifice); « contendentibus ergo
duobus, Mantuae synodus colligitur; et, mediante
Annone archiepiscopo Coloniensi, Alexander se
jurejurando de Simonia expurgans, in sede apostolica
subrogatur, » id est confirmatur, seu declaratur jure
subrogatus. « Cadolus vero, ut Simoniacus repudiatur. »
Eumdem synodi istius annum confirmat
franciscus Maria Florentinius, inter Memorias comitissae
Mathildis pag. 88., ex ipsius Alexandri epistola
ad Gervasium Remensem, affirmante, quod
Cadolus « Romanam Ecclesiam per quinquennium,
nunc callida tergiversatione, nunc hostili invasione,
oppressit: » ut corrigendus omnino sit Ptolomeus
Lucensis, ducentis annis Sigeberto posterior, et
biennio serius rem actam referens; nec probandus
Baronius, cum triennio citius factum statuit. Interim
tamen ex Ptolomaeo discimus, quod « concilium »
praedictum « Alexander celebravit praesente
imperatore » utique S. Annonis opera jam reconciliato,
« omnesque episcopos schismaticos cum Cadolo
ad gremium Ecclesiae retulit, ipsosque sibi
reconciliavit, totumque populum sibi faventem, contraxitque
moram in toto spatio illius anni, pro majori
firmitate pacis et unitate. »
2.
His ita se habentibus, nihil mirum fuerit, si
Mantua rediens Alexander, Mediolani substiterit
diebus pauculis, et absque caeremonia ulla, ac solo
forsitan vivae vocis oraculo, approbavit venerationem
quae B. Arialdo a fidelibus deferebatur, tanquam
martyri; idque ad instantiam Herlembaldi
aliorumque Arialdo devotorum: quamvis etiam
ante concilium, vel ibi vel alibi, in gratiam recepisset
archiepiscopum Guidonem. Hic enim, quemadmodum
in priori judicio coram Petro Damiani, « ut
est professionis, » legatis deferendae, « admonitus, »
non solum acquievit Petro cardinali sinister assidere,
Alexandro, tunc Anselmo Lucensi, dexteram
obtinente; sed « impiger obtulit ultro etiam, ut,
si » Petrus « praeciperet, in scabello, quod ejus suberat
pedibus, sine controversia resideret, » similique
promptitudine admisit, signavit juravitque implere
quidquid idem legatus tunc ordinavit, sicut ipse
S. Petrus Damiani prolixe narrat: ita idem Guido
nihilo nunc minori profitendae vel simulandae poenitentiae
atque obedientiae promptitudine, potuit videri
meruisse a pontifice, pacis cupientissimo, indulgentiam;
ut ab excommunicationis vinculo absolutus.
Mantuano interesset conventui, et suum ibi gradum
teneret. Quod autem ad statuta attinet, quae Mediolani
fecisse Alexandrum dicit Landulfus, ea non
alia esse existimo quam quae legati sui, post synodum
ad res ordinandas missi composuerunt, quaeque
superveniens postea pontifex potuit confirmasse,
nullo de Arialdi causa, deque caedis auctoribus instituto
judicio, ne pax, noviter coalita, dissolveretur.
3.
Ea quomodo composita tunc quadam tenus
fuerit, breviter apud Puricellum pag. 248 tradit historiographus
Arnulfus, his verbis: « Nulla interim
erat requies praedonum in diripiendis substantiis
clericorum. » Ita malevolus ille interpretatur zelum
Herlembaldi in persequendis caedis reis pro suo defensoris
munere, et in exigenda a clericis, quam se
observaturos juraverunt S. Petro Damiani, vel continentia,
vel cessatione a ministeriis, quae non nisi
per impollutos tractanda sunt. « Ad quod sedandum
litigium tunc temporis » (Alexandro adhuc in Lombardia
praesente et ordinante) dicit Arnulfus « Maynardum
episcopum Sylvae Candidae et Minutium
cardinalem episcopum » (ipse « Joannem cardinalem
presbyterum » subscribendo se nominat) « Romanos
legatos venisse Mediolanum. Qui dum praecepto
apostolico Alexandri pacem evangelizarent omnibus,
consulte satis provident de nece Arialdi
foedus componere; deinde inter clerum judicantes
et populum | null | 9ded6a0c-f99f-4cb9-98a4-b41ae6269394 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, eleganti scripto constituunt quid fieri
debeat in posterum. » In hoc illi: « Quia per confratrem
nostrum, inquiunt, D. Petrum Ostiensem
episcopum, reverendae sanctitatis virum, quaedam
sunt olim in hac urbe correcta, non opus est ea, vel
praeteritas lites, omnibus notas, replicare, sed quae
nunc sunt canonica disciplina a nobis statuta, ad
futurorum memoriam litteris exarare. » De Guidone
etiam, ut vere archiepiscopo, adeoque ut reconciliato,
loquuntur honorifice, dum art. 15 jubetur
« Laicus quiscunque clericos » potestatis suae, quos
« sciverit feminam retinere vel in fornicationis crimen
casu incidisse, indicare archiepiscopo et ecclesiae
ordinariis, quibus cura ista commissa fuerit;
si vero archiepiscopus vel sui ordinarii, postquam
audierint, hoc neglexerint, ipse laicus, nec officium
facere, nec beneficium alicui ex illis permittat tenere,
donec culpam deserat, et digne Domino per
poenitentiam satisfaciat. » Et rursum num. 18, jubetur
« antistes, qui nunc est, vel quicunque deinceps
fuerit, semel aut bis per omnes plebes circumire. »
Totum statutum legi apud Baronium potest,
aut ex eo in libris Conciliorum, ubi illud invenietur,
factum « anno ab Incarnatione D. N. Jesu
Christi 1067, pontificatus vero domini Alexandri II
papae VI, indict. V, die 1 mensis Augusti. »
4.
« Nec tamen his contentus Herlembaldus » (inquit
apud Puricellum pag. 257 praedictus Arnulfus)
utpote jam experientia doctus, quam parum vel
nihil esset fidendum Guidonis poenitentiae, vel simulatae
vel inconstanti; sed « pergens Romam »
(anno, si non fallor, 1068,) « novum init cum Romanis
consilium. Vetus quippe fuit Italici regni conditio,
perseverans usque in hodiernum, » (id est
annum 1077,) « ut, defunctis ecclesiarum praesidibus,
imperator vel rex provideat successores Italicos, a
clero et populo decibiliter invitatus. Hoc Romani
canonicum esse negant; sed instantius archidiaconus
Hildeprandus, qui cum abolito veteri novum
tentaret inducere constitutum, » (verius dixisset,
abolito subreptitio, vetus reducere,) « palam fatebatur
haud secus sedari posse Mediolanense dissidium,
quam canonicum habendo pastorem, ad quem eligendum
necessarium fore dicebat Romanum consensum.
His instructus assertionibus Herlembaldus,
Mediolanum veniens, quae audierat festinanter exsequitur.
Prius ergo secreto paucos convenit ex
amicis; a quibus cum exigeret sponsionem celandi
credita, caute subintulit juramento causam futuri
eligendi pastoris, post decessum praesentis: deinde
diu noctuque laborans, laicos quosque et clericos
eidem juramento reddidit obnoxios. Interim tamen
a persequendo praesulem Guidonem non destitit,
omnesque suae consanguinitatis affines. » Ita ille in
Herlembaldum invidiose atque calumniose, porro
tamen describendus, ut substantia historiae habeatur,
discreti lectoris judicio facile separanda a
scoria sequioris erga Romanae Ecclesiae jurisdictionem
affectus. Sic ergo progreditur:
5.
« Archiepiscopus autem, cum tot nequiret imminentes
tolerare pressuras, aeternam maturus et
diuturno languore membris omnibus dissolutus, arbitratus
est forte conveniens ut, quod ille (Herlembaldus)
faciendum praeviderat, ipse quoque faciendum
praeveniret, scilicet ut dignitatem propriam alteri se
vivente concederet. Per idem tempus fuerat quidam
ordinarius Ecclesiae subdiaconus, nomine Gothofredus,
illius a secretis prae omnibus unicus; qui, ex quo
domini sui penetraverat mentem, in se transferendum
omnimodis satagebat honorem. Secreta igitur
facta conventione cum eo, praesul, datis communis
pacti ex alterutro sacramentis, dignitatem deponit
abssas, virga cum annulo Caesari per legatos directa.
Gothofredus autem, cum jam pridem labore
multo regis conciliasset affectum, recenti tamen
pacto ab eodem Augusto gaudens adeptus est praesulatum.
Verumtamen juxta Scripturae veritatem,
mistus est dolori risus, et extrema gaudii occupavit
luctus (Jac. IV, 9): reprobatus enim a civibus,
nullis in locis episcopatus vel ad hospitandum suscipitur,
ipsis etiam factus invisus agricolis. Hunc
Romani domini cum apostolico jure statim condemnant
canonico, judicii sui litteras Mediolanensibus
super illo mittentes. » Si ejusmodi litterae
superessent, certius definiremus annum quo acta
haec sint: interim videmur, non multum aberraturi,
si anno 70 currentis saeculi acta dicamus; pergit
porro apud Puricellum pag. 259 et seqq. Arnulphus:
6.
« Qua elatus Herlembaldus fiducia, acrius insurgit
non solum in illum (Gothofredum), verum
etiam in fautores omnes, universa ferro et flammis
demoliens; contra quem | null | eb3fcbdb-8908-4280-9e71-aaed2f8ac301 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
etiam per vicos et castella
multorum exegerat sacramenta. Unde fit ut, si
quando de facultatibus ecclesiae aliquod praesumere
nititur, ab omnibus penitus interdicatur, quemadmodum
factum est in aliquibus, de quibus enarrare
per singula longum est, imo superfluum est indicare.
Interea Guido fatebatur se Gothofredi delusum
insidiis, communis pacti transgressorem illum appellans.
Qui cum amissum vellet reparare honorem,
cum Herlembaldo pacis foedera sociavit. O mens
caeca mortalium! Veniens enim illo duce Mediolanum,
non ad urbem ut voluit, sed ad S. Celsi monasterium
ducitur, de privato factus privatior; ibique
commendatus custodibus multis diebus ibi
vixit, gloriosius hac vice delusus, » qui multos deluserat.
« Gothofredus autem pluribus jam coarctatus
obstaculis, cum parte suorum aliquo suo se collegit
in oppido, quod vulgo Castellio dicebatur, inexpugnabile
revera praesidium, moenibus ac loci natura
munitum.
7.
« Ex eo saepius erumpens (Gothofredus) cum
supra modum praedis inhiaret ac caedibus, indignati
Mediolanenses proponunt arcem illam protinus
expugnare. Nec mora, instructo exercitu, et iis quae
ad usum militiae fuerant necessaria paratis, procedunt
omnes; castra metati ad radicem montis (aberat
enim ab urbe vigesimo paulo plus milliario)
mox undique circulantes, incessanter oppugnant;
ad hoc cunctos regionis illius instant congregare
agricolas, diuturnam jurantes obsidionem. Constituunt
ergo petrarias, et omnis generis bellici machinas;
sciridas quoque, ballistas, milleque mortis
parant insidia. Obsessis vero ad posse repugnantibus,
multa quotidie cruoris fiebat effusio, adeo ut
in ipsa quadragesimae venerabilis observantia, nulla
fuerit caedis humanae abstinentia. Hac itaque tempestate,
cum rarus in urbe populus sua frueretur
securitate, repentina calamitas provisam invasit
urbem. Horresco referens. Primo namque quadragesimae
Sabbato » (fuit id anno 1071 die 19 Martii,
cum Pascha tunc fuerit celebrandum 24 Aprilis,)
« magno civitas conflagravit incendio. Cumque vehemens
tunc flaret turbo ventorum . . . . . o quae et
qualia domorum aedificia, quamque decora combusta
sunt moenia! . . . . . sed, quod est omni damno
deterius, plures sanctorum crematae sunt basilicae,
in urbe et extra . . . . . » Distinctiora vide apud Puricellum
in Monumentis Ambrosianis, pag. 461: ego
ad Herlembaldum festino
8.
« Ubi autem rumor tam dirus castris insonuit, »
inquit Arnulphus, « quamplures illico relicta
obsidione eunt ad tenues ab igne reliquias, et
miseram visitare familiam. Herlembaldus vero cum
aliis retenta parte castrorum perseverat obnixius,
quotidie belligerare non desinens. Gothofredus autem,
tribus jam obsessus mensibus, ut vidit tenuem
castrorum exercitum, clam vocare suos et caute
satis procurat amicos. Cumque paschales instarent
feriae, convenientes in unum, constructa acie protinus
in castra consurgunt, impetu et clamore non
modico; nec minus obsessi, ruptis claustris, undique
prosiliunt. Herlembaldus autem, tanto positus in
discrimine, arreptis armis, audet cum suis paucis
juxta vires obsistere, signifer ipse factus; et nisi
sua suorumque pugnasset audacia, dies illa sibi
fuisset extrema. Videntes autem multi paucorum
constantiam, ultro recedunt, educentes secum ab
oppido Gothofredum. Hos longe prosecuti sunt Mediolanenses,
conglobati repente similiter, et qui in
castris fuerant, et qui in urbe remanserant; nec a
prosequendo diebus aliquot cessarunt et noctibus,
donec in summa constitutos necessitate coegerunt
illos iterum Castellonem intrare. Post haec redeuntes
Mediolanenses ad urbem, jurejurando definiunt
Gothofredum nunquam recipiendum, imo alterum
de catalogo majoris ecclesiae communiter eligendum.
Jam enim migraverat a saeculo archiepiscopus ille
Guido, » die 23 Augusti, « sepultus in loco qui vocatur
Burguli vulgo, » (nunc Alexandria civitas ibi
fundata creditur,) « ubi post urbis incendium » per
ipsum elapsus vel abire permissus e custodia S. Celsi,
« in amaritudine animae diem clausit extremum. »
CAPUT II. #Canonicam electionem procurat Herlembaldus, Gothofredum intrusum et excommunicatum coercet; a Gregorio papa VII juvatur per litteras.@#
9.
« Ab illo die Herlembaldus omni instat conamine,
modo cum clero, modo cum populo, de eligendo
agens episcopo, nova a Romanis accepta
licentia, spreta vero regum veteri providentia.
Verumtamen major civitatis portio ex clero ac sapienti
populo, priscae consuetudini ac regio intendebat
honori. Ipse autem, neglectis omnibus et juramento
communi, solum Romani illius Ildeprandi
auscultabat consultum. Itaque | null | 32cf07c3-dd13-4b2c-a26e-b856190bab5c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dies appropinquabat,
quam ad hoc agendum ipse praeviderat, sancta scilicet
Theophaniae solemnitas. Studet ergo sollicite
praesentes. vocare, absentes [quoque] clericos ac
laicos, abbates et monachos, amicam sibi [non]
omittens agrestium turbam. Cumque dies instaret
festus, factus est multorum in ecclesia hiemali conventus,
illis tamen absentibus cum quibus istam
se facturum electionem juraverat. Celebratis itaque
missarum solemnibus, primo concionatus ad libitum,
ac multa de eligendo pastore commemorans,
astante quodam Bernardo legato Romano, elegit
Athonem, adhuc tantummodo clericum, ac tenera
aetate juvenculum, invito clero et multis ex populo,
adeo ut stomachati redirent ab ecclesia. »
10.
Hic merito interfatur Puricellus pag. 265, et
quam amaro animo, ad invidiam Herlembaldo conciliandam,
haec scripserit Arnulfus, jubet vel ex eo
aestimare, quod Athonem appellat « tenera aetate
juvenculum. » Fuerit is juvenis respectu Gothofredi,
forsan valde grandaevi, pro certo tamen tenet
Puricellus habuisse illum requisitam a sacris canonibus
aetatem, adeoque tricenario majorem fuisse
cum eligeretur. Movetur autem ad hoc sentiendum,
attenta praesentia legati apostolici, et Hildeprandi
ingenio; qui postea factus papa Gregorius VII, duabus
ad Britanniae episcopos epistolis recusavit ordinare
Dolensi archiepiscopatui, ab illis ad se directum
« juvenem quemdam, satis praeclarum genere:
Cui quidem petitioni, » inquit in una, « quoniam
sacri canones contradicunt, assensum praebere
nequaquam potuimus; » in altera: « Cujus causam
sicut oportuit examinantes, honestos quidem
mores, sed nondum satis maturos aut instructos ad
portandum episcopale pondus, in eo probavimus. »
Quod autem certius competentis in Athone aetatis
possit optari indicium quam quod idem Gregorius,
electum anno 1075 Theodaldum noluerit approbare,
quia penes se habebat Athonem: « Quem, inquit,
in eadem Ecclesia electum certo cognovimus, sed
cur reprobari debeat, nulla adhuc deprehendere
potuimus ratione; » qualis omnino fuisset minor
quam canones patiantur aetas. Redeamus ad Arnulfum,
qui libro suo III finem facit apud Puricellum,
pag. 27, in hisce verbis:
11.
« Cumque cum suis Atho ad convivandum
episcopalem conscenderet aulam, (fuerant enim jam
in mensis ampla parata convivia,) inflammati cives
invadunt repente domum, anteriora, exteriora scrutantes.
Ipse autem electus noviter, cum camerae
unius lateret in angulo, inventus, capitur, discerpitur,
ac misere dilaniatur, demum per suras et brachia
a summo ad ima pertrahitur. Qui cum staret
in ecclesia metu mortis altari prostratus, clamante
populo in pulpitum ascendit, ibique, facto in omnium
auribus sacramento, abrenuntiavit sedi Ambrosianae
in praesens et in perpetuum. Interea
quippe fautores sui diversas fugere per latebras;
ipse quoque Romanus legatus vix, discerptis vestibus,
laceratus evasit. Caeterum Gothofredus et Atho
remanserunt privati pariter ambo, propriis tantum
contenti laribus atque substantiis. » Post haec librum
IV sic orditur Arnulfus: « Igitur auditis his
quae Athoni contigerant, praefatus ille archidiaconus
Hildeprandus, sua cum cardinalis esset auctoritate,
illico juramentum illud violentiae, omnimodis judicavit
habendum invalidum . . . . . . . Unde factum est
ut collecto Romae coetu pontificum, instante ipso,
Athonem juste praedicaret electum, prostrato anathemate
Gothofredo. Quae omnia Hildeprandus suis
litteris saepe jam dicto retulit Herlembaldo . . . . .
12.
« Interea suffraganei sedis Ambrosianae pontifices,
accepto a rege mandato, apud urbem convenientes
Novariam, Gothofredo manum consecrationis
imponunt, illum, prout quiverant, roborantes.
Licet [autem] praeceptio regia multis dicatur impetrata
muneribus, constat tamen regem postea poenituisse
atque interventorem penitus odisse legatum . . . . . . .
Dum haec taliter geruntur, defungitur
apostolicus » Alexander II, anno 1073, die 20 Aprilis,
« cui parvo dierum (19) intervallo succedit Hildeprandus
mutato nomine dictus Gregorius VII in
quo revixit Athonis illico spiritus, adeo ut Romam
pergens, illius sese subderet contubernio. Ipse autem
cum in priori radicitus inhaereret proposito, indicta
Romae generaliter synodo, cum suis sectatoribus
Gothofredum excommunicavit. » Hic recitat Puricellus
quas in eadem causa Gregorius scripsit epistolas,
Tusciae ac Liguriae dominae Beatrici ejusque
filiae Mathildi, ut a communione illorum abstineant
episcoporum, a quibus Gothofredus fuit consecratus;
Guilielmo Papiensi episcopo, Mediolanensem causam
commendans, contra pseudoarchiepiscopum ejusque
fautores; itemque omnibus S. Petri fidelibus in
Longobardia commorantibus: quae | null | 97952045-3bd6-46ef-98bc-1f16ee96d035 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
omnes epistolae
inveniuntur datae « indictione XI, VIII Kal. Junii, III
Kal. Julii, » et ipsis « Kal. Julii, » id est anno 1072.
Sed iis hic praetermissis, proprius ad rem nostram
faciunt, quas Herlembaldo scripsit eodem anno
« Capuae, V Kal. Octobris, indictione XII, » recens scilicet
inchoata, in haec verba:
13.
« GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei,
HERLEMBALDO, Mediolanensi militi, salutem et apostolicam
benedictionem. Sciat prudentia tua, nos,
Deo miserante, sanos et laetos non sine magna Ecclesiae
Dei utilitate, apud Capuam commorari . . .
Henricum regem praeterea scias dulcedinis et obedientiae
plena verba nobis misisse . . . Quidam etiam ex majoribus
fidelibus suis promittunt nobis ex parte sui, eum
de causa Mediolanensis Ecclesiae sine dubio consilio
nostro obedire . . . Tu igitur omnino confidens in Domino
et in matre tua Romana Ecclesia, viriliter age, confortatus
in Domino et in potentia virtutis ejus, sciens
quia quanto nobis nunc insurgit gravior perturbationis
tempestas, tanto postmodum, Deo favente, jucundius
arridebit serenitas. » Videsis apud Baronium,
ad an. 1073, num. 43, Henrici poenitentis ad Gregorium
litteras, quibus se « criminosum et infelicem »
confitetur, « partim pueritiae blandientis instinctione,
partim potestativae et imperiosae potentiae
libertate; partim eorum, quorum seductilis nimium
secutus sit consilia, seductoria deceptione, » peccavisse
in coelum et coram pontifice. « Et nunc, inquit,
imprimis pro Ecclesia Mediolanensi, quae nostra
culpa est in errore, rogamus ut vestra apostolica
districtione canonice corrigatur, et exinde ad caeteras
Ecclesias corrigendas auctoritatis vestrae sententia
progrediatur. » Rursus autem Herlembaldo
Gregorius, etiam Capuae, « VII Idus Octobris, ita scribit,
pluribus ejus quaesitis simul respondens: Piae sollicitudinis
studio, in defensione fidei factaque religionis
restauratione, donec occupatus fueris, legationes
tuas libenter audire teque adjuvare voluntas non
deerit. Multiplici quidem vestrae interrogationi, aliis
quia intenti sumus, paucis respondere disponimus.
14.
« De sociis itaque illius excommunicati, qui
accepta pecunia ad te redire volunt et de filiis quorum
patres, aut de patribus quorum filii ipsi Gothofredo
excommunicato adhaerent, atque de iis,
quorum correctionem absque pecuniae attributione
fieri non vultis (erga quos tamen clementes vos existere
monemus, si qui vestrae parti se applicare cupiunt)
vestrae prudentiae, ut melius scitis et valetis,
disponendum committimus. Quicunque autem horum,
erroris sui poenitentes, ad vos redire remedii
gratia desideraverint, benigne se suscipi ac misericorditer
tractari noverint. Episcopos praeterea, inimicum
vestrum fulcire conantes, non multum metuatis,
cum Beatrix ac filia ejus Mathildis, cum quibusdam
maximis regni proceribus, laborent nostrum
atque regis animum firmiter unire, contra quem
quidem nullum odium neque debemus neque volumus
exercere; nisi (quod absit!) divinae religioni
contrarius voluerit existere. Quem regem omnino
confidunt voluntati nostrae de caeteris negotiis ecclesiasticis
satisfacere, praesertimque de vestro nostrae
dispositioni assensum praebere. Denique Gregorium
Vercellensem episcopum quoquo honesto
pacto vales, stude tibi conciliare, quia nostrae ex
toto jussioni se profitetur parere. De caetero itaque
confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus,
precibus et eleemosynis ac puritate cordis indulgentiam
illius postulantes, quatenus votum nostrum
ac vestrum ad perfectum perducere dignetur. »
15.
Similiter « Capuae III Idus Octobris, » scribens
« Alberto Albensi episcopo, » ex Gothofredi
quidem ordinatoribus uni, sed quem fideli relatione
excusatum intellexerat, ad reparandum Mediolanensis
Ecclesiae honorem, habere zelum: « In nullo,
inquit, magis debitorem S. Petrum et nos religio
tua potest sibi facere quam si contra Simonem Magum,
qui Ecclesiam B. Ambrosii venalitatis suae miserabiliter
veneno infecit, scuto fidei et galea salutis
armatus, nobiscum praelieris, et si Herlembaldo,
strenuissimo Christi militi, et his, quae ad Dei cultum
et ad religionem sanctae Ecclesiae pertinent,
manum auxilii praestiteris. » Item « Guillielmo Papiensi
episcopo, » die et loco eodem: « Litterae fraternitatis
tuae nobis directae simulque Herlembaldi
Mediolanensis verba evidenter ostendunt, quod tu
sanctae apostolicae sedi, eam quam debes, velis obedientiam
fideliter exhibere, et exhortationibus nostris
sicut decet parere. Sed nihil est quod fraternitati
tuae promptius injungamus, nihil est quod te
libentius facere velimus quam si Ecclesiam tuam
gregemque tibi commissum ab haeresibus | null | 7d61bb57-6875-4e92-8b47-289bff4c7061 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, quae in
sancta Ecclesia pestifere videntur pullulare, pastorali
vigilantia studeas defendere . . . et clericos a
turpis vitae conversatione ad castitatem revocare.
Hoc etiam scias, te rem admodum matri tuae Romanae
Ecclesiae commendabilem facere, si praefato
Herlembaldo, in his, quae nostro consilio, imo omnipotentis
Dei timore operatur, manu adjutorii praestiteris,
et inimicis sanctae Ecclesiae, bellum Dei
secum praeliaturis, restiteris. »
CAPUT III. #S. Herlembald caedes, Liprandi presbyteri mutilatio, Tetaldi in episcopatum intrusio.@#
16.
Talibus apostolicae sedis judicii probata S.
Herlembaldi integritas, non recusat, quominus
acta sua (quanto amicus nullus ea scripsit) vel inimici
calamo scripta, maligne explicata, proponantur;
facile ab aequo lectore in meliorem accipienda
partem. Arnulfum ergo audiamus, post verba de
electo ad pontificatum Hildebrando, superius prolata
num. 101, res anni 1073 sic prosequentem
apud Puricellum pag. 296: « Dum Gothofredus Brebiae
solius immoraretur praesidio, Atho, propria
neglecta domo ac patria, Romae degebat, solius papae
mancipatus obsequiis; cui Herlembaldus apud Mediolanum
totis favebat viribus, diu noctuque laborans,
datis etiam ac promissis muneribus. Insuper
omne collegium Gothofredi flammis ac ferro persequebatur,
interdum nibil intentatum juxta posse
relinquens, praesertim cum nec regiae, nec suorum
parium aliorumque multorum cederet voluntati, Romana
tantum fretus atque contentus fiducia; ad hoc
etiam prorumpens, ut Ambrosianae consecrationis »
(sic ille schismaticam ordinationem vocat) « episcopos
blasphemaret, asserens apostolice excommunicatos,
quorum omne reprobat officium. Unde
fuit quod sancto Pentecostes die » (cadebat ille
in 19 Maii) « prohibuit in urbe baptisma.
17.
« Postea vero, » id est anno 1074, quando
Pascha celebrandum erat die 20 Aprilis, « chrisma
sacrum (quod unus illorum, Dominicae coenae mysterio
metropolitanae direxit ecclesiae, sicut mos est
deficiente pontifice,) profusum humi coram omni populo
calcibus conculcavit, suum producens in medium,
a quo confectum vel unde, incognitum » (utique
a catholico aliquo, puta Papiensi Guilielmo, de
quo supra num. 101,) « ac sic postposita Sabbati
illius authentici apparatibus tradita praerogativa,
sexta in Albis feria suum fecit celebrari baptisma, . . .
unde contigit ut paschale gaudium suum nesciret
lavacrum, ac multo post tempore plures catechumeni
baptismi carerent gratia. » Quam recte in his omnibus
et ex theologorum sententia processerit Herlembaldus
probare contendit Puricellus, cap. 48.
Crescebat interim clericorum contumacia tanto magis
quanto rex Henricus diutius differebat apostolicae
sedi in negotio Mediolanensi satisfacere, sicut promiserat;
ob quam rem Gregorius denique se coactum
vidit acriori remedio uti. Itaque « habita Romae, »
sicut Arnulfus scribit, « synodo, » per quadragesimam
anni 1075 « in qua palam interdixit regi jus
deinde habere aliquod in dandis episcopatibus, omnesque
laicas ab investituris submovit personas;
insuper, facto anathemate, cunctos regis damnavit
consiliarios, idipsum regi comminatus, nisi in proximo
huic cedat constituto. »
18.
Sed nihil synodi reverentia Mediolanenses
schismaticos movit quominus de suscipiendo Gothofredo,
vel quemcunque alium rex jussisset, consilia
agitarent. Quod profecto eis impune non fuit.
Nam « transactis quatuor a memorato superiori incendio
annis, propinquante sanctissimo Paschae
festo, secunda videlicet hebdomadis authenticae
feria (III Kalendas Aprilis), miseranda iterum civitas
divinam persensit iracundiam, experta quam sit
« horrendum incidere in manus Dei viventis (Hebr.
X, 31). » Celebratis namque missarum solemniis,
vergente jam sole, in urbis apparuit medio densae
fumus caliginis, flante ventorum violentia nimia
per aerem volitans. Siquidem plures velut fulmina
faces, ab illo maximo et inexstinguibili erumpentes
igneo globo, totam subito micuerunt per urbem ut
quod civitatis residuum jam dictum illud evaserat
incendium, totum fere flammis adureretur praesentibus . . . . . . .
Quid enim dici valet ulterius? quam
quod ignis hic instar fuit alterius, hoc tamen crudelior,
quod multo plures ac majores combussit ecclesias, . . . . . .
quarum parietinae annis apparebunt
ut reor plus mille . . . . . »
19.
His inter Monumenta Ambrosiana pag. 462 ex
Arnulfo relatis, nunc ubi de Herlembaldo agit Puricellus,
pag. 300, prosequitur coeptam narrationem
his verbis: « Inter tot angustias tantasque, cum tota
foret in urbe luctus omnis ordinis et aetatis utriusque
sexus | null | dbdb9aac-476f-4585-9f34-ee91a50934b2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, solius Herlembaldi intrepidus perseverabat
et inflexibilis animus. Siquidem instantibus Albis
Paschatis baptismi » (Pascha autem tunc recurrebat
5 Aprilis) « satagebat, sicut praeterito fecerat anno,
ignoto chrismate inchoare mysterium. Cumque cardinales
ecclesiae, quorum intererat sacrare fontes.
nollent contra solitum agere, astat illico Luitprandus
quidam, presbyter nuncupatus, a progenitoribus
vernula, qui jussu ac virtute illius ordinariorum
usurpavit officium, venientes inconsulte baptizans.
20.
« Et haec quidem violentia, recenti juncta incensae
civitatis memoriae, quamplurimos offendit
graviter cives, praecipue milites . . . . . Unde factum est (pag. 325)
ut simul diebus aliquot extra urbem
exeuntes, suam sibi jurarent, magna plebis cum
parte, justitiam et S. Ambrosii honorem, ac dono
regis accepturos sese pastorem. Cumque ingrederentur
communiter urbem, Herlembaldus, ut semper
consortis impatiens, astantibus sibi concionabatur
more suo. Ut vero cohibere furorem ultra non
valuit, facto cum suis impetu et clamore, festinanter
arripit arma, vexillum, quod S. Petri dicebat, dextra
gerens, et contra cives, dum parte surgunt ab omni,
armatus prorupit in medium; quem in momento ac
prima fronte belli tanta adversariorum oppressit incursio
ut nihil memorabile posset ab illo fieri. Ubi
vero circumventus est undique, illico crebris configitur
ictibus, dictoque citius moriens corruit, comitatu
ejus exiguo circumquaque disperso. Cujus cadaver
exanime, prostratum humi, discerptis exuitur
indumentis, nudatumque fustibus undique tunditur
ac petris, ut qui vivens multis terrori fuerat,
multorum subjaceret lusibus moriens; et cum gestaretur
humandus, nulla illum exsequiarum est
prosecuta devotio. Posthac Luitprandus presbyter »
(qui cum Herlembaldo in hostem processerat crucem
praeferens) « dum fugeret, auribus truncatur et
naso, ut qui alienum praesumpsit officium, quod habere
videbatur, amitteret. Eadem hora, post hoc insigne
tropaeum, cives omnes triumphales personant
hymnos, Deo et patrono suo Ambrosio, armati
adeuntes ipsius ecclesiam. In crastinum vero simul
cum clero laici, in litaniis et laudibus, ad sanctum
denuo procedentes Ambrosium, reatus praeteritos
confitentur alterutrum, absolutione vero a sacerdotibus,
qui praesto aderant, celebrata, reversus est in
pace populus universus ad propria. »
21.
Si tamen pax aliqua potest esse impiis, per
magis impios sacerdotes magis magisque ad schisma
fovendum obligatis; unde (verius quam intende it
Arnulfus apud Puricellum pag. 315) ad porro secuta
progredi se ait; « praedictis rebus, non plane compositis,
sed involutis. » Quaenam autem porro secuta?
« Saepe jam dicti Mediolanenses, inquit, pro
petendo episcopo ultra montes Henrico regi legationem
dirigunt, mandantes Herlembaldicae interfectionis
triumphum. Quo cognito, laetatus est rex
ille supra modum, quemcunque vellent se daturum
promittens episcopum. » Et paulo post: « Interea
legatis Mediolanensium ex clero et populo super re
praefata regem adeuntibus, Tedaldus quidam, Mediolanensis
Ecclesiae subdiaconus, capella militabat
in regia. Cui rex, multa volvens ac revolvens consilia,
proprio tandem indulgens arbitrio, Ambrosianum
tradidit praesulatum, posthabita Gothofredi
illius adhuc viventis investitura et unctione, Athonis
quoque Romae tunc degentis electione. Quid plura?
Susceptus est praesul ille a clero et populo . . . . . cui
etiam suffraganei, iidem ipsi, qui Gothofredum consecraverant,
manus imponunt, » die 4 Februarii
1076 (uti ostendi in Exegesi de episcopis Mediolanensibus),
non obstante quod Gregorius papa, per
datas VII Idus Septembris praegressi Tedaldo mandasset
ut Romam veniret, electionis suae rationem
redditurus, interim vero sacros ordines ne susciperet;
VI quoque Idus Octobris scribens Vercellensi,
Taurinensi, Astensi, Iporediensi, Laudensi et
caeteris suffraganeis sanctae Mediolanensis Ecclesiae,
significaverat quid Tedaldo scripserit; eisque praeceperat
eum ad sacros ordines ne promoveant. Hic
vero non se potest continere Arnulfus, quantumvis
partis regiae studiosus, quin exclamet: « Res mira,
et cunctis retro temporibus inaudita, ut urbis
unius uno electo antistite, sacrato altero, uno
eodemque tempore tertius erumpat! »
22.
Falli hic Arnulfum vult Puricellum, dum ipso
incendii secundi anno, et ante Tedaldi electionem
atque ordinationem schismaticam, interfectum Herlembaldum
dicit, atque id factum contendit paulo
post Pascha anni 1076, id est mense Aprilis. Sed
quomodo falli potuit is qui tunc, cum res agebatur,
scribebat, et scribendi finem fecit anno post sequenti | null | d6844003-34a2-4140-a1d6-70aa15337b03 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
1077? Me certe ad id dicendum non cogunt
verba Andreae, dicentis, num. 80, quod martyrii
palmam assecuto Arialdo, Deus, « decimo post anno
Herlembaldum fidelem socium associavit in regno
caelorum, in quo decimo anno ista scripta sunt ad
laudem Dei ejusque famuli Arialdi. » Non, inquam,
haec me movent: quia ibi video sollicitum Andream,
ut in iis quae Arialdum spectant, inveniat denarium
numerum; quem ut reperiret in annis utrique
morti mediis, potuit incompletos eos sumere, primumque
numerare ipsum quo caesus Arialdus est,
licet jam media ex parte decursum, et sic decimus
post, erit ipse quem statuit Arnulfus, quemque ei
disputare nequeo, annus 1075. Biennio autem post,
Henrico rege ad communionem ecclesiasticam recepto,
« Mediolanensis populus, Theodaldi societate
culpabilis, (divina prohibente lege communicare
cum excommunicato,) missis domino papae legatis,
solutionem imploravit. Cui legationi, » inquit Arnulfus,
« etiam ipse interfui, de praeteritis satisfaciens,
in futuro castigari promittens; » adeoque ea
quae contra « sanctos Arialdum et Herlembaldum »
acerbius scripserat correcturus, si denuo scribere
eamdem historiam debuisset vel potuisset, nisi forte
etiam tunc adhuc persistebat in priori opinione,
quod illi, justum quidem, sed non juste fuerint prosecuti,
modum et terminos suos cujusque ordini
praefixos excedendo. Hanc certe opinionem retinebat,
jam quadamtenus emendatus, cum scriberet
apud Puricellum pag. 329: « Si quae sunt aliorum
bene dicta vel acta, non improbamus, nec ullo
modo dissentimus ab omnibus illis qui venales reprobant
consecrationes et sacrorum incontinentias
ordinum, ea tamen ratione ut a Paulo non discrepemus
auctore; ait enim: « Omnia autem honeste
et secundum ordinem fiant (I Cor. XIV, 40). »
23.
Nihil contra hanc legem, ne ab Herlembaldo
quidem peccatum censuit Andreas, cum « in defensione
justitiae martyrio coronatum » pronuntiavit,
num. 34; nihil etiam Gregorius papa, scribens
« Wifredo Mediolani militi; quem, » post Herlembaldi
caedem, « ad confortandos Christi milites
animum et fortitudinem resumpsisse » intellexerat.
Mentem autem suam manifestius luculentiusque
declarat in epistola ad praefatum Liprandum. quam
ex ejus nepote Landulfio a S. Paulo sic recitat Puricellus
pag. 327:
« GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, LIPRANDO
sacerdoti, salutem et apostolicam benedictionem.
« Si sanctorum memoriam veneramur, de quorum
legimus morte et abscissione membrorum; si patientiam
laudamus eorum, quos a Christi fide nec
gladius nec ulla poena divisit; tu quoque, abscisso
naso et auribus pro Christi nomine, laudabilior es,
qui ad eam gratiam pertingere meruisti, quae ab
omnibus desideranda est; qua a sanctis (si perseveraveris
in finem) non discrepas. Integritas quidem
corporis tui diminuta est; sed interior homo, qui
renovatur de die in diem, magnum sanctitatis suscipit
incrementum: forma visibilis turpior, sed
imago Dei, quae est forma justitiae, facta est in diminutione
jucundior, in turpitudine pulchrior; unde
in Canticis canticorum gloriatur Ecclesia, dicens:
« Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem (Cant. I,
54). » Quod si interior species nihil passa est detrimenti
iis abscissionibus, non est abscissum a te
sacerdotale officium, quod proprium est sanctitatis;
et non tam consideratur in integritate membrorum
quam in integritate virtutum. Unde imperator Constantinus
Hierosolymitani episcopi cujusdam oculum »
(S. Maximi scilicet, de quo actum 5 Maii)
« pro Christi nomine erutum saepe osculabatur; et
exemplo Patrum atque documento majorum didicimus
non auferre sacrum officium martyribus, pro
hujusmodi caesura membrorum.
24.
« Proinde, martyr Christi, confortare in Domino.
Magis credas in te nunc esse presbyteratus
officium, quod prius olei unctione, nunc tui est
sanguinis tinctione commissum; et quanto minus
habes quod possit auferri, tanto minus timeas praedicare
quae vera sunt, seminare quae centuplicata
reddentur. Scimus quidem te ab inimicis sanctae
Ecclesiae semper inimicari et affligi, sed ne eos
timeas neque perterrearis, quia non tam te quam tua
omnia, sub nostra et apostolicae sedis tutela, cum
magna charitate tenemus. Et si in aliquibus tibi
necessarium fuerit apostolicam sedem appellare,
concedimus; et si ad nos et si ad nostram sedem
veneris, cum gaudio et magno honore suscipere
parati sumus. » Utinam sic | null | c8745690-8824-4d0d-9966-77929c5897b6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
etiam haberentur litterae,
quas, intellecta Herlembaldi morte, ad eos
qui ipsam significabant, dedisse Gregorium credibile
est, plenas aestimationis et affectus, nec non
comprobationis actorum ab eo, quibus obstrui similiter
possent ora, de eo aeque ac S. Arialdo loquentium
iniqua. Nunc quod superest, quidquid ex
Puricello colligere possumus, ad utriusque honorem
pergamus decerpere, adductis auctorum, quae repraesentat,
verbis.
CAPUT IV. #SS. Herlembaldo et Arialdo erecta in S. Dionysio monumenta.@#
25.
Obiit Gregorius papa VII anno 1075, decimo
post Herlembaldi caedem anno; cujus ut sancti
Vitam illustravit Henschenius 25 Maii. Obiit etiam
eodem anno eodemque die, aut saltem sequenti,
Aronae Tedaldus, pseudoarchiepiscopus Mediolanensis.
Huic suffectus Anselmus est, Romana sede
per duos fere annos vacante. Non audet Puricellus
liberare ejus institutionem a vitio electionum praecedentium;
cum ipsa illa quam dixi apostolici culminis
vacatio, Henrico, manutenendae investiturae
studiosissimo, commodam occasionem praeberet
usurpandi juris, a Gregorio VII abjudicati. Quomodo
autem in ordinatione suscipienda sese gesserit Anselmus
iste, a quibus, et quando illam susceperit,
nihil hic attinet discutere; satis sit dicere quod
Bertholdo Constantiensi, pontificiarum partium scriptore,
dicatur obiisse anno 1093 « in causa S. Petri
studiosissimus, » adeoque a Victore papa II, qui
anno 1086 in Pentecoste ordinatus est, vel ab Urbano
papa II, qui postea annis 11 et mensibus aliquot
tenuit Ecclesiae catholicae gubernaculum, et
receptus et agnitus fuit verus S. Ambrosii successor.
Etenim illius ad hunc exstat apud Ivonem parte VI.
cap. 406, rescriptum hujusmodi: « Discretioni nostrae
videtur quatenus, secundum praecepti nostri
tenorem, quando secundum Ecclesiae vestrae morem
sacros daturus quibuslibet aliis ordines, benedicere
coeperis, eos, quos tua duxerit solertia reconciliandos,
inter benedicendum et manus imponendum
facias interesse; quibus caetera omnia consecrationis
instrumenta, praeter unctionis, explebis, et sic ad
sancta ministeria reconciliabis. »
26.
Anno 1095 Placentiae synodum celebravit Urbanus:
« Huic, » teste Bertholdo Constantiensi
« interfuerunt Saltzburgensis archiepiscopus, et
Pataviensis episcopus de Bajoaria, de Alemannia
vero Constantiensis, qui et Arnulfum Mediolanensem
archiepiscopum, diu quidem electum, sed nondum
consecratum, eodem tempore ex concessione
domini papae Mediolani consecravere. » Supervenit
deinde illuc pontifex ipse, qui quid tunc egerit Mediolani,
collegit Puricellus ex quadam ms. marginali
additione, ad caput ult. libri III, Annalium
Landulfi Senioris, nihil quam Arnulfus fuit aequioris
ad memoriam Herlembaldi. Ibi post haec scripta in
margine verba, « Occiditur Herlembaldus ab Arnaldo
de Raude; » sic insuper legitur: « Versus super
sepulcro Herlembaldi in S. Dionysio, quem sanctorum
martyrum catalogo adnotavit Urbanus II; qui
cum Arnulpho archiepiscopo millesimo nonagesimo
primo, corpus ejus tumulavit, » (ubi « nonagesimum
quintum » annum legendum merito censet Puricellus,)
quia ipse Herlembaldus, vexillifer Ecclesiae ac tutor,
ab adversariis Ecclesiae occisus est.
#Hic Herlembaldus, miles Christi reverendus,@#
#Occisus legitur qui coeli sede potitur.@#
#Incestus reprobat, Simonias et quia damnat,@#
#Hunc Veneris servi perimunt Simonisque maligni:@#
#Urbanus, summus praesul dictusque secundus,@#
#Noster et Arnulfus, pastor pius atque benignus,@#
#Hujus membra viri tumulant translata beati.@#
27.
Quod autem primae sepulturae locus non fuerit
alius, quam quo ipsum postea papa detulit, intelligendum
nobis praebet Petrus Azarius apud Puricellum,
pag. 22, ubi primum narrat, quod « audientes
nobiles milites, de Mediolani proscripti, bona
nova de dato sibi archiepiscopo, » (etsi revera necdum
datus esset, sed solum promissus,) « confortati
sunt valde; et congregantes amicos ex omnibus partibus
civitatis Mediolani, ipsam civitatem aggressi
sunt. Quod sentiens Herlembaldus Gotta, dominus
populi primus, exivit obviam inimicis, cui occurrit
in campo Herlembaldus » (aliis Arnaldus dictus)
« de Raude, miles proscriptus, atque ipsum de equo
dejecit et decapitavit. » Addit deinde Azarius: « Et
sic in sancta confessione moriens sepultus fuit in
ecclesia SS. Protasii et Aurelii, id est, S. Dionysii
inter martyres. » Hieronymus Montius, Mediolanensis
jurisconsultus et orator, postea etiam senator
et praeses sanitatis, in panegyrico quem recitavit
anno 1547, cum Herlembaldum quoque ex eo laudasset,
quod « legem in | null | dfb40dce-5e9f-4124-8772-a592a272aa62 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Ecclesia Mediolanensi promulgari
procuravit, ne clerici uxores ducere, neve
matrimonio jungi possent . . . . . Ea causa, inquit, offensos
clericos, » (melius dixisset eorum fautores
nobiles,) « necem homini intulisse reperio apud auctores;
a populo vero divinos illi honores, ob tam
celebris facti memoriam exhibitos, inclusumque
ferrea arca cadaver, divi Dionysii templo, in nostram
usque diem servatum novimus. »
28.
Bernardinus Corius, cap. 9, « arcam » appellat,
« ferreis laminis circumdatam. » Paulus Morigia,
in suo Sanctuario Mediolanensi anni 1603,
inter corpora, tunc adhuc quiescentia in aede S. Dionysii,
recenset quidem « corpus S. Herlembaldi
martyris; » sed ex fide antiquorum chronicorum,
potius quam ex praesenti conspectu; idque quia
« anno 1549 Ferdinandus Gonzagua Mediolanensis
gubernator, volens civitatem moeniis cingere ex artis
militaris praescripto, coepit ab exstruendo S. Dionysii
propugnaculo, cujus licet noviter structam ecclesiam,
bona tamen sui parte truncavit, tota scilicet
tribuna cum sanctuario sive crypta sacra. » Ex qua
occasione abolita fuisse « SS. Arialdi et Herlembaldi »
monumenta, videtur agnoscere Puricellus
pag. 384; sic enim loquitur: « Si quis tandem requirat
utrum sanctorum corpora etiamnum in hac
S. Dionysii, si non aedicula subterranea (quam utique
dirutam fassi sumus) certe saltem ecclesia utcunque
perseverent, nec alio translata unquam fuerint;
ego quidem adhuc nihil habeo causae, cur de
corpore quiddam Herlembaldi ambigam. »
29.
Ad S. Arialdum autem quod attinet, Landulfus
senior, coaevus illi, sed studio partium infensus
historicus, apud Puricellum, pag. 12, post nescio
quae scripta de corporis inventione vel ostensione
(nec enim placuit Puricello ea publicare) deinde
« multis, inquit, dubitantibus, multisque congaudentibus,
plurimisque credentibus, tandem pallio
superimposito, lectica compositus est. Quo assumpto
et quasi Levita cum stola ornato, summis cum
litaniis magnisque exsultationibus plurimisque confrequentationibus,
in monasterio S. Celsi humatum
est. His itaque peractis, Herlembaldus suis cum omnibus
magnisque caeremoniis, quasi novum martyrem
celebrantes, phantastica delusi imagine (ut
postea in tempore quarti Anselmi archiepiscopi apparuit)
sedulo ac devote colebant. Cum enim post
biennium suae consecrationis » (id est anno 1099
secundum meum alibi calculum, etiam a Puricello
pag. 382, probatum,) « cum, inquam, dominus Anselmus
Arialdi ossa ac corpus, qualiter male olim in
veritate fuissent humata, comperisset, curialiter cum
paucis clericis ad locum tendens, ossa quae habere
potuit colligens, in ecclesia S. Dionysii humavit. »
Quibus verbis videtur indicari, istud quod Herlembaldus
transtulit, et apud Sanctum Celsum tumulavit
corpus, non fuisse verum corpus sancti Arialdi.
30.
Sed in hoc « splendide mentiri » Landulfum
censet Puricellus aeque ac ubi dixit quod, « transactis
aliquantis » a prima « in arce Travali deportatione
diebus, ejus cadaveris fetor castellum omne,
ita ut omnes nausearent fugientes, occupavit. » Sane
quam hoc certo falsum est, ut supra vidimus ex
veraciori teste B. Andrea, tam illud quoque, de
ablatis clam ex arce praedicta ossibus, debet confictum
ab inimicis censeri. Utrumque fortassis pedem,
mortuo abscissum num. 74, ex praedicto loco
requisivit archiepiscopus, vel ex loco carnificinae
dexteram auresque et caetera membra viventi amputata,
eaque junxerit reliquo apud S. Celsum tumulato
corpori, ac pariter ad Dionysii transtulerit,
monumentum eis daturus prope monumentum S.
Herlembaldi. Qui Landulfi istius ac deinde Arnulfi
historias transcripsit librarius, apud Puricellum
pag. 11, sic notavit in margine: « Nec mirandum, si
iste historiographus, et sequens, non laudent istum
Arialdum, quia ipsi erant fautores sacerdotum
uxoratorum, concubinariorum et Simoniacorum, a
quibus B. Arialdus passus est. » Deinde in eodem
margine describit versus « super sepulcro S. Arialdi »
repertos, sed veluti consequenter legendos ut
infra, cum verosimile mihi sit, duplex, aut etiam
triplex epigramma hic haberi, quorum alterum arcae,
alterum lavello seu absidi appictum vel insculptum
fuerit; tertium, communis fuerit, et inter utrumque
duorum monumentum scriptus titulus.
31.
Indicasse hoc videtur scriptor cum addit:
« Tres isti versus loquuntur de Arialdo et Herlembaldo, »
scilicet tres ultimi, sic descripti:
#Sanctos | null | d3553926-5f66-445d-9f8c-3430e72816f0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
thesauros venerare per omnia charos,@#
#Hos pugiles Christi, gens inclyta Mediolani,@#
#De cujus sancti sunt isti sanguine nati.@#
Arcae ipsi tres primos versus sic ascripserim, ut
eis addere velim unum ex Herlembaldi epitaphio
assumptum, et ad supplendum defectuosum sensum
perquam utilem.
#Martyr Levita jacet hac Arialdus in urna.@#
#Truncatus moritur; sed vitae dona meretur;@#
#Hoc mausoleo reverenter condita digno;@#
#Incestus reprobat, Simonias et quia damnat.@#
Similiter tribus aliis versibus super lavello locandis
deesse videtur caput; quod ex eodem
Arialdi epitaphio sic mutuabor:
#Dum veneris servos reprimit Simonisque maligni;@#
Deinde subjungam, sensum utcumque habituros tres:
#His geminis causis Arialdus passus ab istis,@#
#Martyr in ecclesia Levita reconditus ista.@#
#Transtulit Anselmus pastor venerabile corpus.@#
32.
Istaec utcunque se habeant, allegat, p. 14,
Puricellus, commodatum sibi ms. « de archiepiscopis
Mediolanensibus, a S. Barnaba usque ad Joannem
Arcimboldum, » id est usque ad annum 1550,
« quibus addita sunt quaedam ex collectis per N.
Fontanam: » hic vero « ex Andreae Alciati Antiquario, »
ad nomen Guidonis archiepiscopi, sic
notat: « Sub hoc Guidone de Velate Valvassorio,
Arialdi ex Alciata gente sepulcrum. Relatus est
inter divos ab Alexandro II, sepultus in D. Dionysii
tumulo marmoreo; sed millesimo quingentesimo
octavo, a Ludovico duodecimo Francorum rege,
Parisios pro corpore S. Dionysii translatum est. »
Melius tamen fortassis notaretur annus 1509, quando
in Insubria regem fuisse constat, Maximiliano imperatori
pontificique Julio contra Venetos foederatum;
ubi inito ad flumen Adduam praelio, victoriam
ingentem retulit. Videtur autem rex petiisse corpus
S. Dionysii Mediolanensis, ut ipsum jungeret duobus
aliis SS. Dionysiis, Parisiensi scilicet, quem
Areopagitam vulgus credebat, et Corinthiorum episcopo,
de cujus corpore illuc sub annum 1215 translato
egit Henschenius 8 Aprilis, sed deprecantibus
ne illo tutelari suo privarentur Mediolanensibus,
corpore S. Arialdi contentus abierit; hoc vero quid
porro factum sit, hactenus non potui invenire.
33.
Aliud epitaphium, sed nescio an non ab ipsomet
Alciato compositum, certe in praelaudato illius
Antiquario a Fontana transcriptum, et forte nusquam
positum, sic recitat Puricellus, pag. 15.
ARIALDO DIACONO.
#Qui, nemo ut melius, divini mystica verbis@#
#Tradidit, et populi solus in ore fuit;@#
#Qui lapsos mores disciplinamque cadentem@#
#Et Thyasi errores corrigere ausus erat;@#
#Hic Arialdus adest. Heu noxia vita nocentum,@#
#Quae censorem ullum ferre molesta nequit!@#
#Clam raptum, appensumque molae, projecit in undas@#
#Verbani, ut rapidis piscibus esca foret:@#
#Deinde sed inventum, atque illaeso corpore, templis@#
#Est dignata novum martyra posteritas.@#
CAPUT PRIMUM. #Pacem aegre constitutam turbat Guido, Gothofredo Simoniaco pro se substituto; contra hunc Mediolanenses educit Herlembaldus.@#
1.
Desinente hic Andrea, Landulfus Junior unum
adhuc addit: « De Arialdi, » inquiens, « morte
doluit papa Alexander; unde anno sequenti, scilicet
millesimo sexagesimo septimo, cum idem papa iret
ad synodum, quam Mantuae celebravit, Mediolanum
venit, multaque fecit statuta de statu Mediolanensis
populi et cleri., beatumque Arialdum sanctorum
martyrum catalogo adnotavit. » Quae etiam verba
ex autographo transcripta Joannes Mabilio digna
censuit tomo I Analectorum suorum. De synodo
ejus anni testis habetur Sigebertus Gemblacensis,
non totis quinquaginta annis post, cum ait, « Romae
duobus de papatu contendentibus » (nam Cadolus
Parmensis episcopus, ab Henrico rege petentibus
Romanis submissus contra Alexandrum, anno 1061
inthronizatum 30 Septembris, non multis mensibus
post scilicet 14 Aprilis, conatus frustra fuerat sedem
occupare; seque, licet variis synodis condemnatus,
pergebat gerere pro pontifice); « contendentibus ergo
duobus, Mantuae synodus colligitur; et, mediante
Annone archiepiscopo Coloniensi, Alexander se
jurejurando de Simonia expurgans, in sede apostolica
subrogatur, » id est confirmatur, seu declaratur jure
subrogatus. « Cadolus vero, ut Simoniacus repudiatur. »
Eumdem synodi istius annum confirmat
franciscus Maria Florentinius, inter Memorias comitissae
Mathildis pag. 88., ex ipsius Alexandri epistola
ad Gervasium Remensem, affirmante, quod
Cadolus « Romanam Ecclesiam per quinquennium,
nunc callida tergiversatione, nunc hostili invasione,
oppressit: | null | 4ef2f543-b5ac-469d-8e69-798295d3d1c1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
» ut corrigendus omnino sit Ptolomeus
Lucensis, ducentis annis Sigeberto posterior, et
biennio serius rem actam referens; nec probandus
Baronius, cum triennio citius factum statuit. Interim
tamen ex Ptolomaeo discimus, quod « concilium »
praedictum « Alexander celebravit praesente
imperatore » utique S. Annonis opera jam reconciliato,
« omnesque episcopos schismaticos cum Cadolo
ad gremium Ecclesiae retulit, ipsosque sibi
reconciliavit, totumque populum sibi faventem, contraxitque
moram in toto spatio illius anni, pro majori
firmitate pacis et unitate. »
2.
His ita se habentibus, nihil mirum fuerit, si
Mantua rediens Alexander, Mediolani substiterit
diebus pauculis, et absque caeremonia ulla, ac solo
forsitan vivae vocis oraculo, approbavit venerationem
quae B. Arialdo a fidelibus deferebatur, tanquam
martyri; idque ad instantiam Herlembaldi
aliorumque Arialdo devotorum: quamvis etiam
ante concilium, vel ibi vel alibi, in gratiam recepisset
archiepiscopum Guidonem. Hic enim, quemadmodum
in priori judicio coram Petro Damiani, « ut
est professionis, » legatis deferendae, « admonitus, »
non solum acquievit Petro cardinali sinister assidere,
Alexandro, tunc Anselmo Lucensi, dexteram
obtinente; sed « impiger obtulit ultro etiam, ut,
si » Petrus « praeciperet, in scabello, quod ejus suberat
pedibus, sine controversia resideret, » similique
promptitudine admisit, signavit juravitque implere
quidquid idem legatus tunc ordinavit, sicut ipse
S. Petrus Damiani prolixe narrat: ita idem Guido
nihilo nunc minori profitendae vel simulandae poenitentiae
atque obedientiae promptitudine, potuit videri
meruisse a pontifice, pacis cupientissimo, indulgentiam;
ut ab excommunicationis vinculo absolutus.
Mantuano interesset conventui, et suum ibi gradum
teneret. Quod autem ad statuta attinet, quae Mediolani
fecisse Alexandrum dicit Landulfus, ea non
alia esse existimo quam quae legati sui, post synodum
ad res ordinandas missi composuerunt, quaeque
superveniens postea pontifex potuit confirmasse,
nullo de Arialdi causa, deque caedis auctoribus instituto
judicio, ne pax, noviter coalita, dissolveretur.
3.
Ea quomodo composita tunc quadam tenus
fuerit, breviter apud Puricellum pag. 248 tradit historiographus
Arnulfus, his verbis: « Nulla interim
erat requies praedonum in diripiendis substantiis
clericorum. » Ita malevolus ille interpretatur zelum
Herlembaldi in persequendis caedis reis pro suo defensoris
munere, et in exigenda a clericis, quam se
observaturos juraverunt S. Petro Damiani, vel continentia,
vel cessatione a ministeriis, quae non nisi
per impollutos tractanda sunt. « Ad quod sedandum
litigium tunc temporis » (Alexandro adhuc in Lombardia
praesente et ordinante) dicit Arnulfus « Maynardum
episcopum Sylvae Candidae et Minutium
cardinalem episcopum » (ipse « Joannem cardinalem
presbyterum » subscribendo se nominat) « Romanos
legatos venisse Mediolanum. Qui dum praecepto
apostolico Alexandri pacem evangelizarent omnibus,
consulte satis provident de nece Arialdi
foedus componere; deinde inter clerum judicantes
et populum, eleganti scripto constituunt quid fieri
debeat in posterum. » In hoc illi: « Quia per confratrem
nostrum, inquiunt, D. Petrum Ostiensem
episcopum, reverendae sanctitatis virum, quaedam
sunt olim in hac urbe correcta, non opus est ea, vel
praeteritas lites, omnibus notas, replicare, sed quae
nunc sunt canonica disciplina a nobis statuta, ad
futurorum memoriam litteris exarare. » De Guidone
etiam, ut vere archiepiscopo, adeoque ut reconciliato,
loquuntur honorifice, dum art. 15 jubetur
« Laicus quiscunque clericos » potestatis suae, quos
« sciverit feminam retinere vel in fornicationis crimen
casu incidisse, indicare archiepiscopo et ecclesiae
ordinariis, quibus cura ista commissa fuerit;
si vero archiepiscopus vel sui ordinarii, postquam
audierint, hoc neglexerint, ipse laicus, nec officium
facere, nec beneficium alicui ex illis permittat tenere,
donec culpam deserat, et digne Domino per
poenitentiam satisfaciat. » Et rursum num. 18, jubetur
« antistes, qui nunc est, vel quicunque deinceps
fuerit, semel aut bis per omnes plebes circumire. »
Totum statutum legi apud Baronium potest,
aut ex eo in libris Conciliorum, ubi illud invenietur,
factum « anno ab Incarnatione D. N. Jesu
Christi 1067, pontificatus vero domini Alexandri II
papae VI, indict. V, die 1 mensis Augusti. »
4.
« Nec tamen his contentus Herlembaldus » (inquit
apud Puricellum pag. 257 praedictus Arnulfus)
utpote jam experientia doctus, quam parum | null | aa88810b-8547-42f0-9c60-e62c7e4712fb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vel
nihil esset fidendum Guidonis poenitentiae, vel simulatae
vel inconstanti; sed « pergens Romam »
(anno, si non fallor, 1068,) « novum init cum Romanis
consilium. Vetus quippe fuit Italici regni conditio,
perseverans usque in hodiernum, » (id est
annum 1077,) « ut, defunctis ecclesiarum praesidibus,
imperator vel rex provideat successores Italicos, a
clero et populo decibiliter invitatus. Hoc Romani
canonicum esse negant; sed instantius archidiaconus
Hildeprandus, qui cum abolito veteri novum
tentaret inducere constitutum, » (verius dixisset,
abolito subreptitio, vetus reducere,) « palam fatebatur
haud secus sedari posse Mediolanense dissidium,
quam canonicum habendo pastorem, ad quem eligendum
necessarium fore dicebat Romanum consensum.
His instructus assertionibus Herlembaldus,
Mediolanum veniens, quae audierat festinanter exsequitur.
Prius ergo secreto paucos convenit ex
amicis; a quibus cum exigeret sponsionem celandi
credita, caute subintulit juramento causam futuri
eligendi pastoris, post decessum praesentis: deinde
diu noctuque laborans, laicos quosque et clericos
eidem juramento reddidit obnoxios. Interim tamen
a persequendo praesulem Guidonem non destitit,
omnesque suae consanguinitatis affines. » Ita ille in
Herlembaldum invidiose atque calumniose, porro
tamen describendus, ut substantia historiae habeatur,
discreti lectoris judicio facile separanda a
scoria sequioris erga Romanae Ecclesiae jurisdictionem
affectus. Sic ergo progreditur:
5.
« Archiepiscopus autem, cum tot nequiret imminentes
tolerare pressuras, aeternam maturus et
diuturno languore membris omnibus dissolutus, arbitratus
est forte conveniens ut, quod ille (Herlembaldus)
faciendum praeviderat, ipse quoque faciendum
praeveniret, scilicet ut dignitatem propriam alteri se
vivente concederet. Per idem tempus fuerat quidam
ordinarius Ecclesiae subdiaconus, nomine Gothofredus,
illius a secretis prae omnibus unicus; qui, ex quo
domini sui penetraverat mentem, in se transferendum
omnimodis satagebat honorem. Secreta igitur
facta conventione cum eo, praesul, datis communis
pacti ex alterutro sacramentis, dignitatem deponit
abssas, virga cum annulo Caesari per legatos directa.
Gothofredus autem, cum jam pridem labore
multo regis conciliasset affectum, recenti tamen
pacto ab eodem Augusto gaudens adeptus est praesulatum.
Verumtamen juxta Scripturae veritatem,
mistus est dolori risus, et extrema gaudii occupavit
luctus (Jac. IV, 9): reprobatus enim a civibus,
nullis in locis episcopatus vel ad hospitandum suscipitur,
ipsis etiam factus invisus agricolis. Hunc
Romani domini cum apostolico jure statim condemnant
canonico, judicii sui litteras Mediolanensibus
super illo mittentes. » Si ejusmodi litterae
superessent, certius definiremus annum quo acta
haec sint: interim videmur, non multum aberraturi,
si anno 70 currentis saeculi acta dicamus; pergit
porro apud Puricellum pag. 259 et seqq. Arnulphus:
6.
« Qua elatus Herlembaldus fiducia, acrius insurgit
non solum in illum (Gothofredum), verum
etiam in fautores omnes, universa ferro et flammis
demoliens; contra quem etiam per vicos et castella
multorum exegerat sacramenta. Unde fit ut, si
quando de facultatibus ecclesiae aliquod praesumere
nititur, ab omnibus penitus interdicatur, quemadmodum
factum est in aliquibus, de quibus enarrare
per singula longum est, imo superfluum est indicare.
Interea Guido fatebatur se Gothofredi delusum
insidiis, communis pacti transgressorem illum appellans.
Qui cum amissum vellet reparare honorem,
cum Herlembaldo pacis foedera sociavit. O mens
caeca mortalium! Veniens enim illo duce Mediolanum,
non ad urbem ut voluit, sed ad S. Celsi monasterium
ducitur, de privato factus privatior; ibique
commendatus custodibus multis diebus ibi
vixit, gloriosius hac vice delusus, » qui multos deluserat.
« Gothofredus autem pluribus jam coarctatus
obstaculis, cum parte suorum aliquo suo se collegit
in oppido, quod vulgo Castellio dicebatur, inexpugnabile
revera praesidium, moenibus ac loci natura
munitum.
7.
« Ex eo saepius erumpens (Gothofredus) cum
supra modum praedis inhiaret ac caedibus, indignati
Mediolanenses proponunt arcem illam protinus
expugnare. Nec mora, instructo exercitu, et iis quae
ad usum militiae fuerant necessaria paratis, procedunt
omnes; castra metati ad radicem montis (aberat
enim ab urbe vigesimo paulo plus milliario)
mox undique circulantes, incessanter oppugnant;
ad hoc cunctos regionis illius instant congregare
agricolas, diuturnam jurantes obsidionem. Constituunt
ergo petrarias, et omnis generis bellici machinas;
sciridas quoque, ballistas, milleque mortis
parant insidia. Obsessis vero ad posse repugnantibus,
multa quotidie cruoris fiebat effusio, adeo | null | 0a3c32d7-801a-4bbb-bae2-217f6562ad0f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ut
in ipsa quadragesimae venerabilis observantia, nulla
fuerit caedis humanae abstinentia. Hac itaque tempestate,
cum rarus in urbe populus sua frueretur
securitate, repentina calamitas provisam invasit
urbem. Horresco referens. Primo namque quadragesimae
Sabbato » (fuit id anno 1071 die 19 Martii,
cum Pascha tunc fuerit celebrandum 24 Aprilis,)
« magno civitas conflagravit incendio. Cumque vehemens
tunc flaret turbo ventorum . . . . . o quae et
qualia domorum aedificia, quamque decora combusta
sunt moenia! . . . . . sed, quod est omni damno
deterius, plures sanctorum crematae sunt basilicae,
in urbe et extra . . . . . » Distinctiora vide apud Puricellum
in Monumentis Ambrosianis, pag. 461: ego
ad Herlembaldum festino
8.
« Ubi autem rumor tam dirus castris insonuit, »
inquit Arnulphus, « quamplures illico relicta
obsidione eunt ad tenues ab igne reliquias, et
miseram visitare familiam. Herlembaldus vero cum
aliis retenta parte castrorum perseverat obnixius,
quotidie belligerare non desinens. Gothofredus autem,
tribus jam obsessus mensibus, ut vidit tenuem
castrorum exercitum, clam vocare suos et caute
satis procurat amicos. Cumque paschales instarent
feriae, convenientes in unum, constructa acie protinus
in castra consurgunt, impetu et clamore non
modico; nec minus obsessi, ruptis claustris, undique
prosiliunt. Herlembaldus autem, tanto positus in
discrimine, arreptis armis, audet cum suis paucis
juxta vires obsistere, signifer ipse factus; et nisi
sua suorumque pugnasset audacia, dies illa sibi
fuisset extrema. Videntes autem multi paucorum
constantiam, ultro recedunt, educentes secum ab
oppido Gothofredum. Hos longe prosecuti sunt Mediolanenses,
conglobati repente similiter, et qui in
castris fuerant, et qui in urbe remanserant; nec a
prosequendo diebus aliquot cessarunt et noctibus,
donec in summa constitutos necessitate coegerunt
illos iterum Castellonem intrare. Post haec redeuntes
Mediolanenses ad urbem, jurejurando definiunt
Gothofredum nunquam recipiendum, imo alterum
de catalogo majoris ecclesiae communiter eligendum.
Jam enim migraverat a saeculo archiepiscopus ille
Guido, » die 23 Augusti, « sepultus in loco qui vocatur
Burguli vulgo, » (nunc Alexandria civitas ibi
fundata creditur,) « ubi post urbis incendium » per
ipsum elapsus vel abire permissus e custodia S. Celsi,
« in amaritudine animae diem clausit extremum. »
1.
Desinente hic Andrea, Landulfus Junior unum
adhuc addit: « De Arialdi, » inquiens, « morte
doluit papa Alexander; unde anno sequenti, scilicet
millesimo sexagesimo septimo, cum idem papa iret
ad synodum, quam Mantuae celebravit, Mediolanum
venit, multaque fecit statuta de statu Mediolanensis
populi et cleri., beatumque Arialdum sanctorum
martyrum catalogo adnotavit. » Quae etiam verba
ex autographo transcripta Joannes Mabilio digna
censuit tomo I Analectorum suorum. De synodo
ejus anni testis habetur Sigebertus Gemblacensis,
non totis quinquaginta annis post, cum ait, « Romae
duobus de papatu contendentibus » (nam Cadolus
Parmensis episcopus, ab Henrico rege petentibus
Romanis submissus contra Alexandrum, anno 1061
inthronizatum 30 Septembris, non multis mensibus
post scilicet 14 Aprilis, conatus frustra fuerat sedem
occupare; seque, licet variis synodis condemnatus,
pergebat gerere pro pontifice); « contendentibus ergo
duobus, Mantuae synodus colligitur; et, mediante
Annone archiepiscopo Coloniensi, Alexander se
jurejurando de Simonia expurgans, in sede apostolica
subrogatur, » id est confirmatur, seu declaratur jure
subrogatus. « Cadolus vero, ut Simoniacus repudiatur. »
Eumdem synodi istius annum confirmat
franciscus Maria Florentinius, inter Memorias comitissae
Mathildis pag. 88., ex ipsius Alexandri epistola
ad Gervasium Remensem, affirmante, quod
Cadolus « Romanam Ecclesiam per quinquennium,
nunc callida tergiversatione, nunc hostili invasione,
oppressit: » ut corrigendus omnino sit Ptolomeus
Lucensis, ducentis annis Sigeberto posterior, et
biennio serius rem actam referens; nec probandus
Baronius, cum triennio citius factum statuit. Interim
tamen ex Ptolomaeo discimus, quod « concilium »
praedictum « Alexander celebravit praesente
imperatore » utique S. Annonis opera jam reconciliato,
« omnesque episcopos schismaticos cum Cadolo
ad gremium Ecclesiae retulit, ipsosque sibi
reconciliavit, totumque populum sibi faventem, contraxitque
moram in toto spatio illius anni, pro majori
firmitate pacis et unitate. »
2.
His ita se habentibus, nihil mirum fuerit, si
Mantua rediens Alexander, Mediolani substiterit
diebus pauculis, et absque caeremonia | null | 3db21c89-3b29-4de2-89e5-5f750cf97c6d | latin_170m_raw | null | None | None | None |