Search is not available for this dataset
text
stringlengths 0
31.2k
| en
stringlengths 1
6.69k
⌀ | id
stringlengths 1
36
| dataset_id
stringclasses 4
values | source
null | filename
stringlengths 4
78
| title
stringclasses 360
values | author
stringclasses 53
values |
---|---|---|---|---|---|---|---|
caedes ab utraque parte patrata
est. De hoc profecto constat quoniam ea quae
viderat, et sibi prospexit et aliis (licet dissimiliter),
mirifice tamen apud Antissiodorum in ecclesia beati
Germani contigisse meminimus. Erat ibidem frater,
Gerardus nomine, cui mos erat post solemnes matutinales
in oratorio remorari. Huic contigit quodam
mane ut inter orationes obdormisceret. Qui
protinus, gravi somno depressus, velut examinis
delatus est foras monasterii; sed qualiter, aut a
quibus huc usque nescitur. Qui expergefactus reperit
se in claustro extra monasterium ejectum, admirans
indicibiliter quod factum de sese cernebat.
Simili quippe modo contigit cuidam presbytero in
eodem monasterio pernoctanti, dum in subterioribus
cryptis, ubi multa sanctorum requiescunt corpora,
obdormiret, circa galli cantum reperit semet asportatum
post chorum monachorum. Namque de eadem
ecclesia certa relatio constat quoniam, si contigerit
noctu luminare exstingui, quousque reaccendatur,
custodes ejusdem ecclesiae nullam quietem
posse consequi.
Praeterea fuit quidam frater qui solitus erat ad
altare sanctae Mariae, quod excellentissime constat,
frequenter orare, ac gemitus et compunctionis lacrymas
fundere. Unum igitur ei erat, quod pene
universis accidit, inter oratum frequenter spuere, ac
de lumbe salivam emittere. Contigit vero aliquando
ut somno oppressus obdormiret. Apparuit ei stans
juxta altare quidam candidis indumentis circumdatus,
praeferens in manibus pannum candidissimum, atque
in hujusmodi erumpebat verba: « Cur me, inquiens,
sputis propriis verberando illinis? Nam ego, ut cernis,
suscipio munus tuarum orationum, deferens
illud ad conspectum misericordissimi Judicis. » Qua
visione correptus frater ille, et sese continuit, et
caeteros ut se, in quantum valerent, in sacris locis
continerent admonere curavit. Et licet hoc natura
dictante proveniat, tamen in plerisque locis gentium
omnimodis abstinetur in ecclesia ab screationum sputis,
nisi forte suscipiantur, deferenda exinde foras, in
quibusdam receptaculis; et praecipue apud Graecos,
ubi semper tenor ecclesiasticus cautissime viguit.
Clarere igitur locum praedictum diutine meritis beati
Germani ac caeterorum sanctorum ibidem quiescentium,
signis et prodigiis, tam in donis sanitatum
quam in ultionum vindictis ad se pertinentia diripientium,
manifestum est. Si qui nempe de primatibus
patriae hujusce loci rerum invasores seu direnptores
increverunt, Deus exinde ultor ipsorum genus
cum suis rebus in opprobrium et pene ad nihilum
redigere consuevit. Hujus enim testimonium inter
caetera nostrae assertionis evidens exstat ultio generis
cujusdam Bavonis, necnon et filii ejus Aluvalonis,
creberrimaque confusio Silliniaci sacrilegissimi castri.
Praeterea egomet quondam rogatus a conservis et
fratribus nostris ejusdem loci ut altariorum titulos,
qui a scholasticis viris compositi olim fuerant, sed
vetustate, ut pene cuncta, fatiscente minime comparebant,
reformarem. Quod, ut competens erat, libenti
animo, quomodo valebam, adimplere studui.
Sed priusquam ad calcem coeptum opus perducerem,
ex nimia corporis statione, ut reor, nocte
quadam in strato conquiniscens, ita contractus sum
membris omnibus icterica passione, ut non exigere
memet neque in latus aliud vertere ullo modo valerem.
Post triduum vero insecuta nocte, nimiis detento
angustiis apparuit mihi vir canitie venerandus,
qui me in somnis per brachium erigens, aiebat: Exple
quantocius quod coepisti; dolere ultra ne paveas.
Illico vero expergefactus, memet admirans excutiensque
a lectulo, cucurri ad altare victoriosorum
martyrum, Victoris videlicet, Apollinarisque ac
Georgii, quoniam illorum oratorium contiguum
erat domui infirmorum; ibique universorum Deo
humillimas grates referens, alacer matutinales explevi
solemnes. Die vero insecuta toto integerrime
valens corpore, eorumdem martyrum nominibus propriis
ibidem composui titulum. Ecclesiae denique majoris
erant altaria numero viginti duo, quibus, ut decens
erat, titulis synopi ( #sic@# ) de versibus hexametris convenienter
digestis, sanctorumque epitaphiis reparatis,
religiosorum etiam virorum quorumdam tumulos itidem
perornare curavi. Quod sane mentis hominibus
admodum placabile fuit. Sed, ut pater Odilo saepius
plangere solitus fuerat, ita contigit: Heu! proh dolor!
inquiens, quoniam naevum invidentiae, licet in caeteris
grassetur hominibus, tamen in finibus aliquorum
monachaliter vivere professis cubile sibi locavit. Nam
quidam, a sui monasterii fratribus exosus, discedens
venit ad nostros. A quibus, ut mos illorum semper
fuit, devote susceptus est. Is autem veneno invidiae
infecit abbatem cum aliquibus monachis, compellens
in tantum adversum me odium, ut praescriptos
altariorum titulos destruerent universos. Sed protinus,
Domino ultore, adfuit | null | 629472d8-2e5e-44af-95d7-7c8655241cba | latin_170m_raw | null | None | None | None |
illius vindex qui incentor
exstiterat fraternae discordiae. Multatus enim
illico damnabili oculorum caecitate, offendens pedibus
irrecuperabiliter usque in finem vitae suae.
Cujus denique rei eventus tam vicinis quam longe
positis non minimam praebuit admirationem. Contigit
ibidem ipso in tempore ut aliqui e fratribus
subinde migrarent ab hac luce. Quorum unus nomine
Walterius, cognomento, ut erat statura, Pusillus,
ac natura simplicissimus, incipiente nocte
magni Sabbati Resurrectionis Dominicae, qua ipse
obiit. Apparuit enim in hora sui exitus innumerabilibus
viris ac mulieribus columna lucis ignea, a
culmine monasterii ad coelum usque pertingens.
Quibus nempe non dubium fuit misericordissimi
Dei actum largitione, qui animam fratris istius suae
gloriosae resurrectionis voluit participem fore, ac
viventibus viam innocentiae demonstrare.
Quaeri solet a nonnullis cur tempore novae legis
vel gratiae, non manifeste, sicut antiquitus, fiunt
visiones divinitus ac rerum miracula? Quibus paucis
respondendum est ex ipsius divinae Scripturae testimoniis,
si tamen cor illorum capax fuerit sancti
Spiritus donorum. Libet quoque ut Deuteronomium
evidens primitus exhibeat testimonium. Postquam
enim populus Hebraeorum pastus quadraginta annorum
coeleste manna, Jordanem transiens, in terram
venit Chanaan, cessavit coelum pluere illud, nec
ultra usi sunt tali cibo filii Israel. Quid igitur in
hoc facto nobis innuit, quibus pene omnia in figura
contingunt, nisi quod, transito nostro Jordane, id est
Christi baptismate, non ultra praesagiorum coelitus
signa debent inquiri? Sed potius nobis debet panis
vivus ille sufficere, quo qui vescetur, vivet in aeternum
possessurus terram viventium. Rursus vero ex
praecepto Domini constitutum est a Moyse ut, quaecumque
vasa ex praeda hostium illi populo provenirent,
lignea, aqua expiarentur, quae aenea, igne. Simili
quoque modo figuraliter exprimit quoniam vasa
iidem homines qui ex praeda hostis antiqui in partem
cesserunt Salvatoris, aqua baptismatis atque
igne martyrii purificandi essent. Non minus etiam
virgeus ille serpens, qui Moysi pavorem incussit
ita ut fugeret illum, et rursus accipiens illum cauda
tenus effectus est virga, typice in hoc facto perspiciendus
est. Signatur per serpentem ex virga
factum Deitatis potentia ex sanctae Mariae virginis
carne induta: per Moysen enim, Judaicus populus,
qui cernens Dominum Jesum verum Deum et hominem,
fugit ab eo incredulus; sed recipiet illum
circa finem saeculi, quod exprimitur per caudam
serpentis. Ille quoque transitus maris Rubri, in quo
illud mare divisum vel exsiccatum est; deinde gentes
ex praecepto Domini gladio exstirpatae, evidenter
signant regnum Israeliticae gentis temporaliter subsistens
marcescendo annullari. In initio quippe
novae gratiae, vel regni Christi, stans Dominus Jesus
atque ambulans super fluctus maris, ac Petro, quem
Ecclesiae suae praefecerat, secum ambulare concessit:
( #quid@# ) fidelibus universis innuitur, nisi quod subactis
gentibus universis, et non funditus perditis vel exstirpatis,
ex eisdem stabilietur Christi regnum per saecula
mansurum? Est enim frequens attestatio divini
sermonis, quod videlicet mare figuram gerat praesentis
saeculi.
Saepe igitur, dum aliquis rem permaximam verbis
elucidare cupit, in sese deficiens minuit, ut Scriptura
dicit: #Qui est scrutator majestatis, opprimitur
a gloria.@# Sed cur ista praemisimus, breviter intimabimus.
Constat enim mysterium Eucharistiae
paucissimis perspicuum, dum sit pene mortalibus
universis incognitum, sicuti caetera quae fide constant,
et intuitum oculorum non exposcunt. Illud
praecipue commonendum, quod corporis et sanguinis
Domini Jesu Christi vivificans confectio existimetur
nullatenus in sese pati dispendium, aut casu
aliquo incurrere periculum. Si quando autem videtur
collabi seu deperire per negligentiam sibi tractantium,
restat eisdem, si non alacriter poenituerint,
damnationis judicium. At cum Dominus dixerit: #Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem,
habet vitam aeternam, et ego resuscitabo
eum,@#
nullo modo putare debemus ut quodquam
animal, praeter hominem, carnis resurrectionem percipiat,
sed nec nisi, fidelis, etiam eucharistiam percipit
ad salutem. Denique exstitit quidam in nostro
tempore in clericali habitu, dum jure culparetur
quodam crimine, contigit ut sumeret audacter judicio
examinationis donum eucharistiae, calicis videlicet
sanguinis Christi. Cui protinus per medium
umbilici egredi visa est pars candidissima quam
sumpserat ejusdem sacrificii, dans procul dubio
evidens indicium reatus se indigne percipientis.
Illico, vero confitens quod prius negaverat, digne
poenituit. In Cabillonensi quoque pago, ob imminentem
cladem, vidimus qui videret ex pane sacrato
veram carnem effectam | null | ee033b06-05d3-4426-b13e-3710d0e54cf4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Apud Divonem castrum
eodem tempore, dum a quodam deferretur cuidam
aegrotanti, casu excedere manu ferentis. Qui attente
quaerens, reperire minime potuit. Post annum vero
evolutum, repertum est juxta viam publicam, ubi
sub divo ceciderat, ita candidum atque incontaminatum,
ac si hora eadem cecidisset. Lugduni denique
in monasterio Barbarensi, dum quidam, ut credi
debet, inconvenienter bustulam vel pyxidem, in qua
servabatur, ut mos est, attractare vellet, e manibus
illius sese eripiens, longius in aere stetit.
De chrismali etiam, quod a quibusdam #corporalis@#
appellatur, plurimum expertum est praestare remedia,
si fides exigentium non fuerit dubia. Nam contra
incendia saepius elevatum, aut exstinguendo
compescuit, aut retrorsum pepulit, seu in partem
alteram retorsit. Membra quippe aegrorum dolentia
multoties sana restituit, febricitantibus nihilominus
impositum salutem contulit. Apud monasterium
Reomense, tempore venerabilis Willelmi abbatis,
contigit ut incendium circumjacentia monasterii
depopularetur. Arripientes autem ejusdem loci fratres
chrismale conto impositum, elevaverunt illud
contra incendii flammas dire flagrantes. Statim vero,
idem ignis in sese retorquens, minime amplius quam
invaserat, arripere valuit. Panis tamen ille Dominicus,
aura flante, a contulo elapsus, plus minus duobus
milliariis avolavit usque ad villam cui Tivalgas
vocabulum est, ibique super domum cujusdam veniens
sedit. Quo prosecuto, ad monasterium dignanter
est delatus. Contigerat enim in ipso anno die
Paschae in ecclesia quae Monasterio adjacet, beati
Pauli nomine dicata, ut calix vivifici sanguinis de
sacerdotis manibus in terram laberetur. Sed ut praedictus
pater comperit, ut erat vir solertis ingenii,
tribus e suis monachis hujus delicti culpam poenitere
praecepit: videlicet pertimescens ne culpa insipientis
presbyteri suos involveret cum illo ad vindictam
ultionis. Quod etiam fecisset, si non obstitisset
providentia sagacis viri, ut rei probavit eventus.
Atque idcirco ista praemisimus, ut intimaremus
fidenter credere quoniam, sicubi casus hujus sacri
ac vivifici doni negligenter evenerit, ultionis cladem
divinitus imminere ac subsequi. Quemadmodum,
versa vice, quolibet in loco condigne illud tractari
contigerit, abundare commodis universis. Sed et
illius magnifici mysterii celebratio quantum prosit
animabus defunctorum fidelium, cum in multis
sit probatissimum, libet tamen e diversis praesentialiter
producere ad medium unum. In remotioribus
Africae partibus erat quidam anachoreta, de quo
ferebatur quod spatium viginti annorum tenebat
illum omnino segregatum a conspectu ullius hominis.
Vivebat enim labore manuum et radicibus herbarum.
Contigit ut homuncio quidam genere Teiphalus,
unus ex illis circuitoribus regionum qui
nunquam saturantur experientia et novitatibus locorum,
illuc pergens deveniret. Qui famam illius anachoretae
comperiens, aggressus solitudinem ardore
solis perustae regionis, diu multumque illum inquirens,
si forte reperiret. Tandem ille prior solitarius
se inquirentem aspiciens, vocavit eum ut ad se veniret.
Qui, veniens ad illum, interrogare eumdem
coepit: Quis, aut unde esset, seu cujus rei gratia
illuc devenisset. Qui protinus respondit: ipsius desiderio
conspiciendi accensum illuc devenisse, nihilque
praeter eum aliud quaerere. Deinde vir ille theologus
subsecutus ait: « Novi te, inquiens, a partibus
Galliarum huc devenisse. Sed quaeso, dic mihi,
si coenobium Majoris [ #al.,@# Cluniense] monasterii,
quod in eisdem partibus habetur, aliquando vidisti. »
At ille dixit: « Vidi, inquit, et optime cognitum est
mihi. » Tunc dixit ei: « Scito, ait, prae cunctis Romani
orbis illud valere praecipue in liberatione animarum
a daemonica dominatione. Tanta enim viget
in eo vivifici sacrificii frequens immolatio, ut nulla
pene dies pertranseat, in qua non de potestate malignorum
daemonum tale commercium animas eripiat. »
Erat siquidem, ut ipsi perspeximus, mos
illius coenobii, a prima diei aurora usque in horam
prandii, propter fratrum copiam, continua missarum
celebratio. Quae videlicet tam digne pureque ac
reverenter fiebat, ut magis angelica quam humana
exhibitio putaretur.
Anno igitur millesimo quadragesimo primo Incarnationis
Dominicae exstitit terminus paschalis
duodecimo kalendarum Aprilium, et ipse dies undecimo.
Atque idcirco adnotare placuit, quoniam
nec communis unquam fit temperior, nec embolismus
septimum Kalendarum Maiarum diem aliquando
excedit. Sed inter ipsos triginta quinque dies legitime
dies sacerrimus Paschae coarctatur. Obiit quoque
eodem anno Chuonradus imperator. Cui successit
in regnum Henricus filius ipsius, jam ab eodem
patre constitutus rex. Contigit vero ipso in | null | 60692274-484b-4973-a662-34663b3527c4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tempore, inspirante divina gratia, primitus in partibus
Aquitanicis, deinde paulatim per universum
Galliarum territorium, firmari pactum propter timorem
Dei pariter et amorem. Taliter ut nemo mortalium
a feriae quartae vespere usque ad secundam
feriam incipiente luce, ausu temerario praesumeret
quidpiam alicui hominum per vim auferre, neque
ultionis vindictam a quocunque inimico exigere,
nec etiam a fidejussore vadimonium sumere. Quod
si ab aliquo fieri contigisset contra hoc decretum
publicum, aut de vita componeret, aut a Christianorum
consortio expulsus patria pelleretur. Hoc
insuper placuit universis, veluti vulgo dicitur, ut
#Treuga Domini vocaretur.@#
Quae videlicet non solum
humanis fulta praesidiis, verum etiam multoties
divinis suffragata terroribus. Nam plerique vesani
audaci temeritate praescriptum pactum non timuere
transgredi, in quibus protinus aut divina vindex
ira, seu humanus gladius ultor exstitit. Et hoc passim
tam frequenter contigit, ut prae sui multitudine
singulatim non queant adnotari, et hoc satis juste.
Nam sicut dies Dominicus propter Dominicam resurrectionem
venerabilis habetur, et Octavus cognominatur,
ita quintus, sextus et septimus, ob Dominicae
coenae et ejusdem passionis reverentiam, debent
ab iniquis actionibus esse feriati. Contigit enim
ut, dum pene, sicut jam diximus, per totas Gallias hoc
statutum firmiter custodiretur, Neustriae gens illud
suscipere recusaret. Erat enim hujus rei occasio
dissidium superbissimi litigii quod ortum fuerat
inter Henricum regem filium Roberti, et filios supradicti
Odonis, qui vicissim incendiis bella miscentes
intestina, sibimet damna inferentes non modica,
plurimas suorum strages dederunt. Deinde
quoque occulto Dei judicio coepit desaevire in ipsorum
plebibus divina ultio. Consumpsit enim quidam
mortifer ardor multos tam de magnatibus
quam de mediocribus atque infimis populi; quosdam
vero truncatis membrorum partibus reservavit
ad futurorum exemplum. Tunc etiam pene gens totius
orbis sustinuit penuriam pro raritate vini et
tritici.
Eodem vero anno, id est, quinto post quadragesimum
atque millesimum Dominicae Incarnationis
annum, antedictus Henricus, filius Chuonradi, rex
Saxonum jam in re, Romanorum vero imperator in
spe, duxit uxorem filiam Willelmi Pictavorum ducis,
nomine Agnetem, quam etiam desponsavit in civitate
Chrysopolitana, quae vulgo Vesontio vocatur.
Illuc denique, ob amoris ac benevolentiae gratiam
utriusque, convenit maxima nobilium multitudo,
episcoporum vero numero viginti octo. Provenerat
enim in deditionem praedicti regis regnum Austrasiorum,
quod illi a progenitoribus competebat. Simul
etiam genti Hunorum proprio moderamine regem,
Abbonem nomine, instituerat. Unanimiter enim universi
marchiones ac comites, tam ex Italia quam ex
Germania, longe lateque, eumdem regem dominium
super semet exercere gratanter expetebant. Et non
immerito. Erat enim affabilitate gratissimus, ac liberalitate
perspicuus, atque humilitatis gratia praeditus.
Nec cujuspiam ( #dominium@# ) extollentiae nutu notabatur
indeptus. Atque idcirco universis circumcirca existebat
amabilis. Ipso itidem anno praedicta gens Hungarorum
ejus imperio rebellis exstitit. Quam ille
hostiliter aggressus, potenter devicit, sibique tributariam
subjugavit. Tamen, proh pudor! unum in
eo erat nimium reprehensibile, quod incontinentia
carnis luxuriae infamabatur. Illud enim vitium plus
caeteris in genere humano rerum ordinem turbat.
Sequenti igitur anno, id est, quadragesimo sexto
post millesimum, facta est per loca magna vini fertilitas
et leguminum. Post haec vero sexto Idus Novembris
mensis, luna quartadecima, nulla currente
epacta, concurrente septimo, facta est eclipsis lunae
hominibus valde tremenda. Nam octava hora noctis
inter solem et ipsam lunam, sive patratum a Deo
ostensum, seu invertente sphaera alterius sideris,
qualiter evenerit, manet notum scientiae Conditoris.
Ipsa quoque luna primitus pene facta est tota sicut
teter sanguis, paululum evadendo usque ad aurarem
supervenientis diei. Eodem nihilominus mense apud
castrum sancti Florentini, quod est super Armentionem
fluvium, circa medium cujusdam diei cecidit
de coelo, quod Graece dicitur #selas,@# vel #chasma,@# seu #palmatias,@#
dum fulgor aetherei splendoris insolito ad
terras emittitur; insulsum enim vulgus perhibet
stellam de coelo cadere. Tunc ergo praedicto mense
Novembri, perductae sunt, in quibusdam locis Galliarum,
praeter solitum, ad maturitatem segetes
primae sationis Augusti mensis, collectae mense Octobri;
quod non sine magna admiratione contigit
fieri.
CAPUT II. #De bello mire gesto.@#
Sub eodem quoque tempore fuerat orta grandis
discordia usque ad effusionem multi sanguinis, inter
Henricum Francorum regem, Roberti filium, et
filios supra taxati Odonis, | null | e822420f-5ae7-4a7d-a9e6-851796e7b0e3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Thebaldum videlicet atque
Stephanum. Contigit enim, post multas strages
cladis utrarumque partium, ut idem rex, ablato ab
eisdem dominio Turonicae urbis, daret illud Gozfredo,
cognomento Tuditi, filio scilicet Fulconis jam dicti,
Andegavorum comitis. Qui, collecto magno exercitu,
ipsam civitatem anno uno et eo amplius obsidione
circumdedit. Adversus quem tandem hostili
manu pergentes dimicaturi, revera ut afflictae indigentique
alimoniis succurrerent urbi, ambo praedicti
filii Odonis. Quod Gozfredus comperiens, expetivit
auxilium beati Martini, promisit se humiliter emendaturum
quidquid in ipsius sancti confessoris caeterorumque
sanctorum possessionibus raptu abstraxerat.
Indeque accepto vexillo, imponens illud propriae
hastae, cum exercitu equitum peditumque multorum
obviam perrexit adversum se dimicaturis.
Dumque venirent utraeque partes in cominus,
tantus terror invasit exercitum duorum fratrum, ac
si vincti ligaminibus omnes pariter imbelles exstitissent.
Stephanus autem, arrepta fuga, cum aliquibus
militibus evasit. Thebaldus vero, ex caetera
multitudine totius exercitus, captus ad Turonensem
civitatem deducitur, ipsamque Gozfredo reddidit,
atque cum suis omnibus huc illucque dispersis in
captione remansit. Nulli dubium est beato Martino
auxiliante, quia illum pie invocaverat, suorum inimicorum
victorem exstitisse. Referebant enim aliqui
ex acie fugientes quod tota phalanx militum
Gozfredi, in ipso procinctu belli, tam equites quam
pedites, candidissimis indumentis videbantur adoperti.
Nam ex rapina pauperum ejusdem confessoris
ferebant supplementum suis filii Odonis. Praebuit
enim universis audientibus formidolosum stuporem,
quod mille septengenti et eo amplius viri armis
instructi absque sanguinis effusione in praelio capti
sunt.
CAPUT III. #De tertia eclipsi solis.@#
In praescripto quoque mense Novembri, decimo
Kalendarum Decembrium, hora tertia ejusdem diei,
facta est nostro in tempore tertia eclipsis solis, luna
duntaxat vicesima octava, quoniam neque solis
aliquando eclipsis nisi in vicesima octava luna, nec
lunae nisi in quarta decima luna proveniet. Dicitur
enim eclipsis defectus, sive defectio, non quod sibimet
res, sed nobis impedita potius deficiat. Ipsis
quoque diebus, referente Widone Remorum archipraesule,
didicimus quod visa sit a suis stella Phosphorus,
quae et Lucifer, vespere sursum atque deorsum
agitari, quasi comminans terrigenas idemtitabat
( #sic@# ). Hujusmodi quippe ostentis coelitus emissis,
terruerunt quamplurimos suae pravitates, ut ad correctionis
viam poenitendo redirent. Tunc inter caeteras
rerum inopias vini tanta raritas exstitit, ut
viginti quatuor solidorum foret pretium unius
modii.
CAPUT IV. #De dissensione Lugdunensis praesulatus.@#
Fuit igitur in supra taxatis diebus dissensio permaxima
post mortem Burchardi archipraesulis Lugdunensis
de praesulatu ipsius sedis, quam plures non
justis appetebant meritis, sed instinctu superbae
elationis. Primus omnium praedicti Burchardi nepos,
ejusdem aequivocus, supra modum superbissimus,
relicta sede propria, Augustanae civitatis, procaciter
Lugdunensem arripuit. Qui post multas perpetratas
nequitias, captus a militibus imperatoris, perpetuo
est condemnatus exsilio. Post ipsum vero quidam
comes Girardum suum filium puerulum quemdam
arroganter ibidem, sola praesumptione auctore, substituit,
et ipse post modicum, non ut pastor ovium,
sed veluti mercenarius, in fugam versus delituit.
Quae omnia dum perlata fuissent Romano pontifici,
suggestum est ei a viris fidelibus ut sua auctoritate
patrem Odilonem Cluniacensis monasterii abbatem
ibidem eligeret consecrari pontificem. Sic enim
totius cleri ac plebis optans acclamabat devotio. Qui
protinus mittens eidem patri pallium simul et annulum,
imperavit eumdem praedictae civitati fore archiepiscopum.
Sed vir religiosus, suae humilitatis
attendens propositum, omnimodis renuit fieri. Pallium
et annulum suscipiens, illi qui Deo dignus
existeret reservavit, futuro pontifici ejusdem sedis.
Habetur enim antiquitus ipsa Lugdunensis civitas
index veri luminis maximae partis Galliae, quoniam
praecones primitus Christianae fidei, a sancto Polycarpo
discipulo Joannis apostoli missi, devenientes
universam illustraverunt regionem. Contigit enim
postmodum, ut superius diximus, ut Henricus rex,
recepto regno Austrasiorum, dum comperisset hujus
dissensionis cladem, condoluerit, perquirens quid
exinde agere deberet. Cui, dum apud Vesontionem
devenisset, suggestum est, tam ab episcopis quam ab
omni plebe, ut virum aeque tali ministerio dignum,
Odolricum, scilicet Lingonensis Ecclesiae archidiaconum,
Lugduni constitueret pontificem. Qui protinus,
ut suggestum fuerat, speciosissimis adornatum
indumentis ad praefatam illum destinavit sedem.
Illico nempe restituta est totius provinciae requies
et pax diu optata, cum gaudio. Postmodum vero gens
Hungrorum, jam secundo praedicto regi rebellis existens,
adversus eumdem praeliari disposuit. Contra
quam egressus | null | 5c5fe958-6e5c-42e2-a6a7-88e45c4ccf86 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, licet impar numero, confidens tamen
in Dei auxilio, confligere cum ipsis non timuit. Non
enim erant in exercitu ipsius plusquam sex millia
virorum, cum in Hungrorum phalangibus aestimarentur
ducenta millia armatorum. Erant etiam cum
rege quamplures episcopi cum clericis multis, qui
pietatis gratia inermes cum eo in certamen introierunt.
In eoque certamine tanta caligo ac tenebrae
occupaverunt Hungrorum partem, ut vix juxta se
positum quis illorum posset agnoscere. Exercitus
quoque regis videbatur clarissimo sole circum et
infra perlustratus. Qui fortiter dimicans innumerabili
caede prostravit adversarios fugavitque, cum de
suis perpauci corruissent. Capta vero praeda hostium,
ac regno, ut primitus coeperat, ordinato, triumphans
rex devenit ad propria.
Contigit ergo tunc temporis ut abbas cujusdam
monasterii honestae possessionis eidem imperatori
equum valde optimum praesentaret, quatenus sibi ac
loco sibi commisso ipsius liberalitatis amicitiam
conciliaret. Fuerat denique idem equus, ignorante
Abbate, cuidam militi clam sublatus sibique pretio
venundatus. At imperator, gratanter illum suscipiens,
suimet evectioni mancipavit. Quodam igitur
die [quo] eidem equo insidens iter agebat, obviam fuit
ei miles cui praefatus equus furtim ablatus fuerat. Qui
prudenter aggrediens imperatorem, in hujusmodi
prorupit verba: « Tu, inquiens, o rex, qui censuram
debes tenere totius justitiae, equum modo [mihi] fraudulenter
abstractum cerneris possidere. » Cui illico
rex tale pertulit responsum: « Si tuus, inquit, est
equus, ut ais, accipe illum cum sessore, et eductecum
quo melius optas, et habeas utrumque quousque
persolutionem furti suscipias. » Miles quoque,
existimans sibi illudi, haerebat stupens. Enimvero
rex compulit eum ut manu injecta duceret utrumque
in suum dominium. Aspicientes vero qui circumstabant,
ingenti admiratione stupuerunt. « Quae
grates, inquiens rex, referendae sunt illi viro qui me
tam subdole in hanc impulit captionem? Qui dum
ab universis horribiliter detestaretur, ait rex: Adducite
illum, ut secundum illusionem quam in me
gessit, in eo vindicetur. Dumque praefatus abbas
accersitus fuisset, ait ei: Depone baculum regiminis
pastoralis, quem credis largitione mortalis hominis
debere gestari. » Quem cum a se projecisset, suscipiens
illum rex, imposuit dexterae imaginis Salvatoris:
« Vade, inquiens abbati, et suscipe illum de
manu omnipotentis regis, nec sis ultra pro eo debitor
alicujus mortalis, sed libere utere eo, ut decet
culmen tanti nominis. » At ipse gaudenter illum
suscipiens, plurimis de tali facto alacritatem contulit
ac dehinc omni cum libertate viguit.
CAPUT V. #De exstirpatione Simoniaca.@#
Dignoscens igitur idem Henricus per universam
Galliam atque Germaniam Simoniacae philargyriae
grassari cupiditatem, coadunari fecit ex omni imperio
suo tam archipraesules quam caeteros pontifices,
et tale eis intulit colloquium: « Lugens vobis incipio
loqui, qui vice Christi in Ecclesia constituti
estis, quam ipse sibi desponsavit, ac pretio sui sanguinis
redemit. Sicut enim ipse gratuita bonitate de
sinu Dei Patris per Virginem ad nos natus est redimendos,
ita suis praecepit, mittens eos in orbem
universum, apostolis: #Gratis accepistis, gratis date.@#
Vos enim, avaritia et cupiditate corrupti, qui, dum
conferre deberetis in hujusmodi transgressionem
(dando et accipiendo) canonem, maledicti estis. Nam
et pater meus, de cujus animae periculo valde pertimesco,
damnabilem avaritiam in vita nimis exercuit.
Idcirco quicunque vestrorum hujusce ( #macula@# ) sese
norunt contaminatos, oportet ut a sacro ministerio
secundum dispositionem canonicam arceantur. Patet
ergo manifestissime quoniam propter hanc offensam
venerunt super filios hominum diversae clades, fames
videlicet atque mortalitas, nec non et gladius. Omnes
quippe gradus ecclesiastici, a maximo pontifice usque
ad Ostiarium, opprimuntur per suae damnationis pretium,
ac, juxta vocem Dominicam, in cunctis grassatur
spiritale latrocinium. » His denique ab imperatore
acerrime prolatis, stupefacti pontifices, quid
illi responderent non habebant. Pertimescebant enim
carere ob hanc culpam propriis episcopatuum sedibus.
Et quoniam non solum in Gallicanis episcopiis haec
pessima pullulaverat nequitia, verum etiam multo
amplius totam occupaverat Italiam; omnia quippe
ministeria ecclesiastica ita eo tempore habebantur
venalia, quasi in foro saecularia mercimonia. Cernentes
quoque episcopi gravi sese invectione irretitos,
misericordiae operam implorabant. At ipse
princeps, misericordia motus, tale consolationis protulit
verbum: « Ite, inquiens, et quod illicite accepistis,
bene disponere | null | f59b1c61-bece-4d87-a98f-cb50bedd4a76 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
satagite, ac pro anima patris
mei, qui hac noxa reus vobiscum tenetur, attentius
intercedere mementote, quatenus ei indulgentiam
hujus facinoris a Deo possitis acquirere. » Tum proposuit
edictum omni imperio suo: ut nullus gradus
clericorum vel ministerium ecclesiasticum pretio
aliquo acquireretur, ac si quis dare aut accipere
praesumeret, omni honore destitutus, anathemate
multaretur. Spopondit insuper promissum hujusmodi,
dicens: « Sicut enim mihi Dominus coronam
imperii sola miseratione sua gratis dedit, » ita et
ego quod ad religionem ipsius pertinet gratis impendam.
Volo, si placet, ut et vos similiter faciatis.
Ipso quoque in tempore Romana sedes, quae universalis
jure habetur in orbe terrarum, praefato
morbo pestifero per viginti quinque annorum spatia
miserrime laboraverat. Fuerat enim eidem sedi ordinatus
quidam puer circiter annorum 12, contra jus
fasque. Quem scilicet sola pecunia auri et argenti
plus commendavit quam aetas aut sanctitas. Et quoniam
infelicem habuit introitum, infeliciorem persensit
exitum. Horrendum quippe referri turpitudo
illius conversationis et vitae. Tunc vero cum consensu
totius Romani populi atque ex praecepto imperatoris
ejectus [ #al.@# remotus] est a sede, et in loco
ejus subrogatus est vir religiosissimus ac sanctitate
perspicuus, Gregorius, natione Romanus. Cujus videlicet
bona fama quidquid prior foedaverat in melius
reformavit. | null | c5bb0562-e123-48a5-9b19-5961c9d0f47a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
1.
Inter varios hujus saeculi scriptores, qui beati
Guillelmi res gestas litteris mandarunt, duo praecipui
sunt qui id data opera praestiterunt, alter Glaber
Rodullus, monachus Cluniacensis, alter chronographus
sancti Benigni Divionensis, uterque sancti
Guillelmi aequalis, ac forte etiam discipulus. Vitam
Guillelmi a Glabro Rodulfo editam laudat Hugo abbas
Flaviniacensis in Chronico Virdunensi, tomo I
Labbeanae bibliothecae: sed et eam a se conscriptam
fuisse agnoscit Glaber ipse in libro IV Historiarum,
capite 4: #Nec non,@# inquit, #praenominatus pater monachorum,
fundatorque coenobiorum eximius Willermus,
de quo etiam plura forent dicenda, nisi quod
in libello quod de vita et virtutibus illius edidimus,
prolata dudum fuisse noscuntur.@# Hunc Glabri Rodulfi
libellum, a Bollando ad diem 1 Januarii jam
vulgatum, iterum hic ex ms. codice sancti Benigni
Divionensis recudimus.
2.
Guillelmi ortum ad annum 961 revocandum
esse evidenter colligitur ex ipsomet Glabri libello,
in quo obitum ejus anno 1031 aetatis septuagesimo
contigisse disertis verbis affirmatur. Totum vero
pene vitae suae tempus in monasticae vitae exercitiis
transegisse ex hoc probatur quod, vix septimum
aetatis suae annum egressus, in coenobio Luciacensi
vestem monasticam induerit; unde strictioris disciplinae
studio digressus, in monasterium sancti Michaelis,
mox Cluniacum in Galliam cum sancto Maiolo
sese recepit. Est autem Luciacum, seu, ut alii
dicunt, Lucedium aut Locedium, vulgo #di Locedia,@#
antiquum ordinis nostri coenobium, quod primitus
sancti Michaelis, postea sancti Januarii appellatum
est ob eo translatas ejus reliquias, a quo etiam
circumpositum oppidum sancti Januarii nomen tulit.
situm est haud procul a Vercellensi urbe ad cujus
dioecesim olim pertinebat. Hodie vero Casalensi
episcopatui subjectum est, in territorio Montisferrati.
Ex ordine Benedictino ad Cistercienses primum
transiit, ac tandem post varias fortunas ad clericos
saeculares defecit, ut observat Franciscus Augustinus
ab Ecclesia in sua Historia Pedemontana,
cap. 33.
3.
Vicesimo nono aetatis suae anno, hoc est 990, #indictione@#
III, #Guillelmus ordinatus est abbas sancti
Benigni a domno Brunone episcopo Lingonensi,@# inquit
chronographus Benignianus, cujus sententiae,
praeter privilegium Benedicti papae, ut putant, septimi
eidem Guillelmo concessum, obstare videtur
fragmentum quoddam Benigniani monasterii historiae
manuscriptae, in quo ecclesia sancti Benigni a
Guillelmo incoepta anno 982 et omnino restaurata
anno 986 fuisse dicitur. Verum haec tanti non
sunt ut a scriptoris gravis et aequalis auctoritate
facile recedamus, maxime cum Glaber Rodulfus
simul et Chronicum a Labbeo editum cum chronographo
Benigniano consentiant; ac Benedicti papae
privilegium, non Benedicto VII, sed VIII, assignandum
esse constet quippe quod anno Christi 1015
datum esse legitur apud Ughellum, tomo II Italiae
sacrae, col. 996.
4.
#Erat praedictus Willermus,@# inquit Glaber in
libro III Historiarum, cap. 5, #acer ingenio et insignis
prudentia; idcirco summum in palatiis regum
ac caeterorum principum obtinebat locum.@# Ejus elogium
paucis verbis, sed quae multis libris praestantiora
sunt, complectitur beatus Odilo ejus sub sancto
Maiolo condiscipulus, in libello scilicet de ejusdem
sancti Maioli actis, ubi haec habet: #Et ut
pace spiritualium artificum in eadem fabrica laborantium
dicam, unus praecipue refulsit qui nuper
rebus humanis excessit, et qui plus nobis omnibus
laboravit, domnus videlicet abbas Willelmus, de cujus
clarissimis actibus, et vita laudabili, et mirabili
conversatione parvitas nostra non sufficit quod sentit
ad plenum referre.@# Jotsaldus in Planctu de
ejusdem beati Odilonis obitu Willelmum simul et
ipsum Odilonem iisdem versibus celebrat, quos infra
in Odilonis Elogio proferemus. Eumdem vetus
auctor Chronici Fiscamnensis, #liberalibus artibus
apprime eruditum, atque disciplinis ecclesiasticis,
cunctisque spiritualibus officiis. . . . . virtutum gratia
imbutum et illuminatum@# fuisse scribit. Hinc
nullum ferme fuit in Romano imperio monasterium,
quod Guillelmi curae non commissum fuerit. Quorum
nonnullis ipse praefuit, aut discipulos suos praefecit:
caeterorum vero abbates, qui jam illis praeerant,
suis exemplis ac monitis ad accuratam regularis
disciplinae praxim adduxit. #Beatae memoriae,@# inquit
idem auctor, #Willelmus abbas suae religionis affluentia
totius partes Romani imperii illustrabat, abbatumque
multorum tepidos animos sui fervoris
imagine reformabat et accendebat.@# Eum Sigebertus
ad annum 1027 recenset inter abbates #nominabiles,@#
quorum opera #religio ecclesiastica@# saeculo XI floruit. #In Francia quidem et Burgundia | null | fb068269-f27b-4ddc-addd-e8562151fddf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. . . . per Guillelmum
Divionensem severitate reverendum.@#
Denique,
ut habet Glaber loco laudato, #quodcunque monasterium
proprio viduabatur pastore, statim compellebatur,
tam a regibus vel comitibus quam a pontificibus,
ut meliorandi gratia illud ad regendum
susciperet.@# Hinc ipsum quadraginta fere monasteriis
praefectum fuisse idem auctor asserit, quorum
pleraque Chronographus Benignianus recenset, videlicet
praeter Benignianum de quo agit, Verziacense,
Besuense, Reomaense, Tornodorense, Melundense,
sancti Arnulfi Metense, sancti Apri Tullense,
Gorziense, Fiscamnense, Gemeticense, sancti
Audoeni Rotomagense, sancti Michaelis in monte
Tumba, sancti Faronis Meldense, sancti Germani
Parisiense, Fructuariense, sancti Amatoris prope
Lingonas, sanctae Mariae prope Saxonicum-fontem.
Quibus addit Glaber monasterium sancti Saturnini
ad Rhodanum fluvium, quod modo in prioratum
redactum est, monasterio Ambroniacensi subjectum.
5.
Hic omittere non licuit locum egregium Wiberti
archidiaconi de sancti Apri apud Tullenses coenobio,
qui de sancto Leone IX in ejus Vita sic habet libro I,
capite 13: #Moxque uti sua erga sanctum et gloriosum
Aprum major erat devotio, domnum religiosae
vitae et conversationis virum jam dictum (cap. 11) Guidricum sub nomine abbatis eidem praefecit coenobio,
voluntate et petitis domni Guillelmi ipsius loci
tunc temporis venerabilis patris.@#
Denique Aimoini
continuator, lib. V, c. 47, testatur quod, #dum monachi
sancti Germani a Pratis coenobii saeculari modo
vitam ducerent, piissimus Robertus rex una cum uxore
sua, videlicet Constantia regina, accersens domnum
Guillelmum abbatem Divionensis coenobii, ei abbatiam
dedit beati Germani, qui, eam regulariter instituens,
anno Domini@# 1030, seu potius 31, annum a Januario
mense incipiendo, ut patet ex indictione XIV, littera
Dominicali C, feria VI, Kalendis Januarii #vita decessit.@#
Quo die in Necrologio veteri Fiscamnensis
monasterii legitur, #Kal. Januarii depositio beatae
memoriae domni Willelmi abbatis istius loci, et multorum
monasteriorum patris.@# Die vero 22 Februarii
notatur prima ejus translatio, et obitus Joannis ejus
successoris, his verbis, VIII #Kal. Martii translatio
beatae memoriae domni Willelmi abbatis, simul et
depositio domni Johannis abbatis, et sui patris Rotberti.@#
In Necrologio sancti Germani a Pratis memoratur #die Kal. Januarii,@#
ubi dicitur #domnus abba
Willelmus nimia religiositate sollicitus.@# De viris illustribus
qui Willelmi magisterio, variis in monasteriis
suo regimini subjectis, floruerunt, visum non
est operae pretium hic agere, cum illi suis locis infra
memorentur.
6.
Porro etsi nullo publico cultu, quod quidem
sciamus, apud veteres sanctus Guillelmus honoratus
fuerit, illum tamen in fastis sacris ad diem Januarii,
qui ejus natalis est, inter sanctos inseruerunt Arnoldus
Wion et Hugo Menardus in Menologio ac
Martyrologio Benedictinis; quos imitati recentiores
omnes, #sancti@# nomine donarunt: nec immerito, cum
tanta praesto sint ad illius sanctitatem demonstrandam
argumenta, vix ut ulla pro quovis hujus saeculi
sancto certiora reperiantur, nempe mortis praecognitio,
miraculorum patratio, ac prae caeteris integerrima
vita ac regulae monasticae observatio singularis.
Hinc Glaber, Vitae ejus scriptor, vir gravis et magnae
auctoritatis, capite ultimo, sancti Guillelmi mortem #ad sanctum deificum lumen transitum@#
appellat, observatque,
quod notatu dignissimum est, quae in
vivis adhuc agens operatus erat miracula, etiam et
post mortem ad ejus sepulcrum perdurasse. Audiendus
est in lib. IV Historiarum, c. 4: #Unum restat,@#
inquit, #quod novi ibidem@# (in sancti Guillelmi
Vita) #minime contineri. Migravit enim praedictus
Pater a saeculo ad beatorum requiem in Neustriae
partibus, in Fiscamnense videlicet monasterio . . . sepultusque
est, uti tantum condecebat virum, in loco
optimo ejusdem ecclesiae. Post aliquot fere dies, contigit
ut puerulus ferme decennis valida confectus aegritudine
ad sepulcrum illius gratia recuperandae salutis
duceretur, ibique a parentibus dimissus, decubabat
solus. Qui subito respiciens vidit super idem sepulcrum
insidentem aviculam, formam columbae praeferentem,
quam diu intuens obdormivit; dehinc, leni
expletus somno, evigilans, ita se reperit incolumem,
ac si nihil aegritudinis persensisset. Suscipiunt itaque
laeti parentes suum, fit omnibus commune gaudium.@#
7.
Sancti Guillelmi corpus in majori Fiscamnensi
basilica tumulatum est, #in conspectu euntium ac redeuntium
fratrum,@# inquit vitae auctor, hoc est ante
sancti Taurini | null | 3140a5b7-9257-4177-8ad3-d827dd5bfa88 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Ebroicensis episcopi altare, quod
hodie sancti P. Benedicti appellatur. Ex hoc autem
loco postmodum in sacellum beatae Mariae Magdalenae
sacrum (quo tempore, quave de causa ignoratur)
ad latus Evangelii translatum est, ubi hodieque
in sarcophago lapideo, tres pedes longo ac novem
pollices lato, intra parietis cameram ad septentrionem
inclusum asservatur, cum hac in plumbi lamina
inscriptione, quae anno 1638 detecta est.
Abbatem plenum, lector, cognosce dierum,
Nomine Willelmum, hic recubare senem.
Iste loci primus pastor praefulserat hujus,
Quo statuit multos, dante Deo, monachos.
Jani prima dies animae nova claruit ejus,
Cui nova Jerusalem obvia tota fuit.
Huic inventioni occasionem dedit nova in honorem
sancti Guillelmi a Comite de sancto Martino et
Agliae marchione constructa ecclesia, quam cum
ejusdem sancti, quem inter majores suos computat,
reliquiis ditare in animo haberet, eas ab illustrissimo
principe Guisio abbate commendatario, agente in
primis apud eum, dominae suae nomine, clarissimo
viro abbate Mondino, serenissimae ducissae a Sabaudia
in Gallia oratore, inspici ac visitari obtinuit.
8.
Haec prima inspectio in diem 28 Octobris anni
1727 incidit, repertumque est sancti Guillelmi corpus
maxima ex parte, praeter ossa praecipua, in pulverem
redactum; quo ad illustriss. abbatis Guisii
aures perlato, tumulum iterum aperiri jussit, indeque
quatuor ossa ex sarcophago, duo scilicet ducissae
a Sabaudia, altera duo monachis Benigniani transmittenda
educi curavit, caeteris in arcam plumbeam
una cum cineribus iterum inclusis ac in praedicto
sarcophago reconditis. Hanc ultimam tumuli apertionem
die 6 mensis Decembris ejusdem anni contigisse
discimus ex actis publicis, inter quae occurrit
decreta apud serenissimam ducissam monasterii
Fiscamnensis nomine supplicatio, ut suis verbis
sancti Guillelmi canonizationem a sede apostolica
flagitaret. Sed res hactenus infecta remansit.
PRAEFATIO AUCTORIS.
1.
Dulcedine sancti Spiritus praeditis Patribus venerandis,
ac diligendis fratribus, ubique Ecclesiarum
Dei universalis documentis in charitativa spe servientibus,
monachorum infimus Rodulphus, tantillam
obeditionis exhibitionem. Placere denique unanimitati
vestrae non diffidimus, si de vita vel conversatione
vestri omnium dilectoris, domni videlicet
sacerdotis atque abbatis Willelmi, prout divina
pietas largiri dignata fuerit, posteris mandare studuerimus.
Plura siquidem a nobis visa, plurima
tamen a veracissimis relatoribus comperta, hujus
narrationis informabunt seriem. Idcirco communem
fidelium virtutigenam obsecramus charitatem, ne
simplex contemptui habeatur sermo, neve pro vili
canistro purae respuatur similaginis offa; cujus si
prudenti manu exercitaretur materia, omnem valeret
excludere inopiam, et sospitatem conferre perennem.
INCIPIT VITA.
2.
#Guillelmi patria, avus. Parentes. E sacro
fonte a regina suscipitur.@# --Vir igitur religiosus
domnus Willelmus, quem pius Dominus Ecclesiae
suae filiis pastorem, ac juris suae legis propagatorem
constituit, natione quidem Italus; avus tamen
ejus, Vibo nomine, militari industria clarus,
gente Suevus fuit. Qui scilicet, ob inimicitiarum
ultionem, nativam relinquens provinciam, perrexit
habitaturus Italiam, ibique copiose locupletatus
opum gratia feliciter degit. Hic ergo
exstitit genitor Rotberti, qui accipiens sibi uxorem
ex Longobardorum nobilioribus, nomine Perinzam,
quae, fecunda prole filiorum, genuit ei etiam
prae cunctis optabilem Willelmum. Contigit namque
sub ipso tempore illius nativitatis, Berengario Longobardorum
rege defuncto, ut Otto imperatorum
maximus hostili manu omnem sibi subjugandam peteret
Italiam; qui comperiens praedicti Berengarii
uxorem in quoddam castrum, situm in lacu urbis
Novariae, fecisse confugium, atque cum ea
viros quorum conspiratio rebellis foret eidem imperatori;
ad quod illico divertens, cinxit illud ferocis
obsidione exercitus. Erat enim praedictus Rotbertus
in eodem castro cum propria uxore et liberis, cui
etiam quique illorum cum sua domina curam atque
tutelam commiserant sui. Cumque diutius ab utrisque
partibus acerrime decertatum fuisset, cernens
imperator differri sibi victoriam, tentans largitionibus
munerum clam inflectere suorum hostium signiferum:
nam spopondit ei cum maximis donis etiam
apud sublimitatem suam celsitudinis locum, si suos
deserens illius parti faveret. Ille vero minime acquievit,
utpote miles adjuratus, respondens sibi
optabiliorem fore proprii interitum corporis, quam
sacramentis assertae fidei desertor haberi. Post aliquot
vero dies, habito invicem pacis consilio, in
deditionem gratis devenere imperatoris. Tunc quoque
isdem Rotbertus, ut erat vir prudens ac strenuus,
suggessit imperatori ut filium, quem ei uxor
sua intra ipsius obsidionem castri pepererat, catechumenum
fieri per manum imperialem praeciperet.
Quod ille libentissime | null | 4117543d-7a1f-4539-b9a2-a036e4a5c5f7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
annuens, ut monitus fuerat
impleri mandavit, ac propria puerum sustulit dextera,
eique nomen indixit Willelmum, quem scilicet
postmodum regina, conjux illius, ex sacro fonte
suscepit baptismatis.
3.
Erat ergo, ut diximus ejusdem genitrix, non
solum prosapia nobilis, sed etiam morum honestate
praecipua. Haec siquidem referre erat solita de eodem
puero hujusmodi verba. « Videbam me, inquiens,
nocte quadam dalmatica veste indutam,
statimque solis radius illustrabat mihi mamillam
dexteram; dehinc vero apparuerunt quidam vultus
gerentes angelicos; ipsique filium meum mihi abstrahentes,
altius efferebant eumdem infantulum claritate
nimia circumfusum. Ego quoque haec nimio
intuens pavore perterrita, nil aliud quod dicerem
reperiebam, nisi tantum: Sancta Mater Domini Salvatoris,
tibi committo, custodi illum. »
4.
#Deo devovetur a parentibus. In monasterio eruditur.@# --Alia
namque perplura optimi praesagii, quae
nos fastidium vitantes reticemus, conspicabantur
in illo. Nam et habitudo tenerrimae aetatis ita dissimilis
videbatur caeterorum, ut nimium admirabilis
haberetur. Propterea uterque parens uno consensu
ac voluntate, cum suorum omnium favorabili hortatu,
Christo Domino vovere illum, in ejus domo assidue
serviturum. Duxerunt autem illum, cum esset
fere septennis, ad monasterium sanctae Mariae santique
archangeli Michaelis in honore sacratum, nomine
Luciacum, in quo etiam veneranda habentur
ossa beati martyris Januarii: ibique, juxta morem
normae regularis, eum ipsius loci abbati obtulerunt.
Qui, satis devote illum suscipiens, sacrae monachalis
religionis etiam veste induit. Hic nempe tradidit ei
primos litterarum apices, atque hujusce custodiae
addidit praeceptorem, cujus animum stupor invasit
nimius, quoniam velocitas sensus sibi commissi
pueri ad tantam proficiebat indaginem, ut universa
priorum conscholasticorum studia in brevi transcenderet
spatio; proinde in admiratione non modica jam
tunc tam abbati quam fratribus caeteris habebatur
5.
Praeterea in vicino monasterio quaedam anus,
cujus erat maritus jam senior, congruum habebat
domicilium, ad quod praedictus puer, familiaris curae
providentia, per dies ducebatur; in quo etiam aliquoties
quietis noctium gratia suscipiebatur. Cum
igitur praedicta anus eum aliquando diligentia fovendi
in sinu proprio brachiis complexa fuisset,
mammae, quae laxis pendebant ac rugosis pellibus,
subito turgentes lac fudere uberrime. At illa, ut
erat piae mentis ac Deum timens, religiosis quibusque
sagaciter intimare curavit, quoniam isdem qui
videbatur puer, excellentioris vitae [ #Bolland.,@# diligentis
vitae] ac dignitatis gratia esset augmentandus.
In processu namque temporis, cum adolevisset
ac jam in Dei timore obedienter servire studuisset,
non defuere invidentiae stimuli. Quibus etiam saepius
agitatus, constanter sustulit illorum probra in
quorum profectum toto conamine laboraverat. Nam
olim in Vercellensi urbe primitus, postmodum apud
Ticinum, sub tuta custodia regulas artis grammaticae
pleniter didicerat. Constituitur etenim divini
officii assiduus custos, ac scholae capitalis illius loci.
Qui felici virtutum incremento, Deo favente, proficiens,
commissa est ei secretarii cura atque administratio,
nec non etiam totius supellectilis sanctuarii,
domi forisque consiliorum diffinitio.
6.
#Patrem ad monasticam vitam inducit.@# --Coepit
interim cogitare qualiter suum genitorem a fluctivaga
istius saeculi cura subtraheret, ac quod illi vitae
supererat secum in monasterio pro aeterna requie
laborando consumeret. Nam mater illius jam
in pace obierat. Tunc nempe suasit ei ut mente
tractaverat, et ille statim dilecto obedivit filio, imo
Deo, qui ei praestitit talem. Sicque satis accurate
cum plurimis donorum xeniis duxit illum ad monasterium,
ubi devotissime a cunctis susceptus, in
sanctae conversationis habitu et ipse devote vivens,
non multo post, praesente filio, optimo fine vitam
complevit.
7.
#Renuit ordinandus jurare episcopo fidelitatem.
Ideo vexatur. Cogitat alio abire.@# --Interea petebatur
promoveri ad diaconatus officium, qui revera ita
obsequens exstiterat inferiorum praeceptionibus
graduum, ut etiam ipsis sacerdotibus imitabile foret
exemplar ad iter arripiendum tutum. Sed praeditum
monasterium in Vercellensis urbis episcopio
situm, atque ejusdem episcopi ditioni subjacebat.
Inoleverat etiam male arreptae consuetudinis usus,
ut nullus fratrum loci illius levitici ordinis gradum
prius susciperet, quam sese assertione jurandi promitteret
servaturum fidelitatem episcopo. Hoc quoque
dum suggestum fuisset Willelmo ut juxta illorum
morem faceret, ut erat eleganter affabilis, respondens
dixit se non posse salubriter respondere [ #Boll.,@#
perpendere] ut, pro his quae solius Dei imperio gratis
praestari deberent, horum ministro alicujus servandae | null | ad14ae54-8bdb-47ee-92bb-225caac709ca | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fidei assertionem ullo modo exhiberet. Quin
potius, inquit, terribilem hujusmodi assentatoribus
Salvatoris sententiam imminere. Atque hujusmodi
responso prolato, omnino quod hortati erant facere
distulit. Illico nempe oppido ab hujusce suasoribus
detractionum corrosionibus lacessitur, ab ipso praesule
redarguitur, ac veluti contumax sui juris habetur.
Ille vero talia pro nihilo ducens, ac magis magisque
in Dei se cultum astringens, ita ut pene ipsi
soli omnis cura ac sollicitudo psallendi, legendi, horasque
pulsandi die noctuque loci illius incumberet:
erat enim castissimae mentis et corporis, paratus
ad omne bonum; ac meditabatur frequentius, si
forte quempiam reperire locum valeret, ad quem
transiens devotius praeceptis regularibus inservire liceret.
Jam enim inibi fervor disciplinae regularis
admodum tepuerat.
8.
Proinde accepta quondam licentia orationis
ac visitationis gratia, ut ad monasterium beati archangeli
Michaelis, quod situm constat in altissimis
jugis Alpium, pergeret. Qui dum ad montis
radices devenisset, atque, ut est iter arduum, ascendendi
ad monasterium jam pene superaret; ipsius
equus, quem post se habena dextera injecta trahebat,
ab angusto tramite pede luendo paululum devians,
excussa habena, quantum est illud immane praecipitium,
totus ruit. Quod cernens vir Deo devotus,
mente quidem exterritus, vultu tamen sereno perrexit
ad ecclesiam, orationi incubuit, ibique diutius,
ac si nil adversi contigisset, oravit. Deinde vero
exiens, misit famulum, si forte de equo aliter quam
sperare poterant contigisset, ut ei renuntiaret; qui
egressus reperit eum in loco ubi praeceps ruerat,
stantem incolumem, ita ut nulla omnino laesura in
eo videretur, sed neque in loris aut ligno sedilis
aliqua attritio appareret. Siquidem cum milliaria
duo, et eo amplius, a loco unde ruinam ceperat usque
in vallem ubi substiterat, computentur. Receptoque
qui missus fuerat, equo, ei qui amisit [ #al.@#
dimisit] reduxit. At ipse, gratias omnipotenti Deo
referens, alacer ad monasterium rediit. Quae res
gesta plurimis admirationem praebuit, atque indicium
sanctitatis.
9.
#Cluniacum migrat. Sacerdotium recusat.@# --Audierat,
jam fama multiplici personante, monasterium
esse, cognomento Cluniacum, in partibus Burgundiae,
cujus sanctitatis ordo, ac districtio regularis,
materque virtutum discretio, prae cunctis incomparabiliter
viguerant ab initio; ad quod etiam ire,
illud invisere toto mentis flagrabat desiderio. Contigit
quoque, dum hoc meditaretur agere, ut sanctissimus
abba praedicti loci Maiolus, sacra ecclesiarum
loca ex more visitans, ad coenobium Luciacum diverteret.
Quod cernens famulus Christi Willelmus,
intelligensque suum a Deo desiderium compleri decretum,
secretius accessit ad Dei virum, eique sui
pectoris patefecit arcanum. At ille nimium alacriter
spopondit ei juvamen optabile ad omne quod in divini
operis cultu decreverat exercere. Dehinc Romam
pergens, perinde rediturus, ut secum ad diu optatum
locum illum deduceret. Interim vero Willelmus deliberans
prudenter de omnibus quae ad se pertinere
videbantur, ac si in procinctu miles expeditus, ne
forte ad fidei certamen ei properaturo res diu licenter
usae, non necessitas parentum, aut speciositas
carnalium fratrum, seu vici ac latifundia, atque castella
eorum quae perplura erant, non saltem pietas
nativi soli, vel generalis amor cunctorum obsisterent,
sed ut ab his omnibus liber atque exoneratus
viam mandatorum Dei, prout disposuerat, currere
valeret, totum se divinae commisit providentiae. Regrediente
igitur a Roma viro Dei Maiolo, memor
uterque propriae sponsionis, suscepit Willelmum in
spiritualem Christi filiationem, ac duxit illum ad
locorum sanctissimum Cluniacum. Ad quod cum
venisset, misit ante se ex suis unum, denuntians
fratribus ut obviam ei ex more ornati procederent,
quoniam excepturi erant quemdam secum advenientem,
cui honor divinitus debebatur. Exceptus denique,
ut sanctus mandaverat, solemni apparatu, promovit
eum honorifice cum consilio fratrum; quippedum
una sensere in illo vitae meritum. Nam et isdem
vir Dei Maiolus peculiare frequentius cum eodem Willelmo
de his quae verae salutis sunt exercebat colloquium.
Jamque expleto in eodem loco plus minus
anno integro, plus cunctis admirabilis venerabilisque,
necnon honestioribus imitabilis habebatur.
Tunc namque spiritualis Pater judicavit eum sacerdotio
fungi dignissimum; jam enim sacratus fuerat
levitico ministerio: at ille humiliter pavendoque se
subtrahens, dicens se omnino non esse dignum
tractare tanti mysterii sacramentum. Sanctus quoque,
nolens placorem animi ejus turbare, consensit
ut voluit. | null | 2dcadfa5-015f-4b33-b9bd-19b2d6ecb6c9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
10.
#S. Saturnini monasterio praeficitur.@# --Interea
venit quidam frater praepositus coenobii sancti martyris
Saturnini, quod est super Rhodanum,
precaturus sanctum virum Maiolum quatenus ei
aliquem e suis commodaret, qui eum cum fratribus
sibi commissis ad salutis viam agnoscendam instituere
valeret. At vir misericordiae gemina consideratione
prospiciens, unius videlicet juvamen, alterius
quoque obeditionis probationem, domnum ei
protinus commisit Willelmum. Qui omnino nil dubitans
aut renitens, perrexit humiliter ad Patris imperium
ei obsecuturus, qui ad hoc venerat utilitatis
animae gratia. Habebat enim praefatus vir plures
fratres secum simul degentes, una tamen voluntas
omnium, par consensus, similis operatio, modus
orandi ac psallendi atque edendi, et totus horum
habitus charitatis gratia uniformis, Willelmo revera,
ut ipsis convenerat, praeceptore, Cluniacensi ex
more. Enimvero quidquid illorum erat peculii, communis
in ecclesia eremus esse videbatur; atque isdem,
postquam ad potiora Willelmus sublimatus
fuisset, referre erat solitus nusquam se locum optabiliorem
reperisse ad eam, quam obtinere deliberaverat,
pauperiem consequi, vel extremitatem sanctitatis.
11.
#Tum monasterio S. Benigni.@# --Memorabili
igitur patri Maiolo sub eodem tempore suggestum
est a Brunone, venerandae memoriae Lingonis pontifice,
ut monasterium egregii martyris Benigni, quod
juxta Divionense castrum antiquitus veneratur, ad
redintegrandum divini cultus ordinem qui in eodem
loco omnino defecerat, susciperet; et, sicut per plurima
coenobia jamdudum agere consueverat, ita et
istud in melius reformare satageret. At vir sanctus,
motus pietate, ad preces pontificis misit continuo
qui ad se reducerent Willelmum. Jam enim cum eodem
fratre, cui illum commiserat, annum et semis
pie vivendo expleverat. Cui utique ad se revocato,
praedicti sancti martyris monasterii dulci imperio
paternam ovilis Christi curam commisit. Spopondit
insuper ut quidquid juvaminis ad spiritualis hujus
negotii incrementum optaret, ipse libenti animo
aequipenderet. Episcopo nihilominus, in Dei fide pariter
et sua, contestatus est ut illi, more dulcissimi
Patris, advocatus et custos, adjutor atque consolator
in omnibus esset. Qui integerrima observatione monitui
ejus obaudiens, ultra quam credi potuit, illum
in vita dilexit. Clemens igitur domnus Willelmus ad
sibi destinatum suscipiendi ac regendi gratia monasterium,
missis cum eo a sancto Maiolo quibusdam
ex honestioribus Cluniaci fratribus, ibique honorifice
exceptus, atque ab eodem praesule Brunone monachorum
Pater est ex more consecratus.
12.
#Versiacensi deinde et Besuensi. Ejus humilitas.@# --Cumque
acerrime ac vigilanti studio se sibique
commissos pro Dei amore disciplinis regularibus subderet,
non multo post commissum ei ab Henrico
venerabili duce monasterium etiam Verziaci castri
ex latere situm, ubi antiquus confessor Christi sanctus
requiescit Viventius. Illud quoque, veluti primum,
moderamine regulari erat destitutum, illoque
in melius reformato, tertio nihilominus destituto
ac recta vivendi lege, super fontem Besuae posito,
apostolorumque principi sacrato, ab eodem Brunone
pontifice constituitur Pater. Erat antiquissimum, ac
saepius paganorum seu pessimorum quorumcunque
hominum infestatione desolatum. Ad hujus nempe
redintegrationem dum toto conamine decertaret,
contigit ut praedictus episcopus cum comite
maximae partis Burgundiae Willelmo, qui etiam ejusdem
patris de quo sermo est exstiterat affinitate
propinquus, ipso Patre praesente, colloquium pacis
haberet. Post caetera dixit praesul in aure comiti, ut
abbati, utpote propinquo scilicet suo, leniter suggereret
ut, elationem ne forte pro virtutum gratia
vel rerum copia surriperet, caveret. Ille quoque reverenter
accedens, dixit ut monitus fuerat. Tunc
pater Willelmus vultu alacri eidem comiti hujusmodi
responsum protulit: Si, inquiens, cognoscere potero
quod augmentum terrenarum opum vel possessionum
unius tantum diei nostrae vitae protrahat spatium,
persuaderi non mihi potest quin ad horum
extollar incrementum. Hoc autem responsum dum
comes retulisset episcopo, admirati sunt uterque
ejus prudentiam, pariterque laetati propter humilem
illius sapientiam.
13.
#Monasterio Fiscamnensi praeficitur.@# --Cum igitur
fama sanctitatis illius jam latius deferretur,
Normanorum dux venerabilis illam comperiens Richardus,
misit ad eum, reverenter supplicans ut ad
se veniret. Qui tandem libenter, ut rogatus fuerat,
pergens venit ad eum; a quo etiam, sicuti decebat,
honorifice susceptus est. Cujus sanctissimis cum
recreatus, ut erat totius boni amator, dux fuisset
eloquiis, obsecrans illum ut ecclesiam sanctae et individuae
Trinitatis nomini et honori dicatam, in loco
Fiscamnensi cognomento antiquitus constructam, a
suo tamen patre Richardo honorificentius | null | d6759f06-87e9-48d4-a58d-6502ef440b05 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
reformatam,
ordine monachorum suscipiens decoraret. Erat
enim illic more vivens carnali, jugo soluta regulari,
clericorum levis conciola. Cernens denique Pater
Willelmus illius animi devotionem, promisit se cum
Dei adjutorio illud quod poscebat impleturum. Qui
pariter venientes ad praedictum locum, satis sublime
ac solemniter commisit ei isdem dux cum aliquibus
episcopis dominium et curam regiminis totius loci.
Tum vir Domini congregavit ibidem monachorum
regularem catervam, ita videlicet personis numerosam
ac bonorum studiis copiosam, ut triplici sui
numero praeteritorum numerum excelleret clericorum.
Quod cernens jam dictus princeps, multorum
donorum ac possessionum largitionibus ampliavit
locum. Monuit etiam tam abbatem quam caeteros
fratres saepius ut ab illo peterent quidquid suorum
utilitati expedire nossent, utpote quoniam de
hac re secundum velle provenerat ei et posse.
14.
#Scholas ibi instituit.@# --Interea cernens vigilantissimus
Pater quoniam non solum illo in loco, sed
etiam per totam provinciam illam, nec non per totam
Galliam, in plebeiis maxime scientiam psallendi ac
legendi deficere et annullari clericis, instituit scholas
sacri ministerii, quibus pro Dei amore assidui instarent
fratres hujus officii docti, ubi siquidem
gratis largiretur cunctis doctrinae beneficium ad coenobia
sibi commissa confluentibus, nullusque qui
ad haec vellet accedere prohiberetur: quin potius
tam servis quam liberis, divitibus cum egenis, uniforme
charitatis impenderetur documentum. Plures
etiam ex ipsis, ex coenobiis, utpote rerum tenues,
accipiebant victum. Ex quibus quoque nonnulli in
sanctae conversationis monachorum devenere habitum.
Cujus denique institutionis labor nimium
optabilem diversis ecclesiis contulit fructum. Nam
praefatum, ut dicere coeperamus, locum taliter claustris
atque officinis regularibus, caeterisque bonorum
copiis adornavit, ut prae caeteris illius provinciae
felicibus semper floreat incrementis.
15.
#Templum S. Benigni restaurat. Cujus sepulcrum
detegit.@# --Contigit ergo postmodum quatenus
pars ecclesiae beati martyris Benigni, cui, auctore
Deo, primitus pater datus fuerat, ruinam corruens
daret. Quam cum reformare cuperent artifices caementarii,
graviorem pars eadem dedit ruinam. Quod
cernens vir Deo devotus, intellexit divinitus sibi
dari indicium quod totum a fundamentis renovari
conveniret templum. Illicoque summo mentis ingenio
coepit ipsius ecclesiae reformandae mirificum construere
apparatum: quam denique cum coepisset
reaedificare positione mirabili, valde longiore ac latiore
quam fuerat; ignotus tamen erat universis locellus
quo pretiosi martyris membra claudebantur
Benigni, quia solerti cura taliter antiquitus fuerat
reconditus, ut illo fiducialiter veneraretur martyr
per aevum, ubi felici morte occubuit propter Deum:
sed a quibusdam incautis dicebatur etiam ibi non
haberi. Cujus ignoratio rei nimium moestificabat
animum Patris Willelmi. Tali quoque defectu anxio
revelatum est visione pulcherrima per ipsum Dei
martyrem ipsius honorabile sepulcrum. Erat enim,
ut beatus multorum sanctorum descriptor miraculorum
Gregorius Turonorum pontifex refert, pergrandis
arca lapidei sarcophagi continens illum. Pro
cujus ( #rei@# ) incredulitate narrat idem sanctus alterum
sancti nominis Gregorium Lingonensem episcopum
acrius quondam fuisse increpatum. Cujus namque
positionem loci antiqua vetustas occuluit. Nam coram
praecipuo illius monasterii altari profundius
habebatur defossum memoratum sepulcrum. Quod
continuo requirens invenit, aperiensque illud contingere
meruit sacratissima egregii martyris ossa,
in cujus etiam cerebro, quod in descripta ipsius passione
legitur, vulnus ferreo illatum vecte apparuit:
quae omnia integro numero praesentibus honestioribus
tam episcopis quam caeteris diversorum
ordinum vel sexuum cum odoriferis thymiamatibus
ac psallentium choris, in eodem recondidit sarcophago;
indeque paululum ad orientem illum amovens,
in pulcherrimo atque incomparabili locavit
tumulo. Dehinc namque Pater venerandus, acriori
accensus devotione, reformandae opus basilicae instanter,
quemadmodum decreverat, accelerabat perficere.
Quoniam, ut diximus, et praesto est cernere,
totius Galliae basilicis mirabiliorem atque propria
positione incomparabilem perficere disponebat.
16.
#Monasterium S. Arnulfi Metis reformat. Romam
petit. In reditu aegrotat.@# --Omnipotentis etenim
Dei gratia in ipso cooperante, coepit illius fama sanctitatis
circum adjacentes seu longinquas penetrare
provincias. Nam praesul Metensium Adalbero, reverenter
satis illum evocans, commisit eidem sancti
Arnulphi confessoris regendum ac meliorandum, ut
agere consueverat, monasterium. Suscipiens ergo
illud, brevi tempore reddidit emendatum. Tunc enim
devota concepit mente ut apostolorum principis
Petri sanctissimi limina visitaturus adiret. Stabiliens
nempe coenobia sibi commissa idoneis praepositorum
seu caeterorum officiorum personis, ut decreverat,
Romam orandi gratia perrexit. Visitatis
quoque sanctorum sepulcris vel oratoriis, sacris
etiam missarum per semet celebratis solemniis (nam
praefatus Bruno episcopus sacerdotium illi | null | 3ac13715-f260-4087-b017-8d41b5c14b96 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
imposuerat),
cum apostolica benedictione consolatus regreditur
ad patriam, coepit febricitans aegrotare. Jam
jamque ad coenobium sanctae virginis Christinae
perveniens, in lectum decubuit. Qui paululum
convalescens Vercellas devenit, rursusque ibidem
gravius periclitari coepit. Tunc quoque, ut idem
referre erat solitus, et etiam bonae memoriae Gerbaldus,
almi patris Maioli monachus, ac praedicti coenobii
sanctae Christinae abbas perhibebat, dum in
ecclesia sancti jaceret Eusebii praesulis, per quatuor
vel quinque horarum spatia ita factus est exanimis,
ut nullum omnino spiramen in ipso cognosceretur.
Sed tamen ignoratur quid tunc divinitatis praesenserit,
quoniam paululum in se reversus, voce qua poterat,
lingua palpitans, haec personabat verba: « Domine
Jesu Christe, rex aeternae gloriae, suscipe me, si placet,
quoniam bonus es; non dubito ad te ex hoc corpore transire. »
Sciendum vero est quoniam istius mora aegritudinis,
ut eventus rei subsequentis demonstrat, non
fuit impedimentum tantum quam gratia spiritalis lucri.
17.
#Fructuariense monasterium condit.@# --Occurrentes
ei denique illuc tres ipsius germani fratres,
levi evectione deduxerunt illum ad sui juris praedia
confovendum; ardenter enim desiderabant videre
illum, quoniam compungebat corda eorumdem
divinae absentia pietatis. Convalescente quoque eo
ab aegritudine, post aliquot dierum spatium convenere
ad illum quique suorum ac plures domini
civitatum vicinarum, et suadere illi coeperunt,
promittentes se plura largituros si in nativa patria
coenobium sibi, sicut in externa audiverant illum
fecisse, aedificare inceperet. Tunc etiam, quod
potissimum fuit, duo ipsius germani, videlicet
Godefredus atque Nitardus, viri spectabiles, secretius
illum cum comite maximae partis Burgundiae
Willelmo, qui etiam ejusdem patris, de quo sermo
est, exstiterat affinitate propinquus, adeun es
spoponderunt se saecularem relicturos militiam, ac
se suaque omnia in omnipotentis Dei peculiare
dominium devenire. His auditis, Dei cultor illico
fiducialiter coepit tractare de coenobii, unde
rogabatur, constructione; qui pariter communi
consilio et voluntate locum quaerentes, rei hujusmodi
aptum reperere in rure paterno a Pado distantem
flumine quaterno milliario, solitarium, cognomento
Fructuariensem. Ibi namque collocari praecepit
basilicam, quam praesente Arduino rege cum
aliquibus episcopis sacrari jussit in honore genitricis
Dei Mariae, sanctique Benigni martyris, atque
omnium sanctorum. In qua etiam isdem rex cum
sua conjuge et filiis humatus quiescit. Ad quam
nihilominus, tam a Romana urbe quam a diversis
partibus, plurima congregavit sanctorum martyrum
corpora. Brevi namque in spatio temporis collecta
est ibidem numerosa fratrum congregatio Deum
timentium, instituta beati Benedicti abbatis praecipui
servantes, quae isdem pater Willelmus a sancto
Maiolo Cluniaci didicerat.
18.
#S. Odiloni persuadet monasterii ingressum.@# --Revertens
igitur post haec ab Italia, omni studio
satagebat e diversis partibus terrarum colligere
viros servituti Christi idoneos, suadendo eis vitae
coelestis gloriam, pariterque comminans inferorum
supplicia. Tantam enim ei Dominus cum caeteris
virtutibus virtutem salutaris verbi concessit, ut
quibusque doctrinam illius suscipientibus summam
conferret fidei firmitatem, bonarumque virtutum
augmentum, ac vitiorum emendationem. Omnibus
enim, sicuti expedire noverat, sive leniter, seu
asperrime, charitative tamen hujusmodi exhibebat.
Contigit ergo illum aliquando cum viro per omnia
desiderabili, domno scilicet Odilone, adhuc illo in
canonicali habitu degente, de vera animarum salute
habuisse colloquium. Intelligens vero illum niti ad
sanctitatis culmina, coepit illi attentius suadere ut,
quod potissimum fore creditur, quantocius explere
satageret; negotiis videlicet saeculi istius abjectis,
Christum Jesum sequi liceret expeditius. Cumpunctus
illico vir clarus libenter se facturum promisit
quod Pater suaserat Willelmus. Nam post paululum,
ad coenobium nominatissimum honorifice deveniens
Cluniacum, ibique a sancto Maiolo est devote
susceptus, atque in habitu sanctae conversationis
monachus ex more sacratus est. Cujus etiam conversatio
in tantum exstitit chara Deo, et dulcis
Deum diligentibus, ut isdem sanctissimus Maiolus
sibi commisso gregi allegans illum in vita, qualiter
post ipsius obitum haberent Patrem atque pastorem.
Quod ita manifestissime et utiliter fieri contigit.
Quam enim praemaximam exinde, dum adviverent,
dilectionem inter se habuere, dum alter eorumdem
alterum sibi utrumque praeferens, exprimi non valet
.
19.
#Pontificibus Romanis est acceptus.@# --Praeterea
pontificibus Romanis Pater Willelmus, qui suo tempore
praefuere, in tanta veneratione ac reverentia
est habitus, ut quidquid illis suggessisset, sive per
se, sive per aliquam legationem, libentissime implere
studebant. Nam | null | 92c9c9c3-cdee-46c9-bbd9-e2cec053689f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et Joannem papam spiritualia
dona per orbem, maxime Italicum, auri vel argenti
pretio distracta minus curantem, tali invectione
monere studuit per epistolam, haec continentem:
#Parcite, quaeso, parcite, qui dicimini sal terrae et
lux mundi. Sufficiat hominibus jam semel Christum
fuisse venditum pro communi salute universorum.
Jam enim refugae veri luminis, solo nomine pastores,
ovile Christi, imo membra illius, videte post vos quo
eunt. Si juxta fontem tepet rivus, in longinquum
fetere nulli dubium est. Idcirco cura quibusdam venditur
ad suum interitum. Volo vos pastores ac pontifices
omnes in commune judicis securim gestantis,
ante januam assistentis memores.@# Quam epistolam
papa libenter amplectens, grates ac benedictiones
tanto Patri retulit, Deumque in illo glorificavit.
20.
#Henricum imperatorem sibi conciliat.@# --Sed
et illud denique in eodem Patre fuit valde memorabile,
quod multi tum etiam nobiles venenatis infecti
verbis malorum, dum adversus illum contumeliarum
verba dicenda concepissent, seu jurgia ultionis
vice referenda, ut ad conspectum illius ventum
fuisset, statim mirabantur semet ab his quae intenderant
exprimere, alienatos fuisse; amissaque ferocitate
rei praeteritae, quidquid id erat, totum procedebat
ex mansuetudine. Henrico siquidem imperatori
de eo suggestum fuerat, quod illi derogans,
illumque contemnendum adjudicans, Arduini quoque
parti, qui sibi Italiae regnum praeripuerat, faveret,
illumque pro posse defensitaret. Ex hoc quippe viro
Dei, quamvis ab re, iratus fuerat. Ille vero ut comperit,
ad illum pergens, rei veritatem sese purgando
pandit, atque si quid erat odii a corde illius detersit.
Intantum etiam isdem imperator postmodum
illum dilexit, ut illi dona largiretur plurima, et
quidquid ab eodem vellet fieri continuo impetraret.
21.
#Et Robertum Galliae regem.@# --Pari namque
ratione Rotberto Francorum regi de ipso indicatum
fuerat, quod Brunoni praedicto Lingonum episcopo,
qui regi minus acquiescebat, talia suaderet quae
regali juri nimium resisterent. Ille vero simul et
regina conjux illius propter hoc illi irati, comminati
sunt aliquoties coenobiis ejus damnum inferre maximum.
Adiens ergo intrepidus amborum praesentiam,
ita illorum divini verbi virtute iram compescuit, ut
etiam summam dignitatis gratiam apud illos obtineret.
Nam cum illorum filius, qui pro suae juventutis
elegantia ac liberalitate Hugo Magnus cognominabatur,
jam in regem unctus obiisset, ac
parens uterque pro morte ipsius pene usque in suimet
necem cordis dolore et luctu affligerentur, tunc
accessit ad eos spiritalis medicus, et ait: #Non infelices
enim vos putare debetis, quod talem amisistis;
quin potius felices valde, quia talem habere meruistis.
Ego,@# inquiens, #ex ullo hominum gradu non tam
paucissimos salvos futuros aestimo, sicut de regum.@#
Qui cum attoniti responderent: #Quid hoc dicis,
Pater?@# Respondit: #Non audistis,@# inquit, #sacer canon
quomodo refert, vix tres de triginta regibus bonos
exstitisse? Idcirco cessate, quaeso, hunc juvenem
flere mortuum, sed potius congratulamini ei, sicuti
requiei datum et a malis liberatum.@# His dictis ita
consolans illos placabiles fecit, ut viderentur non
habere quod plangerent, et Deum dicerent visitasse
illos per sanctum virum.
22.
#Hermannus episc. monachos persequitur, perit.@# --Quorumdam
etenim nomina aliquando interpretabatur,
sive ad profectum, sive ad detrimentum
ipsorum. Cum igitur post mortem Bertoaldi Tullensis
pontificis, qui ei monasterium sancti Apri confessoris
commiserat, eidem episcopatui quidam Hermannus
praesul datus fuisset, ita coepit exosos
hujus Patris habere monachos cum sua institutione,
ut etiam honestissimum fratrem, Widricum nomine,
qui post illum ejusdem loci Pater devotus
exstitit, cui tunc caeterorum cura imminebat, baculo
verberaturus eum impegerit. Quod dum Patri
relatum fuisset, ad nomen illius alludens ait:
« Secundum suum nomen, inquiens, facit episcopus
iste. » Nam lingua barbara #Herman@# in nostra #homo
errans@# dicitur. Ac deinde: « Si enim Christi pastor
fuisset, illius oviculas minime laceraret. Sinite
illum: verus Pastor novit, et ipse quae sua sunt colliget. »
Non multo post denique pergens in longinquum
saecularia exacturus negotia, crudeliter obiit, peregrina
potitus sepultura.
23.
#Et Leo Vercellensis.@# --Simili invidia quoque
Leo Vercellensis episcopus ad actus universos
istius Patris exstiterat infestus. De quo etiam talia
narrare solitus: « Hic | null | dabe6915-22d8-48f1-aa12-051e524392c4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ergo crudelissimus Leo totus
est sine Deo, quia, si fuisset Deus cum eo, quae
illius sunt, amaret pro illo. » Affirmabat autem
post mortem et aeternaliter illum esse damnatum:
manifestissime siquidem in multis claruit, quoniam
quisquis illum odio habuit, exinde poenas luit:
sicuti, vice versa, si quis illum dilexit, mercedem a
Christo percepit illius auctore sanctitatis.
24.
#Praeest monasteriis 40, monachis 1200. In
fide Guillelmi precantes exaudiuntur. Rudes docet
orare. Officii divini cura.@# --Fertilem igitur gratiam
ac dona uberrima a bonorum omnium largitore
Pater iste promeruisse evidentissime passim claruit;
sed nos, lectoris taedium caventes, plurima
silentio tegimus. Erant namque tam monasteria
quam coenobia atque cellulae monachorum circiter
quadraginta, quae illius patrocinio tute cunctorum
bonorum affluebant copiis, fratres vero in ipsis degentes
procul dubio plus mille ducenti. Quibus
inerat fides integerrima, ut quandiu id devote
exercerent quod ab eodem Patre didicerant, nil
mundi hujus formidare debere, aut cujuspiam suae
utilitatis rei indigentiam pati. Id ipsum enim suis
saepissime inculcabat a Deo sperare et credere,
quod etiam plurimis probavere experimentis. Nam
aliquando per diversa terrarum euntes itinera, dum
ex eventus facie perturbari potuissent, dicere erant
soliti: « Domine, in fide patris Willelmi fac nobis
sicut vis. » Nec ullus illorum unquam hoc dicens
ope caruit. Instituit quoque simplicioribus vel idiotis,
e saeculo ad se confugientibus fratribus, orandi
formam, quinque modulis mystice constantem: ut
videlicet quot sensibus humani corporis Deus offenditur,
totidem vocum clausulis ad misericordiam
rogaretur. Erat autem hujusmodi: #Domine Jesu,
Rex pie, Rex clemens, pie Deus.@# Subjungebatur vero
singulis, #Miserere.@# Supputabatur namque taliter, ut
si, verbi gratia, in decemnovennalibus articulorum
juncturis, ter et quinquies identidem revolvendo
devote diceretur, psalterii tota series mutuata
persolveretur. Unde etiam pro psalterio apud illos
habebatur, ut Pater docuit, et cognominabatur.
Mortificatio nempe carnis, et abjectio corporis, ac
vilitas vestium, ciborumque extremitas vel parcimonia,
in suorum universis, ac si naturaliter, viguit.
Ipsius etenim sermonis habitudo aequaliter cunctis,
prout videbatur, in gratia erat condita. Pietati
quidem et misericordiae expleri nequit quantum
operis dabat. Cum supernae dulcedinis nectare,
artificialis etiam musicae perdoctus ac comptus
dogmate, quidquid in psallendo choris suorum
psallebatur, die ac nocte tam in antiphonis quam
in responsoriis, vel hymnis, corrigendo et emendando
ad tantam derexit rectitudinem, ut nullis decentius
ac rectius psallere contingat in tota Ecclesia Romana.
Psalmorum nihilominus concentum dulcissimo
ultra omnes distinguens decoravit melodimate.
25.
#Monasteria restaurata. Ecclesia S. Benigni
dedicatur. In qua concionatur.@# --Erant igitur, ut
diximus, sub ejusdem patrocinio tam maxima quam
minora perplura monasteria atque coenobia, quae
videlicet ipse omnia aut a fundamentis innovavit
vel ampliando honestavit. Nam sancti martyris
Benigni, ut dicere coepimus, cui Deo auctore primitus
pastor allegatus fuerat, basilicam incomparabili
opere pene expletam, jam Brunone defuncto, Lambertoque
in sede illius subrogato, placuit ut eadem
basilica pontificali ex more benedictione sacraretur.
Tunc denique ad votum ipsius Patres convenere
die designato e diversis provinciis, non solum episcopi,
verum etiam quorumcunque ordinum promiscuae
plebis innumera multitudo. Erat enim autumni
dies tertius Kalendarum Novembrium, ante
videlicet natale ipsius martyris, qui omnia rite ac
solemniter, ut condecens erat, explentes, petierunt
qui aderant episcopi, ac quique religiosi patrem
Willelmum, ut in die tantae consecrationis, tam ipsis
quam universae plebi, inter sacra missarum solemnia
divini eleemosynam impenderet verbi. Ipse
vero, ut erat bonis omnibus obsequens, agere non
distulit, sed mente pia, corde contrito, vultu alacri,
Spiritu sancto plenus, in haec verba cum lacrymis
erupit: « Convenistis, fratres et sorores, grex pretio
Christi sanguinis redemptus; convenistis, inquam,
ad nuptias ipsius sponsae, matrisque vestrae coelestis
ac sempiternae Ecclesiae, quae idcirco universalis
dicitur, quoniam non solum quod in omnes mundi
terminos dilatatur, sed etiam pro eo quod nulla
immanitas criminum illius superat (si tantum fides
adsit) dona misericordiarum. Quae scilicet patriarcharum
mysticis praesignata figuris, prophetarum
ostensa praesagiis, apostolorum auctoritate ac labore
constructa, et martyrum sanguine consecrata; in
qua abluti ac renovati a culpa veteris piaculi per
salutaris undam | null | 76517115-47f8-41ab-9ece-156746825da7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
baptismatis, sicque induimini prima
stola angelicae beatitudinis, quam amisistis in transgressione
parentis primi incolae paradisi. Deinde
vero editis carnem ac potatis sanguinem illius omnipotentis
Agni, qui vos prae caeteris mundi creaturis
formans et redimens, invicta benignitate elegit
ad sui atque Patris regnum, sanctique Spiritus
gloriam possidendam, ad quam, dilectissimi, tendere
vos invito, moneo, obsecro, per charitatis
ignem, et humilitatis, atque castitatis continuam
custodiam. Gaudere, inquit, contigisset mihi ex
vestrae unanimitatis devotione hujus sanctificationis
concursus, sed quia nimius moeror mentem deprimit
ex signis Satanae, quae evidentissime apparent in
populo Dei: non, inquiens, aspicitis quibus est
adhuc mens sanior, quae scissurae et detruncationes
vestium rabidissimae? quae attonsurae per cervices
virorum? quam turpis in barba obripilatio maxillarum?
quam nugacissima pene universorum et insanissima
actitatio? quam lasciva ad omnes pene
sermones ore tetricrepo juramenta? Ista etenim
universa recentia et nuper crassata, non ex religiositate
Christianitatis [ #ms.,@# Christi bonitatis] processere,
quin potius ex diabolicae superstitiositatis rabie
emersere. Exinde quoque pullulat radix omnium
malorum superbia, caeterorumque vitiorum fomenta.
Atque vos ipsi judicate, si non ipsius famuli estis,
cujus insignia et stigmata in vobismetipsis geritis.
Nam et me pudet dicere dum poenitet reticere,
quoniam exspectastis dulcedinem verbi, et ego
propino vobis generaliter amaritudinem redargutionis.
Moneo etiam illum, si quis est in tota
hac plebe, qui vel quinque solidos, seu quippiam
ad hujus sancti martyris obtulit reaedificandam muneris
ecclesiam, quam prae oculis habetis, coram
cunctis referat. » Dum ergo non inveniretur quispiam
aliquid contulisse, rursus ait: « Videte, fratres
amantissimi, inter quas spinas atque incendia pessimorum
haec aula omnipotentis Dei per fidem sui
testis Benigni, ad quam elegantia excrevit, ipso
cooperante, fastigia. Volo vos, si placet, assidue
esse memores quam velox unicuique sit mundanae
curae et ambitionis depositio. Propter quod obsecro,
cum nostri auctoris adjutorio resistite vitiis et maligno
diabolo; virtutes quoque praeclaras assumite
et colite; benignissimo Deo Conditori ac Redemptori
vestro in cunctis obaudite, qui vos per fidem et
orationes ac merita omnium fidelium suorum dignos
faciat introducendi cum eis in sempiternae gloriae
regnum, per Jesum Christum dilectum Filium
suum. » Dumque ille ita perorasset, ac responsum
ab omnibus fuisset, #Amen,@# qui singultus, quantae
lacrymae, qui gemitus per totam agebantur ecclesiam,
exprimi non valet. Omnibusque rite perfectis,
cum gaudio quique rediere ad propria. Ex illo
etenim die in eadem basilica, praecipue ad tumulum
gloriosi martyris, factae sunt multimodae curationes
diversarum infirmitatum, quae etiam ob multiplicitatem
scribi nequeunt. Sed et si quis cum
fide plena sibi deposcens quaecunque utilia, procul
dubio adipiscitur, si talis sit ut promereatur sanctorum
meritis et orationibus.
26.
#Willelmus miraculis claret. Morte punitum
suscitat.@# --Nec praetereundum nobis videtur quod
dum Patris Willelmi alloquio multi fuerint in mente
recreati, plures etiam in corpore tactu ejusdem redintegrati,
oratione refocillati, visitatione confortati,
ac benedictione firmati; et quamvis nunc minus
audiatur quod olim Christi sequacibus usui fuit,
suscitare mortuum, pauca tamen de pluribus, ut
testati sumus, quae Dominus per istum operatus est,
dicemus. Revertenti namque illi quondam a coenobio
sancti Viventii confessoris, cum jam appropinquaret
sancti Benigni monasterio, obviam habuit promiscui
vulgi turbam plangentem ac repedantem a spectaculo
cujusdam miserrimi, videlicet ex ejusdem servorum
familia sancti Benigni, quem magistratus
crimine convictum morteque suspensionis patibuli
adjudicatum deliberaverat. Quod audiens vir misericors
milliario distans a loco, dimisso equo illuc
quantocius occurrens, hoc tantum dicebat: « Jesu,
Jesu, qui pepercisti latroni in cruce miserere. »
Jussitque suis velocius infelicem illum, quem cernebant
e trabe pendere, jam rigentem deponere: ipse
vero toto prostratus corpore orationi incubuit. At
illi solventes lora guttur illius arctantia, exanimis i
terram cecidit. At quem accedens vir pius, ait:
« Surge, inquit, Dominus imperat. » Ipse vero aperiens
oculos erexit se, admirans valde sibi superesse.
Qui cum viro Dei egrediens, exsultantibus cunctis,
ad monasterium plures postea vixit annos. Multos
nempe ab hujusmodi patibuli suspendio ac nece per
diversas provincias tam interventu quam redemptionis
pretio liberavit
27.
#Mitis in exactione redituum. Auctori hujus
Vitae apparet.@# --Nam | null | b887dfb1-e52c-408b-9e11-21a07b60a68a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et fratribus monasteriorum
utilitatibus praepositis illud saepius inculcabat, ut in
exactione sibi commissorum forent providi, ne
forte nimis tenues pro census reditu affligerentur.
Dicebat enim se magis velle largiri egenti quam
exigere quidpiam ab indigente. Itinera quoque ejus
per civitates et vicos, seu quorsum haberet, ingens
pauperum atque infirmorum turba praeoccupaverat.
At ipse liberalis et largus beneficiorum erat universorum
impensor. Desiderabatur enim ab omni hominum
ordine vel sexu ipsius praesentia, sicuti
unius e patriarchis aut apostolis Domini. Aliquanti
etiam referebant illum sibi per visum in somnis
apparuisse, seque de pravis actibus redarguisse, vel
monuisse illos de communi animarum salute. « Testor
ego, inquam, ipsius ac virtutum matrem charitatem,
quoniam quondam meorum culpis facinorum
offensus, ut sensi illum ad horam amaricatum, secessi
in aliud coenobium ipsius ditioni minime subditum; »
dumque illic degerem, astitisse mihi una
nocte visus est aspectu placido, ac manu injecta
caput mihi demulcens aiebat: « Rogo ne me deseras
si non te amare fingebas: quin potius exercere
te cupio quae promiseras. » Ipsius namque imperio
maxima jam ex parte eventorum atque prodigiorum,
quae circa et infra incarnati Salvatoris annum
contigere millesimum, descripseram. Quae etiam
causa ad praesens opus me compulit inflectere articulum.
Idcirco omnes pariter oro ne propter hoc
praejudicium de me fiat.
28.
#Omnium erga eum reverentia.@# --Beatitudo
igitur eximii Patris Willelmi jam ad tantam excreverat
excellentiam, ut cunctas Latii ac Galliarum
provincias ipsius amor ac veneratio penetraret. Nam
reges ut patrem, pontifices ut magistrum, abbates
et monachi ut archangelum, omnes in commune ut
Dei amicum suaeque praeceptorem salutis habebant.
Quis enim unquam alius praeter eum Veneticorum
gentem in tam amica familiaritate habuit? Exaggerative
secundum Apostolum (Galat. IV, 15) loquimur,
quoniam, si fieri posset, oculos suos eruissent, et dedissent
ei. Siquidem Ursus, patriarcha illorum, ipsius
sancti Patris decrevit effici monachus. Sed quia
ipse dispendium illius gentis, quod foret pro tanti
absentia viri, considerans, illi in suo proposito permanere
suasit. Quod etiam de multis similis rei
gratia cognitum habetur fecisse.
29.
#Ex Italia in Galliam redux. Pie obit Fiscamni.@# --Jam
vero in Dei opere magis assiduus quam frequens,
cum esset in Italia suum biennio praestolans a saeculo
excessum, sed rerum opportunitatibus exinde evocatus,
aegerrime tamen ad Gallias remeavit. Cumque revisendi
charitate cunctos Gorziense usque monasterium,
a se olim cum caeteris ad regulare specimen
reformatum devenisset, quae supererant invisere curavit.
Dehinc ad praenominatum venit Fiscamnum. Post
aliquot vero dierum acribus coepit doloribus affligi.
Jam quippe imminente solemnitate Nativitatis Dominicae,
praenoscens suae a Christo vocationis diem,
convocatis ad se fratribus, deliberans coram eis
provide ac sapienter de cunctis quae ipsius innitebantur
patrocinio, quid vel qualiter agendum seu
ordinandum foret, sicque universis, praesentibus
simul et absentibus, sua benedictione firmatis, ac
Deo commissis, expetiit sibi dari salutare ac vivificum
commeatum. Expletisque solemnibus totis
octo dierum, nil omnino loquens, oculos tantum ad
Deum erigens, illi soli intendens, illum solum mente
respiciens; jamque aspiciebat felix anima, subito ad
illum itura de vasculo carnis, in sua gloria Deum
majestatis. Anno igitur ejusdem Nativitatis Dominicae
1031, indictione XIV, a nativitate quoque ipsius
Patris ac Dei cultoris LXX, et ab adventu illius
ad Gallias de Italia XLI, regnante Conrado imperatore,
in Francia nihilominus Roberto rege, die Dominicae
Circumcisionis venerabili, atque ejusdem
nativitatis octavo, VI feria, mane, dum aurora supervenientis
diei pelleret tenebras, e mundo transivit
a sancto istius Dei amici corpore anima felix
et beata, lucerna videlicet orbis, ad sempiternam ac
deificam lucem, suis lugentibus, sed angelis laetantibus,
cum quibus laudans ac magnificans benedicit
Deum, in quo vivit quidquid juste subsistit. Sepultum
namque est sacrum illius corpus honorifice in
gremio ejusdem sanctae Trinitatis ecclesiae in conspectu
euntium ac redeuntium fratrum, ut quotidie
siquidem prae oculis imitabilem haberent Patrem,
quem ad aeternam justitiae mercedem habuere institutorem,
ipsiusque meritis et precibus valeant percipere
aeternae vitae regnum, et gloriam cum sanctis
omnibus, donante Domino Jesu Christo Salvatore,
qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat
per immortalia saeculorum saecula. Amen.
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
1.
Inter varios hujus saeculi scriptores | null | 692598cc-3cc8-4a76-9ed1-c67a290dc8df | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, qui beati
Guillelmi res gestas litteris mandarunt, duo praecipui
sunt qui id data opera praestiterunt, alter Glaber
Rodullus, monachus Cluniacensis, alter chronographus
sancti Benigni Divionensis, uterque sancti
Guillelmi aequalis, ac forte etiam discipulus. Vitam
Guillelmi a Glabro Rodulfo editam laudat Hugo abbas
Flaviniacensis in Chronico Virdunensi, tomo I
Labbeanae bibliothecae: sed et eam a se conscriptam
fuisse agnoscit Glaber ipse in libro IV Historiarum,
capite 4: #Nec non,@# inquit, #praenominatus pater monachorum,
fundatorque coenobiorum eximius Willermus,
de quo etiam plura forent dicenda, nisi quod
in libello quod de vita et virtutibus illius edidimus,
prolata dudum fuisse noscuntur.@# Hunc Glabri Rodulfi
libellum, a Bollando ad diem 1 Januarii jam
vulgatum, iterum hic ex ms. codice sancti Benigni
Divionensis recudimus.
2.
Guillelmi ortum ad annum 961 revocandum
esse evidenter colligitur ex ipsomet Glabri libello,
in quo obitum ejus anno 1031 aetatis septuagesimo
contigisse disertis verbis affirmatur. Totum vero
pene vitae suae tempus in monasticae vitae exercitiis
transegisse ex hoc probatur quod, vix septimum
aetatis suae annum egressus, in coenobio Luciacensi
vestem monasticam induerit; unde strictioris disciplinae
studio digressus, in monasterium sancti Michaelis,
mox Cluniacum in Galliam cum sancto Maiolo
sese recepit. Est autem Luciacum, seu, ut alii
dicunt, Lucedium aut Locedium, vulgo #di Locedia,@#
antiquum ordinis nostri coenobium, quod primitus
sancti Michaelis, postea sancti Januarii appellatum
est ob eo translatas ejus reliquias, a quo etiam
circumpositum oppidum sancti Januarii nomen tulit.
situm est haud procul a Vercellensi urbe ad cujus
dioecesim olim pertinebat. Hodie vero Casalensi
episcopatui subjectum est, in territorio Montisferrati.
Ex ordine Benedictino ad Cistercienses primum
transiit, ac tandem post varias fortunas ad clericos
saeculares defecit, ut observat Franciscus Augustinus
ab Ecclesia in sua Historia Pedemontana,
cap. 33.
3.
Vicesimo nono aetatis suae anno, hoc est 990, #indictione@#
III, #Guillelmus ordinatus est abbas sancti
Benigni a domno Brunone episcopo Lingonensi,@# inquit
chronographus Benignianus, cujus sententiae,
praeter privilegium Benedicti papae, ut putant, septimi
eidem Guillelmo concessum, obstare videtur
fragmentum quoddam Benigniani monasterii historiae
manuscriptae, in quo ecclesia sancti Benigni a
Guillelmo incoepta anno 982 et omnino restaurata
anno 986 fuisse dicitur. Verum haec tanti non
sunt ut a scriptoris gravis et aequalis auctoritate
facile recedamus, maxime cum Glaber Rodulfus
simul et Chronicum a Labbeo editum cum chronographo
Benigniano consentiant; ac Benedicti papae
privilegium, non Benedicto VII, sed VIII, assignandum
esse constet quippe quod anno Christi 1015
datum esse legitur apud Ughellum, tomo II Italiae
sacrae, col. 996.
4.
#Erat praedictus Willermus,@# inquit Glaber in
libro III Historiarum, cap. 5, #acer ingenio et insignis
prudentia; idcirco summum in palatiis regum
ac caeterorum principum obtinebat locum.@# Ejus elogium
paucis verbis, sed quae multis libris praestantiora
sunt, complectitur beatus Odilo ejus sub sancto
Maiolo condiscipulus, in libello scilicet de ejusdem
sancti Maioli actis, ubi haec habet: #Et ut
pace spiritualium artificum in eadem fabrica laborantium
dicam, unus praecipue refulsit qui nuper
rebus humanis excessit, et qui plus nobis omnibus
laboravit, domnus videlicet abbas Willelmus, de cujus
clarissimis actibus, et vita laudabili, et mirabili
conversatione parvitas nostra non sufficit quod sentit
ad plenum referre.@# Jotsaldus in Planctu de
ejusdem beati Odilonis obitu Willelmum simul et
ipsum Odilonem iisdem versibus celebrat, quos infra
in Odilonis Elogio proferemus. Eumdem vetus
auctor Chronici Fiscamnensis, #liberalibus artibus
apprime eruditum, atque disciplinis ecclesiasticis,
cunctisque spiritualibus officiis. . . . . virtutum gratia
imbutum et illuminatum@# fuisse scribit. Hinc
nullum ferme fuit in Romano imperio monasterium,
quod Guillelmi curae non commissum fuerit. Quorum
nonnullis ipse praefuit, aut discipulos suos praefecit:
caeterorum vero abbates, qui jam illis praeerant,
suis exemplis ac monitis ad accuratam regularis
disciplinae praxim adduxit. #Beatae memoriae,@# inquit
idem auctor, #Willelmus abbas suae religionis affluentia
totius partes Romani imperii illustrabat, abbatumque
multorum tepidos animos sui fervoris
imagine reformabat et accendebat.@# Eum Sigebertus
ad annum 1027 recenset inter abbates #nominabiles,@#
quorum opera #religio ecclesiastica@# saeculo XI floruit. #In Francia quidem et Burgundia. . . . per Guillelmum
Divionensem severitate reverendum.@# | null | 8d72a466-d96e-4acc-98a6-959bad18e070 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Denique,
ut habet Glaber loco laudato, #quodcunque monasterium
proprio viduabatur pastore, statim compellebatur,
tam a regibus vel comitibus quam a pontificibus,
ut meliorandi gratia illud ad regendum
susciperet.@# Hinc ipsum quadraginta fere monasteriis
praefectum fuisse idem auctor asserit, quorum
pleraque Chronographus Benignianus recenset, videlicet
praeter Benignianum de quo agit, Verziacense,
Besuense, Reomaense, Tornodorense, Melundense,
sancti Arnulfi Metense, sancti Apri Tullense,
Gorziense, Fiscamnense, Gemeticense, sancti
Audoeni Rotomagense, sancti Michaelis in monte
Tumba, sancti Faronis Meldense, sancti Germani
Parisiense, Fructuariense, sancti Amatoris prope
Lingonas, sanctae Mariae prope Saxonicum-fontem.
Quibus addit Glaber monasterium sancti Saturnini
ad Rhodanum fluvium, quod modo in prioratum
redactum est, monasterio Ambroniacensi subjectum.
5.
Hic omittere non licuit locum egregium Wiberti
archidiaconi de sancti Apri apud Tullenses coenobio,
qui de sancto Leone IX in ejus Vita sic habet libro I,
capite 13: #Moxque uti sua erga sanctum et gloriosum
Aprum major erat devotio, domnum religiosae
vitae et conversationis virum jam dictum (cap. 11) Guidricum sub nomine abbatis eidem praefecit coenobio,
voluntate et petitis domni Guillelmi ipsius loci
tunc temporis venerabilis patris.@#
Denique Aimoini
continuator, lib. V, c. 47, testatur quod, #dum monachi
sancti Germani a Pratis coenobii saeculari modo
vitam ducerent, piissimus Robertus rex una cum uxore
sua, videlicet Constantia regina, accersens domnum
Guillelmum abbatem Divionensis coenobii, ei abbatiam
dedit beati Germani, qui, eam regulariter instituens,
anno Domini@# 1030, seu potius 31, annum a Januario
mense incipiendo, ut patet ex indictione XIV, littera
Dominicali C, feria VI, Kalendis Januarii #vita decessit.@#
Quo die in Necrologio veteri Fiscamnensis
monasterii legitur, #Kal. Januarii depositio beatae
memoriae domni Willelmi abbatis istius loci, et multorum
monasteriorum patris.@# Die vero 22 Februarii
notatur prima ejus translatio, et obitus Joannis ejus
successoris, his verbis, VIII #Kal. Martii translatio
beatae memoriae domni Willelmi abbatis, simul et
depositio domni Johannis abbatis, et sui patris Rotberti.@#
In Necrologio sancti Germani a Pratis memoratur #die Kal. Januarii,@#
ubi dicitur #domnus abba
Willelmus nimia religiositate sollicitus.@# De viris illustribus
qui Willelmi magisterio, variis in monasteriis
suo regimini subjectis, floruerunt, visum non
est operae pretium hic agere, cum illi suis locis infra
memorentur.
6.
Porro etsi nullo publico cultu, quod quidem
sciamus, apud veteres sanctus Guillelmus honoratus
fuerit, illum tamen in fastis sacris ad diem Januarii,
qui ejus natalis est, inter sanctos inseruerunt Arnoldus
Wion et Hugo Menardus in Menologio ac
Martyrologio Benedictinis; quos imitati recentiores
omnes, #sancti@# nomine donarunt: nec immerito, cum
tanta praesto sint ad illius sanctitatem demonstrandam
argumenta, vix ut ulla pro quovis hujus saeculi
sancto certiora reperiantur, nempe mortis praecognitio,
miraculorum patratio, ac prae caeteris integerrima
vita ac regulae monasticae observatio singularis.
Hinc Glaber, Vitae ejus scriptor, vir gravis et magnae
auctoritatis, capite ultimo, sancti Guillelmi mortem #ad sanctum deificum lumen transitum@#
appellat, observatque,
quod notatu dignissimum est, quae in
vivis adhuc agens operatus erat miracula, etiam et
post mortem ad ejus sepulcrum perdurasse. Audiendus
est in lib. IV Historiarum, c. 4: #Unum restat,@#
inquit, #quod novi ibidem@# (in sancti Guillelmi
Vita) #minime contineri. Migravit enim praedictus
Pater a saeculo ad beatorum requiem in Neustriae
partibus, in Fiscamnense videlicet monasterio . . . sepultusque
est, uti tantum condecebat virum, in loco
optimo ejusdem ecclesiae. Post aliquot fere dies, contigit
ut puerulus ferme decennis valida confectus aegritudine
ad sepulcrum illius gratia recuperandae salutis
duceretur, ibique a parentibus dimissus, decubabat
solus. Qui subito respiciens vidit super idem sepulcrum
insidentem aviculam, formam columbae praeferentem,
quam diu intuens obdormivit; dehinc, leni
expletus somno, evigilans, ita se reperit incolumem,
ac si nihil aegritudinis persensisset. Suscipiunt itaque
laeti parentes suum, fit omnibus commune gaudium.@#
7.
Sancti Guillelmi corpus in majori Fiscamnensi
basilica tumulatum est, #in conspectu euntium ac redeuntium
fratrum,@# inquit vitae auctor, hoc est ante
sancti Taurini Ebroicensis episcopi altare, quod
hodie sancti P. Benedicti | null | d91a682b-ee69-42da-bd7a-1a34575335c2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
appellatur. Ex hoc autem
loco postmodum in sacellum beatae Mariae Magdalenae
sacrum (quo tempore, quave de causa ignoratur)
ad latus Evangelii translatum est, ubi hodieque
in sarcophago lapideo, tres pedes longo ac novem
pollices lato, intra parietis cameram ad septentrionem
inclusum asservatur, cum hac in plumbi lamina
inscriptione, quae anno 1638 detecta est.
Abbatem plenum, lector, cognosce dierum,
Nomine Willelmum, hic recubare senem.
Iste loci primus pastor praefulserat hujus,
Quo statuit multos, dante Deo, monachos.
Jani prima dies animae nova claruit ejus,
Cui nova Jerusalem obvia tota fuit.
Huic inventioni occasionem dedit nova in honorem
sancti Guillelmi a Comite de sancto Martino et
Agliae marchione constructa ecclesia, quam cum
ejusdem sancti, quem inter majores suos computat,
reliquiis ditare in animo haberet, eas ab illustrissimo
principe Guisio abbate commendatario, agente in
primis apud eum, dominae suae nomine, clarissimo
viro abbate Mondino, serenissimae ducissae a Sabaudia
in Gallia oratore, inspici ac visitari obtinuit.
8.
Haec prima inspectio in diem 28 Octobris anni
1727 incidit, repertumque est sancti Guillelmi corpus
maxima ex parte, praeter ossa praecipua, in pulverem
redactum; quo ad illustriss. abbatis Guisii
aures perlato, tumulum iterum aperiri jussit, indeque
quatuor ossa ex sarcophago, duo scilicet ducissae
a Sabaudia, altera duo monachis Benigniani transmittenda
educi curavit, caeteris in arcam plumbeam
una cum cineribus iterum inclusis ac in praedicto
sarcophago reconditis. Hanc ultimam tumuli apertionem
die 6 mensis Decembris ejusdem anni contigisse
discimus ex actis publicis, inter quae occurrit
decreta apud serenissimam ducissam monasterii
Fiscamnensis nomine supplicatio, ut suis verbis
sancti Guillelmi canonizationem a sede apostolica
flagitaret. Sed res hactenus infecta remansit.
1.
Inter varios hujus saeculi scriptores, qui beati
Guillelmi res gestas litteris mandarunt, duo praecipui
sunt qui id data opera praestiterunt, alter Glaber
Rodullus, monachus Cluniacensis, alter chronographus
sancti Benigni Divionensis, uterque sancti
Guillelmi aequalis, ac forte etiam discipulus. Vitam
Guillelmi a Glabro Rodulfo editam laudat Hugo abbas
Flaviniacensis in Chronico Virdunensi, tomo I
Labbeanae bibliothecae: sed et eam a se conscriptam
fuisse agnoscit Glaber ipse in libro IV Historiarum,
capite 4: #Nec non,@# inquit, #praenominatus pater monachorum,
fundatorque coenobiorum eximius Willermus,
de quo etiam plura forent dicenda, nisi quod
in libello quod de vita et virtutibus illius edidimus,
prolata dudum fuisse noscuntur.@# Hunc Glabri Rodulfi
libellum, a Bollando ad diem 1 Januarii jam
vulgatum, iterum hic ex ms. codice sancti Benigni
Divionensis recudimus.
2.
Guillelmi ortum ad annum 961 revocandum
esse evidenter colligitur ex ipsomet Glabri libello,
in quo obitum ejus anno 1031 aetatis septuagesimo
contigisse disertis verbis affirmatur. Totum vero
pene vitae suae tempus in monasticae vitae exercitiis
transegisse ex hoc probatur quod, vix septimum
aetatis suae annum egressus, in coenobio Luciacensi
vestem monasticam induerit; unde strictioris disciplinae
studio digressus, in monasterium sancti Michaelis,
mox Cluniacum in Galliam cum sancto Maiolo
sese recepit. Est autem Luciacum, seu, ut alii
dicunt, Lucedium aut Locedium, vulgo #di Locedia,@#
antiquum ordinis nostri coenobium, quod primitus
sancti Michaelis, postea sancti Januarii appellatum
est ob eo translatas ejus reliquias, a quo etiam
circumpositum oppidum sancti Januarii nomen tulit.
situm est haud procul a Vercellensi urbe ad cujus
dioecesim olim pertinebat. Hodie vero Casalensi
episcopatui subjectum est, in territorio Montisferrati.
Ex ordine Benedictino ad Cistercienses primum
transiit, ac tandem post varias fortunas ad clericos
saeculares defecit, ut observat Franciscus Augustinus
ab Ecclesia in sua Historia Pedemontana,
cap. 33.
3.
Vicesimo nono aetatis suae anno, hoc est 990, #indictione@#
III, #Guillelmus ordinatus est abbas sancti
Benigni a domno Brunone episcopo Lingonensi,@# inquit
chronographus Benignianus, cujus sententiae,
praeter privilegium Benedicti papae, ut putant, septimi
eidem Guillelmo concessum, obstare videtur
fragmentum quoddam Benigniani monasterii historiae
manuscriptae, in quo ecclesia sancti Benigni a
Guillelmo incoepta anno 982 et omnino restaurata
anno 986 fuisse dicitur. Verum haec tanti non
sunt ut a scriptoris gravis et aequalis auctoritate
facile recedamus, maxime cum Glaber Rodulfus
simul et Chronicum a Labbeo editum cum chronographo
Benigniano consentiant; ac Benedicti papae
privilegium, non Benedicto VII, sed VIII, assignandum
esse constet quippe quod anno | null | 61ffa731-7566-42d3-bffd-f45e312ad102 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Christi 1015
datum esse legitur apud Ughellum, tomo II Italiae
sacrae, col. 996.
4.
#Erat praedictus Willermus,@# inquit Glaber in
libro III Historiarum, cap. 5, #acer ingenio et insignis
prudentia; idcirco summum in palatiis regum
ac caeterorum principum obtinebat locum.@# Ejus elogium
paucis verbis, sed quae multis libris praestantiora
sunt, complectitur beatus Odilo ejus sub sancto
Maiolo condiscipulus, in libello scilicet de ejusdem
sancti Maioli actis, ubi haec habet: #Et ut
pace spiritualium artificum in eadem fabrica laborantium
dicam, unus praecipue refulsit qui nuper
rebus humanis excessit, et qui plus nobis omnibus
laboravit, domnus videlicet abbas Willelmus, de cujus
clarissimis actibus, et vita laudabili, et mirabili
conversatione parvitas nostra non sufficit quod sentit
ad plenum referre.@# Jotsaldus in Planctu de
ejusdem beati Odilonis obitu Willelmum simul et
ipsum Odilonem iisdem versibus celebrat, quos infra
in Odilonis Elogio proferemus. Eumdem vetus
auctor Chronici Fiscamnensis, #liberalibus artibus
apprime eruditum, atque disciplinis ecclesiasticis,
cunctisque spiritualibus officiis. . . . . virtutum gratia
imbutum et illuminatum@# fuisse scribit. Hinc
nullum ferme fuit in Romano imperio monasterium,
quod Guillelmi curae non commissum fuerit. Quorum
nonnullis ipse praefuit, aut discipulos suos praefecit:
caeterorum vero abbates, qui jam illis praeerant,
suis exemplis ac monitis ad accuratam regularis
disciplinae praxim adduxit. #Beatae memoriae,@# inquit
idem auctor, #Willelmus abbas suae religionis affluentia
totius partes Romani imperii illustrabat, abbatumque
multorum tepidos animos sui fervoris
imagine reformabat et accendebat.@# Eum Sigebertus
ad annum 1027 recenset inter abbates #nominabiles,@#
quorum opera #religio ecclesiastica@# saeculo XI floruit. #In Francia quidem et Burgundia. . . . per Guillelmum
Divionensem severitate reverendum.@#
Denique,
ut habet Glaber loco laudato, #quodcunque monasterium
proprio viduabatur pastore, statim compellebatur,
tam a regibus vel comitibus quam a pontificibus,
ut meliorandi gratia illud ad regendum
susciperet.@# Hinc ipsum quadraginta fere monasteriis
praefectum fuisse idem auctor asserit, quorum
pleraque Chronographus Benignianus recenset, videlicet
praeter Benignianum de quo agit, Verziacense,
Besuense, Reomaense, Tornodorense, Melundense,
sancti Arnulfi Metense, sancti Apri Tullense,
Gorziense, Fiscamnense, Gemeticense, sancti
Audoeni Rotomagense, sancti Michaelis in monte
Tumba, sancti Faronis Meldense, sancti Germani
Parisiense, Fructuariense, sancti Amatoris prope
Lingonas, sanctae Mariae prope Saxonicum-fontem.
Quibus addit Glaber monasterium sancti Saturnini
ad Rhodanum fluvium, quod modo in prioratum
redactum est, monasterio Ambroniacensi subjectum.
5.
Hic omittere non licuit locum egregium Wiberti
archidiaconi de sancti Apri apud Tullenses coenobio,
qui de sancto Leone IX in ejus Vita sic habet libro I,
capite 13: #Moxque uti sua erga sanctum et gloriosum
Aprum major erat devotio, domnum religiosae
vitae et conversationis virum jam dictum (cap. 11) Guidricum sub nomine abbatis eidem praefecit coenobio,
voluntate et petitis domni Guillelmi ipsius loci
tunc temporis venerabilis patris.@#
Denique Aimoini
continuator, lib. V, c. 47, testatur quod, #dum monachi
sancti Germani a Pratis coenobii saeculari modo
vitam ducerent, piissimus Robertus rex una cum uxore
sua, videlicet Constantia regina, accersens domnum
Guillelmum abbatem Divionensis coenobii, ei abbatiam
dedit beati Germani, qui, eam regulariter instituens,
anno Domini@# 1030, seu potius 31, annum a Januario
mense incipiendo, ut patet ex indictione XIV, littera
Dominicali C, feria VI, Kalendis Januarii #vita decessit.@#
Quo die in Necrologio veteri Fiscamnensis
monasterii legitur, #Kal. Januarii depositio beatae
memoriae domni Willelmi abbatis istius loci, et multorum
monasteriorum patris.@# Die vero 22 Februarii
notatur prima ejus translatio, et obitus Joannis ejus
successoris, his verbis, VIII #Kal. Martii translatio
beatae memoriae domni Willelmi abbatis, simul et
depositio domni Johannis abbatis, et sui patris Rotberti.@#
In Necrologio sancti Germani a Pratis memoratur #die Kal. Januarii,@#
ubi dicitur #domnus abba
Willelmus nimia religiositate sollicitus.@# De viris illustribus
qui Willelmi magisterio, variis in monasteriis
suo regimini subjectis, floruerunt, visum non
est operae pretium hic agere, cum illi suis locis infra
memorentur.
6.
Porro etsi nullo publico cultu, quod quidem
sciamus, apud veteres sanctus Guillelmus honoratus
fuerit, illum tamen in fastis sacris | null | 88f4ab38-c55b-44ca-8c5d-901b88642c9d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad diem Januarii,
qui ejus natalis est, inter sanctos inseruerunt Arnoldus
Wion et Hugo Menardus in Menologio ac
Martyrologio Benedictinis; quos imitati recentiores
omnes, #sancti@# nomine donarunt: nec immerito, cum
tanta praesto sint ad illius sanctitatem demonstrandam
argumenta, vix ut ulla pro quovis hujus saeculi
sancto certiora reperiantur, nempe mortis praecognitio,
miraculorum patratio, ac prae caeteris integerrima
vita ac regulae monasticae observatio singularis.
Hinc Glaber, Vitae ejus scriptor, vir gravis et magnae
auctoritatis, capite ultimo, sancti Guillelmi mortem #ad sanctum deificum lumen transitum@#
appellat, observatque,
quod notatu dignissimum est, quae in
vivis adhuc agens operatus erat miracula, etiam et
post mortem ad ejus sepulcrum perdurasse. Audiendus
est in lib. IV Historiarum, c. 4: #Unum restat,@#
inquit, #quod novi ibidem@# (in sancti Guillelmi
Vita) #minime contineri. Migravit enim praedictus
Pater a saeculo ad beatorum requiem in Neustriae
partibus, in Fiscamnense videlicet monasterio . . . sepultusque
est, uti tantum condecebat virum, in loco
optimo ejusdem ecclesiae. Post aliquot fere dies, contigit
ut puerulus ferme decennis valida confectus aegritudine
ad sepulcrum illius gratia recuperandae salutis
duceretur, ibique a parentibus dimissus, decubabat
solus. Qui subito respiciens vidit super idem sepulcrum
insidentem aviculam, formam columbae praeferentem,
quam diu intuens obdormivit; dehinc, leni
expletus somno, evigilans, ita se reperit incolumem,
ac si nihil aegritudinis persensisset. Suscipiunt itaque
laeti parentes suum, fit omnibus commune gaudium.@#
7.
Sancti Guillelmi corpus in majori Fiscamnensi
basilica tumulatum est, #in conspectu euntium ac redeuntium
fratrum,@# inquit vitae auctor, hoc est ante
sancti Taurini Ebroicensis episcopi altare, quod
hodie sancti P. Benedicti appellatur. Ex hoc autem
loco postmodum in sacellum beatae Mariae Magdalenae
sacrum (quo tempore, quave de causa ignoratur)
ad latus Evangelii translatum est, ubi hodieque
in sarcophago lapideo, tres pedes longo ac novem
pollices lato, intra parietis cameram ad septentrionem
inclusum asservatur, cum hac in plumbi lamina
inscriptione, quae anno 1638 detecta est.
Abbatem plenum, lector, cognosce dierum,
Nomine Willelmum, hic recubare senem.
Iste loci primus pastor praefulserat hujus,
Quo statuit multos, dante Deo, monachos.
Jani prima dies animae nova claruit ejus,
Cui nova Jerusalem obvia tota fuit.
Huic inventioni occasionem dedit nova in honorem
sancti Guillelmi a Comite de sancto Martino et
Agliae marchione constructa ecclesia, quam cum
ejusdem sancti, quem inter majores suos computat,
reliquiis ditare in animo haberet, eas ab illustrissimo
principe Guisio abbate commendatario, agente in
primis apud eum, dominae suae nomine, clarissimo
viro abbate Mondino, serenissimae ducissae a Sabaudia
in Gallia oratore, inspici ac visitari obtinuit.
8.
Haec prima inspectio in diem 28 Octobris anni
1727 incidit, repertumque est sancti Guillelmi corpus
maxima ex parte, praeter ossa praecipua, in pulverem
redactum; quo ad illustriss. abbatis Guisii
aures perlato, tumulum iterum aperiri jussit, indeque
quatuor ossa ex sarcophago, duo scilicet ducissae
a Sabaudia, altera duo monachis Benigniani transmittenda
educi curavit, caeteris in arcam plumbeam
una cum cineribus iterum inclusis ac in praedicto
sarcophago reconditis. Hanc ultimam tumuli apertionem
die 6 mensis Decembris ejusdem anni contigisse
discimus ex actis publicis, inter quae occurrit
decreta apud serenissimam ducissam monasterii
Fiscamnensis nomine supplicatio, ut suis verbis
sancti Guillelmi canonizationem a sede apostolica
flagitaret. Sed res hactenus infecta remansit.
PRAEFATIO AUCTORIS.
1.
Dulcedine sancti Spiritus praeditis Patribus venerandis,
ac diligendis fratribus, ubique Ecclesiarum
Dei universalis documentis in charitativa spe servientibus,
monachorum infimus Rodulphus, tantillam
obeditionis exhibitionem. Placere denique unanimitati
vestrae non diffidimus, si de vita vel conversatione
vestri omnium dilectoris, domni videlicet
sacerdotis atque abbatis Willelmi, prout divina
pietas largiri dignata fuerit, posteris mandare studuerimus.
Plura siquidem a nobis visa, plurima
tamen a veracissimis relatoribus comperta, hujus
narrationis informabunt seriem. Idcirco communem
fidelium virtutigenam obsecramus charitatem, ne
simplex contemptui habeatur sermo, neve pro vili
canistro purae respuatur similaginis offa; cujus si
prudenti manu exercitaretur materia, omnem valeret
excludere inopiam, et sospitatem conferre perennem.
1.
Dulcedine sancti Spiritus praeditis Patribus venerandis,
ac diligendis fratribus, ubique Ecclesiarum
Dei universalis documentis in charitativa spe servientibus,
monachorum | null | a6b46957-8ed2-4b81-80c8-1ad29a8005e2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
infimus Rodulphus, tantillam
obeditionis exhibitionem. Placere denique unanimitati
vestrae non diffidimus, si de vita vel conversatione
vestri omnium dilectoris, domni videlicet
sacerdotis atque abbatis Willelmi, prout divina
pietas largiri dignata fuerit, posteris mandare studuerimus.
Plura siquidem a nobis visa, plurima
tamen a veracissimis relatoribus comperta, hujus
narrationis informabunt seriem. Idcirco communem
fidelium virtutigenam obsecramus charitatem, ne
simplex contemptui habeatur sermo, neve pro vili
canistro purae respuatur similaginis offa; cujus si
prudenti manu exercitaretur materia, omnem valeret
excludere inopiam, et sospitatem conferre perennem.
INCIPIT VITA.
2.
#Guillelmi patria, avus. Parentes. E sacro
fonte a regina suscipitur.@# --Vir igitur religiosus
domnus Willelmus, quem pius Dominus Ecclesiae
suae filiis pastorem, ac juris suae legis propagatorem
constituit, natione quidem Italus; avus tamen
ejus, Vibo nomine, militari industria clarus,
gente Suevus fuit. Qui scilicet, ob inimicitiarum
ultionem, nativam relinquens provinciam, perrexit
habitaturus Italiam, ibique copiose locupletatus
opum gratia feliciter degit. Hic ergo
exstitit genitor Rotberti, qui accipiens sibi uxorem
ex Longobardorum nobilioribus, nomine Perinzam,
quae, fecunda prole filiorum, genuit ei etiam
prae cunctis optabilem Willelmum. Contigit namque
sub ipso tempore illius nativitatis, Berengario Longobardorum
rege defuncto, ut Otto imperatorum
maximus hostili manu omnem sibi subjugandam peteret
Italiam; qui comperiens praedicti Berengarii
uxorem in quoddam castrum, situm in lacu urbis
Novariae, fecisse confugium, atque cum ea
viros quorum conspiratio rebellis foret eidem imperatori;
ad quod illico divertens, cinxit illud ferocis
obsidione exercitus. Erat enim praedictus Rotbertus
in eodem castro cum propria uxore et liberis, cui
etiam quique illorum cum sua domina curam atque
tutelam commiserant sui. Cumque diutius ab utrisque
partibus acerrime decertatum fuisset, cernens
imperator differri sibi victoriam, tentans largitionibus
munerum clam inflectere suorum hostium signiferum:
nam spopondit ei cum maximis donis etiam
apud sublimitatem suam celsitudinis locum, si suos
deserens illius parti faveret. Ille vero minime acquievit,
utpote miles adjuratus, respondens sibi
optabiliorem fore proprii interitum corporis, quam
sacramentis assertae fidei desertor haberi. Post aliquot
vero dies, habito invicem pacis consilio, in
deditionem gratis devenere imperatoris. Tunc quoque
isdem Rotbertus, ut erat vir prudens ac strenuus,
suggessit imperatori ut filium, quem ei uxor
sua intra ipsius obsidionem castri pepererat, catechumenum
fieri per manum imperialem praeciperet.
Quod ille libentissime annuens, ut monitus fuerat
impleri mandavit, ac propria puerum sustulit dextera,
eique nomen indixit Willelmum, quem scilicet
postmodum regina, conjux illius, ex sacro fonte
suscepit baptismatis.
3.
Erat ergo, ut diximus ejusdem genitrix, non
solum prosapia nobilis, sed etiam morum honestate
praecipua. Haec siquidem referre erat solita de eodem
puero hujusmodi verba. « Videbam me, inquiens,
nocte quadam dalmatica veste indutam,
statimque solis radius illustrabat mihi mamillam
dexteram; dehinc vero apparuerunt quidam vultus
gerentes angelicos; ipsique filium meum mihi abstrahentes,
altius efferebant eumdem infantulum claritate
nimia circumfusum. Ego quoque haec nimio
intuens pavore perterrita, nil aliud quod dicerem
reperiebam, nisi tantum: Sancta Mater Domini Salvatoris,
tibi committo, custodi illum. »
4.
#Deo devovetur a parentibus. In monasterio eruditur.@# --Alia
namque perplura optimi praesagii, quae
nos fastidium vitantes reticemus, conspicabantur
in illo. Nam et habitudo tenerrimae aetatis ita dissimilis
videbatur caeterorum, ut nimium admirabilis
haberetur. Propterea uterque parens uno consensu
ac voluntate, cum suorum omnium favorabili hortatu,
Christo Domino vovere illum, in ejus domo assidue
serviturum. Duxerunt autem illum, cum esset
fere septennis, ad monasterium sanctae Mariae santique
archangeli Michaelis in honore sacratum, nomine
Luciacum, in quo etiam veneranda habentur
ossa beati martyris Januarii: ibique, juxta morem
normae regularis, eum ipsius loci abbati obtulerunt.
Qui, satis devote illum suscipiens, sacrae monachalis
religionis etiam veste induit. Hic nempe tradidit ei
primos litterarum apices, atque hujusce custodiae
addidit praeceptorem, cujus animum stupor invasit
nimius, quoniam velocitas sensus sibi commissi
pueri ad tantam proficiebat indaginem, ut universa
priorum conscholasticorum studia in brevi transcenderet
spatio; proinde in admiratione non modica jam
tunc tam abbati quam fratribus caeteris habebatur
5.
Praeterea in vicino monasterio quaedam anus,
cujus erat maritus jam senior, congruum habebat
domicilium, ad quod praedictus puer, | null | 30573356-eaa6-41ed-ba5f-1fe3ad5cc9c0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
familiaris curae
providentia, per dies ducebatur; in quo etiam aliquoties
quietis noctium gratia suscipiebatur. Cum
igitur praedicta anus eum aliquando diligentia fovendi
in sinu proprio brachiis complexa fuisset,
mammae, quae laxis pendebant ac rugosis pellibus,
subito turgentes lac fudere uberrime. At illa, ut
erat piae mentis ac Deum timens, religiosis quibusque
sagaciter intimare curavit, quoniam isdem qui
videbatur puer, excellentioris vitae [ #Bolland.,@# diligentis
vitae] ac dignitatis gratia esset augmentandus.
In processu namque temporis, cum adolevisset
ac jam in Dei timore obedienter servire studuisset,
non defuere invidentiae stimuli. Quibus etiam saepius
agitatus, constanter sustulit illorum probra in
quorum profectum toto conamine laboraverat. Nam
olim in Vercellensi urbe primitus, postmodum apud
Ticinum, sub tuta custodia regulas artis grammaticae
pleniter didicerat. Constituitur etenim divini
officii assiduus custos, ac scholae capitalis illius loci.
Qui felici virtutum incremento, Deo favente, proficiens,
commissa est ei secretarii cura atque administratio,
nec non etiam totius supellectilis sanctuarii,
domi forisque consiliorum diffinitio.
6.
#Patrem ad monasticam vitam inducit.@# --Coepit
interim cogitare qualiter suum genitorem a fluctivaga
istius saeculi cura subtraheret, ac quod illi vitae
supererat secum in monasterio pro aeterna requie
laborando consumeret. Nam mater illius jam
in pace obierat. Tunc nempe suasit ei ut mente
tractaverat, et ille statim dilecto obedivit filio, imo
Deo, qui ei praestitit talem. Sicque satis accurate
cum plurimis donorum xeniis duxit illum ad monasterium,
ubi devotissime a cunctis susceptus, in
sanctae conversationis habitu et ipse devote vivens,
non multo post, praesente filio, optimo fine vitam
complevit.
7.
#Renuit ordinandus jurare episcopo fidelitatem.
Ideo vexatur. Cogitat alio abire.@# --Interea petebatur
promoveri ad diaconatus officium, qui revera ita
obsequens exstiterat inferiorum praeceptionibus
graduum, ut etiam ipsis sacerdotibus imitabile foret
exemplar ad iter arripiendum tutum. Sed praeditum
monasterium in Vercellensis urbis episcopio
situm, atque ejusdem episcopi ditioni subjacebat.
Inoleverat etiam male arreptae consuetudinis usus,
ut nullus fratrum loci illius levitici ordinis gradum
prius susciperet, quam sese assertione jurandi promitteret
servaturum fidelitatem episcopo. Hoc quoque
dum suggestum fuisset Willelmo ut juxta illorum
morem faceret, ut erat eleganter affabilis, respondens
dixit se non posse salubriter respondere [ #Boll.,@#
perpendere] ut, pro his quae solius Dei imperio gratis
praestari deberent, horum ministro alicujus servandae
fidei assertionem ullo modo exhiberet. Quin
potius, inquit, terribilem hujusmodi assentatoribus
Salvatoris sententiam imminere. Atque hujusmodi
responso prolato, omnino quod hortati erant facere
distulit. Illico nempe oppido ab hujusce suasoribus
detractionum corrosionibus lacessitur, ab ipso praesule
redarguitur, ac veluti contumax sui juris habetur.
Ille vero talia pro nihilo ducens, ac magis magisque
in Dei se cultum astringens, ita ut pene ipsi
soli omnis cura ac sollicitudo psallendi, legendi, horasque
pulsandi die noctuque loci illius incumberet:
erat enim castissimae mentis et corporis, paratus
ad omne bonum; ac meditabatur frequentius, si
forte quempiam reperire locum valeret, ad quem
transiens devotius praeceptis regularibus inservire liceret.
Jam enim inibi fervor disciplinae regularis
admodum tepuerat.
8.
Proinde accepta quondam licentia orationis
ac visitationis gratia, ut ad monasterium beati archangeli
Michaelis, quod situm constat in altissimis
jugis Alpium, pergeret. Qui dum ad montis
radices devenisset, atque, ut est iter arduum, ascendendi
ad monasterium jam pene superaret; ipsius
equus, quem post se habena dextera injecta trahebat,
ab angusto tramite pede luendo paululum devians,
excussa habena, quantum est illud immane praecipitium,
totus ruit. Quod cernens vir Deo devotus,
mente quidem exterritus, vultu tamen sereno perrexit
ad ecclesiam, orationi incubuit, ibique diutius,
ac si nil adversi contigisset, oravit. Deinde vero
exiens, misit famulum, si forte de equo aliter quam
sperare poterant contigisset, ut ei renuntiaret; qui
egressus reperit eum in loco ubi praeceps ruerat,
stantem incolumem, ita ut nulla omnino laesura in
eo videretur, sed neque in loris aut ligno sedilis
aliqua attritio appareret. Siquidem cum milliaria
duo, et eo amplius, a loco unde ruinam ceperat usque
in vallem ubi substiterat, computentur. Receptoque
qui missus fuerat, equo, ei qui amisit [ #al.@#
dimisit] reduxit. At ipse, gratias omnipotenti Deo
referens, | null | df33fc02-0c35-4cc7-a5d3-eec6fcd5e504 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
alacer ad monasterium rediit. Quae res
gesta plurimis admirationem praebuit, atque indicium
sanctitatis.
9.
#Cluniacum migrat. Sacerdotium recusat.@# --Audierat,
jam fama multiplici personante, monasterium
esse, cognomento Cluniacum, in partibus Burgundiae,
cujus sanctitatis ordo, ac districtio regularis,
materque virtutum discretio, prae cunctis incomparabiliter
viguerant ab initio; ad quod etiam ire,
illud invisere toto mentis flagrabat desiderio. Contigit
quoque, dum hoc meditaretur agere, ut sanctissimus
abba praedicti loci Maiolus, sacra ecclesiarum
loca ex more visitans, ad coenobium Luciacum diverteret.
Quod cernens famulus Christi Willelmus,
intelligensque suum a Deo desiderium compleri decretum,
secretius accessit ad Dei virum, eique sui
pectoris patefecit arcanum. At ille nimium alacriter
spopondit ei juvamen optabile ad omne quod in divini
operis cultu decreverat exercere. Dehinc Romam
pergens, perinde rediturus, ut secum ad diu optatum
locum illum deduceret. Interim vero Willelmus deliberans
prudenter de omnibus quae ad se pertinere
videbantur, ac si in procinctu miles expeditus, ne
forte ad fidei certamen ei properaturo res diu licenter
usae, non necessitas parentum, aut speciositas
carnalium fratrum, seu vici ac latifundia, atque castella
eorum quae perplura erant, non saltem pietas
nativi soli, vel generalis amor cunctorum obsisterent,
sed ut ab his omnibus liber atque exoneratus
viam mandatorum Dei, prout disposuerat, currere
valeret, totum se divinae commisit providentiae. Regrediente
igitur a Roma viro Dei Maiolo, memor
uterque propriae sponsionis, suscepit Willelmum in
spiritualem Christi filiationem, ac duxit illum ad
locorum sanctissimum Cluniacum. Ad quod cum
venisset, misit ante se ex suis unum, denuntians
fratribus ut obviam ei ex more ornati procederent,
quoniam excepturi erant quemdam secum advenientem,
cui honor divinitus debebatur. Exceptus denique,
ut sanctus mandaverat, solemni apparatu, promovit
eum honorifice cum consilio fratrum; quippedum
una sensere in illo vitae meritum. Nam et isdem
vir Dei Maiolus peculiare frequentius cum eodem Willelmo
de his quae verae salutis sunt exercebat colloquium.
Jamque expleto in eodem loco plus minus
anno integro, plus cunctis admirabilis venerabilisque,
necnon honestioribus imitabilis habebatur.
Tunc namque spiritualis Pater judicavit eum sacerdotio
fungi dignissimum; jam enim sacratus fuerat
levitico ministerio: at ille humiliter pavendoque se
subtrahens, dicens se omnino non esse dignum
tractare tanti mysterii sacramentum. Sanctus quoque,
nolens placorem animi ejus turbare, consensit
ut voluit.
10.
#S. Saturnini monasterio praeficitur.@# --Interea
venit quidam frater praepositus coenobii sancti martyris
Saturnini, quod est super Rhodanum,
precaturus sanctum virum Maiolum quatenus ei
aliquem e suis commodaret, qui eum cum fratribus
sibi commissis ad salutis viam agnoscendam instituere
valeret. At vir misericordiae gemina consideratione
prospiciens, unius videlicet juvamen, alterius
quoque obeditionis probationem, domnum ei
protinus commisit Willelmum. Qui omnino nil dubitans
aut renitens, perrexit humiliter ad Patris imperium
ei obsecuturus, qui ad hoc venerat utilitatis
animae gratia. Habebat enim praefatus vir plures
fratres secum simul degentes, una tamen voluntas
omnium, par consensus, similis operatio, modus
orandi ac psallendi atque edendi, et totus horum
habitus charitatis gratia uniformis, Willelmo revera,
ut ipsis convenerat, praeceptore, Cluniacensi ex
more. Enimvero quidquid illorum erat peculii, communis
in ecclesia eremus esse videbatur; atque isdem,
postquam ad potiora Willelmus sublimatus
fuisset, referre erat solitus nusquam se locum optabiliorem
reperisse ad eam, quam obtinere deliberaverat,
pauperiem consequi, vel extremitatem sanctitatis.
11.
#Tum monasterio S. Benigni.@# --Memorabili
igitur patri Maiolo sub eodem tempore suggestum
est a Brunone, venerandae memoriae Lingonis pontifice,
ut monasterium egregii martyris Benigni, quod
juxta Divionense castrum antiquitus veneratur, ad
redintegrandum divini cultus ordinem qui in eodem
loco omnino defecerat, susciperet; et, sicut per plurima
coenobia jamdudum agere consueverat, ita et
istud in melius reformare satageret. At vir sanctus,
motus pietate, ad preces pontificis misit continuo
qui ad se reducerent Willelmum. Jam enim cum eodem
fratre, cui illum commiserat, annum et semis
pie vivendo expleverat. Cui utique ad se revocato,
praedicti sancti martyris monasterii dulci imperio
paternam ovilis Christi curam commisit. Spopondit
insuper ut quidquid juvaminis ad spiritualis hujus
negotii incrementum optaret, ipse libenti animo
aequipenderet. Episcopo nihilominus, in Dei fide pariter
et sua, contestatus est ut | null | 494d8f02-c3a9-4143-bb23-c92735ab3667 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
illi, more dulcissimi
Patris, advocatus et custos, adjutor atque consolator
in omnibus esset. Qui integerrima observatione monitui
ejus obaudiens, ultra quam credi potuit, illum
in vita dilexit. Clemens igitur domnus Willelmus ad
sibi destinatum suscipiendi ac regendi gratia monasterium,
missis cum eo a sancto Maiolo quibusdam
ex honestioribus Cluniaci fratribus, ibique honorifice
exceptus, atque ab eodem praesule Brunone monachorum
Pater est ex more consecratus.
12.
#Versiacensi deinde et Besuensi. Ejus humilitas.@# --Cumque
acerrime ac vigilanti studio se sibique
commissos pro Dei amore disciplinis regularibus subderet,
non multo post commissum ei ab Henrico
venerabili duce monasterium etiam Verziaci castri
ex latere situm, ubi antiquus confessor Christi sanctus
requiescit Viventius. Illud quoque, veluti primum,
moderamine regulari erat destitutum, illoque
in melius reformato, tertio nihilominus destituto
ac recta vivendi lege, super fontem Besuae posito,
apostolorumque principi sacrato, ab eodem Brunone
pontifice constituitur Pater. Erat antiquissimum, ac
saepius paganorum seu pessimorum quorumcunque
hominum infestatione desolatum. Ad hujus nempe
redintegrationem dum toto conamine decertaret,
contigit ut praedictus episcopus cum comite
maximae partis Burgundiae Willelmo, qui etiam ejusdem
patris de quo sermo est exstiterat affinitate
propinquus, ipso Patre praesente, colloquium pacis
haberet. Post caetera dixit praesul in aure comiti, ut
abbati, utpote propinquo scilicet suo, leniter suggereret
ut, elationem ne forte pro virtutum gratia
vel rerum copia surriperet, caveret. Ille quoque reverenter
accedens, dixit ut monitus fuerat. Tunc
pater Willelmus vultu alacri eidem comiti hujusmodi
responsum protulit: Si, inquiens, cognoscere potero
quod augmentum terrenarum opum vel possessionum
unius tantum diei nostrae vitae protrahat spatium,
persuaderi non mihi potest quin ad horum
extollar incrementum. Hoc autem responsum dum
comes retulisset episcopo, admirati sunt uterque
ejus prudentiam, pariterque laetati propter humilem
illius sapientiam.
13.
#Monasterio Fiscamnensi praeficitur.@# --Cum igitur
fama sanctitatis illius jam latius deferretur,
Normanorum dux venerabilis illam comperiens Richardus,
misit ad eum, reverenter supplicans ut ad
se veniret. Qui tandem libenter, ut rogatus fuerat,
pergens venit ad eum; a quo etiam, sicuti decebat,
honorifice susceptus est. Cujus sanctissimis cum
recreatus, ut erat totius boni amator, dux fuisset
eloquiis, obsecrans illum ut ecclesiam sanctae et individuae
Trinitatis nomini et honori dicatam, in loco
Fiscamnensi cognomento antiquitus constructam, a
suo tamen patre Richardo honorificentius reformatam,
ordine monachorum suscipiens decoraret. Erat
enim illic more vivens carnali, jugo soluta regulari,
clericorum levis conciola. Cernens denique Pater
Willelmus illius animi devotionem, promisit se cum
Dei adjutorio illud quod poscebat impleturum. Qui
pariter venientes ad praedictum locum, satis sublime
ac solemniter commisit ei isdem dux cum aliquibus
episcopis dominium et curam regiminis totius loci.
Tum vir Domini congregavit ibidem monachorum
regularem catervam, ita videlicet personis numerosam
ac bonorum studiis copiosam, ut triplici sui
numero praeteritorum numerum excelleret clericorum.
Quod cernens jam dictus princeps, multorum
donorum ac possessionum largitionibus ampliavit
locum. Monuit etiam tam abbatem quam caeteros
fratres saepius ut ab illo peterent quidquid suorum
utilitati expedire nossent, utpote quoniam de
hac re secundum velle provenerat ei et posse.
14.
#Scholas ibi instituit.@# --Interea cernens vigilantissimus
Pater quoniam non solum illo in loco, sed
etiam per totam provinciam illam, nec non per totam
Galliam, in plebeiis maxime scientiam psallendi ac
legendi deficere et annullari clericis, instituit scholas
sacri ministerii, quibus pro Dei amore assidui instarent
fratres hujus officii docti, ubi siquidem
gratis largiretur cunctis doctrinae beneficium ad coenobia
sibi commissa confluentibus, nullusque qui
ad haec vellet accedere prohiberetur: quin potius
tam servis quam liberis, divitibus cum egenis, uniforme
charitatis impenderetur documentum. Plures
etiam ex ipsis, ex coenobiis, utpote rerum tenues,
accipiebant victum. Ex quibus quoque nonnulli in
sanctae conversationis monachorum devenere habitum.
Cujus denique institutionis labor nimium
optabilem diversis ecclesiis contulit fructum. Nam
praefatum, ut dicere coeperamus, locum taliter claustris
atque officinis regularibus, caeterisque bonorum
copiis adornavit, ut prae caeteris illius provinciae
felicibus semper floreat incrementis.
15.
#Templum S. Benigni restaurat. Cujus sepulcrum
detegit.@# --Contigit ergo postmodum quatenus
pars ecclesiae beati martyris Benigni, cui, auctore
Deo, primitus pater datus fuerat, ruinam corruens
daret. Quam cum reformare cuperent artifices caementarii | null | 985572bf-548e-49b6-b96d-d71f44f80a62 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
graviorem pars eadem dedit ruinam. Quod
cernens vir Deo devotus, intellexit divinitus sibi
dari indicium quod totum a fundamentis renovari
conveniret templum. Illicoque summo mentis ingenio
coepit ipsius ecclesiae reformandae mirificum construere
apparatum: quam denique cum coepisset
reaedificare positione mirabili, valde longiore ac latiore
quam fuerat; ignotus tamen erat universis locellus
quo pretiosi martyris membra claudebantur
Benigni, quia solerti cura taliter antiquitus fuerat
reconditus, ut illo fiducialiter veneraretur martyr
per aevum, ubi felici morte occubuit propter Deum:
sed a quibusdam incautis dicebatur etiam ibi non
haberi. Cujus ignoratio rei nimium moestificabat
animum Patris Willelmi. Tali quoque defectu anxio
revelatum est visione pulcherrima per ipsum Dei
martyrem ipsius honorabile sepulcrum. Erat enim,
ut beatus multorum sanctorum descriptor miraculorum
Gregorius Turonorum pontifex refert, pergrandis
arca lapidei sarcophagi continens illum. Pro
cujus ( #rei@# ) incredulitate narrat idem sanctus alterum
sancti nominis Gregorium Lingonensem episcopum
acrius quondam fuisse increpatum. Cujus namque
positionem loci antiqua vetustas occuluit. Nam coram
praecipuo illius monasterii altari profundius
habebatur defossum memoratum sepulcrum. Quod
continuo requirens invenit, aperiensque illud contingere
meruit sacratissima egregii martyris ossa,
in cujus etiam cerebro, quod in descripta ipsius passione
legitur, vulnus ferreo illatum vecte apparuit:
quae omnia integro numero praesentibus honestioribus
tam episcopis quam caeteris diversorum
ordinum vel sexuum cum odoriferis thymiamatibus
ac psallentium choris, in eodem recondidit sarcophago;
indeque paululum ad orientem illum amovens,
in pulcherrimo atque incomparabili locavit
tumulo. Dehinc namque Pater venerandus, acriori
accensus devotione, reformandae opus basilicae instanter,
quemadmodum decreverat, accelerabat perficere.
Quoniam, ut diximus, et praesto est cernere,
totius Galliae basilicis mirabiliorem atque propria
positione incomparabilem perficere disponebat.
16.
#Monasterium S. Arnulfi Metis reformat. Romam
petit. In reditu aegrotat.@# --Omnipotentis etenim
Dei gratia in ipso cooperante, coepit illius fama sanctitatis
circum adjacentes seu longinquas penetrare
provincias. Nam praesul Metensium Adalbero, reverenter
satis illum evocans, commisit eidem sancti
Arnulphi confessoris regendum ac meliorandum, ut
agere consueverat, monasterium. Suscipiens ergo
illud, brevi tempore reddidit emendatum. Tunc enim
devota concepit mente ut apostolorum principis
Petri sanctissimi limina visitaturus adiret. Stabiliens
nempe coenobia sibi commissa idoneis praepositorum
seu caeterorum officiorum personis, ut decreverat,
Romam orandi gratia perrexit. Visitatis
quoque sanctorum sepulcris vel oratoriis, sacris
etiam missarum per semet celebratis solemniis (nam
praefatus Bruno episcopus sacerdotium illi imposuerat),
cum apostolica benedictione consolatus regreditur
ad patriam, coepit febricitans aegrotare. Jam
jamque ad coenobium sanctae virginis Christinae
perveniens, in lectum decubuit. Qui paululum
convalescens Vercellas devenit, rursusque ibidem
gravius periclitari coepit. Tunc quoque, ut idem
referre erat solitus, et etiam bonae memoriae Gerbaldus,
almi patris Maioli monachus, ac praedicti coenobii
sanctae Christinae abbas perhibebat, dum in
ecclesia sancti jaceret Eusebii praesulis, per quatuor
vel quinque horarum spatia ita factus est exanimis,
ut nullum omnino spiramen in ipso cognosceretur.
Sed tamen ignoratur quid tunc divinitatis praesenserit,
quoniam paululum in se reversus, voce qua poterat,
lingua palpitans, haec personabat verba: « Domine
Jesu Christe, rex aeternae gloriae, suscipe me, si placet,
quoniam bonus es; non dubito ad te ex hoc corpore transire. »
Sciendum vero est quoniam istius mora aegritudinis,
ut eventus rei subsequentis demonstrat, non
fuit impedimentum tantum quam gratia spiritalis lucri.
17.
#Fructuariense monasterium condit.@# --Occurrentes
ei denique illuc tres ipsius germani fratres,
levi evectione deduxerunt illum ad sui juris praedia
confovendum; ardenter enim desiderabant videre
illum, quoniam compungebat corda eorumdem
divinae absentia pietatis. Convalescente quoque eo
ab aegritudine, post aliquot dierum spatium convenere
ad illum quique suorum ac plures domini
civitatum vicinarum, et suadere illi coeperunt,
promittentes se plura largituros si in nativa patria
coenobium sibi, sicut in externa audiverant illum
fecisse, aedificare inceperet. Tunc etiam, quod
potissimum fuit, duo ipsius germani, videlicet
Godefredus atque Nitardus, viri spectabiles, secretius
illum cum comite maximae partis Burgundiae
Willelmo, qui etiam ejusdem patris, de quo sermo
est, exstiterat affinitate propinquus, adeun es
spoponderunt se saecularem relicturos militiam, ac
se suaque omnia in omnipotentis Dei peculiare
dominium devenire. His auditis, Dei cultor illico
fiducialiter coepit tractare de coenobii, unde
rogabatur, constructione; qui pariter communi
consilio et voluntate | null | dff303e9-69d9-4f21-ad2e-31fff809222c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
locum quaerentes, rei hujusmodi
aptum reperere in rure paterno a Pado distantem
flumine quaterno milliario, solitarium, cognomento
Fructuariensem. Ibi namque collocari praecepit
basilicam, quam praesente Arduino rege cum
aliquibus episcopis sacrari jussit in honore genitricis
Dei Mariae, sanctique Benigni martyris, atque
omnium sanctorum. In qua etiam isdem rex cum
sua conjuge et filiis humatus quiescit. Ad quam
nihilominus, tam a Romana urbe quam a diversis
partibus, plurima congregavit sanctorum martyrum
corpora. Brevi namque in spatio temporis collecta
est ibidem numerosa fratrum congregatio Deum
timentium, instituta beati Benedicti abbatis praecipui
servantes, quae isdem pater Willelmus a sancto
Maiolo Cluniaci didicerat.
18.
#S. Odiloni persuadet monasterii ingressum.@# --Revertens
igitur post haec ab Italia, omni studio
satagebat e diversis partibus terrarum colligere
viros servituti Christi idoneos, suadendo eis vitae
coelestis gloriam, pariterque comminans inferorum
supplicia. Tantam enim ei Dominus cum caeteris
virtutibus virtutem salutaris verbi concessit, ut
quibusque doctrinam illius suscipientibus summam
conferret fidei firmitatem, bonarumque virtutum
augmentum, ac vitiorum emendationem. Omnibus
enim, sicuti expedire noverat, sive leniter, seu
asperrime, charitative tamen hujusmodi exhibebat.
Contigit ergo illum aliquando cum viro per omnia
desiderabili, domno scilicet Odilone, adhuc illo in
canonicali habitu degente, de vera animarum salute
habuisse colloquium. Intelligens vero illum niti ad
sanctitatis culmina, coepit illi attentius suadere ut,
quod potissimum fore creditur, quantocius explere
satageret; negotiis videlicet saeculi istius abjectis,
Christum Jesum sequi liceret expeditius. Cumpunctus
illico vir clarus libenter se facturum promisit
quod Pater suaserat Willelmus. Nam post paululum,
ad coenobium nominatissimum honorifice deveniens
Cluniacum, ibique a sancto Maiolo est devote
susceptus, atque in habitu sanctae conversationis
monachus ex more sacratus est. Cujus etiam conversatio
in tantum exstitit chara Deo, et dulcis
Deum diligentibus, ut isdem sanctissimus Maiolus
sibi commisso gregi allegans illum in vita, qualiter
post ipsius obitum haberent Patrem atque pastorem.
Quod ita manifestissime et utiliter fieri contigit.
Quam enim praemaximam exinde, dum adviverent,
dilectionem inter se habuere, dum alter eorumdem
alterum sibi utrumque praeferens, exprimi non valet
.
19.
#Pontificibus Romanis est acceptus.@# --Praeterea
pontificibus Romanis Pater Willelmus, qui suo tempore
praefuere, in tanta veneratione ac reverentia
est habitus, ut quidquid illis suggessisset, sive per
se, sive per aliquam legationem, libentissime implere
studebant. Nam et Joannem papam spiritualia
dona per orbem, maxime Italicum, auri vel argenti
pretio distracta minus curantem, tali invectione
monere studuit per epistolam, haec continentem:
#Parcite, quaeso, parcite, qui dicimini sal terrae et
lux mundi. Sufficiat hominibus jam semel Christum
fuisse venditum pro communi salute universorum.
Jam enim refugae veri luminis, solo nomine pastores,
ovile Christi, imo membra illius, videte post vos quo
eunt. Si juxta fontem tepet rivus, in longinquum
fetere nulli dubium est. Idcirco cura quibusdam venditur
ad suum interitum. Volo vos pastores ac pontifices
omnes in commune judicis securim gestantis,
ante januam assistentis memores.@# Quam epistolam
papa libenter amplectens, grates ac benedictiones
tanto Patri retulit, Deumque in illo glorificavit.
20.
#Henricum imperatorem sibi conciliat.@# --Sed
et illud denique in eodem Patre fuit valde memorabile,
quod multi tum etiam nobiles venenatis infecti
verbis malorum, dum adversus illum contumeliarum
verba dicenda concepissent, seu jurgia ultionis
vice referenda, ut ad conspectum illius ventum
fuisset, statim mirabantur semet ab his quae intenderant
exprimere, alienatos fuisse; amissaque ferocitate
rei praeteritae, quidquid id erat, totum procedebat
ex mansuetudine. Henrico siquidem imperatori
de eo suggestum fuerat, quod illi derogans,
illumque contemnendum adjudicans, Arduini quoque
parti, qui sibi Italiae regnum praeripuerat, faveret,
illumque pro posse defensitaret. Ex hoc quippe viro
Dei, quamvis ab re, iratus fuerat. Ille vero ut comperit,
ad illum pergens, rei veritatem sese purgando
pandit, atque si quid erat odii a corde illius detersit.
Intantum etiam isdem imperator postmodum
illum dilexit, ut illi dona largiretur plurima, et
quidquid ab eodem vellet fieri continuo impetraret.
21.
#Et Robertum Galliae regem.@# --Pari namque
ratione Rotberto Francorum regi de ipso indicatum
fuerat, quod Brunoni praedicto Lingonum episcopo,
qui regi minus acquiescebat, talia suaderet quae
regali juri nimium | null | 4a7e7556-2250-4e2e-b45a-229ef03d6a23 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
resisterent. Ille vero simul et
regina conjux illius propter hoc illi irati, comminati
sunt aliquoties coenobiis ejus damnum inferre maximum.
Adiens ergo intrepidus amborum praesentiam,
ita illorum divini verbi virtute iram compescuit, ut
etiam summam dignitatis gratiam apud illos obtineret.
Nam cum illorum filius, qui pro suae juventutis
elegantia ac liberalitate Hugo Magnus cognominabatur,
jam in regem unctus obiisset, ac
parens uterque pro morte ipsius pene usque in suimet
necem cordis dolore et luctu affligerentur, tunc
accessit ad eos spiritalis medicus, et ait: #Non infelices
enim vos putare debetis, quod talem amisistis;
quin potius felices valde, quia talem habere meruistis.
Ego,@# inquiens, #ex ullo hominum gradu non tam
paucissimos salvos futuros aestimo, sicut de regum.@#
Qui cum attoniti responderent: #Quid hoc dicis,
Pater?@# Respondit: #Non audistis,@# inquit, #sacer canon
quomodo refert, vix tres de triginta regibus bonos
exstitisse? Idcirco cessate, quaeso, hunc juvenem
flere mortuum, sed potius congratulamini ei, sicuti
requiei datum et a malis liberatum.@# His dictis ita
consolans illos placabiles fecit, ut viderentur non
habere quod plangerent, et Deum dicerent visitasse
illos per sanctum virum.
22.
#Hermannus episc. monachos persequitur, perit.@# --Quorumdam
etenim nomina aliquando interpretabatur,
sive ad profectum, sive ad detrimentum
ipsorum. Cum igitur post mortem Bertoaldi Tullensis
pontificis, qui ei monasterium sancti Apri confessoris
commiserat, eidem episcopatui quidam Hermannus
praesul datus fuisset, ita coepit exosos
hujus Patris habere monachos cum sua institutione,
ut etiam honestissimum fratrem, Widricum nomine,
qui post illum ejusdem loci Pater devotus
exstitit, cui tunc caeterorum cura imminebat, baculo
verberaturus eum impegerit. Quod dum Patri
relatum fuisset, ad nomen illius alludens ait:
« Secundum suum nomen, inquiens, facit episcopus
iste. » Nam lingua barbara #Herman@# in nostra #homo
errans@# dicitur. Ac deinde: « Si enim Christi pastor
fuisset, illius oviculas minime laceraret. Sinite
illum: verus Pastor novit, et ipse quae sua sunt colliget. »
Non multo post denique pergens in longinquum
saecularia exacturus negotia, crudeliter obiit, peregrina
potitus sepultura.
23.
#Et Leo Vercellensis.@# --Simili invidia quoque
Leo Vercellensis episcopus ad actus universos
istius Patris exstiterat infestus. De quo etiam talia
narrare solitus: « Hic ergo crudelissimus Leo totus
est sine Deo, quia, si fuisset Deus cum eo, quae
illius sunt, amaret pro illo. » Affirmabat autem
post mortem et aeternaliter illum esse damnatum:
manifestissime siquidem in multis claruit, quoniam
quisquis illum odio habuit, exinde poenas luit:
sicuti, vice versa, si quis illum dilexit, mercedem a
Christo percepit illius auctore sanctitatis.
24.
#Praeest monasteriis 40, monachis 1200. In
fide Guillelmi precantes exaudiuntur. Rudes docet
orare. Officii divini cura.@# --Fertilem igitur gratiam
ac dona uberrima a bonorum omnium largitore
Pater iste promeruisse evidentissime passim claruit;
sed nos, lectoris taedium caventes, plurima
silentio tegimus. Erant namque tam monasteria
quam coenobia atque cellulae monachorum circiter
quadraginta, quae illius patrocinio tute cunctorum
bonorum affluebant copiis, fratres vero in ipsis degentes
procul dubio plus mille ducenti. Quibus
inerat fides integerrima, ut quandiu id devote
exercerent quod ab eodem Patre didicerant, nil
mundi hujus formidare debere, aut cujuspiam suae
utilitatis rei indigentiam pati. Id ipsum enim suis
saepissime inculcabat a Deo sperare et credere,
quod etiam plurimis probavere experimentis. Nam
aliquando per diversa terrarum euntes itinera, dum
ex eventus facie perturbari potuissent, dicere erant
soliti: « Domine, in fide patris Willelmi fac nobis
sicut vis. » Nec ullus illorum unquam hoc dicens
ope caruit. Instituit quoque simplicioribus vel idiotis,
e saeculo ad se confugientibus fratribus, orandi
formam, quinque modulis mystice constantem: ut
videlicet quot sensibus humani corporis Deus offenditur,
totidem vocum clausulis ad misericordiam
rogaretur. Erat autem hujusmodi: #Domine Jesu,
Rex pie, Rex clemens, pie Deus.@# Subjungebatur vero
singulis, #Miserere.@# Supputabatur namque taliter, ut
si, verbi gratia, in decemnovennalibus articulorum
juncturis, ter et quinquies identidem revolvendo
devote diceretur, psalterii tota series mutuata
persolveretur. Unde etiam pro psalterio apud illos
habebatur, ut Pater | null | cc9121fe-dad9-4008-ae36-b6b0e5bd3089 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
docuit, et cognominabatur.
Mortificatio nempe carnis, et abjectio corporis, ac
vilitas vestium, ciborumque extremitas vel parcimonia,
in suorum universis, ac si naturaliter, viguit.
Ipsius etenim sermonis habitudo aequaliter cunctis,
prout videbatur, in gratia erat condita. Pietati
quidem et misericordiae expleri nequit quantum
operis dabat. Cum supernae dulcedinis nectare,
artificialis etiam musicae perdoctus ac comptus
dogmate, quidquid in psallendo choris suorum
psallebatur, die ac nocte tam in antiphonis quam
in responsoriis, vel hymnis, corrigendo et emendando
ad tantam derexit rectitudinem, ut nullis decentius
ac rectius psallere contingat in tota Ecclesia Romana.
Psalmorum nihilominus concentum dulcissimo
ultra omnes distinguens decoravit melodimate.
25.
#Monasteria restaurata. Ecclesia S. Benigni
dedicatur. In qua concionatur.@# --Erant igitur, ut
diximus, sub ejusdem patrocinio tam maxima quam
minora perplura monasteria atque coenobia, quae
videlicet ipse omnia aut a fundamentis innovavit
vel ampliando honestavit. Nam sancti martyris
Benigni, ut dicere coepimus, cui Deo auctore primitus
pastor allegatus fuerat, basilicam incomparabili
opere pene expletam, jam Brunone defuncto, Lambertoque
in sede illius subrogato, placuit ut eadem
basilica pontificali ex more benedictione sacraretur.
Tunc denique ad votum ipsius Patres convenere
die designato e diversis provinciis, non solum episcopi,
verum etiam quorumcunque ordinum promiscuae
plebis innumera multitudo. Erat enim autumni
dies tertius Kalendarum Novembrium, ante
videlicet natale ipsius martyris, qui omnia rite ac
solemniter, ut condecens erat, explentes, petierunt
qui aderant episcopi, ac quique religiosi patrem
Willelmum, ut in die tantae consecrationis, tam ipsis
quam universae plebi, inter sacra missarum solemnia
divini eleemosynam impenderet verbi. Ipse
vero, ut erat bonis omnibus obsequens, agere non
distulit, sed mente pia, corde contrito, vultu alacri,
Spiritu sancto plenus, in haec verba cum lacrymis
erupit: « Convenistis, fratres et sorores, grex pretio
Christi sanguinis redemptus; convenistis, inquam,
ad nuptias ipsius sponsae, matrisque vestrae coelestis
ac sempiternae Ecclesiae, quae idcirco universalis
dicitur, quoniam non solum quod in omnes mundi
terminos dilatatur, sed etiam pro eo quod nulla
immanitas criminum illius superat (si tantum fides
adsit) dona misericordiarum. Quae scilicet patriarcharum
mysticis praesignata figuris, prophetarum
ostensa praesagiis, apostolorum auctoritate ac labore
constructa, et martyrum sanguine consecrata; in
qua abluti ac renovati a culpa veteris piaculi per
salutaris undam baptismatis, sicque induimini prima
stola angelicae beatitudinis, quam amisistis in transgressione
parentis primi incolae paradisi. Deinde
vero editis carnem ac potatis sanguinem illius omnipotentis
Agni, qui vos prae caeteris mundi creaturis
formans et redimens, invicta benignitate elegit
ad sui atque Patris regnum, sanctique Spiritus
gloriam possidendam, ad quam, dilectissimi, tendere
vos invito, moneo, obsecro, per charitatis
ignem, et humilitatis, atque castitatis continuam
custodiam. Gaudere, inquit, contigisset mihi ex
vestrae unanimitatis devotione hujus sanctificationis
concursus, sed quia nimius moeror mentem deprimit
ex signis Satanae, quae evidentissime apparent in
populo Dei: non, inquiens, aspicitis quibus est
adhuc mens sanior, quae scissurae et detruncationes
vestium rabidissimae? quae attonsurae per cervices
virorum? quam turpis in barba obripilatio maxillarum?
quam nugacissima pene universorum et insanissima
actitatio? quam lasciva ad omnes pene
sermones ore tetricrepo juramenta? Ista etenim
universa recentia et nuper crassata, non ex religiositate
Christianitatis [ #ms.,@# Christi bonitatis] processere,
quin potius ex diabolicae superstitiositatis rabie
emersere. Exinde quoque pullulat radix omnium
malorum superbia, caeterorumque vitiorum fomenta.
Atque vos ipsi judicate, si non ipsius famuli estis,
cujus insignia et stigmata in vobismetipsis geritis.
Nam et me pudet dicere dum poenitet reticere,
quoniam exspectastis dulcedinem verbi, et ego
propino vobis generaliter amaritudinem redargutionis.
Moneo etiam illum, si quis est in tota
hac plebe, qui vel quinque solidos, seu quippiam
ad hujus sancti martyris obtulit reaedificandam muneris
ecclesiam, quam prae oculis habetis, coram
cunctis referat. » Dum ergo non inveniretur quispiam
aliquid contulisse, rursus ait: « Videte, fratres
amantissimi, inter quas spinas atque incendia pessimorum
haec aula omnipotentis Dei per fidem sui
testis Benigni, ad quam elegantia excrevit, ipso
cooperante, fastigia. Volo vos, si placet, assidue
esse memores quam velox unicuique sit mundanae
curae et ambitionis depositio. Propter quod obsecro | null | a5f9ae0c-87df-4875-a9d6-cd2ca5ea0183 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
cum nostri auctoris adjutorio resistite vitiis et maligno
diabolo; virtutes quoque praeclaras assumite
et colite; benignissimo Deo Conditori ac Redemptori
vestro in cunctis obaudite, qui vos per fidem et
orationes ac merita omnium fidelium suorum dignos
faciat introducendi cum eis in sempiternae gloriae
regnum, per Jesum Christum dilectum Filium
suum. » Dumque ille ita perorasset, ac responsum
ab omnibus fuisset, #Amen,@# qui singultus, quantae
lacrymae, qui gemitus per totam agebantur ecclesiam,
exprimi non valet. Omnibusque rite perfectis,
cum gaudio quique rediere ad propria. Ex illo
etenim die in eadem basilica, praecipue ad tumulum
gloriosi martyris, factae sunt multimodae curationes
diversarum infirmitatum, quae etiam ob multiplicitatem
scribi nequeunt. Sed et si quis cum
fide plena sibi deposcens quaecunque utilia, procul
dubio adipiscitur, si talis sit ut promereatur sanctorum
meritis et orationibus.
26.
#Willelmus miraculis claret. Morte punitum
suscitat.@# --Nec praetereundum nobis videtur quod
dum Patris Willelmi alloquio multi fuerint in mente
recreati, plures etiam in corpore tactu ejusdem redintegrati,
oratione refocillati, visitatione confortati,
ac benedictione firmati; et quamvis nunc minus
audiatur quod olim Christi sequacibus usui fuit,
suscitare mortuum, pauca tamen de pluribus, ut
testati sumus, quae Dominus per istum operatus est,
dicemus. Revertenti namque illi quondam a coenobio
sancti Viventii confessoris, cum jam appropinquaret
sancti Benigni monasterio, obviam habuit promiscui
vulgi turbam plangentem ac repedantem a spectaculo
cujusdam miserrimi, videlicet ex ejusdem servorum
familia sancti Benigni, quem magistratus
crimine convictum morteque suspensionis patibuli
adjudicatum deliberaverat. Quod audiens vir misericors
milliario distans a loco, dimisso equo illuc
quantocius occurrens, hoc tantum dicebat: « Jesu,
Jesu, qui pepercisti latroni in cruce miserere. »
Jussitque suis velocius infelicem illum, quem cernebant
e trabe pendere, jam rigentem deponere: ipse
vero toto prostratus corpore orationi incubuit. At
illi solventes lora guttur illius arctantia, exanimis i
terram cecidit. At quem accedens vir pius, ait:
« Surge, inquit, Dominus imperat. » Ipse vero aperiens
oculos erexit se, admirans valde sibi superesse.
Qui cum viro Dei egrediens, exsultantibus cunctis,
ad monasterium plures postea vixit annos. Multos
nempe ab hujusmodi patibuli suspendio ac nece per
diversas provincias tam interventu quam redemptionis
pretio liberavit
27.
#Mitis in exactione redituum. Auctori hujus
Vitae apparet.@# --Nam et fratribus monasteriorum
utilitatibus praepositis illud saepius inculcabat, ut in
exactione sibi commissorum forent providi, ne
forte nimis tenues pro census reditu affligerentur.
Dicebat enim se magis velle largiri egenti quam
exigere quidpiam ab indigente. Itinera quoque ejus
per civitates et vicos, seu quorsum haberet, ingens
pauperum atque infirmorum turba praeoccupaverat.
At ipse liberalis et largus beneficiorum erat universorum
impensor. Desiderabatur enim ab omni hominum
ordine vel sexu ipsius praesentia, sicuti
unius e patriarchis aut apostolis Domini. Aliquanti
etiam referebant illum sibi per visum in somnis
apparuisse, seque de pravis actibus redarguisse, vel
monuisse illos de communi animarum salute. « Testor
ego, inquam, ipsius ac virtutum matrem charitatem,
quoniam quondam meorum culpis facinorum
offensus, ut sensi illum ad horam amaricatum, secessi
in aliud coenobium ipsius ditioni minime subditum; »
dumque illic degerem, astitisse mihi una
nocte visus est aspectu placido, ac manu injecta
caput mihi demulcens aiebat: « Rogo ne me deseras
si non te amare fingebas: quin potius exercere
te cupio quae promiseras. » Ipsius namque imperio
maxima jam ex parte eventorum atque prodigiorum,
quae circa et infra incarnati Salvatoris annum
contigere millesimum, descripseram. Quae etiam
causa ad praesens opus me compulit inflectere articulum.
Idcirco omnes pariter oro ne propter hoc
praejudicium de me fiat.
28.
#Omnium erga eum reverentia.@# --Beatitudo
igitur eximii Patris Willelmi jam ad tantam excreverat
excellentiam, ut cunctas Latii ac Galliarum
provincias ipsius amor ac veneratio penetraret. Nam
reges ut patrem, pontifices ut magistrum, abbates
et monachi ut archangelum, omnes in commune ut
Dei amicum suaeque praeceptorem salutis habebant.
Quis enim unquam alius praeter eum Veneticorum
gentem in tam amica familiaritate habuit? Exaggerative
secundum Apostolum (Galat. IV, 15) loquimur,
quoniam, si fieri posset, oculos suos eruissent, et dedissent
ei. Siquidem Ursus, patriarcha illorum, ipsius
sancti Patris decrevit | null | cf2eb33d-d23b-47ff-bbfb-3e4be247a50d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
effici monachus. Sed quia
ipse dispendium illius gentis, quod foret pro tanti
absentia viri, considerans, illi in suo proposito permanere
suasit. Quod etiam de multis similis rei
gratia cognitum habetur fecisse.
29.
#Ex Italia in Galliam redux. Pie obit Fiscamni.@# --Jam
vero in Dei opere magis assiduus quam frequens,
cum esset in Italia suum biennio praestolans a saeculo
excessum, sed rerum opportunitatibus exinde evocatus,
aegerrime tamen ad Gallias remeavit. Cumque revisendi
charitate cunctos Gorziense usque monasterium,
a se olim cum caeteris ad regulare specimen
reformatum devenisset, quae supererant invisere curavit.
Dehinc ad praenominatum venit Fiscamnum. Post
aliquot vero dierum acribus coepit doloribus affligi.
Jam quippe imminente solemnitate Nativitatis Dominicae,
praenoscens suae a Christo vocationis diem,
convocatis ad se fratribus, deliberans coram eis
provide ac sapienter de cunctis quae ipsius innitebantur
patrocinio, quid vel qualiter agendum seu
ordinandum foret, sicque universis, praesentibus
simul et absentibus, sua benedictione firmatis, ac
Deo commissis, expetiit sibi dari salutare ac vivificum
commeatum. Expletisque solemnibus totis
octo dierum, nil omnino loquens, oculos tantum ad
Deum erigens, illi soli intendens, illum solum mente
respiciens; jamque aspiciebat felix anima, subito ad
illum itura de vasculo carnis, in sua gloria Deum
majestatis. Anno igitur ejusdem Nativitatis Dominicae
1031, indictione XIV, a nativitate quoque ipsius
Patris ac Dei cultoris LXX, et ab adventu illius
ad Gallias de Italia XLI, regnante Conrado imperatore,
in Francia nihilominus Roberto rege, die Dominicae
Circumcisionis venerabili, atque ejusdem
nativitatis octavo, VI feria, mane, dum aurora supervenientis
diei pelleret tenebras, e mundo transivit
a sancto istius Dei amici corpore anima felix
et beata, lucerna videlicet orbis, ad sempiternam ac
deificam lucem, suis lugentibus, sed angelis laetantibus,
cum quibus laudans ac magnificans benedicit
Deum, in quo vivit quidquid juste subsistit. Sepultum
namque est sacrum illius corpus honorifice in
gremio ejusdem sanctae Trinitatis ecclesiae in conspectu
euntium ac redeuntium fratrum, ut quotidie
siquidem prae oculis imitabilem haberent Patrem,
quem ad aeternam justitiae mercedem habuere institutorem,
ipsiusque meritis et precibus valeant percipere
aeternae vitae regnum, et gloriam cum sanctis
omnibus, donante Domino Jesu Christo Salvatore,
qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat
per immortalia saeculorum saecula. Amen.
2.
#Guillelmi patria, avus. Parentes. E sacro
fonte a regina suscipitur.@# --Vir igitur religiosus
domnus Willelmus, quem pius Dominus Ecclesiae
suae filiis pastorem, ac juris suae legis propagatorem
constituit, natione quidem Italus; avus tamen
ejus, Vibo nomine, militari industria clarus,
gente Suevus fuit. Qui scilicet, ob inimicitiarum
ultionem, nativam relinquens provinciam, perrexit
habitaturus Italiam, ibique copiose locupletatus
opum gratia feliciter degit. Hic ergo
exstitit genitor Rotberti, qui accipiens sibi uxorem
ex Longobardorum nobilioribus, nomine Perinzam,
quae, fecunda prole filiorum, genuit ei etiam
prae cunctis optabilem Willelmum. Contigit namque
sub ipso tempore illius nativitatis, Berengario Longobardorum
rege defuncto, ut Otto imperatorum
maximus hostili manu omnem sibi subjugandam peteret
Italiam; qui comperiens praedicti Berengarii
uxorem in quoddam castrum, situm in lacu urbis
Novariae, fecisse confugium, atque cum ea
viros quorum conspiratio rebellis foret eidem imperatori;
ad quod illico divertens, cinxit illud ferocis
obsidione exercitus. Erat enim praedictus Rotbertus
in eodem castro cum propria uxore et liberis, cui
etiam quique illorum cum sua domina curam atque
tutelam commiserant sui. Cumque diutius ab utrisque
partibus acerrime decertatum fuisset, cernens
imperator differri sibi victoriam, tentans largitionibus
munerum clam inflectere suorum hostium signiferum:
nam spopondit ei cum maximis donis etiam
apud sublimitatem suam celsitudinis locum, si suos
deserens illius parti faveret. Ille vero minime acquievit,
utpote miles adjuratus, respondens sibi
optabiliorem fore proprii interitum corporis, quam
sacramentis assertae fidei desertor haberi. Post aliquot
vero dies, habito invicem pacis consilio, in
deditionem gratis devenere imperatoris. Tunc quoque
isdem Rotbertus, ut erat vir prudens ac strenuus,
suggessit imperatori ut filium, quem ei uxor
sua intra ipsius obsidionem castri pepererat, catechumenum
fieri per manum imperialem praeciperet.
Quod ille libentissime annuens, ut monitus fuerat
impleri mandavit, ac propria puerum sustulit dextera,
eique nomen indixit Willelmum, quem scilicet
postmodum regina, conjux illius, ex sacro | null | 0b663883-9eea-4427-9c0d-fd85e0c19817 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
fonte
suscepit baptismatis.
3.
Erat ergo, ut diximus ejusdem genitrix, non
solum prosapia nobilis, sed etiam morum honestate
praecipua. Haec siquidem referre erat solita de eodem
puero hujusmodi verba. « Videbam me, inquiens,
nocte quadam dalmatica veste indutam,
statimque solis radius illustrabat mihi mamillam
dexteram; dehinc vero apparuerunt quidam vultus
gerentes angelicos; ipsique filium meum mihi abstrahentes,
altius efferebant eumdem infantulum claritate
nimia circumfusum. Ego quoque haec nimio
intuens pavore perterrita, nil aliud quod dicerem
reperiebam, nisi tantum: Sancta Mater Domini Salvatoris,
tibi committo, custodi illum. »
4.
#Deo devovetur a parentibus. In monasterio eruditur.@# --Alia
namque perplura optimi praesagii, quae
nos fastidium vitantes reticemus, conspicabantur
in illo. Nam et habitudo tenerrimae aetatis ita dissimilis
videbatur caeterorum, ut nimium admirabilis
haberetur. Propterea uterque parens uno consensu
ac voluntate, cum suorum omnium favorabili hortatu,
Christo Domino vovere illum, in ejus domo assidue
serviturum. Duxerunt autem illum, cum esset
fere septennis, ad monasterium sanctae Mariae santique
archangeli Michaelis in honore sacratum, nomine
Luciacum, in quo etiam veneranda habentur
ossa beati martyris Januarii: ibique, juxta morem
normae regularis, eum ipsius loci abbati obtulerunt.
Qui, satis devote illum suscipiens, sacrae monachalis
religionis etiam veste induit. Hic nempe tradidit ei
primos litterarum apices, atque hujusce custodiae
addidit praeceptorem, cujus animum stupor invasit
nimius, quoniam velocitas sensus sibi commissi
pueri ad tantam proficiebat indaginem, ut universa
priorum conscholasticorum studia in brevi transcenderet
spatio; proinde in admiratione non modica jam
tunc tam abbati quam fratribus caeteris habebatur
5.
Praeterea in vicino monasterio quaedam anus,
cujus erat maritus jam senior, congruum habebat
domicilium, ad quod praedictus puer, familiaris curae
providentia, per dies ducebatur; in quo etiam aliquoties
quietis noctium gratia suscipiebatur. Cum
igitur praedicta anus eum aliquando diligentia fovendi
in sinu proprio brachiis complexa fuisset,
mammae, quae laxis pendebant ac rugosis pellibus,
subito turgentes lac fudere uberrime. At illa, ut
erat piae mentis ac Deum timens, religiosis quibusque
sagaciter intimare curavit, quoniam isdem qui
videbatur puer, excellentioris vitae [ #Bolland.,@# diligentis
vitae] ac dignitatis gratia esset augmentandus.
In processu namque temporis, cum adolevisset
ac jam in Dei timore obedienter servire studuisset,
non defuere invidentiae stimuli. Quibus etiam saepius
agitatus, constanter sustulit illorum probra in
quorum profectum toto conamine laboraverat. Nam
olim in Vercellensi urbe primitus, postmodum apud
Ticinum, sub tuta custodia regulas artis grammaticae
pleniter didicerat. Constituitur etenim divini
officii assiduus custos, ac scholae capitalis illius loci.
Qui felici virtutum incremento, Deo favente, proficiens,
commissa est ei secretarii cura atque administratio,
nec non etiam totius supellectilis sanctuarii,
domi forisque consiliorum diffinitio.
6.
#Patrem ad monasticam vitam inducit.@# --Coepit
interim cogitare qualiter suum genitorem a fluctivaga
istius saeculi cura subtraheret, ac quod illi vitae
supererat secum in monasterio pro aeterna requie
laborando consumeret. Nam mater illius jam
in pace obierat. Tunc nempe suasit ei ut mente
tractaverat, et ille statim dilecto obedivit filio, imo
Deo, qui ei praestitit talem. Sicque satis accurate
cum plurimis donorum xeniis duxit illum ad monasterium,
ubi devotissime a cunctis susceptus, in
sanctae conversationis habitu et ipse devote vivens,
non multo post, praesente filio, optimo fine vitam
complevit.
7.
#Renuit ordinandus jurare episcopo fidelitatem.
Ideo vexatur. Cogitat alio abire.@# --Interea petebatur
promoveri ad diaconatus officium, qui revera ita
obsequens exstiterat inferiorum praeceptionibus
graduum, ut etiam ipsis sacerdotibus imitabile foret
exemplar ad iter arripiendum tutum. Sed praeditum
monasterium in Vercellensis urbis episcopio
situm, atque ejusdem episcopi ditioni subjacebat.
Inoleverat etiam male arreptae consuetudinis usus,
ut nullus fratrum loci illius levitici ordinis gradum
prius susciperet, quam sese assertione jurandi promitteret
servaturum fidelitatem episcopo. Hoc quoque
dum suggestum fuisset Willelmo ut juxta illorum
morem faceret, ut erat eleganter affabilis, respondens
dixit se non posse salubriter respondere [ #Boll.,@#
perpendere] ut, pro his quae solius Dei imperio gratis
praestari deberent, horum ministro alicujus servandae
fidei assertionem ullo modo exhiberet. Quin
potius, inquit, terribilem hujusmodi assentatoribus
Salvatoris sententiam imminere. Atque hujusmodi
responso prolato, omnino quod hortati erant facere
distulit | null | 62caedca-67b7-4725-a19e-67894c37ecd2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Illico nempe oppido ab hujusce suasoribus
detractionum corrosionibus lacessitur, ab ipso praesule
redarguitur, ac veluti contumax sui juris habetur.
Ille vero talia pro nihilo ducens, ac magis magisque
in Dei se cultum astringens, ita ut pene ipsi
soli omnis cura ac sollicitudo psallendi, legendi, horasque
pulsandi die noctuque loci illius incumberet:
erat enim castissimae mentis et corporis, paratus
ad omne bonum; ac meditabatur frequentius, si
forte quempiam reperire locum valeret, ad quem
transiens devotius praeceptis regularibus inservire liceret.
Jam enim inibi fervor disciplinae regularis
admodum tepuerat.
8.
Proinde accepta quondam licentia orationis
ac visitationis gratia, ut ad monasterium beati archangeli
Michaelis, quod situm constat in altissimis
jugis Alpium, pergeret. Qui dum ad montis
radices devenisset, atque, ut est iter arduum, ascendendi
ad monasterium jam pene superaret; ipsius
equus, quem post se habena dextera injecta trahebat,
ab angusto tramite pede luendo paululum devians,
excussa habena, quantum est illud immane praecipitium,
totus ruit. Quod cernens vir Deo devotus,
mente quidem exterritus, vultu tamen sereno perrexit
ad ecclesiam, orationi incubuit, ibique diutius,
ac si nil adversi contigisset, oravit. Deinde vero
exiens, misit famulum, si forte de equo aliter quam
sperare poterant contigisset, ut ei renuntiaret; qui
egressus reperit eum in loco ubi praeceps ruerat,
stantem incolumem, ita ut nulla omnino laesura in
eo videretur, sed neque in loris aut ligno sedilis
aliqua attritio appareret. Siquidem cum milliaria
duo, et eo amplius, a loco unde ruinam ceperat usque
in vallem ubi substiterat, computentur. Receptoque
qui missus fuerat, equo, ei qui amisit [ #al.@#
dimisit] reduxit. At ipse, gratias omnipotenti Deo
referens, alacer ad monasterium rediit. Quae res
gesta plurimis admirationem praebuit, atque indicium
sanctitatis.
9.
#Cluniacum migrat. Sacerdotium recusat.@# --Audierat,
jam fama multiplici personante, monasterium
esse, cognomento Cluniacum, in partibus Burgundiae,
cujus sanctitatis ordo, ac districtio regularis,
materque virtutum discretio, prae cunctis incomparabiliter
viguerant ab initio; ad quod etiam ire,
illud invisere toto mentis flagrabat desiderio. Contigit
quoque, dum hoc meditaretur agere, ut sanctissimus
abba praedicti loci Maiolus, sacra ecclesiarum
loca ex more visitans, ad coenobium Luciacum diverteret.
Quod cernens famulus Christi Willelmus,
intelligensque suum a Deo desiderium compleri decretum,
secretius accessit ad Dei virum, eique sui
pectoris patefecit arcanum. At ille nimium alacriter
spopondit ei juvamen optabile ad omne quod in divini
operis cultu decreverat exercere. Dehinc Romam
pergens, perinde rediturus, ut secum ad diu optatum
locum illum deduceret. Interim vero Willelmus deliberans
prudenter de omnibus quae ad se pertinere
videbantur, ac si in procinctu miles expeditus, ne
forte ad fidei certamen ei properaturo res diu licenter
usae, non necessitas parentum, aut speciositas
carnalium fratrum, seu vici ac latifundia, atque castella
eorum quae perplura erant, non saltem pietas
nativi soli, vel generalis amor cunctorum obsisterent,
sed ut ab his omnibus liber atque exoneratus
viam mandatorum Dei, prout disposuerat, currere
valeret, totum se divinae commisit providentiae. Regrediente
igitur a Roma viro Dei Maiolo, memor
uterque propriae sponsionis, suscepit Willelmum in
spiritualem Christi filiationem, ac duxit illum ad
locorum sanctissimum Cluniacum. Ad quod cum
venisset, misit ante se ex suis unum, denuntians
fratribus ut obviam ei ex more ornati procederent,
quoniam excepturi erant quemdam secum advenientem,
cui honor divinitus debebatur. Exceptus denique,
ut sanctus mandaverat, solemni apparatu, promovit
eum honorifice cum consilio fratrum; quippedum
una sensere in illo vitae meritum. Nam et isdem
vir Dei Maiolus peculiare frequentius cum eodem Willelmo
de his quae verae salutis sunt exercebat colloquium.
Jamque expleto in eodem loco plus minus
anno integro, plus cunctis admirabilis venerabilisque,
necnon honestioribus imitabilis habebatur.
Tunc namque spiritualis Pater judicavit eum sacerdotio
fungi dignissimum; jam enim sacratus fuerat
levitico ministerio: at ille humiliter pavendoque se
subtrahens, dicens se omnino non esse dignum
tractare tanti mysterii sacramentum. Sanctus quoque,
nolens placorem animi ejus turbare, consensit
ut voluit.
10.
#S. Saturnini monasterio praeficitur.@# --Interea
venit quidam frater praepositus coenobii sancti martyris
Saturnini, quod est super Rhodanum,
precaturus sanctum virum Maiolum | null | 923828f7-1db7-47ef-83ee-d166f1fe670c | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quatenus ei
aliquem e suis commodaret, qui eum cum fratribus
sibi commissis ad salutis viam agnoscendam instituere
valeret. At vir misericordiae gemina consideratione
prospiciens, unius videlicet juvamen, alterius
quoque obeditionis probationem, domnum ei
protinus commisit Willelmum. Qui omnino nil dubitans
aut renitens, perrexit humiliter ad Patris imperium
ei obsecuturus, qui ad hoc venerat utilitatis
animae gratia. Habebat enim praefatus vir plures
fratres secum simul degentes, una tamen voluntas
omnium, par consensus, similis operatio, modus
orandi ac psallendi atque edendi, et totus horum
habitus charitatis gratia uniformis, Willelmo revera,
ut ipsis convenerat, praeceptore, Cluniacensi ex
more. Enimvero quidquid illorum erat peculii, communis
in ecclesia eremus esse videbatur; atque isdem,
postquam ad potiora Willelmus sublimatus
fuisset, referre erat solitus nusquam se locum optabiliorem
reperisse ad eam, quam obtinere deliberaverat,
pauperiem consequi, vel extremitatem sanctitatis.
11.
#Tum monasterio S. Benigni.@# --Memorabili
igitur patri Maiolo sub eodem tempore suggestum
est a Brunone, venerandae memoriae Lingonis pontifice,
ut monasterium egregii martyris Benigni, quod
juxta Divionense castrum antiquitus veneratur, ad
redintegrandum divini cultus ordinem qui in eodem
loco omnino defecerat, susciperet; et, sicut per plurima
coenobia jamdudum agere consueverat, ita et
istud in melius reformare satageret. At vir sanctus,
motus pietate, ad preces pontificis misit continuo
qui ad se reducerent Willelmum. Jam enim cum eodem
fratre, cui illum commiserat, annum et semis
pie vivendo expleverat. Cui utique ad se revocato,
praedicti sancti martyris monasterii dulci imperio
paternam ovilis Christi curam commisit. Spopondit
insuper ut quidquid juvaminis ad spiritualis hujus
negotii incrementum optaret, ipse libenti animo
aequipenderet. Episcopo nihilominus, in Dei fide pariter
et sua, contestatus est ut illi, more dulcissimi
Patris, advocatus et custos, adjutor atque consolator
in omnibus esset. Qui integerrima observatione monitui
ejus obaudiens, ultra quam credi potuit, illum
in vita dilexit. Clemens igitur domnus Willelmus ad
sibi destinatum suscipiendi ac regendi gratia monasterium,
missis cum eo a sancto Maiolo quibusdam
ex honestioribus Cluniaci fratribus, ibique honorifice
exceptus, atque ab eodem praesule Brunone monachorum
Pater est ex more consecratus.
12.
#Versiacensi deinde et Besuensi. Ejus humilitas.@# --Cumque
acerrime ac vigilanti studio se sibique
commissos pro Dei amore disciplinis regularibus subderet,
non multo post commissum ei ab Henrico
venerabili duce monasterium etiam Verziaci castri
ex latere situm, ubi antiquus confessor Christi sanctus
requiescit Viventius. Illud quoque, veluti primum,
moderamine regulari erat destitutum, illoque
in melius reformato, tertio nihilominus destituto
ac recta vivendi lege, super fontem Besuae posito,
apostolorumque principi sacrato, ab eodem Brunone
pontifice constituitur Pater. Erat antiquissimum, ac
saepius paganorum seu pessimorum quorumcunque
hominum infestatione desolatum. Ad hujus nempe
redintegrationem dum toto conamine decertaret,
contigit ut praedictus episcopus cum comite
maximae partis Burgundiae Willelmo, qui etiam ejusdem
patris de quo sermo est exstiterat affinitate
propinquus, ipso Patre praesente, colloquium pacis
haberet. Post caetera dixit praesul in aure comiti, ut
abbati, utpote propinquo scilicet suo, leniter suggereret
ut, elationem ne forte pro virtutum gratia
vel rerum copia surriperet, caveret. Ille quoque reverenter
accedens, dixit ut monitus fuerat. Tunc
pater Willelmus vultu alacri eidem comiti hujusmodi
responsum protulit: Si, inquiens, cognoscere potero
quod augmentum terrenarum opum vel possessionum
unius tantum diei nostrae vitae protrahat spatium,
persuaderi non mihi potest quin ad horum
extollar incrementum. Hoc autem responsum dum
comes retulisset episcopo, admirati sunt uterque
ejus prudentiam, pariterque laetati propter humilem
illius sapientiam.
13.
#Monasterio Fiscamnensi praeficitur.@# --Cum igitur
fama sanctitatis illius jam latius deferretur,
Normanorum dux venerabilis illam comperiens Richardus,
misit ad eum, reverenter supplicans ut ad
se veniret. Qui tandem libenter, ut rogatus fuerat,
pergens venit ad eum; a quo etiam, sicuti decebat,
honorifice susceptus est. Cujus sanctissimis cum
recreatus, ut erat totius boni amator, dux fuisset
eloquiis, obsecrans illum ut ecclesiam sanctae et individuae
Trinitatis nomini et honori dicatam, in loco
Fiscamnensi cognomento antiquitus constructam, a
suo tamen patre Richardo honorificentius reformatam,
ordine monachorum suscipiens decoraret. Erat
enim illic more vivens carnali, jugo soluta regulari,
clericorum levis conciola. Cernens denique Pater
Willelmus illius animi devotionem | null | af4762a3-04af-48a2-a407-897896075476 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, promisit se cum
Dei adjutorio illud quod poscebat impleturum. Qui
pariter venientes ad praedictum locum, satis sublime
ac solemniter commisit ei isdem dux cum aliquibus
episcopis dominium et curam regiminis totius loci.
Tum vir Domini congregavit ibidem monachorum
regularem catervam, ita videlicet personis numerosam
ac bonorum studiis copiosam, ut triplici sui
numero praeteritorum numerum excelleret clericorum.
Quod cernens jam dictus princeps, multorum
donorum ac possessionum largitionibus ampliavit
locum. Monuit etiam tam abbatem quam caeteros
fratres saepius ut ab illo peterent quidquid suorum
utilitati expedire nossent, utpote quoniam de
hac re secundum velle provenerat ei et posse.
14.
#Scholas ibi instituit.@# --Interea cernens vigilantissimus
Pater quoniam non solum illo in loco, sed
etiam per totam provinciam illam, nec non per totam
Galliam, in plebeiis maxime scientiam psallendi ac
legendi deficere et annullari clericis, instituit scholas
sacri ministerii, quibus pro Dei amore assidui instarent
fratres hujus officii docti, ubi siquidem
gratis largiretur cunctis doctrinae beneficium ad coenobia
sibi commissa confluentibus, nullusque qui
ad haec vellet accedere prohiberetur: quin potius
tam servis quam liberis, divitibus cum egenis, uniforme
charitatis impenderetur documentum. Plures
etiam ex ipsis, ex coenobiis, utpote rerum tenues,
accipiebant victum. Ex quibus quoque nonnulli in
sanctae conversationis monachorum devenere habitum.
Cujus denique institutionis labor nimium
optabilem diversis ecclesiis contulit fructum. Nam
praefatum, ut dicere coeperamus, locum taliter claustris
atque officinis regularibus, caeterisque bonorum
copiis adornavit, ut prae caeteris illius provinciae
felicibus semper floreat incrementis.
15.
#Templum S. Benigni restaurat. Cujus sepulcrum
detegit.@# --Contigit ergo postmodum quatenus
pars ecclesiae beati martyris Benigni, cui, auctore
Deo, primitus pater datus fuerat, ruinam corruens
daret. Quam cum reformare cuperent artifices caementarii,
graviorem pars eadem dedit ruinam. Quod
cernens vir Deo devotus, intellexit divinitus sibi
dari indicium quod totum a fundamentis renovari
conveniret templum. Illicoque summo mentis ingenio
coepit ipsius ecclesiae reformandae mirificum construere
apparatum: quam denique cum coepisset
reaedificare positione mirabili, valde longiore ac latiore
quam fuerat; ignotus tamen erat universis locellus
quo pretiosi martyris membra claudebantur
Benigni, quia solerti cura taliter antiquitus fuerat
reconditus, ut illo fiducialiter veneraretur martyr
per aevum, ubi felici morte occubuit propter Deum:
sed a quibusdam incautis dicebatur etiam ibi non
haberi. Cujus ignoratio rei nimium moestificabat
animum Patris Willelmi. Tali quoque defectu anxio
revelatum est visione pulcherrima per ipsum Dei
martyrem ipsius honorabile sepulcrum. Erat enim,
ut beatus multorum sanctorum descriptor miraculorum
Gregorius Turonorum pontifex refert, pergrandis
arca lapidei sarcophagi continens illum. Pro
cujus ( #rei@# ) incredulitate narrat idem sanctus alterum
sancti nominis Gregorium Lingonensem episcopum
acrius quondam fuisse increpatum. Cujus namque
positionem loci antiqua vetustas occuluit. Nam coram
praecipuo illius monasterii altari profundius
habebatur defossum memoratum sepulcrum. Quod
continuo requirens invenit, aperiensque illud contingere
meruit sacratissima egregii martyris ossa,
in cujus etiam cerebro, quod in descripta ipsius passione
legitur, vulnus ferreo illatum vecte apparuit:
quae omnia integro numero praesentibus honestioribus
tam episcopis quam caeteris diversorum
ordinum vel sexuum cum odoriferis thymiamatibus
ac psallentium choris, in eodem recondidit sarcophago;
indeque paululum ad orientem illum amovens,
in pulcherrimo atque incomparabili locavit
tumulo. Dehinc namque Pater venerandus, acriori
accensus devotione, reformandae opus basilicae instanter,
quemadmodum decreverat, accelerabat perficere.
Quoniam, ut diximus, et praesto est cernere,
totius Galliae basilicis mirabiliorem atque propria
positione incomparabilem perficere disponebat.
16.
#Monasterium S. Arnulfi Metis reformat. Romam
petit. In reditu aegrotat.@# --Omnipotentis etenim
Dei gratia in ipso cooperante, coepit illius fama sanctitatis
circum adjacentes seu longinquas penetrare
provincias. Nam praesul Metensium Adalbero, reverenter
satis illum evocans, commisit eidem sancti
Arnulphi confessoris regendum ac meliorandum, ut
agere consueverat, monasterium. Suscipiens ergo
illud, brevi tempore reddidit emendatum. Tunc enim
devota concepit mente ut apostolorum principis
Petri sanctissimi limina visitaturus adiret. Stabiliens
nempe coenobia sibi commissa idoneis praepositorum
seu caeterorum officiorum personis, ut decreverat,
Romam orandi gratia perrexit. Visitatis
quoque sanctorum sepulcris vel oratoriis, sacris
etiam missarum per semet celebratis solemniis (nam
praefatus Bruno episcopus sacerdotium illi imposuerat),
cum apostolica benedictione consolatus regreditur
ad patriam, coepit febricitans aegrotare. Jam
jamque ad coenobium sanctae virginis Christinae
perveniens, in lectum decubuit. Qui paululum | null | 3518998c-77e0-4cee-866c-dc37467e13c2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
convalescens Vercellas devenit, rursusque ibidem
gravius periclitari coepit. Tunc quoque, ut idem
referre erat solitus, et etiam bonae memoriae Gerbaldus,
almi patris Maioli monachus, ac praedicti coenobii
sanctae Christinae abbas perhibebat, dum in
ecclesia sancti jaceret Eusebii praesulis, per quatuor
vel quinque horarum spatia ita factus est exanimis,
ut nullum omnino spiramen in ipso cognosceretur.
Sed tamen ignoratur quid tunc divinitatis praesenserit,
quoniam paululum in se reversus, voce qua poterat,
lingua palpitans, haec personabat verba: « Domine
Jesu Christe, rex aeternae gloriae, suscipe me, si placet,
quoniam bonus es; non dubito ad te ex hoc corpore transire. »
Sciendum vero est quoniam istius mora aegritudinis,
ut eventus rei subsequentis demonstrat, non
fuit impedimentum tantum quam gratia spiritalis lucri.
17.
#Fructuariense monasterium condit.@# --Occurrentes
ei denique illuc tres ipsius germani fratres,
levi evectione deduxerunt illum ad sui juris praedia
confovendum; ardenter enim desiderabant videre
illum, quoniam compungebat corda eorumdem
divinae absentia pietatis. Convalescente quoque eo
ab aegritudine, post aliquot dierum spatium convenere
ad illum quique suorum ac plures domini
civitatum vicinarum, et suadere illi coeperunt,
promittentes se plura largituros si in nativa patria
coenobium sibi, sicut in externa audiverant illum
fecisse, aedificare inceperet. Tunc etiam, quod
potissimum fuit, duo ipsius germani, videlicet
Godefredus atque Nitardus, viri spectabiles, secretius
illum cum comite maximae partis Burgundiae
Willelmo, qui etiam ejusdem patris, de quo sermo
est, exstiterat affinitate propinquus, adeun es
spoponderunt se saecularem relicturos militiam, ac
se suaque omnia in omnipotentis Dei peculiare
dominium devenire. His auditis, Dei cultor illico
fiducialiter coepit tractare de coenobii, unde
rogabatur, constructione; qui pariter communi
consilio et voluntate locum quaerentes, rei hujusmodi
aptum reperere in rure paterno a Pado distantem
flumine quaterno milliario, solitarium, cognomento
Fructuariensem. Ibi namque collocari praecepit
basilicam, quam praesente Arduino rege cum
aliquibus episcopis sacrari jussit in honore genitricis
Dei Mariae, sanctique Benigni martyris, atque
omnium sanctorum. In qua etiam isdem rex cum
sua conjuge et filiis humatus quiescit. Ad quam
nihilominus, tam a Romana urbe quam a diversis
partibus, plurima congregavit sanctorum martyrum
corpora. Brevi namque in spatio temporis collecta
est ibidem numerosa fratrum congregatio Deum
timentium, instituta beati Benedicti abbatis praecipui
servantes, quae isdem pater Willelmus a sancto
Maiolo Cluniaci didicerat.
18.
#S. Odiloni persuadet monasterii ingressum.@# --Revertens
igitur post haec ab Italia, omni studio
satagebat e diversis partibus terrarum colligere
viros servituti Christi idoneos, suadendo eis vitae
coelestis gloriam, pariterque comminans inferorum
supplicia. Tantam enim ei Dominus cum caeteris
virtutibus virtutem salutaris verbi concessit, ut
quibusque doctrinam illius suscipientibus summam
conferret fidei firmitatem, bonarumque virtutum
augmentum, ac vitiorum emendationem. Omnibus
enim, sicuti expedire noverat, sive leniter, seu
asperrime, charitative tamen hujusmodi exhibebat.
Contigit ergo illum aliquando cum viro per omnia
desiderabili, domno scilicet Odilone, adhuc illo in
canonicali habitu degente, de vera animarum salute
habuisse colloquium. Intelligens vero illum niti ad
sanctitatis culmina, coepit illi attentius suadere ut,
quod potissimum fore creditur, quantocius explere
satageret; negotiis videlicet saeculi istius abjectis,
Christum Jesum sequi liceret expeditius. Cumpunctus
illico vir clarus libenter se facturum promisit
quod Pater suaserat Willelmus. Nam post paululum,
ad coenobium nominatissimum honorifice deveniens
Cluniacum, ibique a sancto Maiolo est devote
susceptus, atque in habitu sanctae conversationis
monachus ex more sacratus est. Cujus etiam conversatio
in tantum exstitit chara Deo, et dulcis
Deum diligentibus, ut isdem sanctissimus Maiolus
sibi commisso gregi allegans illum in vita, qualiter
post ipsius obitum haberent Patrem atque pastorem.
Quod ita manifestissime et utiliter fieri contigit.
Quam enim praemaximam exinde, dum adviverent,
dilectionem inter se habuere, dum alter eorumdem
alterum sibi utrumque praeferens, exprimi non valet
.
19.
#Pontificibus Romanis est acceptus.@# --Praeterea
pontificibus Romanis Pater Willelmus, qui suo tempore
praefuere, in tanta veneratione ac reverentia
est habitus, ut quidquid illis suggessisset, sive per
se, sive per aliquam legationem, libentissime implere
studebant. Nam et Joannem papam spiritualia
dona per orbem, maxime Italicum, auri vel argenti
pretio distracta minus curantem, tali invectione
monere studuit per epistolam, haec continentem: | null | c33fea80-f56b-440e-82d1-f299e1d27e24 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
#Parcite, quaeso, parcite, qui dicimini sal terrae et
lux mundi. Sufficiat hominibus jam semel Christum
fuisse venditum pro communi salute universorum.
Jam enim refugae veri luminis, solo nomine pastores,
ovile Christi, imo membra illius, videte post vos quo
eunt. Si juxta fontem tepet rivus, in longinquum
fetere nulli dubium est. Idcirco cura quibusdam venditur
ad suum interitum. Volo vos pastores ac pontifices
omnes in commune judicis securim gestantis,
ante januam assistentis memores.@# Quam epistolam
papa libenter amplectens, grates ac benedictiones
tanto Patri retulit, Deumque in illo glorificavit.
20.
#Henricum imperatorem sibi conciliat.@# --Sed
et illud denique in eodem Patre fuit valde memorabile,
quod multi tum etiam nobiles venenatis infecti
verbis malorum, dum adversus illum contumeliarum
verba dicenda concepissent, seu jurgia ultionis
vice referenda, ut ad conspectum illius ventum
fuisset, statim mirabantur semet ab his quae intenderant
exprimere, alienatos fuisse; amissaque ferocitate
rei praeteritae, quidquid id erat, totum procedebat
ex mansuetudine. Henrico siquidem imperatori
de eo suggestum fuerat, quod illi derogans,
illumque contemnendum adjudicans, Arduini quoque
parti, qui sibi Italiae regnum praeripuerat, faveret,
illumque pro posse defensitaret. Ex hoc quippe viro
Dei, quamvis ab re, iratus fuerat. Ille vero ut comperit,
ad illum pergens, rei veritatem sese purgando
pandit, atque si quid erat odii a corde illius detersit.
Intantum etiam isdem imperator postmodum
illum dilexit, ut illi dona largiretur plurima, et
quidquid ab eodem vellet fieri continuo impetraret.
21.
#Et Robertum Galliae regem.@# --Pari namque
ratione Rotberto Francorum regi de ipso indicatum
fuerat, quod Brunoni praedicto Lingonum episcopo,
qui regi minus acquiescebat, talia suaderet quae
regali juri nimium resisterent. Ille vero simul et
regina conjux illius propter hoc illi irati, comminati
sunt aliquoties coenobiis ejus damnum inferre maximum.
Adiens ergo intrepidus amborum praesentiam,
ita illorum divini verbi virtute iram compescuit, ut
etiam summam dignitatis gratiam apud illos obtineret.
Nam cum illorum filius, qui pro suae juventutis
elegantia ac liberalitate Hugo Magnus cognominabatur,
jam in regem unctus obiisset, ac
parens uterque pro morte ipsius pene usque in suimet
necem cordis dolore et luctu affligerentur, tunc
accessit ad eos spiritalis medicus, et ait: #Non infelices
enim vos putare debetis, quod talem amisistis;
quin potius felices valde, quia talem habere meruistis.
Ego,@# inquiens, #ex ullo hominum gradu non tam
paucissimos salvos futuros aestimo, sicut de regum.@#
Qui cum attoniti responderent: #Quid hoc dicis,
Pater?@# Respondit: #Non audistis,@# inquit, #sacer canon
quomodo refert, vix tres de triginta regibus bonos
exstitisse? Idcirco cessate, quaeso, hunc juvenem
flere mortuum, sed potius congratulamini ei, sicuti
requiei datum et a malis liberatum.@# His dictis ita
consolans illos placabiles fecit, ut viderentur non
habere quod plangerent, et Deum dicerent visitasse
illos per sanctum virum.
22.
#Hermannus episc. monachos persequitur, perit.@# --Quorumdam
etenim nomina aliquando interpretabatur,
sive ad profectum, sive ad detrimentum
ipsorum. Cum igitur post mortem Bertoaldi Tullensis
pontificis, qui ei monasterium sancti Apri confessoris
commiserat, eidem episcopatui quidam Hermannus
praesul datus fuisset, ita coepit exosos
hujus Patris habere monachos cum sua institutione,
ut etiam honestissimum fratrem, Widricum nomine,
qui post illum ejusdem loci Pater devotus
exstitit, cui tunc caeterorum cura imminebat, baculo
verberaturus eum impegerit. Quod dum Patri
relatum fuisset, ad nomen illius alludens ait:
« Secundum suum nomen, inquiens, facit episcopus
iste. » Nam lingua barbara #Herman@# in nostra #homo
errans@# dicitur. Ac deinde: « Si enim Christi pastor
fuisset, illius oviculas minime laceraret. Sinite
illum: verus Pastor novit, et ipse quae sua sunt colliget. »
Non multo post denique pergens in longinquum
saecularia exacturus negotia, crudeliter obiit, peregrina
potitus sepultura.
23.
#Et Leo Vercellensis.@# --Simili invidia quoque
Leo Vercellensis episcopus ad actus universos
istius Patris exstiterat infestus. De quo etiam talia
narrare solitus: « Hic ergo crudelissimus Leo totus
est sine Deo, quia, si fuisset Deus cum eo, quae
illius sunt, amaret pro illo. » Affirmabat autem
post mortem | null | 2914e3f5-84c0-4fe9-b8fd-c61c34b41c71 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
et aeternaliter illum esse damnatum:
manifestissime siquidem in multis claruit, quoniam
quisquis illum odio habuit, exinde poenas luit:
sicuti, vice versa, si quis illum dilexit, mercedem a
Christo percepit illius auctore sanctitatis.
24.
#Praeest monasteriis 40, monachis 1200. In
fide Guillelmi precantes exaudiuntur. Rudes docet
orare. Officii divini cura.@# --Fertilem igitur gratiam
ac dona uberrima a bonorum omnium largitore
Pater iste promeruisse evidentissime passim claruit;
sed nos, lectoris taedium caventes, plurima
silentio tegimus. Erant namque tam monasteria
quam coenobia atque cellulae monachorum circiter
quadraginta, quae illius patrocinio tute cunctorum
bonorum affluebant copiis, fratres vero in ipsis degentes
procul dubio plus mille ducenti. Quibus
inerat fides integerrima, ut quandiu id devote
exercerent quod ab eodem Patre didicerant, nil
mundi hujus formidare debere, aut cujuspiam suae
utilitatis rei indigentiam pati. Id ipsum enim suis
saepissime inculcabat a Deo sperare et credere,
quod etiam plurimis probavere experimentis. Nam
aliquando per diversa terrarum euntes itinera, dum
ex eventus facie perturbari potuissent, dicere erant
soliti: « Domine, in fide patris Willelmi fac nobis
sicut vis. » Nec ullus illorum unquam hoc dicens
ope caruit. Instituit quoque simplicioribus vel idiotis,
e saeculo ad se confugientibus fratribus, orandi
formam, quinque modulis mystice constantem: ut
videlicet quot sensibus humani corporis Deus offenditur,
totidem vocum clausulis ad misericordiam
rogaretur. Erat autem hujusmodi: #Domine Jesu,
Rex pie, Rex clemens, pie Deus.@# Subjungebatur vero
singulis, #Miserere.@# Supputabatur namque taliter, ut
si, verbi gratia, in decemnovennalibus articulorum
juncturis, ter et quinquies identidem revolvendo
devote diceretur, psalterii tota series mutuata
persolveretur. Unde etiam pro psalterio apud illos
habebatur, ut Pater docuit, et cognominabatur.
Mortificatio nempe carnis, et abjectio corporis, ac
vilitas vestium, ciborumque extremitas vel parcimonia,
in suorum universis, ac si naturaliter, viguit.
Ipsius etenim sermonis habitudo aequaliter cunctis,
prout videbatur, in gratia erat condita. Pietati
quidem et misericordiae expleri nequit quantum
operis dabat. Cum supernae dulcedinis nectare,
artificialis etiam musicae perdoctus ac comptus
dogmate, quidquid in psallendo choris suorum
psallebatur, die ac nocte tam in antiphonis quam
in responsoriis, vel hymnis, corrigendo et emendando
ad tantam derexit rectitudinem, ut nullis decentius
ac rectius psallere contingat in tota Ecclesia Romana.
Psalmorum nihilominus concentum dulcissimo
ultra omnes distinguens decoravit melodimate.
25.
#Monasteria restaurata. Ecclesia S. Benigni
dedicatur. In qua concionatur.@# --Erant igitur, ut
diximus, sub ejusdem patrocinio tam maxima quam
minora perplura monasteria atque coenobia, quae
videlicet ipse omnia aut a fundamentis innovavit
vel ampliando honestavit. Nam sancti martyris
Benigni, ut dicere coepimus, cui Deo auctore primitus
pastor allegatus fuerat, basilicam incomparabili
opere pene expletam, jam Brunone defuncto, Lambertoque
in sede illius subrogato, placuit ut eadem
basilica pontificali ex more benedictione sacraretur.
Tunc denique ad votum ipsius Patres convenere
die designato e diversis provinciis, non solum episcopi,
verum etiam quorumcunque ordinum promiscuae
plebis innumera multitudo. Erat enim autumni
dies tertius Kalendarum Novembrium, ante
videlicet natale ipsius martyris, qui omnia rite ac
solemniter, ut condecens erat, explentes, petierunt
qui aderant episcopi, ac quique religiosi patrem
Willelmum, ut in die tantae consecrationis, tam ipsis
quam universae plebi, inter sacra missarum solemnia
divini eleemosynam impenderet verbi. Ipse
vero, ut erat bonis omnibus obsequens, agere non
distulit, sed mente pia, corde contrito, vultu alacri,
Spiritu sancto plenus, in haec verba cum lacrymis
erupit: « Convenistis, fratres et sorores, grex pretio
Christi sanguinis redemptus; convenistis, inquam,
ad nuptias ipsius sponsae, matrisque vestrae coelestis
ac sempiternae Ecclesiae, quae idcirco universalis
dicitur, quoniam non solum quod in omnes mundi
terminos dilatatur, sed etiam pro eo quod nulla
immanitas criminum illius superat (si tantum fides
adsit) dona misericordiarum. Quae scilicet patriarcharum
mysticis praesignata figuris, prophetarum
ostensa praesagiis, apostolorum auctoritate ac labore
constructa, et martyrum sanguine consecrata; in
qua abluti ac renovati a culpa veteris piaculi per
salutaris undam baptismatis, sicque induimini prima
stola angelicae beatitudinis, quam amisistis in transgressione
parentis primi incolae paradisi. Deinde
vero editis carnem ac potatis sanguinem illius omnipotentis
Agni, | null | 1d6597d6-6345-493b-8fd1-c5164d9542b6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
qui vos prae caeteris mundi creaturis
formans et redimens, invicta benignitate elegit
ad sui atque Patris regnum, sanctique Spiritus
gloriam possidendam, ad quam, dilectissimi, tendere
vos invito, moneo, obsecro, per charitatis
ignem, et humilitatis, atque castitatis continuam
custodiam. Gaudere, inquit, contigisset mihi ex
vestrae unanimitatis devotione hujus sanctificationis
concursus, sed quia nimius moeror mentem deprimit
ex signis Satanae, quae evidentissime apparent in
populo Dei: non, inquiens, aspicitis quibus est
adhuc mens sanior, quae scissurae et detruncationes
vestium rabidissimae? quae attonsurae per cervices
virorum? quam turpis in barba obripilatio maxillarum?
quam nugacissima pene universorum et insanissima
actitatio? quam lasciva ad omnes pene
sermones ore tetricrepo juramenta? Ista etenim
universa recentia et nuper crassata, non ex religiositate
Christianitatis [ #ms.,@# Christi bonitatis] processere,
quin potius ex diabolicae superstitiositatis rabie
emersere. Exinde quoque pullulat radix omnium
malorum superbia, caeterorumque vitiorum fomenta.
Atque vos ipsi judicate, si non ipsius famuli estis,
cujus insignia et stigmata in vobismetipsis geritis.
Nam et me pudet dicere dum poenitet reticere,
quoniam exspectastis dulcedinem verbi, et ego
propino vobis generaliter amaritudinem redargutionis.
Moneo etiam illum, si quis est in tota
hac plebe, qui vel quinque solidos, seu quippiam
ad hujus sancti martyris obtulit reaedificandam muneris
ecclesiam, quam prae oculis habetis, coram
cunctis referat. » Dum ergo non inveniretur quispiam
aliquid contulisse, rursus ait: « Videte, fratres
amantissimi, inter quas spinas atque incendia pessimorum
haec aula omnipotentis Dei per fidem sui
testis Benigni, ad quam elegantia excrevit, ipso
cooperante, fastigia. Volo vos, si placet, assidue
esse memores quam velox unicuique sit mundanae
curae et ambitionis depositio. Propter quod obsecro,
cum nostri auctoris adjutorio resistite vitiis et maligno
diabolo; virtutes quoque praeclaras assumite
et colite; benignissimo Deo Conditori ac Redemptori
vestro in cunctis obaudite, qui vos per fidem et
orationes ac merita omnium fidelium suorum dignos
faciat introducendi cum eis in sempiternae gloriae
regnum, per Jesum Christum dilectum Filium
suum. » Dumque ille ita perorasset, ac responsum
ab omnibus fuisset, #Amen,@# qui singultus, quantae
lacrymae, qui gemitus per totam agebantur ecclesiam,
exprimi non valet. Omnibusque rite perfectis,
cum gaudio quique rediere ad propria. Ex illo
etenim die in eadem basilica, praecipue ad tumulum
gloriosi martyris, factae sunt multimodae curationes
diversarum infirmitatum, quae etiam ob multiplicitatem
scribi nequeunt. Sed et si quis cum
fide plena sibi deposcens quaecunque utilia, procul
dubio adipiscitur, si talis sit ut promereatur sanctorum
meritis et orationibus.
26.
#Willelmus miraculis claret. Morte punitum
suscitat.@# --Nec praetereundum nobis videtur quod
dum Patris Willelmi alloquio multi fuerint in mente
recreati, plures etiam in corpore tactu ejusdem redintegrati,
oratione refocillati, visitatione confortati,
ac benedictione firmati; et quamvis nunc minus
audiatur quod olim Christi sequacibus usui fuit,
suscitare mortuum, pauca tamen de pluribus, ut
testati sumus, quae Dominus per istum operatus est,
dicemus. Revertenti namque illi quondam a coenobio
sancti Viventii confessoris, cum jam appropinquaret
sancti Benigni monasterio, obviam habuit promiscui
vulgi turbam plangentem ac repedantem a spectaculo
cujusdam miserrimi, videlicet ex ejusdem servorum
familia sancti Benigni, quem magistratus
crimine convictum morteque suspensionis patibuli
adjudicatum deliberaverat. Quod audiens vir misericors
milliario distans a loco, dimisso equo illuc
quantocius occurrens, hoc tantum dicebat: « Jesu,
Jesu, qui pepercisti latroni in cruce miserere. »
Jussitque suis velocius infelicem illum, quem cernebant
e trabe pendere, jam rigentem deponere: ipse
vero toto prostratus corpore orationi incubuit. At
illi solventes lora guttur illius arctantia, exanimis i
terram cecidit. At quem accedens vir pius, ait:
« Surge, inquit, Dominus imperat. » Ipse vero aperiens
oculos erexit se, admirans valde sibi superesse.
Qui cum viro Dei egrediens, exsultantibus cunctis,
ad monasterium plures postea vixit annos. Multos
nempe ab hujusmodi patibuli suspendio ac nece per
diversas provincias tam interventu quam redemptionis
pretio liberavit
27.
#Mitis in exactione redituum. Auctori hujus
Vitae apparet.@# --Nam et fratribus monasteriorum
utilitatibus praepositis illud saepius inculcabat, ut in
exactione sibi commissorum forent providi, ne
forte nimis tenues pro census reditu affligerentur.
Dicebat enim se | null | f1210dc3-ce60-4fa8-acd7-bf0b8a5b8fb0 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
magis velle largiri egenti quam
exigere quidpiam ab indigente. Itinera quoque ejus
per civitates et vicos, seu quorsum haberet, ingens
pauperum atque infirmorum turba praeoccupaverat.
At ipse liberalis et largus beneficiorum erat universorum
impensor. Desiderabatur enim ab omni hominum
ordine vel sexu ipsius praesentia, sicuti
unius e patriarchis aut apostolis Domini. Aliquanti
etiam referebant illum sibi per visum in somnis
apparuisse, seque de pravis actibus redarguisse, vel
monuisse illos de communi animarum salute. « Testor
ego, inquam, ipsius ac virtutum matrem charitatem,
quoniam quondam meorum culpis facinorum
offensus, ut sensi illum ad horam amaricatum, secessi
in aliud coenobium ipsius ditioni minime subditum; »
dumque illic degerem, astitisse mihi una
nocte visus est aspectu placido, ac manu injecta
caput mihi demulcens aiebat: « Rogo ne me deseras
si non te amare fingebas: quin potius exercere
te cupio quae promiseras. » Ipsius namque imperio
maxima jam ex parte eventorum atque prodigiorum,
quae circa et infra incarnati Salvatoris annum
contigere millesimum, descripseram. Quae etiam
causa ad praesens opus me compulit inflectere articulum.
Idcirco omnes pariter oro ne propter hoc
praejudicium de me fiat.
28.
#Omnium erga eum reverentia.@# --Beatitudo
igitur eximii Patris Willelmi jam ad tantam excreverat
excellentiam, ut cunctas Latii ac Galliarum
provincias ipsius amor ac veneratio penetraret. Nam
reges ut patrem, pontifices ut magistrum, abbates
et monachi ut archangelum, omnes in commune ut
Dei amicum suaeque praeceptorem salutis habebant.
Quis enim unquam alius praeter eum Veneticorum
gentem in tam amica familiaritate habuit? Exaggerative
secundum Apostolum (Galat. IV, 15) loquimur,
quoniam, si fieri posset, oculos suos eruissent, et dedissent
ei. Siquidem Ursus, patriarcha illorum, ipsius
sancti Patris decrevit effici monachus. Sed quia
ipse dispendium illius gentis, quod foret pro tanti
absentia viri, considerans, illi in suo proposito permanere
suasit. Quod etiam de multis similis rei
gratia cognitum habetur fecisse.
29.
#Ex Italia in Galliam redux. Pie obit Fiscamni.@# --Jam
vero in Dei opere magis assiduus quam frequens,
cum esset in Italia suum biennio praestolans a saeculo
excessum, sed rerum opportunitatibus exinde evocatus,
aegerrime tamen ad Gallias remeavit. Cumque revisendi
charitate cunctos Gorziense usque monasterium,
a se olim cum caeteris ad regulare specimen
reformatum devenisset, quae supererant invisere curavit.
Dehinc ad praenominatum venit Fiscamnum. Post
aliquot vero dierum acribus coepit doloribus affligi.
Jam quippe imminente solemnitate Nativitatis Dominicae,
praenoscens suae a Christo vocationis diem,
convocatis ad se fratribus, deliberans coram eis
provide ac sapienter de cunctis quae ipsius innitebantur
patrocinio, quid vel qualiter agendum seu
ordinandum foret, sicque universis, praesentibus
simul et absentibus, sua benedictione firmatis, ac
Deo commissis, expetiit sibi dari salutare ac vivificum
commeatum. Expletisque solemnibus totis
octo dierum, nil omnino loquens, oculos tantum ad
Deum erigens, illi soli intendens, illum solum mente
respiciens; jamque aspiciebat felix anima, subito ad
illum itura de vasculo carnis, in sua gloria Deum
majestatis. Anno igitur ejusdem Nativitatis Dominicae
1031, indictione XIV, a nativitate quoque ipsius
Patris ac Dei cultoris LXX, et ab adventu illius
ad Gallias de Italia XLI, regnante Conrado imperatore,
in Francia nihilominus Roberto rege, die Dominicae
Circumcisionis venerabili, atque ejusdem
nativitatis octavo, VI feria, mane, dum aurora supervenientis
diei pelleret tenebras, e mundo transivit
a sancto istius Dei amici corpore anima felix
et beata, lucerna videlicet orbis, ad sempiternam ac
deificam lucem, suis lugentibus, sed angelis laetantibus,
cum quibus laudans ac magnificans benedicit
Deum, in quo vivit quidquid juste subsistit. Sepultum
namque est sacrum illius corpus honorifice in
gremio ejusdem sanctae Trinitatis ecclesiae in conspectu
euntium ac redeuntium fratrum, ut quotidie
siquidem prae oculis imitabilem haberent Patrem,
quem ad aeternam justitiae mercedem habuere institutorem,
ipsiusque meritis et precibus valeant percipere
aeternae vitae regnum, et gloriam cum sanctis
omnibus, donante Domino Jesu Christo Salvatore,
qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat
per immortalia saeculorum saecula. Amen. | null | 0d6bd5d5-79aa-4318-9522-8e0dc1eeaef3 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Translatio corporis S. Odilonis
ROGERIUS, permissione divina Bituricensis archiepiscopus,
universis Christi fidelibus salutem in Domino
sempiternam.
Noveritis quod de licentia et mandato sanctissimi
in Christo Patris domini nostri, domini Clementis,
digna Dei providentia papae sexti, nos una cum reverendis
in Christo Patribus domnis Capitulien.
Augustinorum, et Saulonien. Praedicatorum ordinis
episcopis et quamplurimis abbatibus, praelatis et
personis ecclesiasticis ad haec vocatis, et insimul in
ecclesia Silviniacensi Cluniacensis ordinis Claromontensis
dioecesis, congregatis, venerabile corpus
almi confessoris B. Odilonis de loco in quo hactenus
ibidem tumulatum exstitit solemniter relevavimus,
juxta sacrosanctae Romanae Ecclesiae traditam
nobis formam, ordinationem atque modum, ac ipsius
S. confessoris caput et alia corporis membra
vidimus, et propriis manibus tetigimus, tenuimus et
palpavimus, et eadem in capsa posuimus et recondidimus
honorifice et decenter. Nos enim, pensatis
hujusmodi sancti confessoris meritis, quae nos ad
sui revelationem adduxerunt devote et attraxerunt,
cupientes totis viribus incrementum laudis et
honoris ejusdem exercere, ut a Christi fidelibus congruis
honoribus et laudibus decoretur, et etiam veneretur,
necnon ut ecclesia memorata eo libentius
causa devotionis ab ipsis Christi fidelibus visitetur
ac etiam frequentetur, de omnipotentis Dei misericordia
et beatorum Petri et Pauli apostolorum, et
beati Stephani protomartyris patroni nostri, ejus
auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et
confessis, qui in ejusdem almi confessoris festivitatibus,
et specialiter in die relevationis ejusdem, et
per ipsius octavas, ipsam ecclesiam annis singulis
visitaverint, quadraginta dies de injunctis sibi poenitentiis
futuris et perpetuis temporibus duraturis,
misericorditer in Domino relaxamus. Praeterea volumus
et concedimus de speciali gratia quod quilibet
praedicator qui in ecclesia praefata populo ibidem
existenti verba divina praedicabit, omnibus vere poenitentibus
et confessis, qui in praedicatione ejusmodi
praesentes exstiterint, ex parte et auctoritate nostra
viginti dies de indulgentia concedere valeat et conferre,
quando et quotiescunque praedicationis officium
contigerit exercere. In quorum omnium testimonium
praesentes litteras fecimus munimine nostri
sigilli roborari. Datum apud Tolon. Claromontensis
dioecesis, nostram provinciam visitantes, die 21 Junii,
anno Domini 1345. #Signatum:@# Guillermus Vincenti.

| null | da508abf-71f9-4ce1-b129-b03a3b293cde | latin_170m_raw | null | None | None | None |
EPISTOLA PRIMA. AD EPISCOPUM N. . . #Duos e suis fratribus mittit, et suum adventum pollicetur.@#
Specialissimo seniori +, nostris temporibus cunctis
hominibus sanctitate et justitia excellentiori,
+ abbatis vocabulo addictus solo nomine, una cum
subjectis toto corde et ore perenne gaudium in
utroque homine.
Omnimodis, reverentissime Pater, par esse scio,
uti vobis servili famulamine obediam, quoad vivo.
Hoc vero, prout posse adjacet mihi, devotissime totis
corporis nisibus cupio adimplere. Sed doleo
quod non condignum beneficiis, meae parvitati a
vestra celsitudine saepe collatis, valeam exhibere.
Spiritalis autem serviminis munia vobis impendere
devotus rei regum Christo pro vestra salute indesinenter
supplico totus. Spero equidem, quamvis
terrena mihi facultas pro exhibendo vobis servitio
deficiat, tamen in conspectu vestro aeque, ceu coram
Deo, quia voluntas mea bona sufficiat. Qua de
re voluntarius duos, quos jussistis, vobis dirigo fratres
meos, et ob indissolubile inter nos vinculum
charitatis vestri solius famulamini subjicio eos.
Igitur propter coenobii mei desolationem, etiam
si senior noster imperator meusque sibi ad serviendum
illos juberet mittere, pro certo comperisset,
me, licet non sine periculo meo, hoc praeceptum
ejusdem praetermittere. Fateor enim in trutina cordis
mei, praeponderando vestrum amorem, illius
vincere timorem. Hac pro causa unice vestram pietatem
flagito per verissimam fidem, qua Christus
replevit, et quae ad notitiam omnium fidelium luce
clarius inolevit, quatenus paterno affectu illos foveatis,
atque ut citissime valeatis, cum gaudio eosdem
ad me remittatis. Ecce iterum iterumque praecordia
mea incipiunt amore interno ardere, quia
magis ac magis desidero vestrum verus angelicum
vultum videre. Hoc ergo, vita nobis comite, dum
quantocius perficere quibo, gratulabundus vos facie
ad faciem visurus adibo.
EPISTOLA II. AD W. EPISCOPUM. #Excusat longiorem moram suorum in certorum codicum perscriptione.@#
Domno pontifici W. omnium jubare virtutum
fulgenti cunctisque in domo Domini positis instar
solis lucenti, S. Dei gratia in Tegrinseensi collegio
officio fruens abbatis, una cum subjectis jugiter
orando in utroque homine perennis gaudia felicitatis.
Testem Deum invoco, praesul dilectissime, quod,
quandiu vivo, semper vobis omnigena servitute
famulari cupio, omnium hominum devotissime. Ad
haec etiam cum fratribus meis toto cordis conamine
indesinenter deprecor Deum pro salute vestri corporis
et animae. Magnifica igitur munera, quae
frequenter exhibuistis sancto Quirino, penitus commonefaciunt
nos Christo supplicare pro vobis, velut
memoriali divino. Verum suppliciter flagito vestrae
excellentiam bonitatis, ne aliquam mentis offensionem
contra meum coenobium geratis moroso temporis
intervallo. Inibi non sunt adhuc perscripti libri
quos postulabatis. Sedula ergo illic permutatio abbatum,
nec non pro diversis scribendis voluminibus
imperatoris mandatum valde impediunt votivum
vobis in ministrando desiderium eorumdem fratrum.
EPISTOLA III. AD FULDENSEM ABBATEM, UT VIDETUR, WIDERADUM. #Deplorat miserum Fuldensis ecclesiae statum.@#
Venerando abbati +, diversarum virtutum floribus
cunctos praecellenti abbates nostris temporibus,
+ indigne vocabulo pastoris Tegrinseensi ovili praelatus,
una cum eodem jugiter orando coelestis gaudia
senatus.
Utriusque vestri hominis profectum, Pater charissime,
ad proprium velle in Domino semper prosperari
non cesso pro posse ac nosse intimis praecordiorum
suspiriis deprecari. Sed non sine lacrymis
possum dicere quantum me fama de vestris
cladibus triste nuntium portans solet afficere. Dudum
enim comperi monasterium S. Bonifacii omnium
ecclesiarum speculum hactenus jure nominatum,
nunc cum contiguis aedificiis esse concrematum.
Hoc ergo cunctis cognoscentibus est lamentabile,
qui et optant gratia Dei ipsum quandoque
pristino decore fieri reparabile. Necdum vero hinc
obortae mihi lacrymae erant siccatae, et iterum sinister
rumor attulit vos peste turgidum jam in mortis
esse vicinitate. Verum ad haec infortunia dum
nequeo corporale solatium exhibere vobis vel medicamentum,
supplicans tantum Christo pro remedio
vestri, illud etiam consolatorium sancti Jacobi profero
documentum: #Omne gaudium existimate, dum
in tentationes varias incideritis;@# dum et alias scriptum
esse noveritis: #Fili, disciplinam Domini despicere
noli, neque fatigeris, dum ab eo argueris.@#
Adhuc namque inter spem et metum positus, pro
vestrarum rerum statu hunc brevem vobis mittens,
veritatem cognoscere cupio praesentis legati relatu.
Egomet ipse nimirum non differrem vos videre, si
aliquod charitatis pignus vestrae almitati possem
praebere, et nisi pro aedificando S. Quirini coenobio
essem occupatus, atque, ut vobis notum est, nimietate
paupertatis undique circumvallatus.
EPISTOLA | null | b17b3da1-55af-42fb-bcbf-ba2cf3ed2edb | latin_170m_raw | null | None | None | None |
IV. AD HENRICUM IMPERATOREM. #Illum rogat et obtestatur ne monasterium Tegernseense ulli in beneficium concedat, ni omnia seu industriae seu pietatis opera velit diruere.@#
Invictissimo Romanorum imperatori Augusto H.
speciali virtutum diademate prae filiis hominum venusto,
S. supra Legium [ #f.@# collegium], S. Quirini
administratorium gerens statum una cum eodem,
post longaevum felicis imperii principatum coelestis
curiae senatum
Quia pauperes et egeni numerum excedentes ad
vos currunt in miseriis suae calamitatis, ac pro amore
ejus qui vos sibi in Ecclesia vicarium delegit, omnibus
his patrissatis, ob id et nos, qui mundo objecti,
grave paupertatis onus subivimus, in nostra
aerumna ad vestrae almitatis asylum, Caesar piissime,
confugimus. Nam post Deum cum omni solamine,
excepto vestro, careamus, nostrae religionis atque
salutis detrimentum acceleramus, si in nostris Domino
precibus vos commendare unquam cessamus.
Qua de re pro certo scitote, in regno neminem vestro
commorari qui plus nobis gliscat die noctuque
lacrymosis gemitibus pro longaeva incolumitate vestra
Christum deprecari, et ut de coelo pax, victoriaque
vobis administretur, ne securitas Christianitatis
ulla bellorum tempestate quatiatur.
Verum sinister rumor conturbavit nostram
orandi intentionem, nobis amarissimam intimando
lamentationem: vos scilicet istud velle coenobium
tradere in beneficium, ad nostrae exiguitatis incessabile
supplicium vel justitium. Si vero istos ullus
coenobitas vindicat in servitutem, profecto hic deficiet
omne artificii exercitium, quia posthinc quos
taedet vivere, nullum his desiderium est pingere aut
scribere. Sed huc illucque dispergentur, ne aliquid
ad aedificationem spiritualem operentur. Istud quippe
monasterium in hac provincia antiquissimum, varioque
quondam ornatu splendidissimum, sicut regali
auctoritate, legitima donatum est libertate primis
ejusdem intervenientibus fundatoribus, sic libera
cum privilegiis conditione sublimatum est a
vestris antecessoribus.
Nunc igitur efflagitamus ipsum qui in manu tenet
sua omnium corda regum, quatenus cordi inspiret
vestro non spernere nostrarum humilitatem precum.
Obsecramus quidem luctuosis gemitibus ob
ejus nominis sanctitudinem, qui vos, regum optime,
ad tantam perduxit celsitudinem, seu propter parentum
vestrorum, vestrique elemosynam atque
aeternam beatitudinem, ne ullius nos vestros servituti
servulos subjiciatis. Sed ad Christi vestrumque
famulatum sub umbra alarum vestrarum protegatis.
Istas enim supplicationes si dignemini complere, in
isto aeternaliter loco in benedictione notum sit vobis
memoriale vestrum manere.
EPISTOLA V. AD SIGEFRIDUM ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. #Gratulatur ei reditum ab exsilio, et quantis sumptibus sibi constiterie, declinatio insidiarum, quas quidam monachus suae abbatiae struxerat, exponit.@#
Archiepiscoporum piissimo S., pauperum et maxime
monachorum defensori fidissimo, S. abbas
monasterii S. Quirini cum fratribus suis sedulum
oramen una cum devoto famulamine servili.
Quandiu in exsilio fuistis, quotidie ego et fratres
mei pro salute vestra Dominum rogitabamus, et
nunc ipsi gratias agentes pro desiderabili reditu
vestro magnopere exsultamus. Igitur divina pietas
temporibus nostris vos monachili decus vitae instituit
et tutamen singulare. Ideo possum procul dubio
non ignorare, quod si horno praesens in regia curte
essetis, mihi inter adversa quae patiebar fidus adjutor
fuissetis. Quidam vero non solum falsus monachus,
sed, ut ita dicam, vix Christianus, de coenobitis
S. Emmerammi, multa pecunia apud seniorem
meum studuit me circumvenire, et sic ovile mihi
commissum nequaquam per ostium, sed aliunde
ascendendo quasi latro anhelabat inire. Hac pro
causa, quamvis innocens, jam abbatia depositus
essem, nisi amicorum consilio regi tres jurejurando
promissas auri libras dedissem. Has igitur, dum ex
facultate mea nequirem rependere, eheu! pro his
acquirendis thesaurum ecclesiae S. Quirini maxima
ex parte coactus sum expendere. Unde vos precor
unice ut ad tanta vadimonia restituenda aliquid
meae inopiae supplementum praebeatis, pro quo S.
Quirino intercedente coeleste praemium a Christo
percipiatis, nec non utriusque hominis mei servitium,
quoad vivam, devotissimum habeatis.
EPISTOLA VI. EJUSDEM FORTE, AD N. #Excusat suam in liberalibus artium disciplinis imperitiam, et philosophiam caute utentibus prodesse existimat.@#
Domino suo N. internae illustrationis luce serenato,
N. suus nec dignus dici, laborum praemiis
coronari.
Quoniam per os sapientiae insonuit, ut qui falso
praedicantur, suis ipsis necesse sit laudibus erubescant:
ego quoque orationum tuarum praedicationibus
proseucticis, quae utinam vere in me dicerentur,
ultra me jactatum iri erubesco; quippe cum
nihil horum quae asseris ascribi mihi posse conspicio.
Rhetoris namque officia | null | ddb0508d-bca2-4d6d-b639-69d9afeaa9ae | latin_170m_raw | null | None | None | None |
una cum dialecticis
syllogismis mecum inusitata, ac per hoc incognita,
nec facundiae propugnaculis ingenium roborant vel
provehunt, nec sophismatum argumentationibus
obtusam diuque residem mentis aciem armant vel
acuunt, scilicet cum ad hujusmodi scientiae artem
nullo modo conscendere vel pertingere possem, qui
nec grammaticae salis condimenta perceperim, nec
schematum tropica vestimenta induerim, nec Priscinaisticae
latitudinis, et soliditatis, quo facilius superaedificari
possit, fundamenta locaverim. Neque
enim ad altiora pervenitur, nisi per inferiores gradus
ascendatur; nec maceria desuper firma consistit,
nisi firmo fundamenti pede subterius fulciatur.
Sed quoniam, domine mi, omnia haec quae mihi
assignasti, lectionis assiduae continua vacatione in
te sedem posuisse recognoscis, me quoque, quod
contra est, eadem abundare credis. Quidquid enim
praecipui fluentis Leodiscensibus discendi aestibus
flagrans hausi, crebra, quam patior, infirmitate exsiccatur
totum pene, ut ita dixerim. Unde ad memoriam
reformandam doctrinae vacillantis excitamenta
adhiberi mihi exaestuo, ac si copia daretur in
rebus, fidelem saepe praeceptorem meum humiliter
subjiciendus adire desidero.
Quod autem dixisti, in hac mundana philosophia,
quae apud Deum stulta est, parum esse proficui,
dum altius considero, ita verum esse perpendo; sed,
si consulte tractatur, aliquo modo in eadem proficitur.
Nam quamvis saepe incautos decipiat, secumque
moeroris foveam trahat, via tamen ac quasi
praeludium consultis cautioribusque esse cognoscitur,
per quod exercitati ad altiora et vera saltant.
Verum ut sub compendio, quae fert animus, concludam,
illud sanctitatem tuam haud occultum esse
cupio, quod nostri moduli nemo tibi devotior, quidquid
[sum] vel ero; hocque charitatem tuam exposco,
ut orationibus tuis ab imminente aegritudine
adjuver in Domino. Valete.
EPISTOLA PRIMA. AD EPISCOPUM N. . . #Duos e suis fratribus mittit, et suum adventum pollicetur.@#
Specialissimo seniori +, nostris temporibus cunctis
hominibus sanctitate et justitia excellentiori,
+ abbatis vocabulo addictus solo nomine, una cum
subjectis toto corde et ore perenne gaudium in
utroque homine.
Omnimodis, reverentissime Pater, par esse scio,
uti vobis servili famulamine obediam, quoad vivo.
Hoc vero, prout posse adjacet mihi, devotissime totis
corporis nisibus cupio adimplere. Sed doleo
quod non condignum beneficiis, meae parvitati a
vestra celsitudine saepe collatis, valeam exhibere.
Spiritalis autem serviminis munia vobis impendere
devotus rei regum Christo pro vestra salute indesinenter
supplico totus. Spero equidem, quamvis
terrena mihi facultas pro exhibendo vobis servitio
deficiat, tamen in conspectu vestro aeque, ceu coram
Deo, quia voluntas mea bona sufficiat. Qua de
re voluntarius duos, quos jussistis, vobis dirigo fratres
meos, et ob indissolubile inter nos vinculum
charitatis vestri solius famulamini subjicio eos.
Igitur propter coenobii mei desolationem, etiam
si senior noster imperator meusque sibi ad serviendum
illos juberet mittere, pro certo comperisset,
me, licet non sine periculo meo, hoc praeceptum
ejusdem praetermittere. Fateor enim in trutina cordis
mei, praeponderando vestrum amorem, illius
vincere timorem. Hac pro causa unice vestram pietatem
flagito per verissimam fidem, qua Christus
replevit, et quae ad notitiam omnium fidelium luce
clarius inolevit, quatenus paterno affectu illos foveatis,
atque ut citissime valeatis, cum gaudio eosdem
ad me remittatis. Ecce iterum iterumque praecordia
mea incipiunt amore interno ardere, quia
magis ac magis desidero vestrum verus angelicum
vultum videre. Hoc ergo, vita nobis comite, dum
quantocius perficere quibo, gratulabundus vos facie
ad faciem visurus adibo.
EPISTOLA II. AD W. EPISCOPUM. #Excusat longiorem moram suorum in certorum codicum perscriptione.@#
Domno pontifici W. omnium jubare virtutum
fulgenti cunctisque in domo Domini positis instar
solis lucenti, S. Dei gratia in Tegrinseensi collegio
officio fruens abbatis, una cum subjectis jugiter
orando in utroque homine perennis gaudia felicitatis.
Testem Deum invoco, praesul dilectissime, quod,
quandiu vivo, semper vobis omnigena servitute
famulari cupio, omnium hominum devotissime. Ad
haec etiam cum fratribus meis toto cordis conamine
indesinenter deprecor Deum pro salute vestri corporis
et animae. Magnifica igitur munera, quae
frequenter exhibuistis sancto Quirino, penitus commonefaciunt
nos Christo supplicare pro vobis, velut
memoriali divino. Verum suppliciter flagito vestrae
excellentiam bonitatis, ne aliquam mentis offensionem
contra meum coenobium geratis moroso temporis
intervallo. Inibi non sunt adhuc perscripti libri
quos postulabatis. Sedula ergo illic permutatio | null | c71fd8d6-d473-49bf-9407-642571c3772d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
abbatum,
nec non pro diversis scribendis voluminibus
imperatoris mandatum valde impediunt votivum
vobis in ministrando desiderium eorumdem fratrum.
EPISTOLA III. AD FULDENSEM ABBATEM, UT VIDETUR, WIDERADUM. #Deplorat miserum Fuldensis ecclesiae statum.@#
Venerando abbati +, diversarum virtutum floribus
cunctos praecellenti abbates nostris temporibus,
+ indigne vocabulo pastoris Tegrinseensi ovili praelatus,
una cum eodem jugiter orando coelestis gaudia
senatus.
Utriusque vestri hominis profectum, Pater charissime,
ad proprium velle in Domino semper prosperari
non cesso pro posse ac nosse intimis praecordiorum
suspiriis deprecari. Sed non sine lacrymis
possum dicere quantum me fama de vestris
cladibus triste nuntium portans solet afficere. Dudum
enim comperi monasterium S. Bonifacii omnium
ecclesiarum speculum hactenus jure nominatum,
nunc cum contiguis aedificiis esse concrematum.
Hoc ergo cunctis cognoscentibus est lamentabile,
qui et optant gratia Dei ipsum quandoque
pristino decore fieri reparabile. Necdum vero hinc
obortae mihi lacrymae erant siccatae, et iterum sinister
rumor attulit vos peste turgidum jam in mortis
esse vicinitate. Verum ad haec infortunia dum
nequeo corporale solatium exhibere vobis vel medicamentum,
supplicans tantum Christo pro remedio
vestri, illud etiam consolatorium sancti Jacobi profero
documentum: #Omne gaudium existimate, dum
in tentationes varias incideritis;@# dum et alias scriptum
esse noveritis: #Fili, disciplinam Domini despicere
noli, neque fatigeris, dum ab eo argueris.@#
Adhuc namque inter spem et metum positus, pro
vestrarum rerum statu hunc brevem vobis mittens,
veritatem cognoscere cupio praesentis legati relatu.
Egomet ipse nimirum non differrem vos videre, si
aliquod charitatis pignus vestrae almitati possem
praebere, et nisi pro aedificando S. Quirini coenobio
essem occupatus, atque, ut vobis notum est, nimietate
paupertatis undique circumvallatus.
EPISTOLA IV. AD HENRICUM IMPERATOREM. #Illum rogat et obtestatur ne monasterium Tegernseense ulli in beneficium concedat, ni omnia seu industriae seu pietatis opera velit diruere.@#
Invictissimo Romanorum imperatori Augusto H.
speciali virtutum diademate prae filiis hominum venusto,
S. supra Legium [ #f.@# collegium], S. Quirini
administratorium gerens statum una cum eodem,
post longaevum felicis imperii principatum coelestis
curiae senatum
Quia pauperes et egeni numerum excedentes ad
vos currunt in miseriis suae calamitatis, ac pro amore
ejus qui vos sibi in Ecclesia vicarium delegit, omnibus
his patrissatis, ob id et nos, qui mundo objecti,
grave paupertatis onus subivimus, in nostra
aerumna ad vestrae almitatis asylum, Caesar piissime,
confugimus. Nam post Deum cum omni solamine,
excepto vestro, careamus, nostrae religionis atque
salutis detrimentum acceleramus, si in nostris Domino
precibus vos commendare unquam cessamus.
Qua de re pro certo scitote, in regno neminem vestro
commorari qui plus nobis gliscat die noctuque
lacrymosis gemitibus pro longaeva incolumitate vestra
Christum deprecari, et ut de coelo pax, victoriaque
vobis administretur, ne securitas Christianitatis
ulla bellorum tempestate quatiatur.
Verum sinister rumor conturbavit nostram
orandi intentionem, nobis amarissimam intimando
lamentationem: vos scilicet istud velle coenobium
tradere in beneficium, ad nostrae exiguitatis incessabile
supplicium vel justitium. Si vero istos ullus
coenobitas vindicat in servitutem, profecto hic deficiet
omne artificii exercitium, quia posthinc quos
taedet vivere, nullum his desiderium est pingere aut
scribere. Sed huc illucque dispergentur, ne aliquid
ad aedificationem spiritualem operentur. Istud quippe
monasterium in hac provincia antiquissimum, varioque
quondam ornatu splendidissimum, sicut regali
auctoritate, legitima donatum est libertate primis
ejusdem intervenientibus fundatoribus, sic libera
cum privilegiis conditione sublimatum est a
vestris antecessoribus.
Nunc igitur efflagitamus ipsum qui in manu tenet
sua omnium corda regum, quatenus cordi inspiret
vestro non spernere nostrarum humilitatem precum.
Obsecramus quidem luctuosis gemitibus ob
ejus nominis sanctitudinem, qui vos, regum optime,
ad tantam perduxit celsitudinem, seu propter parentum
vestrorum, vestrique elemosynam atque
aeternam beatitudinem, ne ullius nos vestros servituti
servulos subjiciatis. Sed ad Christi vestrumque
famulatum sub umbra alarum vestrarum protegatis.
Istas enim supplicationes si dignemini complere, in
isto aeternaliter loco in benedictione notum sit vobis
memoriale vestrum manere.
EPISTOLA V. AD SIGEFRIDUM ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. #Gratulatur ei reditum ab exsilio, et quantis sumptibus sibi constiterie, declinatio insidiarum, quas quidam monachus suae abbatiae struxerat, exponit.@#
Archiepiscoporum piissimo S., pauperum et maxime
monachorum defensori fidissimo, S. abbas
monasterii S. Quirini cum fratribus suis sedulum
oramen una cum devoto famulamine servili. | null | a7a20122-ec5a-4c0b-b8fb-5ae79b631899 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Quandiu in exsilio fuistis, quotidie ego et fratres
mei pro salute vestra Dominum rogitabamus, et
nunc ipsi gratias agentes pro desiderabili reditu
vestro magnopere exsultamus. Igitur divina pietas
temporibus nostris vos monachili decus vitae instituit
et tutamen singulare. Ideo possum procul dubio
non ignorare, quod si horno praesens in regia curte
essetis, mihi inter adversa quae patiebar fidus adjutor
fuissetis. Quidam vero non solum falsus monachus,
sed, ut ita dicam, vix Christianus, de coenobitis
S. Emmerammi, multa pecunia apud seniorem
meum studuit me circumvenire, et sic ovile mihi
commissum nequaquam per ostium, sed aliunde
ascendendo quasi latro anhelabat inire. Hac pro
causa, quamvis innocens, jam abbatia depositus
essem, nisi amicorum consilio regi tres jurejurando
promissas auri libras dedissem. Has igitur, dum ex
facultate mea nequirem rependere, eheu! pro his
acquirendis thesaurum ecclesiae S. Quirini maxima
ex parte coactus sum expendere. Unde vos precor
unice ut ad tanta vadimonia restituenda aliquid
meae inopiae supplementum praebeatis, pro quo S.
Quirino intercedente coeleste praemium a Christo
percipiatis, nec non utriusque hominis mei servitium,
quoad vivam, devotissimum habeatis.
EPISTOLA VI. EJUSDEM FORTE, AD N. #Excusat suam in liberalibus artium disciplinis imperitiam, et philosophiam caute utentibus prodesse existimat.@#
Domino suo N. internae illustrationis luce serenato,
N. suus nec dignus dici, laborum praemiis
coronari.
Quoniam per os sapientiae insonuit, ut qui falso
praedicantur, suis ipsis necesse sit laudibus erubescant:
ego quoque orationum tuarum praedicationibus
proseucticis, quae utinam vere in me dicerentur,
ultra me jactatum iri erubesco; quippe cum
nihil horum quae asseris ascribi mihi posse conspicio.
Rhetoris namque officia una cum dialecticis
syllogismis mecum inusitata, ac per hoc incognita,
nec facundiae propugnaculis ingenium roborant vel
provehunt, nec sophismatum argumentationibus
obtusam diuque residem mentis aciem armant vel
acuunt, scilicet cum ad hujusmodi scientiae artem
nullo modo conscendere vel pertingere possem, qui
nec grammaticae salis condimenta perceperim, nec
schematum tropica vestimenta induerim, nec Priscinaisticae
latitudinis, et soliditatis, quo facilius superaedificari
possit, fundamenta locaverim. Neque
enim ad altiora pervenitur, nisi per inferiores gradus
ascendatur; nec maceria desuper firma consistit,
nisi firmo fundamenti pede subterius fulciatur.
Sed quoniam, domine mi, omnia haec quae mihi
assignasti, lectionis assiduae continua vacatione in
te sedem posuisse recognoscis, me quoque, quod
contra est, eadem abundare credis. Quidquid enim
praecipui fluentis Leodiscensibus discendi aestibus
flagrans hausi, crebra, quam patior, infirmitate exsiccatur
totum pene, ut ita dixerim. Unde ad memoriam
reformandam doctrinae vacillantis excitamenta
adhiberi mihi exaestuo, ac si copia daretur in
rebus, fidelem saepe praeceptorem meum humiliter
subjiciendus adire desidero.
Quod autem dixisti, in hac mundana philosophia,
quae apud Deum stulta est, parum esse proficui,
dum altius considero, ita verum esse perpendo; sed,
si consulte tractatur, aliquo modo in eadem proficitur.
Nam quamvis saepe incautos decipiat, secumque
moeroris foveam trahat, via tamen ac quasi
praeludium consultis cautioribusque esse cognoscitur,
per quod exercitati ad altiora et vera saltant.
Verum ut sub compendio, quae fert animus, concludam,
illud sanctitatem tuam haud occultum esse
cupio, quod nostri moduli nemo tibi devotior, quidquid
[sum] vel ero; hocque charitatem tuam exposco,
ut orationibus tuis ab imminente aegritudine
adjuver in Domino. Valete. | null | 8233d47a-46fa-45d5-9c8c-9108435b69aa | latin_170m_raw | null | None | None | None |
MONITUM.
Un levain de l' hérésie manichéenne, que l' on croyait avoir détruite à Orléans en 1022, fermentait sourdement
dans le diocèse d' Arras; ces doctrines pernicieuses n' échappèrent pas à la vigilance de Gérard,
évêque de Cambrai et d' Arras: il fit rechercher les sectaires, les interrogea, et les fit comparaìtre au synode
qu' il tint, en 1025, dans la cathédrale d' Arras. D' autres prélats s' étaient laissé tromper par les artifices
de ces hérétiques; Gérard, pour arrêter les progrès du mal, écrivit à l' un de ces prélats, que l' on croit
être Renauld, évèque de Liége, et lui adressa les actes de son synode.
GERARDI EPISTOLA.
R., nominis dignitate et praerogativa meritorum
episcopo, GERARDUS, nullius meriti coepiscopus, quidquid
ad beatam vitam praestantius.
Cum nobile ingenium et prudentiam vestram considero,
non adeo demiror potuisse nefarios homines,
erroris spiritu magicatos, in aliquam pravi dogmatis
conspirasse dementiam; sed ad inquisitionem
vestram qualiter dissimulare potuerint, ut vos fallerent,
vehementer stupeo. Nam quosdam, ut ipse
scitis, hujusmodi homines in finibus vestris cohabitasse,
sicut veris indiciis comprobavimus, retulimus
charitati vestrae. Quos, quia terrore supplicii speciem
religionis mentiebantur, indemnatos, velut innoxios,
abire permisistis. Quod quidem in illis efficacior
ad subvertendos simplices causa exstitit, simplicibus
autem scrupulum, ne non audiendos aestimarent,
injecit, quos vero examine discussos audirent,
nec causam puniendi inventam. Verum illi
quoque qui, missi ab eis ad seductionem hujusmodi,
ad nos devenerant, comprehensi multa dissimulatione
renitebant, adeo ut nullis suppliciis possent
cogi ad confessionem, donec per eos ipsos, quos jam
pene eodem sui erroris maleficio imbuerant, convicti,
tandem suae sectae disciplinam partim nobis exposuerunt.
Et post aliqua, quae se tenere ex evangelica
et apostolica doctrina mentiebantur, dicebant baptismatis
mysterium et Dominici corporis et sanguinis
sacramentum nullum esse, et idcirco rejiciendum,
nisi simulationis causa ministraretur; poenitentiam
nihil ad salutem proficere; conjugatos nequaquam
ad regnum pertinere; et caetera quae hujus libelli sequentia
indicant. Quod ideo de vobis remandamus,
ne simulatam religionem eorum aut composita
verba audire debeatis.
ACTA SYNODI.
I.
Anno Dominicae incarnationis 1035, indictione
VIII, domno Gerardo, Ecclesiam Cameracensis seu Atrebatensis
urbis regente, quodam annuae observationis
more contigit ut, Dominici natalis et apparitionis
diebus in sede Camaraci solemni cursu expletis,
idem praesul, per aliquot dies, stationem in sede
Atrebatensi facere deberet. Ubi, cum de ecclesiasticis
functionibus satis pro opportunitate temporis
tractaret, relatum est ei quosdam ab Italiae finibus
viros eo loci advenisse, qui, quamdam novae haereseos
sectam introducentes, evangelicae atque apostolicae
sanctionis disciplinam pervertere tentabant, et,
quamdam justitiam praeferentes, hac sola purificari
homines asserebant nullumque in sancta Ecclesia
aliud esse sacramentum, per quod ad salutem pervenire
potuissent. His auditis, domnus episcopus
perquiri homines jubet, et inventos sibi praesentari.
Qui, audita inquisitionis causa, fugam occulte parabant,
sed praeventi a quaestoribus trahuntur ad praesentiam
episcopi. Qui, in aliis causis definiendis
tunc plurimum occupatus, pauca ad tempus de fide
illorum sciscitatus est; sentiensque eos quodam
pravi dogmatis errore teneri, recludi in custodia
jubet usque in diem tertium, et, die sequenti, clericis
et monachis indicit jejunium, ut eos divina gratia
catholicae fidei perceptione resipisci donaret.
Tertia vero die, quae Dominica habebatur, Segmentatus
episcopus cum suis archidiaconis, paratis
crucibus et textis evangelicis, circumfusa totius
cleri ac populi multitudine, synodum celebraturus
in ecclesia Beatae Mariae progreditur, impositaque
antiphona #Exsurgat Deus,@# totum psalmi hujus cursum
expleverunt. Denique, residente episcopo in consistorio
suo, et utrinque abbatibus, religiosis atque
archidiaconis, caeterisque secundum ordinationis suae
gradum discumbentibus, homines, e custodia educti,
in medium introducuntur. Et in primo quidem episcopus
super his generaliter verbum fecit ad populum.
Deinde conversus ad istos: Quaenam est, inquit,
doctrina vestra, lex atque cultura, quisve auctor est
disciplinae vestrae? At illi referunt se esse auditores
Gundulfi, cujusdam ab Italiae partibus viri, et ab eo
evangelicis mandatis et apostolicis informatos, nullamque
praeter hanc scripturam se recipere. sed hanc
verbo et opere tenere. Verum, quia | null | b4e7a82d-552f-49e4-93e6-7436dd155382 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ad notitiam
episcopi pervenerat illos sacri baptismatis mysterium
penitus abhorrere, Dominici corporis et sanguinis
sacramentum respuere, negare lapsis poenitentiam
post professionem proficere, Ecclesiam annullare,
legitima connubia exsecrari, nullum in sanctis confessoribus
donum virtutis spectare, praeter apostolos
et martyres neminem debere venerari.
Illos episcopus super hujusmodi interrogans: Quomodo,
inquit, consequens est vos evangelica et
apostolica instituta tenere et contraria istis praedicare?
Narrat namque textus evangelicus quia, princeps
Judaeorum Nicodemus dum ex signis et miraculis
Jesum a Deo venisse confiteretur, continuo Dominus
respondit hoc solo confessionis munere
regnum coelorum posse mereri, nisi renatus
foret ex aqua et spiritu. Quod quidem regenerationis
mysterium vos aut pleniter recipere, aut evangelicis
verbis contraire necesse est, cum constet vere
haec Jesum dixisse.
Ad haec illi dederunt hujusmodi responsum: Lex
et disciplina nostra, quam a magistro accepimus,
nec evangelicis decretis, nec apostolicis sanctionibus
contraire videbitur, si quis eam diligenter velit intueri.
Haec namque hujusmodi est: mundum relinquere,
carnem a concupiscentiis frenare, de laboribus
manuum suarum victum parare, nulli laesionem
quaerere, charitatem cunctis, quos zelus hujus nostri
propositi teneat, exhibere; servata igitur hac justitia,
nullum opus esse baptismi; praevaricata vero ista,
baptismum ad nullam proficere salutem. Haec est
nostrae justificationis summa, ad quam nihil est
quod baptismi usus superaddere possit, eum omnis
apostolica et evangelica institutio hujusmodi fine
claudatur. Si quis autem in baptismate aliquod
dicat latere sacramentum, hoc tribus ex causis evacuatur.
Una, quia vita reproba ministrorum baptizandis
nullum potest praebere salutis remedium;
altera, quia quidquid vitiorum in fonte renuntiatur,
postmodum in vita reperitur; tertia, quia, ad parvulum
non volentem neque currentem, fidei nescium
suaeque salutis atque utilitatis ignarum, in quem
nulla regenerationis petitio, nulla fidei potest inesse
confessio, aliena voluntas, aliena fides, aliena confessio
nequaquam pertinere videtur.
Quibus econtra episcopus ait: Si huic justitiae
vestrae ab evangelica et apostolica institutione fidem
attribuitis, hanc facile non aliunde sumptis
viribus evacuamus. Natum namque ex immaculata
Virgine Dei Filium nulla peccati corruptione
infectum teneri evangelica et apostolica testatur
auctoritas; sed, sicut Apostolus docet, ipse justus
est et justificans omnia, non quod ipse extrinsecus
donum justitiae accepisset, cujus participatione
dicatur justus, sed principaliter et substantialiter justus,
ut necessario in eo idem et unum dicamus esse
justum quod justitiam, alioquin fallitur Apostolus in
eo quod dicit: Justificans omnia. Nam si aliunde
accepit, ut ipse sit justus, infirmioris justitiae et inferioris
est quam is a quo accepit; nec erit justificans
omnia, sed ille a quo accepit ut ipse et omnia justificentur.
Verum ipse a seipso accipit ut sit justus et
justificet omnia, sine quo nullus sanctus, nullus etiam
justus, per quem omne sanctum et justum, et a quo
omnis gratia et omne donum justitiae descendit, sicut
ait beatus Jacobus: « Omne datum optimum et omne
donum perfectum desursum est, descendens a Patre
luminum (Jac. I). » Quod autem « a Patre luminum »
descendisse « donum » dicit, non te scandalizet,
quia cum descendit a Patre, descendit et a Filio,
quia ipse ait: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). »
Jure igitur ait Apostolus quod « ipse sit justus et
justificans » (Rom. III) omnia, non comparative quidem
justus, ut possit augeri vel minui, sed immutabiliter
et essentialiter justus.
Verumtamen talis et tantus Dei Filius, sicut narrat
evangelista, venit in Galilaea in Jordanem ad
Joannem, ut baptizaretur ab eo. Cui, cum ex infirmitatis
propria conscientia ministerium recusaret, ait
Dominus: « Sine modo; sic enim decet nos omnem
justitiam implere (Matth. III). » Quid enim? In quo erat
totius plenitudo justitiae, et immutabiliter et incomparabiliter
justus et justificans omnia erat; nunquid ei
aliquid a perfecta justitia deerat, ut ad implendam justitiam
materialis aquae fluentis et baptizantis ministerio
indigeret? Porro si hoc baptismatis ministerio
ad supplendam justitiam indigebat, non perfecte justus,
nec justificans omnia erat. Nihil enim impletur,
nisi cui de summa plenitudinis aliquid desit. Plenitudo
enim crementum non potest accipere. Justus
igitur non perfecte erat; quod nefas est de Deo judicare.
Si autem justus fuerat, nihil | null | 1452439d-9a33-4a16-bf70-057c7efafc47 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
a baptismo,
quo suam suppleret justitiam, accipere poterat, sed
immutabiliter, et perfecte, et summe justus erat;
igitur baptizari non indigebat. Cur ergo dicebat:
« Sic decet nos omnem implere justitiam, » qui nec
baptizari indigebat, nec justitia, qua plenus redundabat,
quo suppleretur per baptismum habebat? Indigebat
certe, non sibi, sed nobis. Justitiam quaerebat
implere, non suam, sed nostram. Nam semper
in aeterno ejus consilio mansit generis humani reparatio,
et, discretis spiritualius sacramentorum observantiis,
quod profuturum et necessarium ad nostrae
reparationis erat effectum, hoc per manus dispensatorum
visibiliter voluit administrari, sed invisibiliter,
operante Spiritu sancto, impleri.
Cujus rei gratia plurima in sancta Ecclesia providus
Dominus instituit sacramenta, [e] quibus primum
ad regenerationis mysterium instituit baptismatis
usum. Porro baptismum Graece, Latine #tinctio@#
interpretatur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius
immutatur et longe aliud quam fuerat efficitur.
Prius enim foedi eramus deformitate peccatorum, in
ipsa tinctione reddimur pulchri dealbatione virtutum.
Cujus mysterium non aliter, nisi sub Trinitatis designatione,
id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti
cognominatione, completur. Unde Dominus ad discipulos:
« Ite, inquit. docete omnes gentes, baptizantes
eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti (Matth. XXVIII). » Quod quidem mysterium a secretis
virtutibus, vel a sacris sacramentum dicitur;
quod ideo penes Ecclesiam fructuose agitur,
quia sanctus in eo descendens Spiritus eumdem sacramenti
latenter operatur effectum. Unde seu per
bonos, seu per malos ministros intra Ecclesiam dispensetur,
tamen quia Spiritus sanctus mystice illud
vivificat, nec bonorum meritis amplificatur, nec
malorum vitiis attenuatur: « Quia, neque qui plantat,
aliquid est, neque qui rigat, sed qui incrementum
dat, Deus (I Cor. III). » Unde et ipse minister
super baptizatum non dicit: « Ego, sed, Deus omnipotens,
Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te generavit
ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi
remissionem omnium peccatorum, ipse te linivit
chrismate salutis in vitam aeternam. » Qua in re
perspicuum est quia vita ministri nihil derogat his
qui de Spiritu sancto concipiunt virtutem sanctificationis,
praesertim cum inter caeteros discipulos
Judam futurum Domini traditorem baptizasse legamus;
et cum rebaptizatos omnes a discipulis Domini
fuisse, quos Joannes Baptista in aqua baptizaverat,
sciamus; nullum tamen, quem Judas baptizasset,
iterato fonte ablutum reperimus. Nam si improba
vita traditoris nocuisset baptizandis, nequaquam
ille, qui omnes venerat salvare, pateretur in illo
solo baptisma perire. Sed quia malitia hominis non
potest imminuere divinae opus virtutis, noluit repetere
quod homo ministraverat, Spiritus sanctificaverat.
Porro, testante divina Scriptura, audivimus
reges magnos fuisse in Jerusalem, qui administrabant
res quasdam pertinentes ad Babyloniam,
quosdam vero cives Babyloniae administrasse
res Jerusalem. Sic itaque novimus cives bonae
civitatis administrasse res malae civitatis, et
econtra cives malae civitatis administrasse res bonae
civitatis. Si ergo respublica bonae civitatis per cives
Babyloniae sine sui corruptione administrari potuit,
quanto magis sacramentum quod vim sanctificationis
per invisibilem sancti Spiritus operationem concipit,
a pravis ministris non corrumpitur, cum aliud
sit quod exterius agitur, exhibente ministro, aliud
quod interius vivificatur, animante Spiritu sancto.
Inde est quod, cum Joannes in Evangelio diceret:
« Quia audierunt Pharisaei quod Jesus baptizabat,
quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli ejus (Joan. IV),
» in hoc quamdam operantis Dei et administratorii
officii discretionem voluit intelligi; videlicet
ut, in eo quod Jesum dicit baptizare, invisibilem
divinae virtutis insinuet operationem; in eo
vero quod subdidit: « quamvis Jesus non baptizaret,
sed discipuli ejus, » non de operante virtute, sed de
visibili exsequentium administratione dictum intelligatur.
Igitur in baptizandis fidelibus aliud est quod
invisibiliter efficitur per Spiritum operantem, aliud
quod visibiliter exhibetur per ministrum obsequentem.
Quod autem per materialem aquam baptismum
datur, haec ratio est: voluit enim Dominus ut res
illa invisibilis per congruentem, sed profecto tractabilem,
rem et visibile impenderetur elementum;
super quod Spiritus sanctus ferebatur in principio.
Nam sicut per aquam purgatur exterius corpus, ita
latenter ejus mysterio purificatur et animus. Invocato
enim Deo, descendit Spiritus sanctus de coelis,
et, medicatis | null | 78dc045d-c841-45f5-bb10-ebe9c209c539 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aquis, sanctificat eas de semetipso, et
accipiunt vim purgationis, ut in eis caro et anima
delictis inquinata mundetur. Et sic, in morte Christi
et in resurrectione ejus, potentia baptismatis novam
creaturam condit ex vetere, ut in renascentibus et
mors Christi operetur et vita, dicente beato Apostolo:
« An ignoratis quia quicunque baptizati sumus
in Christo Jesu, in morte ipsius baptizat sumus?
consepulti enim sumus cum illo per baptismum in
morte, ut quomodo surrexit Christus per gloriam
Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom.
VI). » Unde notandum quia, in baptismatis regula, et
mors intervenit interfectione peccati, et sepulturam
triduanam imitatur trina demersio, et ab aquis elevatio
resurgentis instar est de sepulcro. Deinde vero
sacri chrismatis unctione perfunditur infans, ex cujus
nomine Christus dicitur, et homo post lavacrum
sanctificatur. Nam sicut in baptismo peccatorum
remissio datur, ita per unctionem Spiritus adhibetur.
Quae licet carnaliter administretur, spiritualiter
tamen proficit; sicut et ipsa baptismatis gratia, visibilis
actus est, quod in aqua mergitur; sed spiritualis
efficitur, quod delictis mundatur. Manus
impositio ideo fit ut per benedictionem advocatus
invitetur Spiritus sanctus. Tunc enim Paracletus,
post mundata corpora, libens a Patre descendit, et
quasi super baptismi aquam velut super pristinam
sedem recognoscens quiescit. Nam legitur quia:
« In principio Spiritus Dei ferebatur super aquas (Genes. I).
»
Hoc est primum nostrae reparationis sacramentum,
ad quod confirmandum Dominus, nullius indigens
remissione peccati nec remedio renascendi, cum non
haberet quod aquis potuisset mundari, tamen ad
Joannem aquis Jordanicis baptizandus, sicut evangelista
docet, festinavit. Cui recusanti ait: « Sine
modo, sic enim decet nos omnem implere justitiam (Matth. III);
» ac si diceret: Exemplum praebere
omnis justitiae, ut videlicet discant omnes fideles
neminem posse absque baptismo justificari, quamvis
innocenter ac juste vivat. Joannes vero ait: « Et
ego nesciebam eum (Joan. I); » ac si diceret: Ignorabam
eum primum; sed videns eum sibi retinere
baptismum, intellexi quia hic erat qui baptizaturus
erat in Spiritu sancto, et [in] remissionem peccatorum.
Sicut ipse dixit: « Super quem videris Spiritum
descendentem et manentem super se, ille est
qui baptizat in Spiritu sancto (Ibid.). » Quare notandum
est quia impossibile est quemquam ad perfectum
justitiae sine regenerantis aquae mysterio aspirare,
maxime cum opera justitiae hanc gratiam
Cornelio Caesariensi dare non potuerint, donec eum
cum omni familia sua salutari unda Petrus innovavit,
super quos Spiritus sanctus ante baptismum
inaudito praeeuntis gratiae exemplo cecidit, ut hac
manifesta Dei virtute animatus Petrus regnum Dei
gentibus aperiret, quem cum caeteris discipulis,
ne in viam gentium abiret, Dominus ante monuerat.
Quod cum ita sit, profecto in hoc vobis repugnare
convincimini quod evangelica vos et apostolica praecepta
tenere dicitis, et his contraria praedicatis. Nam
et evangelista refert quia « Jesus venit et discipuli
ejus in Judaeam, et ibi demorabatur cum eis, et
baptizabat (Joan. III). » Qui baptismi sacramentum
et regenerationis potentiam sanxit, quando de latere
ejus profluerunt sanguis redemptionis et aqua baptismatis.
Unde Joannes apostolus: « Tres sunt,
inquit, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua,
et sanguis (I Joan. V). » Petrus vero, cui primatum
Ecclesiae Dominus contulerat, dum credentium numerum
promissus sancti Spiritus replevit adventus,
tria millia hominum sua praedicatione conversorum
aqua baptismatis consecravit, sicut Lucas testatur,
dicens: « His auditis compuncti sunt corde, et dixerunt
ad Petrum et reliquos apostolos: Quid faciemus,
viri fratres? Petrus vero ad illos: Poenitentiam,
inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in
nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum, et
accipietis Spiritum sanctum (Act. II). » Aliis etiam
pluribus verbis exhortabatur eos dicens: « Salvamini
a generatione ista prava (Ibid.). » Qui ergo
receperunt sermonem ejus baptizati sunt, et appositae
sunt animae in illa die circiter tria millia. Paulus
etiam, cujus vos doctrinam tenere profitemini,
divinae injuriae poenis affectus, ab Anania baptizatus
est; qui et ipse postmodum Crispum et Caium et
Stephanae domum se baptizasse dicit. Philippus etiam
Eunuchum Candacis reginae, ab Jerusalem redeuntem,
in aqua baptizavit, | null | 65a68ad4-2d26-4ee6-bc58-93df40a6eed1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
sicut Liber Apostolicus indicat (Act. VIII).
Quam ab apostolis traditionem catholica
adhuc servat Ecclesia.
Unde colligitur quia, quamlibet juste et innocenter
quis videatur vivere, salvari tamen absque divini
fontis lavacro non possit. Verum utcunque originalis
culpae, aut propriae actionis reatu teneatur astrictus,
tamen fonte renatus, mundus, et totius peccati sorde
purgatus, adeo innovatur ut, qui filius diaboli in
fonte descenderat, filius Dei renatus ascendat; qui
filius praevaricationis descenderat, filius reconciliationis
ascendat. Et, ut cuncta colligam, qualem
primum hominem ex virginea terrae massa finxit
sapientia Creantis, talem etiam hunc ex purificato
fontis utero produxit clementia Redemptoris. Quod
contra infideles garrire solent, dicentes primum
hominem, si non peccasset, immortalitatis munere
donatum; istum vero, quamlibet juste et innocenter
vivat, nequaquam tamen posse mortis
vitare jacturam, et ideo multum repugnare
a vero, ut qualis ille fuerat factus a Conditore,
talis et hic regeneretur ex fonte. Quam eorum
repugnantiam facile est inflecti ad consequentiam,
si quis divinae pietatis consilium considerare
potuerit. Nam ex uno eodemque fonte divinae rationis
descendit, et quod illum immortalem mirabiliter
creaverat, et quod istum morte obnoxium misericorditer
reformaverat. Porro facile fuerat istum immortalitatis
gloria donari tanquam et illum, si fuisset
in consilio Creantis. Sed quia, dum illum libera
voluntas et mortalitatis securitas decepit, per praevaricationis
culpam traxit ad mortem; istum, ne
spe immortalitatis deceptus, temporalibus deliciis
ardentius insistat, per inevitabilem mortis eventum
invitat ad veram vitam. Quia vero ille, mortis securus,
Auctore contempto, aurem aperuit suasori,
et superbiae audacia una periit; hunc pietas Redemptoris
voluit suspensum morte teneri, ut per humilitatis
custodiam vitaret hostem, audiret Conditorem,
sicque ad superna conscenderet. Nihil igitur
repugnat a vero talem hunc regeneratum ex fonte,
quem mors invitat ad vitam, qualem illum, si non
peccasset, formatum, quem mox de immortalitate
praesumptio coegit subire mortis ruinam.
Sed fortasse objicis mihi quantum ei praestitit donata
immortalitas, ex qua ruinae causam venturam
Conditor non ignorabat. Multum quidem ei contulerat,
ut, videlicet si sine peccato manere voluisset,
et mortem non gustaret, et tam ipse quam ejus progenies,
angelos semper haberet concives. Sed, dum
praeceptum neglexit Conditoris, ipsa sua libertate
deceptus, a paradiso seclusus, in ignotis partibus sui
generis posteritatem transposuit, atque poenam,
quam ipse praevaricationis reus exceperat, generando
transmisit in posteros; de qua non potuisset erui
nisi eum Christus suo adventu relevasset; qui, per
novae regenerationis mysterium, omne praeteritum
vitium sui baptismatis lavacro purgavit et statum
pristinae libertatis reformavit. Igitur, ad vitanda
improbi seductoris tentamina, cum primum parvuli
sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramenta,
non prius fontem vitae adeunt quam exorcismis et
sufflationibus sacerdotum ab eis spiritus immundus
abigatur, ut vere appareat quomodo princeps mundi
hujus ejiciatur foras, et prius alligetur fortis, et
vasa ejus diripiantur translata in possessionem victoris,
qui captivam ducit captivitatem, et dat dona
hominibus.
Quod si refugitis credere ut qui parvulum fidei
nescium, suaeque salutis ignarum, nec regenerationis
curam habentem, de fonte suscipiunt, eorum fides
aut confessio illi puero nequaquam proficiat,
consequitur ut nec paralytico offerentium fidem
profuisse credatis, de quo evangelista dicit, quia
« videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico:
Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua #(Matth.
IX)@#. » Sed nec illud recipiendum aestimabatur quod
in Evangelio legimus de muliere Chananaea ut fides
ejus ad impetrandam salutem filiae profuerit. Porro
alius evangelista dicit quod offerebant Jesu parvulos,
ut manus eis imponeret; et complexans eos, et
imponens manus, benedicebat eos (Marc. X). Qua
in re datur intelligi quia non parvulorum fides, quae
adhuc nulla fuerat, sed offerentium fidelis credulitas
ut parvuli benedicerentur obtinuerat, sicut Dominus
dixit centurioni pro salute servi postulanti: « Vade,
et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in
illa hora (Matth. VIII). »
Denique vos, qui nihil in sancta Ecclesia corporaliter
gerendum arbitramini, ut in hoc baptismatis
mysterio aqua, oleum chrismale, sacerdotis officium,
et caetera, quae usque hodie catholica servat Ecclesia,
vos, inquam, rogo, quid sibi vult illa materialis
aquae illuvio, quam lavandis pedibus invicem exhibere
soletis? | null | 28385b04-22f8-40da-adeb-963d40da8cdf | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Nam si hoc ab Evangelio vos accepisse
dicitis, ut quia Dominus, discipulorum pedes
lavans, hoc illis exemplum reliquisse legitur, et vos
quoque hujus rei gratia facere vos invicem dicatis,
stultum est, imo sacrilegum, caetera et multo majora
repudiare, quae ab ipso rerum auctore Domino
sunt constituta, ab Evangelio enuntiata, ab apostolis
tradita, sine quibus nostrae salutis plenitudo non
potest consistere; quae quidem ipse Dominus, et
ante resurrectionem, et post resurrectionem, discipulis
suis servanda instituit.
II. #De corpore et sanguine Domini.@#
Fuerant certe satis quae de his dici poterant, si
horae suppeterent; sed quia dies, ad occasum declivior,
ad propria quemque commonet redire, jam
nunc, his omissis, transitum faciamus ad illud sacrum
et immutabile Dominici corporis et sanguinis
sacramentum, quod vos, ad vestram confusionem,
nisi resipueritis, adversum divinam et apostolicam
traditionem impugnantes, evertere tentatis. Quod
quidem mysterium, quale quantumcunque in se contineat
pondus virtutis, impossibile est humanae rationis
intuitu perscrutari. Quod anima ultra hominem
est infra sensum hominis non potest cohiberi.
Non igitur sufficit illud facundia humana comprehendere;
hoc enim illud sanctum et admirabile
commercium, per quod terrenis coelestia junguntur,
inferna spoliantur, paradisus aperitur, homo exsul
antiquo horto relocatur; per quod etiam angeli recognoscunt
hominem concivem suum, et supra se
positum adorant hominem Deum. Verum nos, quia
tempus commonet, quantum nostrae fragilitatis sensus
percipit, illius, de quo loquimur, gratia confisi
edicimus.
Sacrificium dicitur, quasi #sacrum factum,@# quia
prece mystica consecratur in memoriam pro nobis
Dominicae passionis. Unde, hoc ipso jubente, corpus
Christi et sanguinem credimus, quod, dum sit ex
fructibus terrae, sanctificatur, et fit sacramentum,
operante invisibiliter Spiritu Dei. Quod quidem ideo
sacramentum esse dixerim, quia tanquam viaticum
nobis sit introducens ad contemplationem aeternitatis.
Cujus panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistiam
dicunt, quod Latine #bona gratia@# interpretatur.
Quid enim melius corpore et sanguine Christi?
Quod quidem sacrificium de pane, et vino cum aqua
misto, ineffabili sanctificatione, cruce et verbis illius
in altari consecratur, dumque passionis et resurrectionis
ejus, atque in coelum ascensionis ibidem
salutifera memoria agitur, verum ac proprium
corpus ipsius Domini nostri Jesu Christi, et sanguis
verus ac proprius efficitur, quamvis aliud esse videatur.
Videtur namque panis materialis, sed verissime
efficitur corpus Christi, sicut, ipsa eadem Veritate
attestante didicimus. Nam ipsa nocte qua
sponte per passionis mysterium corpus suum pro
nobis in mortem traditurus erat, sicut evangelista
refert, « Accepit panem, et benedixit, ac fregit,
deditque discipulis suis, dicens: Sumite, hoc est
corpus meum. Similiter et calicem accipiens, benedixit,
et dedit discipulis suis, dicens: Bibite ex hoc
omnes, hic est calix Novi Testamenti, qui pro multis
fundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI;
Marc. XXII; Luc. XXII). » Quod vero subdit: « Hoc
facite in meam commemorationem. » ad hoc retulit,
quod per ministerium sacerdotum quotidie a fidelibus
fieri mandavit, dum passionis suae memoria
agitur, et sub sacramento communicandae carnis et
sanguinis panis sanctus et calix consecratur. Ad
hanc spiritalem alimoniam, ad hoc mysticum et
divinum epulum nos Dominus invitat, tantamque
necessitatem sumendi hujus alimenti nobis indicat,
ut aliter in nobis vitam habere non possimus, nisi
carnem ejus manducaverimus et sanguinem biberimus.
Sed fortasse aliquis, nimis carnaliter hoc audiens,
objiciat neminem posse vitam habere in semetipso,
cum Christus carnem, quam proprio gestabat
corpore, nemini edendam erogasse, sed perfecto
et integro corpore coelum penetrasse legatur;
aut certe, quod nefas dictu est, Dominum in hoc
verbo culpam mendacii subiisse, cum multi vitam
in se habere videntur, qui carnem aut sanguinem
ejus gustasse aliquando se non meminerunt. Quod
nos, Deo volente, tali modo solvimus. Possunt quidem
homines sine hoc cibo temporalem hanc vitam
in praesenti saeculo habere; aeternam vero vitam
habere nequeunt, quae solis fidelibus carnem et sanguinem
Christi digne sumentibus promittitur. Unde
et ipse dicit: « Nisi manducaveritis carnem Filii
hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis
vitam in vobis (Joan. VI), » vitam videlicet animae,
ipsum Christum, qui alibi | null | a357db53-bc79-479a-8edc-402a688ba4c2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dicit: « Ego sum via,
veritas, et vita (Joan. XIV). » Filium vero hominis se
dicebat, cujus corpus quotidie per sacerdotes immolatur
in altari. De quo Apostolus ait: « Panis,
quem frangimus, nonne corpus Domini est? Et calix,
cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis
Domini est? » (I Cor. X.) Unde cum Dominus diceret:
« Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi;
si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum,
litigabant Judaei ad invicem dicentes: Quomodo
potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum? » (Joan. VI.)
Non enim hunc panem intelligebant,
audientes carnem exhorrescebant; non enim
erant membra Christi, idcirco scandalizabantur in
carne Christi. Sed et cum discipuli, verba ejus carnaliter
accipientes, dicerent: « Durus est hic sermo,
quis potest eum audire? » (Ibid.) Respondit
Dominus: « Hoc vos scandalizat? si ergo videritis
Filium hominis ascendentem ubi erat prius (Ibid.); »
suspensa et quasi defectiva oratio fuit. Putabant
enim discipuli Christum carnem, qua indutus erat,
particulatim incisam credentibus distributurum, et
quasi hoc contra naturam esset hominum (videlicet
humanam carnem in cibum sumere) quasi de re
difficillima et impossibili dixerunt: « Durus est
hic sermo; quis potest eum audire? » Unde et
Dominus: « Si, inquit, videritis Filium hominis ascendentem
ubi erat prius: » Subaudientem: « Tunc
videbitis quia non eo modo quo putatis meam carnem
credentibus distribuo, sed spiritali gratia me
illis dando, ipsos in meum corpus transfundo; et
haec gratia non consumitur morsibus nec dentibus
teritur, sed interioris hominis palato, hoc est, ratione
et intellectu mentis percipitur. » Unde et
communio Dominici corporis, sicut supra diximus,
Graeco quidem, sed Latinis usitato sermone Eucharistia,
id est, #bona gratia@# appellatur. Videtur enim
sanctus ille panis, quo corpus Domini consecratur
et visibiliter ore percipitur; sed virtus Dei Verbi,
id est divinitas, qua anima percipientis sanctificatur,
videri non potest. Ascendit ergo Christus perfecto
corpore suo, et reliquit nobis sacramentum
corporis sui. Denique ne putarent sibi in isto cibo
et potu sic promitti vitam aeternam ut jam nec corpore
morerentur cum dixisset: « Qui manducat
meam carnem; » continuo subjunxit: « Et ego
ressuscitabo eum in novissimo die (Ibid.). » Nam
qui digne carnem Christi comedit, et sanguinem
ejus bibit, licet mortuus corpore, habet interim secundum
spiritum vitam aeternam. Quod vero ad
corpus attinet, nec ipsum vita aeterna fraudabitur,
quia resuscitabitur in novissimo die, ultra jam non
moriturum. Hoc igitur modo Veritatis sermo sine
culpa mendacii fuit, dicens neminem vitam in se
habere, nisi qui communicandae carnis ejus et sanguinis
spiritalibus alimentis pasceretur.
Poterat vero illud infirmis auditoribus huic sententiae
contrarium videri quod subditur: « Caro non
prodest quidquam (Joan. VI), » cum superius nullum
vitam habere in se dixisset sine perceptione carnis
suae. Sed ita intelligendum est: « Si carnaliter
verba mea intelligere vultis, ut sic carnem meam
sicut alium cibum manducetis, caro nihil vobis
prodest. »
Qui enim potest ita suum corpus per tot ecclesias
in toto orbe diffusas distribui, per tam innumerabiles
populos et longa tempora, singulis diebus, singulis
hominibus sumendum distribui, et nunquam deficere?
Quo contra vobis respondemus, dum fidem
evangelicam et traditionem apostolicam vos fateri
audimus. Verbum quod in principio erat apud
Deum, id caro factum in fine temporum, quomodo
totum cum Patre fuit semper, et totum se clausit
in utero Virginis? si totus in Virgine, quomodo
totus cum Patre. Sed audi tantae virtutis mysterium.
Ascensurus in coelum Dei Filius discipulis
pro discessu ejus sollicitis promittit se mansurum
cum eis omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi, quibus paulo ante praedixerat
se ire ad Patrem. Quod quidem refugeret credere
humanus intellectus. nisi virtus discretionis adhibeatur.
Homo namque, corpore circumscriptus, in
loco manere, et a loco discedere, nisi per successum
temporis, non potest. Aeterna vero Dei essentia
sicut nec tempore angustatur, ita nec loco constringitur;
sicut enim semper est, ita semper ubique
est. Manere igitur ejus est, nulli omnino loco deesse;
redire | null | 351a9219-c51e-44e1-90ad-f8c655a9ceae | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vero est, corpus in terris sumptum ab
eis subtrahere. Manere ergo cum illis, et ire ad Patrem
se dicebat, dum corpus quod corruptibile induerat,
jam incorruptionis gloria sublimatum ad
coelos evehit, et, per majestatis praesentiam, ubique
se cum illis mansurum promittit. Qui ergo ad Patrem,
cum quo semper est, ivit, et cum discipulis mansit,
non impossibile est corpus, quod aeternum et incorruptibile
est, et in coelis servare, et in terris communicandum
nobis corporis sui sacramentum praebere.
Quod vero in tot partibus, temporibus, populis,
hominibus quotidie sumptum et non imminutum
objicitis, nullum incredulitatis scandalum parit, si
quis fidei oculis intueri velit quod ait Dominus, dum
porrigeret illis panem et calicem, dicens: « Hoc
facite in meam commemorationem. » Semel namque
Christus passus, semel mortuus, quotidie in Ecclesia
nobis patitur, quotidie nobis moritur, dum, ipso
jubente, sacrosanctae passionis ejus memoria agitur,
et per sacerdotum ministerium salutaria corporis
ejus et sanguinis mysteria renovantur. Quae invisibiliter
eodem Spiritu vivificantur, quo operante in
utero Virginis incarnatus est Dei Filius. Quod quidem
ex verbis beati Andreae apostoli intelligi datur,
cujus vos doctrinam inter caeteros apostolos imitari
profitemini. Qui, cum ad sacrificium idolorum compelleretur,
ait: « Omnipotenti Deo qui unus et verus
est, ego omni die sacrifico, non thuris fumum, nec
taurorum mugientium carnes, nec hircorum sanguinem,
sed immaculatum sanguinem quotidie in
altari crucis sacrifico; cujus carnem postea quam
omnis populus credentium manducaverit, et ejus sanguinem
biberit, Agnus, qui sacrificatus est, integer
perseverat et vivus. » Et cum vere sacrificatus sit,
et vere carnes ejus manducatae sint a populo, et vere
sanguis ejus sit bibitus, tamen, ut dixi, integer permanet,
et immaculatus et vivus. Interrogante vero
Aegea quomodo fieri posset ut occisus viveret Agnus;
sacrificatus vero et comestus, quomodo integer et
immaculatus permaneret, Apostolus respondit: « Si
discipuli formam imitatus crederet, facile ad discendum;
sin autem, ad indaginem veritatis non posse
attingere. » Quod et vobis quoque impossibile erit
intueri, nisi, deposito incredulitatis rigore, formam
fidemque discipulorum receperitis. Verum, quia hoc
fidei oculis intuendum docuimus, si quem magis visibilia
aedificant quam invisibilium virtus accendat,
pauca de multis edicimus, quae Dominus ad corroborandas
mentes carnalium oculis carneis contuenda,
de hoc ipso corporis sui et sanguinis sacramento
dignatus est ostendere.
Tempore namque quo beatus Gregorius Romanae
Ecclesiae pastorali curae deserviebat, quaedam materfamilias,
religionis studio, oblationes facere et summo
pontifici ad ecclesiam familiariter offerre consueverat.
Quae cum, ex more, quadam die ad communicandum
de manu episcopi ordine suo accederet, et
illi pontifex Dominici portionem corporis porrigeret,
dicens: « Corpus Domini nostri Jesu Christi prosit
tibi in remissionem peccatorum et vitam aeternam; »
subrisit. Quod vir Dei intuens, communionem retraxit,
et separatim super altare repositam diacono
servandam, dum caeteri communicarent, tradidit.
Expletis vero sacris mysteriis, episcopus risus causam
requirit. At illa respondit recognosse se partiunculam
illam ex oblatione quam propriis manibus
factam episcopo obtulerat, et, quia corpus Domini
eam dixerat, in risum se excitatam. Unde, facto
verbo ad populum, episcopus omnes in commune
orationem ad Dominum fundere hortatur ut ad corroborandam
fidem multorum manifesto suae virtutis
indicio mulieris incredulitatem compesceret. Quod
et factum est. Surgentibus autem cunctis ab oratione,
et ad decernendum coeleste spectaculum comprimentibus,
dominus episcopus corporalem pallam
revelat, et universo populo et muliere contuente,
partem digiti auricularis sanguine cruentatam invenit;
et conversus ad mulierem dixit: Vel nunc
experta divinae virtutis miraculum, ne differas audire
Veritatem dicentem: « Panis, quem ego do,
caro mea est, et sanguis meus vere est potus. » Sed
praescius Conditor infirmitatis nostrae, potestate, qua
cuncta fecit ex nihilo, et corpus sibi ex carne Virginis,
operante Spiritu sancto, fabricavit, panem
et vinum aqua mistum, propria manente specie, in
carnem et sanguinem suum ad catholicam precem,
ob reparationem nostram, spiritus sui sanctificatione,
convertit. Denique omnes rursum in orationem
prostrati, divinam potentiam exorant, ut sanctum
mysterium in pristinam formam convertat,
quatenus ad sumendum mulieri fiat possibile.
Quod et factum est. Consecuta igitur mulier Dominici | null | 2103167b-292d-4020-b2e7-009beb30cb0a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
corporis participationem, postea in sancta religione
et fide, et omnes qui aderant, in amore Christi
et credulitate ferventes proficiebant.
Alio quoque tempore, quidam vir nobilissimus,
atque juxta saeculum potentissimus, a beato Gregorio
reliquias beatorum apostolorum et martyrum
petiit sibi transmitti. Erat enim episcopo familiaris,
et erga Dei cultum per admonitionem ejus sufficienter
imbutus. Honorifice igitur legatos suscipiens,
aliquandiu secum morari fecit. Memorias igitur
apostolorum et martyrum pro hujusmodi negotio
agens, dum reliquias consecrando missarum solemnia
explesset, particulatim pannos super quibus
sancta celebraverat dividit, et singulis singulatim
buxtis imposuit, quas sigillo munitas legatis tradit;
et sic proficiscuntur. Qui, dum inter carperent, et
quid secum ferrent ignorarent, coeperunt curiosius
se ipsos reprehendere, quod quid domino
portabant penitus ignorarent. Quid longius
moramur? Fractis sigillis et apertis buxtulis,
nihil aliud nisi pannos contemplantur. Indignati
igitur Romam redeunt, accusantes episcopum,
quod sui domini petitionem, et suis itineris laborem
tam parvi aetimasset, ut pro reliquiis pannos ei
misisset, tanquam hujusmodi genus apud se non
inveniri posset. Quorum stultitiam episcopus patienter
ferens, eos celebrandis mysteriis jubet interesse.
Ut autem ad locum sermonis ventum est, suadet
populo Dei gratiam et sanctorum exorare, ut suae
virtutis potentiam in hac re dignetur ostendere,
quatenus quid fides mereretur ignorantes agnoscerent.
Data igitur oratione, et ab eo qui signa fregerat
accepto cultello, super altare sancti Petri unum
ex pannis per medium pungens secavit, ex quo,
visu mirabile! sanguis defluens, omnem eamdem panni
particulam cruentavit. Stupentibus legatis et caeteris
qui aderant, super arcanum sacrae fidei miraculum,
dixit ad eos beatus episcopus, qui sacras reliquias
parvi duxerant: Scitote, fratres, quia in consecratione
Dominici corporis et sanguinis, cum ob sanctificationem
reliquiarum in honore apostolorum et
martyrum Christi, quibus specialiter assignabantur,
supra sanctum altare libamina offerebantur, semper
illorum sanguis hos pannos intravit, qui effusus est
pro nomine Domini nostri Jesu Christi. Sic itaque
aedificatos in fide legatos sanctus Gregorius ad dominum
suum gaudentes remisit.
Pensate igitur: Si sanguis martyrum Christi in
eorum memoria pannos intravit, quanto magis sanguis
Christi et corpus in se transformat panem
sanctum et vinum, quoties Dominicae passionis memoria
agitur. Superest aliud dicendum, quod quidem
mirificum et ad incredulitatem malorum confutandam
est proficuum.
Quidam vir virtute venerabilis, Plexis nomine,
monachorum gregem cura pervigili servabat; cujus
de virtutibus et miraculis esset satis ad loquendum.
Sed quod ad praesens negotium attinens utiliter occurrit,
unum audite. Hic dum quadam die ex more
sacrosancto altari humili devotione astaret et, missarum
solemnia celebrans, Dominici corporis et
sanguinis veneranda mysteria consecraret, ut ventum
est ad horam fractionis, vidit subito quod et
fideliter credendum et creduliter sit admirandum,
id est, sanctificati panis portionem in infantem transformari,
et angelum Domini particulatim ipsum
dividere, manifesto veritatis indicio, quia verum
Christi corpus et sanguis est quod sub sacramento
communicandae carnis et sanguinis de altari sumimus.
Saepe etiam, dum haec sacra mysteria celebrantur,
visum est a pluribus angelorum choros
mensam altaris, in quo sancta consecrantur, ambire,
tanquam milites in obsequio sui regis astantes.
Talibus dictis domni episcopi, omnes qui circumstabant
fideles, lacrymis obortis, Dei virtutem et
Dei misericordiam laudabant. Et conversus ad eos
qui astabant haeretica pravitate seducti: Dicite,
inquit, si quid habetis quo haec refellenda arbitremini.
At illi, gravitate verborum et coelestium virtute
magnalium stupefacti, vultibusque demissis,
quamdam poenitudinis similitudinem praeferentes, et
ex alto suspirantes, gemitum una dederunt, dicentes
nihil hic se nisi divinum audire, et quod se mutos
et pene elingues faceret. Corruentesque in terra,
tunsis pectoribus culpam fatentur. Elevantes autem
[vocem] Dei se patientiam dicunt admirari, qui tandiu
eos ad ignominiam Christiani nominis toleraverat;
nullam sui erroris veniam posse sperare, qui
tanto incredulitatis profundo non se solos immerserant,
sed et alios quamplures ejusdem ruinae praecipitio
necaverant. Quibus episcopus ait: Qui lapsis
huc usque veniae semitam interdixistis, nec ullum
in poenitentia reconciliationis fructum sperandum
judicastis, durum est id vobis spectare ab eo qui
peccantes vocat in poenitentia, et gaudet potius super
uno poenitente quam supra nonaginta novem justis,
nisi melioris fidei pretio, id ab eo studueritis quaerere,
qui certe poenitentibus semper suae | null | 627fb8d3-02d2-4d05-aa72-4838ff486c13 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
misericordiae
sinum paratus est aperire. Si autem perfidiae
vestrae duritiam catholicae fidei perceptione rejicitis,
et deposito incredulitatis rigore fidei Christianae documenta
suscipitis, confidenter vobis a Deo veniam
promitto.
III. #De sancta ecclesia quae est domus Dei.@#
Sed latere in vobis adhuc quasdam infidelitatis
tenebras sentio, quas dum in cordibus vestris manere
permiseritis, nullam supernae lucis visitationem
sperare potestis. Hae sunt enim tenebrae, quae vos, infidelitatis
caecitate damnatos contra sanctam Dei Ecclesiam
erigere, et domum Dei vivi ignominiosis verborum
ictibus impugnare faciunt, dicentes in templo
Dei nihil esse, quod sit aliquo cultu religionis dignum
magis quam proprii domicilii cubiculum,
nihilque in eo sanctum, praeter coementa et lapides
artificum opere digestos, sed et mensam Domini, in
qua corporis et sanguinis ejus libamina offeruntur,
nullum in se aliud praeter acervum lapidum retinere
sacramentum. De quibus si ea quae paulo ante de
corpore et sanguine ejus praemisimus, fideliter tenentur,
nihil est quod humana mens jure dubitare
possit. Sicut enim Dominus et Redemptor noster in
his sanctificandis mysteriis, quibus ex rebus conficerentur
specialiter, quibusve ministris consecrarentur,
instituit, ita et quo in loco specialiter sacrificarentur,
elegit, id est in ecclesia sancta quae
domus Dei specialiter appellatur, quia veri sacrificii
extra catholicam Ecclesiam non est locus. Hic enim
[locus] divinis cultibus agendis est consecratus. De
quo ipse Dominus ait: « Domus mea, domus orationis
vocabitur (Luc. XIX). » In hoc enim quadragesimo
suae nativitatis die puer cum hostiis offerri
voluit; in hoc eum Simeon longi desiderii compos
suscepit; in hoc Anna prophetissa Redemptorem.
Israel cognovit, cui quidem ad insigne sancti propositi
et vidualis castimoniae constantiam, hoc singulariter
ex evangelica lectione crevit in laudem, quod
non discedebat de templo. Denique Dominus duodennis
puer, ignorante matre et cognatis, remansit in
templo. Unde ipse requirentibus ait: « Quid est quod
me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris
mei sunt, oportet me esse? » (Luc. II.) Appropinquante
vero hora passionis suae, Jerosolymam adiens,
statim intravit in templum, formam nobis religiosae
conversationis, quam sequi debeamus, ostendens,
videlicet ut, cum oppidum, aut castellum, sive aliquem
locum, ubi domus orationis Deo sit consecrata,
ingredimur, prius ad illam festinare debemus,
ubi orationis nostrae vota solventes, nosmetipsos
Deo commendemus. Ingressus igitur in templum,
coepit ejicere vendentes in eo et ementes, dicens:
« Domus mea, domus orationis est (Luc. XIX). »
Domus illa Dei ad hoc a Salomone primum, et
postea a Jesu sacerdote et Zorobabel constructa fuerat,
non quod Deus in manufactis templis habitet;
sed ut ibi nomen ejus invocaretur, ibique devotae
plebis orationes audiret, vota susciperet, munera
et orationes acceptaret. De quo paulo post evangelista
dicit: « Quia accesserunt ad eum caeci et claudi,
et curavit eos in templo (Matth. XXI). » Ejectis namque
indignis et profanatoribus templi, caecos et
claudos in eo sanavit; non quod in platea, aut in
civitate curationis ei gratia defuisset; sed certa
causa mysterii suae virtutis potentiam exercuit, ut
profecto ostenderet praeter ecclesiam nemini locum
patere salutis, [et] istum esse locum, in quo uberius
divina beneficia quaerentibus donantur. In hoc
publicanus peccator advenit, justificatus rediit. De
hoc etiam dicit Liber apostolorum, quia « Quotidie
perdurabant unanimiter in templo (Act. II). » Et
paulo post: « Petrus et Joannes ascenderunt in templum
ad horam orationis nonam (Act. III). » De hoc
Dominus ait: « Duo homines ascenderunt in templum,
ut orarent (Luc. XVIII). » Porro infirmus,
quem diuturno languore tabescentem Dominus sanaverat
super probaticam piscinam, suae salutis
auctorem nequaquam agnoscere potuit in turba
sedentem, donec eum Jesus invenit in templo, ibique
se recognosci voluit, aperte docens, ut si gratiam
Conditoris nostri cognoscere et ad ejus visionem
desideramus pervenire, cunfugiamus devoti ad
templum Dei, ubi illi de perceptis beneficiis gratias
agere, et de percipiendis exorare satagamus, nosque
ipsos templum Dei, in quo misericorditer venire,
et mansionem facere dignetur, praeparare curemus.
Haec semper familiaris fuerat consuetudo Domini,
ut in quamcunque civitatem introisset, statim diverteret
in templum. Unde | null | 851840cc-cfbe-4991-b40d-e3463f406ae5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Joannes evangelista:
« Perrexit Jesus in montem Oliveti, et diluculo iterum
venit in templum (Joan. VIII). » Et Lucas evangelista:
« Intravit Jesus secundum consuetudinem
in synagogam, et surrexit legere (Luc. IV). » Ubi
audis synagogam, templum intellige, ubi conventus
Judaeorum erat. Haec semper Domino gratissima
sedes fuerat, adeo ut in eam semper ingrediens,
sermonem faceret ad populum, ac divinitatis suae
sacramenta pandere dignaretur. Unde licet nullum
locum vacare a praesentia majestatis ejus sciamus,
in hac tamen praesentius atque uberius suae gratiae
beneficia petentibus tribuit, ubi corporis ejus et
sanguinis sacrosancta mysteria celebrantur et laudes
divinae et vota solvuntur. In templo Dominus
Salomoni in nube gloriae suae apparuit, dicens se ibi
petentibus daturum cuicunque tribulationis et angustiae
remedium, et contra tempestates et mortalitatem,
adversus gladium et famem, siccitatem et
omnem intemperiem aeris, quidquid ibi a petentibus
quaereretur, effectum Dei gratia praestaret. Quotidie
certe Dominus sanctam spiritualiter intrat ecclesiam,
non quod ibi altitudine murorum, aut varietate
pavimentorum delectetur; sed quia ibi fit
conventus fidelium; ibi grates pro largitis beneficiis
a fidelibus accipit; hymnos et cantica spiritualia,
et devotae laudis sacrificia suscipit, et sancta corporis
sui et sanguinis sui commercia tribuit. Postremo
Lucas ad Theophilum scribens, ait quia Dominus
Jesus « post passionem suam, discipulis seipsum
vivum praebuit in multis argumentis, per dies quadraginta
apparens eis et loquens de regno Dei (Act.
XIII). » Quid est loqui de regno Dei, nisi de statu
Ecclesiae, quae regnum dicitur Dei, ordinare?
Igitur quod congestis lapidibus domum Dei, quam
nos ecclesiam nominamus, fabricatam, nihilque
sanctum ex ea lapidea materia trahere in se contenditis,
et ideo nihil differre; quin in domiciliis et
privatis mansionibus vestris orationes factae tantum
valeant quantum et in templo sancto Dei; adversus
haec considerare oportet cur Dominus tanto cultu
tabernaculum foederis sibi per Moysen jussit fieri, in
quo, posthabitis caeteris omnibus locis, specialius
gloria ejus apparuerat, ibique singulariter in rebus
dubiis consultus, judicia et legem filiis Israel exposuerat.
Unde et Apostolus ad Corinthios ait: « Nunquid
non habetis domos ad manducandum et bibendum,
aut ecclesiam Dei contemnitis? » (I Cor. XI.)
Et paulo post: « Itaque, fratres mei, inquit, cum
convenitis ad manducandum, invicem exspectate;
si quis autem esurit, domi manducet, ut non in judicium
conveniatis (Ibid.). » Monstrante itaque
Paulo, propterea convenimus ad ecclesiam ut oremus
et manducemus coenam Domini. Duo audistis
cur conveniat populus ad ecclesiam; unum ex antiqua
traditione, ut judicia rerum et cognitiones accipiat;
alterum ex Novo Testamento, ut manducet
corpus Christi. Utraque enim quaerimus ad ecclesiam,
scilicet: ut in ea audiamus judicia nostra mala,
sive bona, et cognitionem Dei, et ut manducemus
corpus Christi. Quia vero quidam viri comam nutriebant,
et mulieres nudato capite procedebant in
ecclesiam, gloriantes in crinibus, quod non solum
inhonestum erat, sed etiam concupiscentiae fomenta
praestabat, ab hac consuetudine Apostolus eos compescens,
dicebat: « Decet mulierem non velatam in
ecclesia orare Deum; nec ipsa natura docet vos,
quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est
illi: mulier vero si comam nutriat, gloria est illi (Ibid.).
» Denique beatum Urbanum martyrem
(si vere martyres creditis debere imitari) audire
vos oportet, qui domum sanctae Caeciliae
sanctae ecclesiae nomini dicavit. Unde doctor egregius
Augustinus, in psalmo LXXX: « Haec quae exstruuntur
ad tempus ad recipienda corpora vel
vivorum vel mortuorum necessaria sunt, sed tempore
praetereunt. Nunquid post judicium Dei istas fabricas
in coelum levabimus? Sine his tamen hoc
tempore, quae ad possidendum coelum pertinent,
agere non poterimus. » Porro ipsa domus idcirco
vocabulum habet ecclesiae, quia continet Ecclesiam,
id est populum convocatum ab eo, qui facit unanimes
habitare in domo. Quae ideo sanctificatur ab
episcopo, ut in ea velit esse adventus angelorum, et
homines in eam introeuntes ab omni turpiloquio, et
scurrilitate, et inutili cogitatione norint se continere.
Audiant qui intrant ecclesiam quod audivit Moyses,
quando voluit visere rubum ardentem; et Dominus:
Ne appropies, inquit, huc, solve calceamentum de
pedibus tuis; locus enim in quo stas | null | d5a58450-52f9-4cd9-af75-14deade205c5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, terra sancta
est (Exod. III). » Et angelus ad Josue: « Solve, inquit,
calceamentum de pedibus; locus enim in quo
stas terra sancta est (Jos. V). » Et Apostolus ait:
« Templum enim Dei sanctum est, quod estis
vos (I Cor. III). » Intrantes igitur domum Dei, ecclesiam,
ubi Dominus et angeli ejus sunt, oportet nos
exuere mortuae actionis calceamentis, et cogitare de
conversatione angelorum, et de praesentia majestatis
Dei, et assiduis hymnis et psalmis spiritualibus invocare
nomen Domini, ut illud compleatur in nobis
quod ait Psalmista: « Confirma hoc, Deus, quod
operatus es in nobis a templo sancto tuo, quod est
in Jerusalem (Psal. LXVII). »
IV. #De sacro altari.@#
Quod autem de mensa Domini et de materiali
structura ejus fabulas fingitis, quod nihil aliud sit,
nisi acervus lapidum, et ideo inani religionis officio
illam venerari; non est vox ista hominis, sed diaboli,
cum nullus sit locus in orbe alius, ubi legitime
veneranda corporis ejus et sanguinis libamina
queant sanctificari; nescit enim crucis pretium, qui
non credit manere in altari coeleste mysterium.
Altare de terra Dominus per Moysen sibi fieri instituit,
super quod holocausta et sacrificia offerri debuissent;
de quo liber Leviticus testatur quia praeceperat
eidem Moysi Dominus, ut poneret sacerdos,
qui unctus erat, de sanguine hostiae super cornua
altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod erat in
tabernaculo testimonii. Quod quidem altare in tabernaculo
novo, id est in sancta ecclesia, imaginem
corporis Christi et sepulcri tenet in quo sanguis veri
Agni et immaculati Christi quotidie a fidelibus immolatur,
qui seipsum pro nobis obtulit hostiam Deo
Patri. Hoc quidem primo a patriarchis, postea, sicut
diximus, a Domino per Moysen consecratum est.
Nam legimus quia Noe post diluvium « aedificavit
altare Domino, et tollens de pecoribus et volucribus
mundis, obtulit holocausta super eum, odoratusque
est Dominus odorem suavitatis (Genes. VIII). » Similiter
et Abraham, Isaac et Jacob. Qui Jacob egressus
de Bersabee, vidit scalam a terra coelos usque eminentem,
per quam angelos Dei ascendentes et
descendentes, ipsum etiam Dominum loquentem sibi,
vidit. Qui mane exsurgens: « Vere, inquit, Dominus
est in loco isto, et ego nesciebam. Pavensque, Quam
terribilis est, inquit, locus iste! non hic est aliud
nisi domus Dei et porta coeli. Surgens ergo mane
tulit lapidem, quem supposuerat lapidi suo, et erexit
in titulum, fundensque oleum desuper vovit Domino (Ibid., XXVIII).
» Ibique decimas et hostias obtulit;
ad cujus instar adhuc in sancta ecclesia oleo sacro
altaria perunguntur. De hoc Dominus in Evangelio
dicit: « Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus
fueris quod frater tuus habet aliquid adversum
te, relinque ibi munus tuum (Matth. V). »
Et alibi: « Quid, inquit, majus est donum, an altare
quod sanctificat donum? » (Ibid., XXIII.) De hoc
Lucas ait: « Quia dum Zacharias sacerdotio fungeretur
in templo, angelus Domini apparuit ei, stans a
dextris altaris incensi (Luc. I). » Et Joannes in Apocalypsi:
« Vidi, inquit, sub altare Dei animas interfectorum (Apoc. VI).
» Et iterum: « Alius angelus
venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum,
et data sunt ei incensa multa, ut daret de
orationibus sanctorum super altare quod erat ante
thronum (Ibid., VIII). » Et paulo post: « Accepit,
inquit, angelus thuribulum, et implevit illud de igne
altaris (Ibid.). »
#De thymiamate.@#
Quoniam de sacro altari verbum facientes thymiamatis
quoque et incensi mentionem fecimus,
quorum usum et in coelis angelico ministerio, et in
terris per antiquos et novos Patres observari legimus,
talem ex hoc divinae institutionis auctoritatem
habemus. Porro inter caetera, quae ad cultum tabernaculi
facienda Dominus constituerat, haec quoque
jussit Moysi, dicens: « Facies mihi altare ad adolendum
thymiama de lignis setim (Exod. XXX). »
Et iterum: « Pones altare contra velum quod ante
arcam pendet coram propitiatorio, ubi loquar tibi,
et adolebit incensum super eo Aaron, suave | null | bc05b8eb-d2e2-4243-a793-0fad4dc7508a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
flagrans
mane. Quando componet lucernas, incendet illud, et
quando collocat eas ad vesperum, uret thymiama
sempiternum Domino (Ibid.). » Dehinc in sequentibus
ait: « Sume tibi aromata, et stacten et onycha,
galbanum quoque boni odoris, et thus lucidissimum,
faciesque thymiama compositum opere unguentarii
mistum diligenter, et purum et sanctificatione in
remissionem (Ibid.). » « Praedicare annum Domini
acceptum et diem retributionis (Luc. IV). » Et paulo
post intendentibus in eum dicit: « Quia hodie impleta
est haec Scriptura in auribus vestris (Ibid.). »
Sed et Paulus, qui semper a veteribus nos docet
transire ad nova, multa de Moyse et prophetis et
psalmis, suis scriptis inserit, ut est illud in Genesi:
« Factus est primus homo Adam in animam viventem (I Cor. XV).
» Quid igitur? Nunquid Vetus
Testamentum reprobasse dicendus est, qui in
Epistola ad Hebraeos ita scribit: « Tabernaculum
factum est primum, in quo erant candelabra, et
mensa, et propositio panum, quod dicitur sancta;
post velamentum autem secundum tabernaculum,
quod dicitur Sancta sanctorum, aureum habens thuriribulum,
et arcam testamenti circumtectam omni
ex parte auro (Hebr. 9), » et caetera, quae in eadem
Epistola de Veteri Testamento prosequitur.
Igitur nos sanctorum patrum exempla servantes,
plurima ab illo veteris observantiae cultu in ministerium
Novi Testamenti per ministros Ecclesiae
tractanda, apostoli et eorum successores transtulerunt,
ut est haec ipsa, de qua loqui incoepimus,
sacri chrismatis atque olei unctio, de qua olim sacerdotes
et reges, jubente Domino, ungebantur.
Nam in Exodo scriptum est ut populi offerant oleum,
dicente Domino: « Praecipe filiis Israel ut offerant
[afferant] tibi oleum de arboribus olivarum purissimum (Exod. XXVII).
» Nam, ut Isidorus ait, Olea
ipsa arbor est, fructus oliva, succus oleum. Est
autem olea arbor pacis insignis, et habet pinguedinem,
qua lassi atque infirmi artus recreantur, et
gratia praestatur luminis; cujus succus, dum offertur
a populo, simplex liquor est, per benedictionem
vero sacerdotum transfertur in sacramentum, sicut
de aqua baptismatis ante docuimus. Animales autem
haec non possunt percipere, sed fides sapiat quod
carnei oculi non possunt contemplari, ut fiat illud
quod ait Apostolus: « Invisibilia ipsius a creatura
mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur:
sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I).
» Unde beatus Augustinus, in psalmo XLIV,
explanat: Oleum visibile in signo est, oleum invisibile
in sacramento est. Oleum spirituale invisibile
est. Potest Deus per se oleum spirituale tribuere
sine corporali, sed propter animales aguntur visibilia,
ut invisibilia facilius capiantur. Apostoli denique
hac arte olei utebantur in redintegratione infirmorum,
et apostolici viri in consignatione neophytorum.
Sic enim scriptum est in Evangelio: « Exeuntes
praedicabant, ut poenitentiam agerent, et daemonia
ejiciebant, et ungebant oleo multos infirmos, et
sanabant (Marc. VI). » Unde, ait apostolus Jacobus:
« Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros
Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in
nomine Domini; et si in peccatis fuerit, dimittentur
ei (Jac. V). » Unde patet et ab ipsis apostolis hunc
sanctae Ecclesiae morem traditum, ut energumeni
et alii quilibet aegroti ungantur oleo pontificali benedictione
consecrato. Consignantur etiam, ut diximus,
neophyti de eo, ad cujus exorcismum jubetur
diabolus recedere a catechumeno, qui adhuc pro
mortuo deputatur, quia nondum est baptizatus.
Chrismalis autem unctio sanctificat viventem ex
mortuis, et Spiritus sancti gratiam in filium adoptionis
invitat.
Porro in veteri testamento Aaron a Moyse unctus
est, et filii ejus, qui in tabernaculo Dei ministraturi
fuerant, sicut Dominus locutus est ad Moysen, dicens:
« Accipe Aaron et filios ejus, et applicabis
ad ostium tabernaculi testimonii; cumque laveris
patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis
suis, et oleum unctionis fundes super caput ejus (Exod. XIX).
» Et iterum: « Pontifex, id est sacerdos
maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum
est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio
consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus,
caput suum non disco operiet, vestimenta non
scindet, et ad omnem | null | 718c167e-75fe-432c-899e-8a047df29eb2 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
mortuum non ingredietur
omnino. Sub patre quoque suo et matre non contaminabitur,
nec egredietur de sanctis, ne polluat
sanctuarium Dei, quia oleum sanctae unctionis Dei
sui super eum est (Levit. XXI). » Unde Psalmista ait:
« Unxit te Dominus Deus tuus oleo laetitiae prae
consortibus tuis (Psal. XLIV). » Quando consortes
nominavit, quos alios intuebatur nisi episcopos,
quos, Christi, vicarios spiritu prophetico ad regendam
sanctam Ecclesiam praevidebat, qui hanc
unctionis gratiam ab eo accepturi erant, qui est
verus sacerdos secundum ordinem Melchisedech?
Porro caput nostrum Christus est, ideo pontifex in
capite ungitur, qui Christi vicarius efficitur. Imitando
enim illum, qui est totius caput Ecclesiae, per hoc
unctionis mysterium fit et ipse caput Ecclesiae sibi
commissae. Et sicut Christus pro universa interpellat
Ecclesia, ita episcopus pro sibi commissa. In eo
autem quod ait propheta unctum Christum prae
consortibus suis, spiritualis gratiae donum, quo
Christus prae consortibus, id est caeteris sanctis,
unctus est, insinuat, cujus unctio illo expleta est
tempore, quando baptizatus est in Jordane, et Spiritus
sanctus in specie columbae descendit super
eum, et mansit in illo; in eo vero quod Christi consortes
unctos oleo dixit, materialis unctionis gratiam,
qua vicarii Christi, id est pontifices, perfunduntur,
insinuat. Nam si sacerdotalis gratiae
unctionem singularem solus sibi Christus retinuisset,
nequaquam Apostolus hanc caeteris gratiam inesse
doceret, cum ait: « Plures facti sunt sacerdotes
secundum legem, idcirco quod morte prohiberentur
permanere (Hebr. XVII). »
Igitur hunc unctionis morem in ordinandis episcopis
sancta adhuc servat Ecclesia; ipsi etiam episcopi
in consecrandis presbyteris, manus eorum
ungunt de oleo, ut mundi sint ad offerendum Deo
hostias, et largi ad caetera officia pietatis. Utrumque
enim designatur per oleum, et gratia curationis,
et charitas dilectionis, de qua Apostolus ait quia
« charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). »
Si quis autem objiciat: Cum Deus sine oleo
possit sanare infirmos, effugare daemones, sanctificare
suos, quare tanto studio observatur cultus
consecrationis olei? respondemus: Nonne antiqui
justi potuerunt Deo placere sine circumcisione?
Potuerunt utique; sed postquam eis praeceptum
fuit ut circumciderentur, nisi ita agerent, peccati
vinculis tenebantur. Unde beatus Augustinus ait:
« Antiqui justi, si non circumciderentur, non erat eis
peccatum; postea vero quam jussit Deus circumcidi
Abraham ejusque posteritatem, jam nisi fieret, grave
peccatum fuit. »
V. #De signis.@#
Signorum quoque usus a Veteri Testamento
sumptus est. In quo per Moysen Dominus jussit
fieri tubas argenteas ductiles, quas dum Levitae
tempore sacrificii clangerent, sonitu dulcedinis populus
commonitus, ad tabernaculum foederis ad adorandum
festinaret, quarum etiam clangore hortatus
ad bellum tela prosterneret adversantium, et fortitudo
inimicorum eo sono exterrita in se deficeret.
Nam legimus quia, ante arcam foederis, per clangorem
tubarum muri Jericho, quibus adversantium
cingebatur exercitus, corruerunt. Ad huuc modum
in sancta ecclesia hodie tintinnabula fiunt, ut per illorum
tactum fideles ad gremium matris ecclesiae invitentur,
ut, depositis curae saecularis occupationibus,
discant se armare adversus spirituales incursus. Et
sicut fit ut audita bellica tuba milites ad praelium
animosius accendantur, hostilis impetus formidine
fusus dispergatur: ita, exterritis turbis nocentibus,
confortetur ad Dominica bella per signum populus
evocatus; et, procul pulsis aereis potestatibus, conventus
Ecclesiae manu angelica servetur.
VI. #De sacris ordinibus.@#
Veniendum est autem ad sacratissimos ordines,
quos vesanae mentis pertinacia vos rejicere audimus.
De quibus primo notandum est quia eos qui magis
sunt in Ecclesia necessarii, Apostolus denominat, et
eorum mores depingit sine quibus non potest rite
immolatio altaris celebrari, id est levitas et sacerdotes.
Ut enim sine retractatione sacerdos circa
hostias vigilat, necessarius est diaconus ad ministrandum
ea quae necessaria sunt sacerdoti. Caeteri
ordines his subjecti sunt; crescente namque
Ecclesia, crevit officium ecclesiasticum; ut enim
multitudini Ecclesiae subveniri possit, adjiciuntur inferiores
in adjutorio praepositorum. De quibus sunt
ostiarii, id est, janitores, qui pervigili cura sanctae
ecclesiae januam servant, et thesauros domus Dei
custodiunt, per quos accessum habemus in templum
Domini, qui ait: « Ego sum ostium (Joan | null | ea767ebf-b9fb-4c66-bc7a-f8d5d3741339 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. X). » Hi
suscipiunt eos quos praerogativa fidei invitat, et excludunt
illos qui ab unitate disjuncti sunt, quibus
dicturus est Dominus: « Nescio vos. » Post instituuntur
lectores, id est, Dominici verbi relatores, de
quibus Apostolus ait: « Alii datur sermo sapientiae
secundum eumdem Spiritum (I Cor. XII). » Hi sunt
qui distincte atque ordinate modulantes in ecclesia,
sanctis moribus fideles instruunt. Deinde sunt exorcistae,
qui per impositionem manuum et benedictionem
sacerdotalem sumunt potestatem abjiciendi spiritus
immundos, et gratiam curationum; de quibus
Dominus in Evangelio: « In nomine meo daemonia
ejicient (Matth. VII). » Quam effugandorum daemonum
potestatem, nulla manuum impositione aut sacerdotalis
benedictionis praerogativa donati, olim quidam
usurpare volentes, ab obsessis corporibus daemones
per exorcismum tentabant ejicere, sicut de
filiis Scevae Judaei Liber apostolorum commemorat.
Qui cum in nomine Jesu, quem Paulus praedicabat,
spiritus immundos exorcizarent, concito indignantis
spiritus furore vexati, temeritatisque ausum ultore
spiritu luentes, audierunt increpantis responsum hoc
modo: « Jesum novi, et Paulum scio: vos autem
qui estis? et continuo insiluit in eos spiritus immundus (Act. XIX).
» Quibus illa sui poena furoris sane
dedit indicium quia non erant ex eorum numero
quibus hoc donum gratiae auctoritate sacerdotali
praestitum fuerat. Hos sequuntur acolythi, id est,
ceroferarii, qui ignem verbi coelestis, quo illuminentur
fratres ad agnoscendum, et inflammentur ad
diligendum Deum, praedicando ministrant. Subdiaconi
vero hi sunt, qui oblationes a populis in templo
Domini suscipiunt, et officiis deserviunt Levitarum,
in offerendis vasis corporis et sanguinis Domini, et in
administrandis his quae aguntur circa altaris officia.
Cui vero otium fuerit Vetus Testamentum revolvere,
inveniet ab eo hos sumpsisse exordium, nec
minus etiam eos qui supersunt, id est, Levitas et
sacerdotes, quorum gradus quia altior est, paulo plus
in eis nobis est immorandum. Nam, sicut liber Numerorum
refert: Locutus est Dominus ad Moysen,
dicens: « Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu
Aaron sacerdotis, ut ministrent ei, et excubent,
et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis
coram tabernaculo testimonii, et custodiant
vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. » De
his scriptum est, in Actibus apostolorum, quia « convocantes
duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt:
Non est aequum nos derelinquere verbum
Dei et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres,
viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu
sancto et sapientia, quos constituamus super hoc
opus; nos vero orationi et ministerio verbi erimus
instantes. Et placuit sermo coram multitudine, et
elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu
sancto, et Philippum et caeteros, quos statuerunt
ante conspectum apostolorum; et orantes imposuerunt
eis manus (Act. VI). » Ex hinc jam decreverunt
apostoli, vel successores apostolorum, per omnes
ecclesias septem diacones, qui sublimiori gradu caeteris
circa aram Christi quasi columnae altaris assisterent.
De his Paulus, cujus vos doctrinam tenere
dicitis, scripsit ad Timotheum. Nam cum praemisisset
episcopum debere irreprebensibilem esse, sobrium,
prudentem, moribus ornatum, continuo intulit:
« Diaconos similiter pudicos, non bilingues,
non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes
habentes mysterium fidei in conscientia pura; et hi
probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen
habentes (I Tim. III). »
Presbyterorum ordo quoque exordium sumpsit a
filiis Aaron, qui tunc sacerdotes vocabantur in Veteri
Testamento, nunc autem presbyteri vocantur. Porro
hi praesunt Ecclesiae Christi, et in confectione corporis
et sanguinis Domini consortes cum episcopis
sunt, similiter et in doctrina populorum et in officio
praedicandi. De his Paulus apostolus scribit ad Titum:
« Hujus, inquiens, rei gratia reliqui te Cretae,
ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates
presbyteros, quemadmodum ego tibi disposui, si quis
sine crimine est (Tit. I). » Et in prima ad Timotheum
Epistola: « Noli, inquit, negligere gratiam quae in
te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione
manuum presbyterii (I Tim. IV). » Igitur cum
presbyteri ordinantur, per impositionem manuum sacerdotalis
gratiae donum suscipiunt. De quibus in libro
Numerorum scriptum est: « Congrega mihi septuaginta
viros de senioribus Israel; quos | null | b4f152b6-5817-474e-b3fe-c4daaf896ad5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tu nosti
quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad
ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare
tecum, ut descendam et loquar tibi, et auferam de
spiritu tuo, tradamque eis (Num. XI). » Et paulo
post: « Descendit Dominus per nubem, et locutus
est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse,
et dans septuaginta viris (Ibid.). » De his etiam, in
Actibus apostolorum, scriptum est quod, cum venisset
Paulus apostolus Miletum, miserit Ephesum,
et vocaverit presbyteros ejusdem Ecclesiae, quibus
inter caetera ait: « Attendite vobis et omni gregi,
in quo vos Spiritus sanctus posuit pascere Ecclesiam
Domini, quam acquisivit per sanguinem suum #(Act.
XX)@#. » Sed et Petrus in prima Epistola: « Presbyteros,
inquit, qui in vobis sunt, obsecro consenior
et testis Christi passionum, et ejus quae in futuro
revelanda est gloriae communicator; pascite, qui
est in vobis, gregem Dei, providentes non coacte,
sed spontanee, secundum Deum; non turpis lucri
gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in clerum,
sed forma facti gregis ex animo; et cum apparuerit
Princeps pastorum, percipietis immarcessibilem
gloriae coronam (I Petr. V). »
Denique pontificalis sacerdotii ordo initium sumpsit
ab Aaron, sicut dicit Isidorus, quanquam et
Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post
hunc Abraham, Isaac et Jacob; sed isti spontanea
voluntate, non sacerdotali auctoritate ista fecerunt.
Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen
accepit, primusque pontificali stola indutus victimas
obtulit, dicente Domino ad Moysen: « Accipe, inquit,
Aaron et filios ejus, et applicabis ad ostium
tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum
filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est,
linea, et tunica, et superhumerale et rationale,
quod constringes balteo; et pones tiaram in capite
ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum
unctionis fundes super caput ejus (Exod. XXIX). »
In Novo autem Testamento post Christum pontificalis
ordo a Petro coepit; ipsi enim primum datus est
pontificatus in Ecclesia Christi, sicut dicit Dominus:
Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam (Matth. XVI). » Hic ergo ligandi
solvendique potestatem primus accepit, primusque
ad fidem populum virtute praedicationis adduxit.
Siquidem et caeteri apostoli cum Petro pari consortio
honoris et potestatis acceperunt, et ipsis apostolis
ordinantibus successerunt episcopi, qui sunt constituti
per mundum in sedibus apostolorum, qui non
jam ex gente carnis et sanguinis eliguntur sicut
primum, sed pro uniuscujusque merito, quod in
eum divina gratia contulit.
Quod autem per manus impositionem a praecessoribus
Dei sacerdotibus episcopi ordinantur, antiqua
institutio est. Sic enim patriarcha Isaac, manum
super caput Jacob imponens, benedixit ei; similiter
et Jacob filiis suis; Moyses, super caput Josue
manum imponens, dedit ei spiritum virtutis et
ducatus in populo Israel. Sic et suppletor legis et
prophetarum, Dominus noster Jesus Christus,
apostolos benedixit. Et in Actibus apostolorum ex
praecepto sancti Spiritus Paulo et Barnabae apostolis
manus imposita est in episcopatum, et sic missi
sunt ad evangelizandum. Caput enim principale
mentis designat; et sicut mente corpus regitur, ita
per episcopos Ecclesia, quae est corpus Christi,
regitur. De his Paulus apostolus ad Titum: « Oportet,
inquit, episcopum irreprehensibilem esse, sicut Dei
dispensatorem (Tit. I). » Et ad Timotheum ait:
« Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat;
oportet enim episcopum irreprehensibilem
esse, sobrium, prudentem (I Tim. III). » Et item:
« Admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae in
te est per impositionem manuum mearum (II Tim.
I). » Jam vero, quod saeculares viri nequaquam ad
ministerium Ecclesiae assumantur, eadem apostolica
auctoritas docet et dicit: « Manus nemini
cito imposueris (I Tim. V). » Et iterum: « Non
neophytum, ne in superbia elatus (I Tim. III), »
putet se non tam ministerium humilitatis quam
administrationem saecularis potestatis adeptum, et
in condemnationem superbiae sicut diabolus per
jactantiam dejiciatur. Non enim valebit saecularis
homo sacerdotii magisterium implere, cujus nec
officium tenuit, nec disciplinam cognovit, sed neque
docere potest quod non didicit.
Quod | null | c506b58e-0394-407c-9596-58900b5c6e5a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
cum ita sit, stultum et cunctis catholicis
abominabile fit quod putatis vos posse dare quod
non accepistis; nec quibus in locis, nec quibus
ministris detur aliquod gratiae donum, differentiam
facitis; sed in lucis, aut in breviis, aut etiam intra
pudenda septa latrinarum vestras phantasias atque
sacrilegas incantationes, quasi quoddam sanctificationis
mysterium, super eos agitis quos erroris
vestri consortio admiscere potestis. Qua in re Paulum
apostolum, quem vestrum doctorem mentimini,
vestrum potius sentietis accusatorem, qui ad Timotheum
scribens, ait: « Certa bonum certamen
fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus
es, et confessus bonam confessionem (II Tim. VI). »
VII. #De sepultura.@#
De sepultura etiam, quam praeter ullum salutis
compendium avaritiae sacerdotum ascribitis, sermocinabimur.
Asseritis quidem nihil differre utrum
mortui in atriis domus Domini, an aliis in quibuslibet
locis sepeliantur, fingentes nullum praetendi
mysterium sanctitatis, praeter quod de ipso pretio
sacerdotes sibi coacervant pecuniam. Sed si sanctae
matris Ecclesiae sinum fidelibus vivis derogare
praesumitis, nec mirum si vultis derogare et
defunctis. Verum, quia de Ecclesia superius certissime
tractavimus, de sepultura etiam aliquid disseramus.
Porro cum fideles Christiani temporalem
vitam in unitate Spiritus sancti sub mysterio
catholicae fidei in hac temporali Ecclesia communiter
exigunt, ut per hanc ad coelestem perveniant,
ubi, rogo, debent corpora eorum
post resolutionem rectius quam in sinu matris
Ecclesiae tumulari? Sicut enim temporali ecclesiae
temporaliter vivendo per fidem adhaerent,
ita et temporaliter moriendo in sinu ipsius requiescunt,
diem videlicet resurrectionis et intemporalis
Ecclesiae gloriam exspectantes. Haec est enim
mater credentium, quae natos ad mortem regenerat
ad immortalitatem, quae filiorum corpora servat sane
ad tempus sopita, in generali tamen resurrectione
ad immarcessibilem gloriam suscitanda. Si ergo in
tanto lumine veritatis caliginem erroris non deponitis,
dicite unde spiritus vitae aeternae vobis promittitis.
In sancta quippe Ecclesia Deo renati offerimus,
et per ipsam juxta piae conversationis qualitatem ad
aeternitatem tendimus. Caeterum cum resolvimur, in
ipsa sepulti quiescimus, et juxta speciem mortis
imitamur futurae beatudinem resurrectionis.
Qui ergo hoc Christianae fidei unicum pignus non
amplectitur, a compage corporis Christi procul dubio
divellitur. Ad hujus vero fidei unitatem pater Abraham
se noverat colligendum, cum ab Ephron duplicem
sepulturam emeret; quam etsi sine pretio
posset habere, tamen, ne cum improbis videretur
participari, aestimavit potius comparare. Ibi nimirum
Saram uxorem sepelivit, et ipse postea sepultus est,
necnon Isaac cum Rebecca. Illuc etiam Jacob, cum
in Aegypto mori debuisset, filios suos sepeliendum
se reportari commonuit. Josephus vero, filius suus,
antequam moreretur, quodam prophetico contuitu
dixit ad fratres suos: « Post mortem meam Deus
visitabit vos, et ascendere faciet de terra ista ad
terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob patribus
nostris. Cumque ascenderitis, asportate ossa
mea vobiscum de loco isto (Gen. L), » ad patriam
videlicet sepulturam. Quod et isti fecerunt. Tobias
vero, vir plenus Spiritu sancto, filium suum monuit
ut, cum ipse moreretur, funus suum curaret, et
juxta eum sepeliret uxorem suam. Notandum enim
quod sancti patres non solum in vita, sed post mortem
ab alienigenis dissociari volebant; quippe unitatem
futurae Ecclesiae praetendentes, quae seorsum
fidelibus aggregatis profanos cultus abhorret.
Quod si Abraham sepulcrum sibi pretio coemisset,
cum gratis posset habere, cur non potius et nos in
sepulturis nostris sanctam Ecclesiam quolibet munere
donabimus, quod et ad remedium vivis, et ad
veniam prosit defunctis? Si autem objicitis quia hoc
magis avaritia sacerdotum exigit, nec quidem nos
negamus quin aliqui hoc faciant; faciunt enim aliqui.
Nec mirum, cum ex duodecim apostolis unus
avaritiae inhiasset. Sciendum vero quod vitio malorum
boni depravari non debent, aut divina mysteria
infamari. Quidquid enim fiet in nomine Domini,
praemio vacabit. O vos caeci et errantes, Dominicis
verbis vos increpo! Nescientes legem, quare non
scrutamini Scripturas? Hoc habet plane liber Regum,
quod reges israeliticae plebis in uno loco omnes
sepelirentur, exceptis pravis et impoenitentibus.
Quod si poenitentes admissa correxerint, cum caeteris
sepulturam sortirentur. Unde datur intelligi quod,
cum Salomon cum caeteris tumuletur, veniam criminum
meruisset, licet sua poenitentia non legatur.
Ad hoc autem et alia multa quae de sepultura occurrunt
mysteria | null | f8dd9a1b-3f0f-4eec-8277-aab2c1082a3d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ipsius Salvatoris eo etiam affuit
providentia, quod crux sancta in qua pependit, super
tumulum protoparentis Adam, ut tradunt doctores,
figeretur. Nec vacat quod pretio ejus sanguinis ager
Haceldama emitur, ubi peregrinorum corpora tumulantur:
revera enim ejus sanguine Ecclesia comparatur,
in cujus sinu pauperes Christi quiescunt.
VIII. #De poenitentia.@#
Quoniam quidem superius regenerationis mysterium
nihil esse dixistis, ob hanc scilicet causam,
quia quidquid ex operibus Satanae baptizandus abdicare
se profitetur, postmodum in vita repetere non
timet: ex qua sententia poenitentiae derogare videmini
et caeteris quae Deus ad peccantium reconciliationem
remedia contulit; restat nobis adhuc super
hujusmodi insudare. Necdum enim incredulitatis
vulnus ad vivum usque attigimus, quod quidem nos
medicantis verbi ferramento opus est recludere,
unde latentis putredinis sanies in apertum erumpat.
Sciens certe divina providentia neminem, baptismatis
gratia renovatum, ad superandas diaboli insidias
et vincendas carnis concupiscentias esse idoneum,
ne quis post lapsum in desperationis foveam corruat,
adversus singula vitiorum vulnera reservavit convenientia
reparandae salutis medicamenta, parans
superbis humilitatem, invidis charitatem, luxuriosis
continentiam, gulosis parcimoniam, lapsis poenitentiam,
et caeteris quibusque vitiis congrua medicamenta,
per quae peccator quasi quadam baptismi
regeneratione Deo reconcilietur. Sed ut de reliquis
sileam, quoniam poenitentiam abjicitis, cum tamen
Evangelii auditores vos esse dicitis, interrogo vos
quid Dominus in Evangelio esse voluerit quod ait:
« Gaudeo super uno peccatore poenitente, quam
supra nonaginta novem justos qui non indigent
poenitentia (Luc. XV). » Et alibi: « Non veni vocare
justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX). »
Satis certe superque abundant exempla poenitentiae,
per quae, revelante Scriptura, multos de tumulo vitiorum
et morte animae resuscitatos cognovimus, de
quibus multos, ante electionem in malitia sua perdurantes,
per poenitentiam resipisci cognovimus;
plurimos vero post electionem lapsos, sed postea
poenitentiae remedio in pristinam gratiam relocatos.
De quibus beatum Petrum primum in medium introducimus,
qui, dum poenitendo fleret culpam
negationis, non solum priorem gratiam reimpetravit,
sed inter omnes totius Ecclesiae, quae in terris et in
coelis est, primatum accepit. Quin etiam prodigum
filium, a gratia paterna privatum, in Evangelio
audivimus poenitendo non solum in gratiam patris
redisse, sed et stolam primam, quam amiserat,
recepisse. Primam cum audis, non novam intelligas,
sed antiquam, quia prioris innocentiae vestem, qua
se peccando exspoliaverat, poenitendo reparavit.
Denique qui doctrinam apostolicam suscipitis,
oportet audire qualiter Paulus fornicantem fratrem
compellat ad poenitentiam: « Omnino, inquit, auditur
inter vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec
inter gentes, ita ut uxorem patris quis habuerit. Et
vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut
tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. Ego
quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam
judicavi, ut praesens, eum qui sic operatus est, in
nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis
et meo spiritu cum virtute Domini Jesu, tradere hujusmodi
Satanae in interitum carnis, ut spiritus
salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi #(I Cor.
V)@#. » Et alibi: « Timeo ne, cum venero, humiliet
me Deus apud vos; et lugeam multos ex his qui
ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super
immunditiam, et fornicationem, et impudentiam
quam gesserunt (II Cor. XII). » Quid enim tradere
hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus
salvus fiat, aliud est, nisi hunc quod per incontinentiam
carnis deliquerat, per tribulationem carnis
poenitendo diluere, ut carnis titillantis rubigine poenitentiae
camino excocta, spiritus purior in diem
Domini salvus fiat? Unde ipse, postmodum dicit se
timere ne lugeat de eorum interitu qui non egerunt
poenitentiam super immunditiam et fornicationem
suam.
Denique in ecclesiastica Historia quemdam juvenem
apud Ephesum audivimus a beato Joanne apostolo
in monasterio reclusum; qui, catholicis disciplinis
instructus, et baptismatis gratiam adeptus,
post mula religiosae conversationis exempla, diabolicae
suasionis spiritu agitatus monasterium deseruit,
et inter sylvas et lustra ferarum homicidiis, furtis et
omnigenis flagitiis depravatus est. Quem cum apostolus
requisitum ad Ecclesiam revocaret, et miser
ille ob magnitudinem criminum nullam reparandae
salutis spem se habere diceret, beatus Joannes
jurisjurandi sacramento ei spem veniae promittit.
Dehinc jejuniis et orationibus eum intra paucum
tempus ita | null | a8ac6baa-5a7d-4fe8-bfcc-5c35e3598ce9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
reddidit emendatum, ut caeteros anteiret
sanctitate, et ipsius Ecclesiae regimen illi Apostolus
commendaret, praebens per hoc magna exempla
verae poenitentiae et documentum ingens regenerationis,
atque insignia quaedam et tropaea visibilis in
eo resurrectionis ostendens. Verum qualiter idem
Joannes apostolus angelo Ecclesiae Ephesi scribat,
animadvertite: « Memento, inquit, unde excideris,
et age poenitentiam, et prima opera fac; alioquin
veniam tibi, et movebo candelabrum tuum de loco
ejus (Apoc. II). » Exstat unum, quod ad commendandam
poenitentiae vim sufficiat, exemplum. Senatoris
cujusdam filiam Deo consecratam vir quidam,
concupiscentiae furiis agitatus, quondam eo usque
adamavit ut per maleficos immundum spiritum consuleret.
Cui cum spiritus malignus desiderii effectum
promitteret, si Christo abrenuntiare vellet, ille non
solum acquievit, verum abrenuntiationis chartam
manu propria scriptam illi donavit; sicque sponsoris
sui arte virginis amplexum adeptus, non post
multo amare deflebat stupri mercede auctorem suum
negasse. Tandem beato Basilio Cappadociae civitatis
episcopo omnem rei ordinem confessus, in quodam
conclavi per tres dies sub poenitentiae satisfactione
recluditur, ubi infestantis spiritus convicia multa
patitur. At vir beatus, convocata in ecclesiam cleri
ac populi multitudine, non destitit orare ad Dominum,
donec validissimo orationis certamine scriptum
de manu diaboli extorsit, et cunctis intuentibus demissam
per aerem chartam recepit.
Absit igitur a fidelium mentibus hanc vestram
exsecrabilem audire doctrinam, ut lapsis, post electionem,
poenitentiam nequaquam proficere credant!
cum luce clarius est post perpetrata scelera homines
per eam redire ad innocentiam. Quam quidem adeo
efficacem, adeo potentem ad abolenda peccata experti
sumus ut, etiamsi in ultimo vitae spiritu quis
admissorum poeniteat, et publica lamentatione commissa
prodantur, fructum tamen et spem veniae
salutaris non perdat, quia propositum, quod decrevit
salvare quod perierat, non potest immutari; et ideo
quia voluntas ejus non mutatur, etiamsi tempus
emendationis non conceditur, si tamen in supplici
confessione vita exceditur, fideli proposito venia
non negatur ab illo qui non vult mortem peccatoris,
sed ut convertatur a perditione poenitendo, et salvatus
miseratione Domini vivat. Quod autem objici
poterat de peccato ad mortem, cui nulla patet ad
veniam consolatio, id quidem eorum est qui, in
desperationis foveam corruentes, nihil prorsus, quo
inde eximi valeant, sibi reliquerunt.
IX. #Quod poenitentia post mortem prosit.@#
Verum, ne quis poenitentiam solis vivis et non defunctis
proficere credat, multos qui a saeculo transierant,
suorum pietate viventium a poenis relevatos,
Scriptura teste, comperimus, dum pro eis sacrificium
Mediatoris offertur, vel eleemosynae fiunt, vel quis
vicariam poenitentiae solutionem defuncto amico
persolvit, dum quod aeger praeventus morte non potuit,
vivus supplet amicus. Quod quia caeci lumine
fidei non solum refugitis credere, sed penitus destruere
tentatis, non vere, ut asseritis, Evangelii
auditores estis. Nam ipsa Veritas dicit quia: « Si
quis in Spiritum sanctum blasphemiam dixerit,
neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro (Matth. XII).
» In qua sententia, in Dialogo suo
beatus ait Gregorius, datur intelligi quasdam culpas
in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse relaxari.
Quod enim de uno negatur, consequens intellectus
patet quod de quibusdam conceditur; sed hoc
de parvis minimisque peccatis credendum est, sicut
est continuus otiosus sermo, immoderatus risus, vel
ali. . . . . curae familiaris, et caetera, sine quibus
vita humana non agitur, quae etiam post mortem
gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint
laxata; quae per ignem purgatorium post mortem
ipse paulo post dicit purgari, si in hac vita positus
hoc bonis actibus, ut illic obtineat, aliquis promereatur.
Unde jure a sanctis doctoribus purgatorius
ignis esse dicitur, quod per eum peccata aliqua
purgantur, prout viventes, aut eleemosynis, aut sacrificiis,
aut certe, sicut ante diximus, vicaria poenitentiae
solutione obtinere possunt. Unde et Paulus
ait quia: « Vir fortissimus Judas, collatione facta,
misit Jerosolymam duodecim millia drachmas argenti,
offerre eas pro peccatis mortuorum, juste et religiose
cogitans de resurrectione; nisi enim eos qui ceciderant
resurrecturos speraret, superfluum videretur
et vanum orare pro mortuis. » Deinde dicit:
« Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis
exorare, ut a peccato solvantur (II Mach. XII | null | 423d9dc2-50c5-4001-88e2-dd1ee37e0181 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
). »
Constat igitur, ut diximus, talium operum pretio
defunctos posse a peccatis absolvi, alioqui Paulus
apostolus, cujus vos auditores esse mentimini, nequaquam
audiendus esset, qui dicit lignum, fenum,
stipulam, id est, peccata minima atque levissima
igne purgatorio facile consumi; quibus nimirum
non purgatoria, sed aeterna supplicia inferrentur, nisi
talibus hostiis promeruissent igne purgatorio resolvi.
X. #De connubiis.@#
De connubiis vero, quae vos contra evangelica et
apostolica decreta sacrilega mente abominanda judicatis,
dicentes conjugatos in sortem fidelium nequaquam
computandos, multa sanctorum Patrum
occurrunt exempla quae ad infidelitatis hujus blasphemiam
confutandam satis sufficiant. De quibus
nos responsuros quodam discretionis gubernaculo
nostri sermonis carinam subigere oportet, ne, quasi
inter duos scopulos naufragium incurrentes, occasionem
demus in alterutrum, scilicet aut omnes indiscrete
a conjugiis exterrendo, aut omnes indiscrete
ad connubia commonendo. Porro sicut inter saeculares
et ecclesiasticos viros quaedam ordinis discretio
est, ita et conversatio eorum quadam discretionis
ratione servanda est. Nam vir ecclesiasticus, postquam
relicta saeculi militia in sortem Domini computatur,
non potest, salvo professionis suae cingulo,
conjugali toro se iterum mancipare. At viris saecularibus,
qui nulli ecclesiastici regiminis jugo sunt
obnoxii, nec evangelica, nec apostolica decreta legitima
praejudicant connubia, si tamen sciunt omni
tempore sibi debere esse subjectam conjugii voluptatem,
et si discernunt certa concubitus tempora,
quando coeundum, et quando ab uxoribus sit abstinendum.
Non enim talia connubia beneplacita sunt
Deo, quibus homines ad luxuriam et delicias, instar
animalium, provocantur, qui Deum a sua mente
excludunt, et suae libidini vacant, sicut equus et
mulus. Qui autem ita conjugio utitur, ut cum timore
Dei in amorem filiorum potius intendat, quam ut
petulantis carnis appetentiam expleat, hunc culpa
conjugii de sorte fidelium non privabit.
Falluntur igitur qui conjugatos a regno Dei exterminandos
affirmant, praesertim cum in Evangelio
hujusmodi testimonium habeamus, et apostolica traditio
talem humanae consuetudinis legem multis in
locis confirmet. De qua re hoc unum ex ore Veritatis
testimonium proferimus.
Nam, Pharisaeis tentantibus si liceret homini uxorem
suam dimittere quacunque ex causa, ille respondens
ait: « Non legistis quia qui fecit, masculum
et feminam ab initio fecit eos, et dixit: Propter
hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit
uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam
non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit,
homo non separet (Matth. XIX). » Requirentibus
autem illis, ut quid Moyses mandasset dari
libellum repudii et dimittere, ait illis: « Quoniam
Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere
uxores vestras; ab initio autem non fuit
sic. Dico autem vobis quia quicunque uxorem, nisi
ob fornicationem, dimiserit, et aliam duxerit, moechatur (Ibid.).
» Petrus autem in Epistola sua ait:
« Mulieres subditae sint viris suis, ut et si qui non
credunt verbo, per mulierum conversationem sine
verbo lucrifiant (II Petr. III). » Et paulo post: « Sic
enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes
in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris, sicut
Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans (Ibid.).
» Et iterum: « Viri similiter cohabitantes
secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri
impertientes honorem (Ibid.). » Unde et beatus
Paulus ad Corinthios ait: « Bonum est homini non
tangere mulierem; propter fornicationem autem
unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque
virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter
et uxor viro (I Cor. VII). » Et paulo post:
« His autem qui in matrimonio juncti sunt, praecipio
non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere;
quod si discesserit, manere innuptam, aut
viro suo reconciliari; et vir uxorem non dimittat.
Si quis frater uxorem habeat infidelem, et haec
consentit habitare cum illo, non dimittat illam; et
si quae mulier habet virum infidelem, et consentit
habitare cum illa, non dimittat virum; sanctificatus
est vir infidelis per mulierem fidelem (Ibid.).
» Et rursus cum de virginibus praeceptum
Domini se non habere diceret, conversus ad conjugatos
ait: « Existimo hoc bonum esse propter instantem
necessitatem, quoniam bonum est homini
sic esse. Alligatus es uxori? | null | 758a7b95-89e5-4f52-a3ac-5528d82daf92 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
noli quaerere solutionem;
si autem acceperis uxorem, non peccasti (I Cor. VII).
» Scribit autem ad Ephesios ita: « Mulieres
viris suis subditae sint, sicut Domino; quoniam vir
caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae (Ephes. V).
» Et iterum: « Viri, diligite uxores
vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ibid.). »
Et iterum: « Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit (Ibid.).
» Scribit autem et ad Titum hoc modo:
« Adolescentulas doce ut viros suos ament, filios diligant,
prudentes, sobriae, domus habentes curam,
subditae suis viris (Tit. II). » Et ad Timotheum:
« Adolescentulas, inquit, viduas devita; cum enim
luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt; habentes
damnationem, quia primam fidem irritam
fecerunt. Volo ergo juniores nubere, filios procreare,
matresfamilias esse, nullam occasionem dare maledicti
gratia; jam enim quaedam conversae sunt retro
Satanam (I Tim. V). » Et ad Colossenses: « Viri,
inquit, diligite uxores vestras, et nolite amari esse
ad illas (Coloss. III). »
Cum igitur haec humanae consuetudinis lex tantis
divinae auctoritatis fulciatur institutis, nimirum abjicienda
est vestrae haereseos ac penitus conculcanda
doctrina. Nam si conjugalis societas homini causa
esset perditionis, qui venit perditos reparare nullum
daret hujus copulae documentum, nullum praeceptum.
Paulus denique, qui tanto charitatis igne flagrabat
ut etiam pro fratribus anathema fieri optaret,
nullum super hujusmodi daret consultum, si hoc ad
detrimentum animae spectare intellexisset. Sed de
his satis ad praesens dictum.
XI. #De confessoribus.@#
Jam vero quis non videat vos in hoc divini judicii
et Christianae communionis reos esse, quod adversum
beatissimos Christi confessores pravi dogmatis
seditionem sacrilego ausu movetis, dicentes, praeter
apostolos et martyres, neminem jure venerari, in
confessoribus nullum donum virtutis esse, nec ab
eis aliquam salutis gratiam posse spectari, quorum
corpora, in cineres resoluta, nihil a mortuis animalibus
differre videntur. Petrus certe apostolus
datam sibi a Domino ligandi atque solvendi potestatem;
hanc quoque beato Clementi, Lino etiam et
Anacleto ipse tradidit; caeteri quoque apostoli eamdem
gratiam successoribus suis, id est, sanctis
doctoribus atque confessoribus reliquerunt; quorum
quidam gladio occubuerunt, alii in pace Ecclesiae
quieverunt.
Sed non idcirco ab hominibus injuste venerantur,
quia percussoris gladium non senserunt. Verum si
ratio temporum non potuit praestare martyrium,
gloria tamen martyrum non carent, quia et voto
et virtute et potuerunt esse martyres et voluerunt.
Nam et illi pro spe aeternitatis multas humanorum
dolorum pertulere passiones, famem, vigilias, nuditates,
jejunia, opprobria invidorum, insectationes
malorum, curam pro infirmantibus, sollicitudinem
pro periclitantibus, gemitum pro pereuntibus, cum
flentibus flentes, cum scandalizantibus urentes.
Quinetiam adversum humanae spiritualisque nequitiae
diversa certamina semper in eis emicuit fortitudo
vincendi, patientia exspectandi, aequanimitas
sustinendi. Quibus etsi percussor deesset, ipsi sibi
percussoris ministerium suppleverunt. Nam quid in
eis carnifex aliud feriret quam corpus? Et certe
quod ad momentum percussor faceret, ipsi sibi longo
cruciatu intulerunt, dum carnis concupiscentias in
se occiderunt, et quod suave, quod dulce, quod voluptuosum
fuerat, ademerunt.
Porro poenalis carcer eis non defuit, qui se inter
angustam aridioris vitae custodiam a mundi illecebris
concluserunt, quorum mens lucidissima, manus
plenae munditiae, eo quod in mensa altaris sacrosancta
corporis et sanguinis mysteria celebrantes,
et in sui cordis penetralibus hostiam vivam Deoque
placentem, id est, semetipsos sine macula atque
admistione pravi operis offerre non desistunt. Et,
sicut diximus, licet percussoris non sensissent gladium,
tamen, per vitae meritum Deo digni, martyrio
non privantur, quia martyrium non solum effusione
sanguinis, sed abstinentia peccatorum perficitur;
alioquin longe a vero differre videbitur quod ex ore
Veritatis ad duos fratres filios Zebedaei dictum est:
« Calicem quidem meum bibetis (Matth. XX). » Cum
unum quidem gladio occubuisse, alterum in pace
Ecclesiae quievisse legamus.
Sed neque ullo auctorum exemplari ostendunt
beatam Dei genitricem Mariam gladio vitam finisse, et
si per Spiritum sanctum Simeon propheta passuram
illam dixerat: « Et tuam, inquiens, animam pertransibit
gladius (Luc. II). » Unde beatus Hieronymus
in hoc animam ejus gladium pertransisse | null | d4edf2aa-a29a-4e62-a1cc-f1ba31ba4a3e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
dicit
quod, in mortem Christi, compassionis atque doloris,
gladium sensit, dum per eximiae dilectionis vim
mortem Christi suam fecit. Philippum etiam apostolum
et Lucam evangelistam non per passionis
certamen, sed per pacem a saeculo migrasse legimus.
Postremum vero quis tam lapidei cordis est ut, ad
quorum tumulum aegros venientes citatam salutem
vident reportare, eorum merita apud aeternum judicem
vivere non credat? sed quis post apostolos Martino,
quis Benedicto in miraculis potentior?
Sed fortasse objicitis quia multi in nomine Christi
mira operati sunt, et tamen post a Domino reprobati
sunt. De quibus in Evangelio Dominus:
« Multi, inquit, venient dicentes: Domine, nonne in
nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia
ejecimus? (Matth. VII.) » Quibus dicturus est Dominus:
« Amen dico vobis: Nescio vos; discedite a
me omnes, operarii iniquitatis (Ibid.). » Quorum
vita quidem, quia non concordabat verbis, idcirco a
Domino reprobatur. Quod autem videntur operari,
non suis meritis, sed Christi nomini imputatur.
Ejecti namque daemones, non eos, sed Christi nomen
fugerant, quod quondam in filiis Scevae cujusdam
Judaei patuit, qui, sicut superius diximus, per exorcismum
daemones in nomine Jesu, quem Paulus praedicabat,
ab obsessis corporibus tentabant ejicere,
qui, concito indignantis spiritus furore vexati, audiunt:
« Jesum novi, et Paulum scio; vos autem qui
estis? Et continuo insiluit in eos spiritus immundus (Act. XIX).
» Quibus illa sui poena furoris sane dedit
indicium quia non erant ex eorum numero quorum
vita sanctitatis concordabat sanctae praedicationi.
Eorum vero corpora terrae mandata declarant quales
utrique in vita exstiterant, cum illi quotidie miraculis
vivere, isti nulla virtutis indicia ex se posse
dare videantur.
Nam in sancta Ecclesia plena redundant miraculis
volumina, quae ad sanctorum confessorum tumbam
fieri conspiciuntur, cum reprobi post clausas in inferno
animas et sepulcris recondita corpora, nulla
sancti meriti relinquunt indicia, propter quod aliquando
diabolus ad decipiendos homines phantasticae
lucis signa ad eorum ossa demonstrat, ut ex
hoc ad usum venerationis deceptas mentes invitet,
sicut tempore beati Martini legimus approbatum;
qui vulgi errore dicatum monasterium, tanquam in
honore martyris, super latronem inveniens, verbi
sui imperio jussit sepultum confiteri quia nihil sibi
cum sanctis fuerat commune, sed suorum scelerum
culpis cum diabolis se in inferno torqueri. In talibus
igitur locis si quid huic simile evenerit, de quo majorum
memoria nihil certum ferat, interdicunt sanctificationes
ne ritu gentilium fana idolorum antiquitus
constructa pro sacris venerentur, neve sepultis
temere divina solvantur, nisi per provincialem
episcopum vita sepulti examinetur, si secundum
Evangelium Christi fuit.
XII. #De psallendi officio.@#
Quis autem dubitet vos immundo spiritu agitari,
dum hoc quod per Spiritum sanctum prolatum
atque institutum est, id est usum psallendi in
sancta ecclesia, abjicitis, et quasi superstitiosum
errori cultum imputatis. Sumpsit ergo hanc modulandi
formam ordo ecclesiasticus, non ex ludicris
aut jocularibus insectationibus, sed ex Veteris et
Novi Testamenti patribus, sicut de David in libro
Regum legimus quia, cum arcam Domini de terra
Philistinorum reduceret, ipse, depositis regalibus
insigniis et sumpta cithara, coram ea psallere coepit,
quod ille nullum supernae gratiae tunc aptius sacrificium
intellexerat. Qui etiam per hanc modulandi
dulcedinem Saulem regem a daemone liberaverat,
quem medicorum ars victa desperaverat. Certe et
apud supernos cives legimus hujus modulationis insignia
celebrari, ut in Apocalypsi Joannis apostoli:
« Habentes singuli citharas, et cantabant canticum
novum (Apoc. V). » Et iterum: « Et vocem quam
audivi, sicut citharaedorum citharizantium in citharis
suis (Apoc. XIV). »
Hinc ergo colligendum est quam gratum sit Deo
officium psallendi, si intenta mente peragatur,
quando in hoc angelorum choros imitari videmur,
quos constat laudes Domini sine intermissione
personare. Unde psalmista saepe nos admonet,
dicens: « Cantate Domino canticum novum, et, bene
psallite ei in vociferatione (Psal. XXXII). » Et iterum:
« Psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudi
ejus (Psal. LXV). » Et in Evangelio Matthaei: « Et
hymno dicto exierunt in montem Olivarum (Matth.
XXVI). » Tale namque sacrificium super taurorum
pinguedinem aut hircorum sanguinem Deo placere
per Spiritum sanctum Psalmista viderat | null | 9088eba6-8ba0-49f9-9fe3-72e7edc251b5 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, cum dixit:
« Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem
hircorum potabo? Immola Deo sacrificium
laudis (Psal. XLIX). » Et iterum: « Sacrificium
laudis honorificabit me (Ibid.). »
Denique non solum irrationabilem creaturam,
sed cuncta quae sunt condita, suum Conditorem
continuo psallendi tenore laudare jubet, cum dicit:
« Laudate Dominum de coelis (Psal. CXLVIII), » et
caetera, usque in finem psalmi quem ita concludit:
« Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL). » Ne
ergo Psalmista irrationabilem aut inanimatam
creaturam frustra in laudem Creatoris commonere
dicatur, tunc vere, quod ore non potest, se in laudem
Dei videtur erigere, cum suae naturae motibus se ad
voluntatem et imperium Creantis conformat, vel
potius rationales animos in hoc commonere videtur,
ut de beneficiis divinis laudem Conditori dare meminerint,
cujus munere ipsa usibus hominum famulari
videtur. Sed et Paulus, cujus vos imitatores esse dicitis,
in concentum psalmodiae nos hortatur dicens: « Loquentes
vobismetipsis in psalmis et hymnis et
canticis spiritualibus, cantantes et psallentes Deo (Ephes. V).
» Et ipse alibi dicit: « Psallam ore,
psallam spiritu et mente (I Cor. XIV). » Quin etiam
in transitu sanctorum virorum psalmodiae cantum
cecinisse angelos multa divinae Scripturae exemplaria
docent.
Unde constat eos de gremio sanctae Ecclesiae
exterminandos, qui hoc psallendi officium judicant
nequaquam ad cultum divinum pertinere. Quod
autem arbitrantur, nobis ipsis psallendo multa adversa
imprecari, ubi videlicet Psalmista mentis
oculum in maleficos intorsit, ut est illud: « Quid
gloriaris in malitia? (Psal. LI,) » et: « Obscurentur
oculi eorum ne videant (Psal. LXVIII), » et caetera
talia; falluntur nescientes eum prophetico spiritu intueri
ea quae superventura fuerant his quos, in
mortem Christi et sanctorum martyrum tumentes,
gloriari inspexerat, quique a malitiae suae pravitate
nequaquam declinantes exsultant in rebus pessimis,
et laetantur cum male fecerint. Patet igitur tales a
capite suo, id est, diabolo, non dissentire, qui est
caput omnium iniquorum, qui etiam Scripturam
sanctam intelligens, sinistra eam interpretatione
praevertere molitur.
XIII. #De veneratione Dominicae crucis.@#
Quoniam vero adversum crucem Dominicam et
vivificum lignum viperei dogmatis venena funditis,
dicentes hoc ex errore hominum venisse quod venerantur
eam, cum nullam magis in se virtutem
contineat, quam caetera ligna silvarum, praeter
quod opere manuum hominum est efformata, pro
quo nulla veneratione digna est: pauca e multis,
quae ad hanc causam utilia videntur, edicimus.
Scimus namque quia omnis substantia, quae Deus
non est, creatura est, et quae creatura est, Deus non
est. Ligno igitur nihil divinum damus ut illud adorandum
judicemus, quia inter caeteras creaturas,
quae Deus non sunt, suae naturae substantiam sumit:
sed si rationem mysterii diligenter investigetis,
non solum ab hominibus, sed etiam ab angelis Dominicae
cruxis vexillum honorandum videbitis, quae
quidem aperuit sacramentum quod nesciebant. Primus
namque Adam inobedientiae mucrone interfectus
est a ligno scientiae boni et mali, et nos secum traxit
in mortem; secundus Adam per palmam obedientiae
a cruce transivit in vitam aeternam, et nos secum
duxit. Verumtamen lignum scientiae boni et mali non
dicimus secundum suam naturam in se mortem
habuisse, sed fuit in causa ut in eo probaretur obedientia
parentis nostri, sive vindicaretur inobedientia:
quo contra, lignum vitae in causa sempiternae
vitae est. Hoc lignum attulit vobis Dominus
noster Jesus Christus, per lignum crucis in Ecclesia
nostra, ut, qui morti debitores eramus per lignum
scientiae boni et mali, faceret nos vitae capaces per
lignum sanctae crucis. Et sicut illud ex sua natura
non habuit mortem, ita lignum, unde nobis vita
conceditur, non in se habuit hanc virtutem, sed ex
illius virtute, qui infirmus fuit ex nobis, vivit autem
ex virtute Dei. Regnavit etiam mors et diabolus ab
inobedientia ligni scientiae boni et mali, superata
est eadem mors et diabolus per obedientiam ligni
sanctae crucis. Quis ergo negare audeat jure ab hominibus
venerari, per quam diabolus victus, et mundus
Deo operante salvatus est? Quis autem, nisi insaniae furiis
agitatus, neget vexillum atque virtutem Dominicae
crucis esse colendam, qui beatum Andream, quem vos
imitari inter caeteros apostolos mentientes dicitis | null | c665c0bd-8a92-4b4e-b0c6-41449414c4af | latin_170m_raw | null | None | None | None |
,
tanto eam passionis amore expetere, atque sedula
veneratione audiat praedicare. Cum vero, inquit
Scriptura, pervenisset ad locum ubi crux parata
erat, videns eam a longe, exclamavit voce magna
dicens: « Salve, crux, quae in corpore Christi dedicata
es, et ex membris ejus tanquam margaritis
ornata. Antequam te ascenderet Dominus noster,
timorem terrenum habuisti; modo vero amorem coelestem
obtinens pro voto susciperis. Sciens enim
quanta intra te gaudia habeas, securus et gaudens
venio ad te, ita ut et tu exaltans suscipias me discipulum
ejus qui pependit in te, quia amator tuus
semper fui, et desideravi te amplecti. O bona crux,
quae decorem et pulchritudinem de membris Domini
suscepisti: diu desiderata, sollicite amata, sine
intermissione quaesita, et aliquando concupiscenti
animo praeparata! Accipe me ab hominibus, et redde
me Magistro meo, ut per te me recipiat, qui per te me
redemit. » Et Paulus apostolus: « Mihi, inquit, absit
gloriari nisi in cruce Domini mei Jesu Christi #( @#
#Gal.@# VI)! »
Glorificantes igitur crucem Dominicam, Christum,
quasi pendentem in ea, mente invocamus. Quem
vero invocamus, ipsum adoramus. Prosternimur
corpore ante crucem, mente [ante] Deum; veneramur
crucem per quam redempti sumus, sed illum
deprecamur qui nos redemit.
XIV. #De imagine Salvatoris in cruce.@#
De imaginibus quoque quae in ecclesiis fiunt, ratio
citius perpenditur, si ex Veteri Testamento aliqua
similitudo trahatur. Gradiens namque populus Israel
per desertum aliquando ignitorum serpentium morsibus
ad mortem vulnerabantur, super quod consultus
Dominus jussit fieri serpentem aeneum et alto
stipite levari, quem percussi respicientes cito sanabantur.
Et nos, de Aegypto carnalis conversationis
per desertum mundani exsilii ad terram supernae
promissionis tendentes, per respectum Mediatoris in
cruce pendentis, antiqui hostis venenum a cordibus
nostris evacuamus. Qui enim Christum per imaginem
filii Dei ac passionem conspexerit, ipse antiqui hostis
venena evadere poterit. Hoc certe indicant verba
ipsius Domini dicentis: « Sicut exaltavit Moyses
serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis (Joann. III).
» Apte autem aeneus serpens
ligno suspensus est, ut Dominus, et in serpente
mortuus, et in aere significaretur aeternus, mortuus
videlicet per humilitatem; aeternus per divinitatem.
Est vero alia hujus ratio: simpliciores quippe in
ecclesia et illiterati, quod per Scripturas non possunt
intueri, hoc per quaedam picturae liniamenta contemplantur,
id est, Christum in ea humilitate, qua
pro nobis pati et mori voluit. Dum hanc speciem
venerantur, Christum in cruce ascendentem, Christum
in cruce passum, in cruce morientem, Christum
solum, non opus manuum hominum adorant. Non
enim truncus ligneus adoratur, sed per illam visibilem
imaginem mens interior hominis excitatur,
in qua Christi passio et mors pro nobis suscepta
tanquam in membrana cordis inscribitur, ut in se
unusquisque recognoscat quanta suo Redemptori
debeat; dum videlicet juxta Salvatoris sententiam,
quae postulat imago Caesaris, reddantur Caesari, et
quae Dei, Deo.
Similiter de imaginibus sanctorum ratiocinari
licet, quae ideo in sancta ecclesia fiunt, non ut ab
hominibus adorari debeant, sed ut per eas interius
excitemur ad contemplandam gratiae divinae operationem,
atque ex eorum actibus aliquid in usum
nostrae conversationis trahamus. Verbi gratia, cum
imaginem beatae Dei genitricis Mariae intuemur,
profecto divinae dignationis per eam beneficia recolimus,
qui de massa perditionis recreavit massam
reconciliationis. Quae nimirum studio obedientiae et
humilitatis exemplo suadet nos supernam patriam
quaerere, quam primae virginis superbia atque inobedientia
clauserat. Sic itaque angelos in ministerio
Conditori assistentes, dum per exteriores imagines
contemplamur, per eam quam a Deo claritatis gloriam
accipiunt, ad eorum numerum studio conversationis
incitamur. Apostolorum atque sanctorum
martyrum imaginatas effigies intuentes, quid aliud
per eas jubemur, nisi ut calcatis curis saeculi, spretisque
corporibus, eorum doctrinis imbuti, et glorioso
certamine roborati, inter mundi triumphatores coronari
mereamur? Simili modo confessorum ac virginum
imagines speculantes, monemur ex eorum
imitatione mundi concupiscentias declinare, lenocinia
carnis calcare, immaculatam hostiam Deo nosmetipsos
offerre. Sic igitur aliorum sanctorum ordines
inspecti, ad aemulationem virtutum nos instruunt,
sicut quondam fortia facta virorum ipsis suis laudibus
ad quaeque audendum alios accendunt.
XV. #De ordinibus ecclesiastici regiminis.@#
Sed neque rebellionis | null | 4af3b62f-d0a7-4c3c-b816-ebdcb4fe8097 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vestrae tumorem grassari
adversum divinam ordinationem diutius patior, qua
ecclesiasticae administrationis ordinem in nihilum
redigere laboratis. Sancta quippe Ecclesia, quam
beatus Paulus apostolus supernam Jerusalem, ac
matrem nostram, et manentem civitatem, et ad
aedificationem ex Deo domum non manufactam appellat,
ex angelis et hominibus constat. Quae, partim
ex hominibus societate angelica in ordinibus distinctis
perfruens, jam cum Deo regnat in coelo;
partim vero in ordinibus distinctis adhuc peregrinatur
in terra, et ad supernam societatem suspirat,
ubi, secundum Apostolum, tabernaculum est non
manufactum, neque hujus creationis, ad cujus instar
per Moysen factum est tabernaculum, de quo dixit
ad eum Dominus: « Omnia fac juxta quod tibi in
monte ostensum est (Exod. XXV). » In quo superno
et vero tabernaculo, quod finxit Deus, et non homo, in
interiora velaminis, id est, in ipsum coelum, confessionis
nostrae summus Pontifex « sempiternum habens
sacerdotium, per proprium sanguinem introivit semel
in sancta, aeterna redemptione inventa (Hebr. VII,
IX). » Sedensque ad dexteram Patris, id est, in gloria
paternae majestatis, interpellat, non voce, sed
miseratione pro nobis. Denique « Rex regum et Dominus
dominantium (I Tim. VI), » per quem reges regnant,
et conditores legum justa decernunt, coelestem ac terrenum
principatum, cunctam videlicet rempublicam
regens, et universam militiam, tam coelestem et spiritualem
quam terrenam et temporalem, distinctis
ordinibus disponens ac moderans, et supernae atque
mundanae curiae praesidens, miro ordine angelorum
hominumque ministeria pro temporum varietate et
opportunitate dispensat; et quae singulis quibusque
temporibus, vel personis congruunt, sua occulta inspiratione,
vel evidenti illustratione, vel patefacta
praeceptione decernit.
Itaque legimus sacros ordines in coelo et in terra,
et in Testamento Veteri et in Novo dispositos a Deo,
ex quo, juxta Apostolum, omnis paternitas in coelo
et in terra nominatur. Unde beatus Dionysius
Areopagites, antistes videlicet et venerabilis pater,
sicut didicit a Paulo apostolo, qui raptus est usque
ad tertium coelum, vidit coelestia secreta, duos libros
de angelico et ecclesiastico principatu scripsit. Unde
et beatus Gregorius dixit quia ad hoc divinae dispositionis
provisio gradus et diversos constituit ordines
esse distinctos, ut, dum reverentiam minores potioribus
exhiberent, et potiores minoribus dilectionem
impenderent, una concordiae fieret et diversitate contextio,
et recte officiorum gereretur administratio
singulorum, neque enim universitas alia poterat ratione
subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae
ordo servaret. Quia vero creatura in una
eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest,
coelestium militiarum exemplar nos instruit
quia, dum angeli sint, archangeli sint, liquet quia
non aequales sunt, sed in potestate et ordine differt
alter ab altero. Quod per hoc datur aperte intelligi
quia, ad explendum de supernis ministerium, alii
spiritus alios mittunt, Zacharia scilicet propheta
testante, qui ait: « Ecce angelus qui loquebatur in
me, gradiebatur, et alius angelus egrediebatur in
occursum ejus, et dixit ad eum: Curre et loquere ad
puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem (Zach. II).
» Dum enim angelus ad angelum
dicit: « Curre et loquere, » dubium non est quia
alius alium mittit. Minora vero sunt quae mittuntur,
et majora quae mittunt. Huic autem sensui et illud
creditur non inconvenienter opitulari, quod per Danielem
dicitur: « Millia millium ministrabant ei, et
decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII). »
Aliud namque est ministrare, aliud assistere.
Si ergo inter hos qui sine peccato sunt ista est
distinctio, quanto magis inter eos quos constat non
posse esse sine peccato haec gerendi principatus
ratio est servanda? Liquet, inquit beatus Gregorius,
quod omnes homines natura aequales genuit; sed
variante meritorum ordine alios aliis culpa postponit.
Ipsa autem diversitas quae accessit ex vitio, divino
judicio dispensatur, ut, quia omnis homo aeque stare
non valet, alter regatur ab altero. Unde beatus Paulus:
« Omnis, inquit, anima sublimiori potestati
subdita sit, non est enim potestas nisi a Deo, cui
qui resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII). »
Item apostolus Petrus: « Subjecti estote omni humanae
creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti,
sive ducibus tanquam ab eo | null | 02b3265f-9043-4b46-a654-c5cebbc5393a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
missis (I Petr.
II). » Igitur ordines in Ecclesia veteris populi, quae
usitato nomine Synagoga vocatur, fuisse legimus per
Moysen a Deo dispositos, qui et quales et qualiter ac
quando ordinare caeteros vel ordinari a caeteris, vel
regere caeteros, vel regi a caeteris deberent, et quantum
in singulis officiis ministrare deberent. Sed et
nunc in Ecclesia, quae regnum coelorum appellatur,
ad instar coelestium ordinum, ministros Domini institutione
et apostolica traditione legimus et cognoscimus
distincte esse compositos, quibus inter caeteros
quaedam dignitas major, et in similitudinem
honoris fuit quaedam discretio potestatis, quorum
sollicitudine inferiores tanquam ex quadam diversitate
in unum Ecclesiae corpus coeant, ne occasione
libertatis subintret causa praevaricationis. Hujus rei
gratia statuta ab apostolis et apostolorum successoribus
regula est usque in hodiernum diem, per
episcopos atque archidiaconos, decanos etiam atque
praepositos totius ecclesiastici regiminis causam dispensari.
Quod cum ita sit, nihil est quod jure contra
haec repugnare debeatis.
XVI. #De eorum falsa justitia.@#
Verum, quoniam falsae justitiae doctrinam introducere
tentatis, quam divinae gratiae adeo praeponitis
ut omnia propriis meritis ascribatis, hunc nefariae
praesumptionis errorem divinae auctoritatis ictibus
labefactamus; nam nulla justitia, nullum boni constat
meritum, quod non de fonte supernae gratiae id
quod est acceperit. Unde ipse, quo, perhibente Domino,
nemo inter natos mulierum major est, de se
Joannes dicit: « Non potest homo accipere quidquam,
nisi ei fuerit datum de coelo (Joan. III). » Et
apostolus dicit: « Omne datum optimum, et omne
donum perfectum desursum est descendens a Patre
luminum (Jac. I). » Et Paulus ait: « Infelix homo,
quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia
Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom.
VII). » Et iterum: « Gratia Dei sum id quod sum. »
Et iterum: « Sed plus illis omnibus laboravi, non
ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV). » Ad
hanc nos professionem ipse instituit, cum ait quia
nullum tempus intervenit quo ejus non egeamus
auxilio. In praevaricatione namque primi hominis
naturalem possibilitatem et innocentiam amisimus, et
nemo de profundo illius ruinae per liberum arbitrium
potest consurgere, nisi eum gratia miserantis erexerit.
Quaecunque igitur in cordibus nostris aut in nostro
arbitrio sancta cogitatio est, aut pium consilium,
aut quilibet motus bonae voluntatis, ex suae gratiae
dono descendit, quia per illum aliquid boni possumus,
sine quo nihil possumus, sicut ipse discipulis ait:
« Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Nam omnia
hominum merita ab ipsius gratia praeveniuntur, per
quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus et facere.
Denique quibus justitiae operibus Maria peccatrix, a
peccatis dimissa, Zachaeus justificatus, latro ad paradisi
gaudia receptus est, nisi sola divinae pietatis gratia?
de qua Apostolus ad Romanos: « Ubi abundavit,
inquit, delictum, superabundavit gratia (Rom. V). » Et
alibi: « Omnes enim peccaverunt, et egent gloria
Dei, justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III). »
Et iterum: « Fuimus, inquit, et nos natura filii irae,
sicut et caeteri (Ephes. II). »
Certissime itaque tenemus omnes homines per
semetipsos non solum perfectionem, sed nec initium
justitiae posse contingere, sed universos qui fiunt
boni, divina gratia praeveniri. Bonam namque in
hominibus voluntatem ipse gratis praeparat, gratis
donat, ipse adjuvat, ipse consummat. Ut enim « abnegantes
impietatem et saecularia desideria, sobrie,
juste et pie vivamus in hoc saeculo (Tit. II), » ait:
« Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII),
» cujus haec est inexhausta pietatis munificentia,
ut ex insipientibus sapientes efficiat,
infidelibus fidem tribuat, errantes non solum vocet,
sed etiam revocet, desideriis terrenis expulsis, desiderium
regni coelestis inspiret, inserta bonitate
malitiam exstirpet, benignitatis dono invidiam expellat,
odibilibus quoque et odientibus invicem donum
dilectionis infundat. Ut ergo ex malis boni
simus, ut sanctae charitatis igne flagremus, gratiae
spiritalis opere in nobis inchoatur, ejusque in nobis
operatione perficitur.
Proinde nosse debet unusquisque Christianus,
neque in viribus naturae, neque in legalibus praeceptis,
sed in illuminatione cordis et | null | e2a14c36-47cb-44da-832e-2d3982eae70a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
voluntario
divinae voluntatis munere constare gratiae salutaris
exordium, qua fit ut quod divinitus praecipitur, non
solum a nobis agnosci, sed etiam diligi possit ac
fieri. Jure igitur gratuito beneficio divinae bonitatis
ascribitur, qui nos ideo ad bona opera misericorditer
excitat, ut habeat quod in nos juste coronare
debeat. Quibus sicut per misericordiam praeparavit
gratuitum justificationis donum, ita per justitiam praeparavit
aeternae justificationis praemium. Opus itaque
gratiae in omnibus praedestinatis gratuita misericordia
inchoatur, et justa retributione perficitur. Quod vero
econtra de injustis occurrere poterat, illis quidem non
injusto judicio ignem aeternum praeparat, quos praeviderat
dignos ad luenda supplicia, nec tamen praedestinavit
ad facienda peccata. Praedestinavit Deus quod
divina aequitas redderet, non quod humana iniquitas
amisisset; praeparavit igitur homini reo non culpam
quam odit, sed judicium quod diligit; scriptum est
enim: « Quia misericordiam et judicium diligit Deus
(Psal. LXXXIII).
» Proinde bona opera quae Deus misericorditer
donat, juste coronat, opera vero quae non
ipse tribuit, juste punit. In istis ergo coronatur divina
largitio, in illis transgressio humana damnatur.
Nihil igitur iste habet, quod propriis meritis ascribere,
nec ille, quod divino judicio jure possit derogare.
Igitur juxta Apostolum, non est quod dicat
« figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?
Quia habet potestatem figulus luti ex eadem massa
facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in
contumeliam (Rom. IX). » Ostendit igitur divitias
bonitatis suae in vasis misericordiae; potentiam vero
atque judicium in vasis irae, dum hos praeparat ad
gloriam, illos sustinet ire in interitum.
Quaenam igitur est ista vestra justitia, quae cuncta
solis meritis, nihil tamen gratiae debet? Porro Paulus
jam testimonium vobis perhibet quod aemulationem
Dei habetis, sed non secundum scientiam:
« Ignorantes enim Dei justitiam, et vestram quaerentes
statuere, justitiae Dei non estis subjecti.
Moyses vero scripsit quoniam justitiam quae ex lege
est, qui fecerit homo, vivet in ea (Rom. X). » Quanto
magis autem justitia quae ex Evangelio Christi et
auctoritate apostolica est, vitam donabit? Quid enim
apostoli aliud docuerunt, nisi quod ex ore Veritatis
acceperunt? Quid autem aliud sancta Ecclesia tenet,
nisi quod a beato Petro et caeteris apostolis accepit?
Quis autem nesciat, aut non advertat quod a
principe apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum
est, ac nunc usque custoditur ab omnibus,
debere servari, nec superduci aut introduci aliquid
quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere
videatur exemplum? Praesertim cum sit manifestum
in omnem Italiam, Gallias, Hispaniam,
Africam atque Siciliam, insulasque interjacentes
nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis
Petrus aut ejus successores constituerunt
sacerdotes. Aut legant si in his provinciis alius apostolorum
invenitur aut legitur docuisse; qui si non
legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc
sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos
principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis
assertionibus student, caput institutionem
videantur amittere.
XVII. #Conclusio.@#
Jam dies ad occasum declivior erat, et domnus
episcopus his qui audiendi gratia convenerant, circumstantibus
ait: Fuerant satis, fratres, quae de
his nos oportuerat ad confirmandam fidem vestram
enuntiare, sed ne vos plus onere verborum gravemus,
sufficiant ista. Hoc tantum servate fidei vestrae
intemeratum signaculum, recolentes hoc quod Paulus
apostolus praedixerat, quia « in novissimis diebus
discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris
et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium,
et cauteriatam habentium conscientiam suam;
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus
creavit ad percipiendum cum gratiarum actione
fidelibus (I Tim. IV). »
Verum talibus dictis domni episcopi, hi qui paulo
ante sibi videbantur insuperabiles verbo, nec ullo
verbi genere posse constringi, verborum gravitate
et manifesta Dei virtute ita obstupefacti steterunt,
ac si nunquam ullum sermonem didicissent contradicendi:
mutique ad omnia hoc solum potuerunt
respondere ita sibi videri, nec alio Christianae salutis
summa posse consistere quam in his quae in
praesentia episcopus enarrasset. Ad quos episcopus:
Si haec, inquit, ita esse creditis, deponentes tantae
perfidiam incredulitatis, nobiscum hanc haeresim
cum suis auctoribus, nisi resipuerint, damnantes
excommunicate. Tunc episcopus et omnes qui aderant
abbates atque archidiaconi, clerusque omnis
simul, favente populo, ita | null | 992c342a-c843-4652-9dfd-1f387ced800b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
incipiunt:
Hanc haeresim, quae hodie contra veram et catholicam
Ecclesiam conspirasse inventa est, quae videlicet
baptismum ad abluendam originalis culpae
maculam et actualia delicta, nihil profuturum contendit,
et per poenitentiam peccata nequaquam
posse relaxari profitetur, et quae sanctam Dei ecclesiam,
et sacrosanctum altare atque Dominici
corporis et sanguinis sacramentum nihil esse aliud
nisi quod corporeis oculis intuetur, et hoc tanquam
vile negotium respicit, et quae legitima connubia
devitat, hanc et omnes qui eam affirmant,
damnamus et anathematizamus. Profitemur enim,
secundum fidem evangelicam et traditionem apostolicam,
nullum posse salvari, nisi per aquam regenerationis,
ut ipse Dominus ait: « Nisi quis renatus
fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire
in regnum Dei (Joan. III). » Peccata vero quae post
baptismum, suadente diabolo et propria voluntate,
contrahunt homines, confitemur per poenitentiam
non solum relaxari, verum ipsam divinam gratiam
posse promereri, cum per eam videamus peccatricem
Mariam mundatam, Zachaeum justificatum,
Petrum post lapsum relevatum, latronem intra paradisum
receptum.
Credimus autem sanctam Ecclesiam communem
omnium fidelium matrem, nullumque ad eam quae
in coelis est, posse pervenire, nisi per hanc quae in
terris est, acquisitus fuerit. Sacramentum autem
Dominici corporis et sanguinis hoc a Deo confitemur
esse pignus nostrae redemptionis et salutis, de quo
Dominus ait: « Nisi manducaveritis carnem meam,
et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam
in vobis (Joan. VI). » Et iterum: « Caro mea vere est
cibus, et sanguis meus vere est potus (Ibid.). » Quod
corpus et sanguinem, secundum quod ipse ait:
« Accipite et manducate ex hoc omnes, hoc est
enim corpus meum (Matth. XXVI); » et « Bibite ex
hoc omnes, hic est enim calix sanguinis mei (Ibid.). »
Indubitanter profitemur eamdem esse carnem quae,
ex Virgine nata, in cruce passa, de sepulcro levata,
super coelos exaltata, sedet in paternae majestatis
gloria. Hoc qui audit incredulus, huic nec Christus
natus, nec passus, nec sepultus est, nec cum Christo
partem beatae resurrectionis obtinebit. Quod mysterium
non alias potest sanctificari, nisi super sacrosanctum
altare, quod de terra sibi Dominus per
Moysen instituit fieri.
Connubia autem quibus concessa sunt, Dominus
et discipuli ejus, doctorque gentium et licentiam
dedit, et legitima servare instituit, etc. . .
Si quis autem contra hanc catholicam institutionem
senserit, sortem inter fideles habere non poterit.
Verum quia illi qui paulo [ante] haeretica infidelitate
tenebantur, haec quae Latina oratione dicebantur,
non satis intelligere poterant, audita per
interpretem vulgarem excommunicationis [sententia],
expositaque sacrae fidei professione, pari voto
se, et quod damnatum fuerat [abjurare], et quod a
fidelibus creditum fuerat credere se professi sunt.
Sed ad confirmandum suae fidei testamentum, unusquisque
eorum in modum crucis hujusmodi +
quemdam characterem conscripsit, ut hoc illis signum
in extremo judicio, si fidem hanc servarent,
repraesentaretur ad salutem; si autem praevaricarentur
eam, fieret eis in confusionem. Sic itaque
omnes, Deo gratias in commune reddentes, et a
domno episcopo benedictionis munere donati redierunt
feliciter in sua,
MONITUM.
Un levain de l' hérésie manichéenne, que l' on croyait avoir détruite à Orléans en 1022, fermentait sourdement
dans le diocèse d' Arras; ces doctrines pernicieuses n' échappèrent pas à la vigilance de Gérard,
évêque de Cambrai et d' Arras: il fit rechercher les sectaires, les interrogea, et les fit comparaìtre au synode
qu' il tint, en 1025, dans la cathédrale d' Arras. D' autres prélats s' étaient laissé tromper par les artifices
de ces hérétiques; Gérard, pour arrêter les progrès du mal, écrivit à l' un de ces prélats, que l' on croit
être Renauld, évèque de Liége, et lui adressa les actes de son synode.
GERARDI EPISTOLA.
R., nominis dignitate et praerogativa meritorum
episcopo, GERARDUS, nullius meriti coepiscopus, quidquid
ad beatam vitam praestantius.
Cum nobile ingenium et prudentiam vestram considero,
non adeo demiror potuisse nefarios homines,
erroris spiritu magicatos, in aliquam pravi dogmatis
conspirasse dementiam; sed ad inquisitionem
vestram qualiter dissimulare potuerint, ut vos fallerent, | null | d25fee49-4235-4007-a162-21ab8e0344d4 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
vehementer stupeo. Nam quosdam, ut ipse
scitis, hujusmodi homines in finibus vestris cohabitasse,
sicut veris indiciis comprobavimus, retulimus
charitati vestrae. Quos, quia terrore supplicii speciem
religionis mentiebantur, indemnatos, velut innoxios,
abire permisistis. Quod quidem in illis efficacior
ad subvertendos simplices causa exstitit, simplicibus
autem scrupulum, ne non audiendos aestimarent,
injecit, quos vero examine discussos audirent,
nec causam puniendi inventam. Verum illi
quoque qui, missi ab eis ad seductionem hujusmodi,
ad nos devenerant, comprehensi multa dissimulatione
renitebant, adeo ut nullis suppliciis possent
cogi ad confessionem, donec per eos ipsos, quos jam
pene eodem sui erroris maleficio imbuerant, convicti,
tandem suae sectae disciplinam partim nobis exposuerunt.
Et post aliqua, quae se tenere ex evangelica
et apostolica doctrina mentiebantur, dicebant baptismatis
mysterium et Dominici corporis et sanguinis
sacramentum nullum esse, et idcirco rejiciendum,
nisi simulationis causa ministraretur; poenitentiam
nihil ad salutem proficere; conjugatos nequaquam
ad regnum pertinere; et caetera quae hujus libelli sequentia
indicant. Quod ideo de vobis remandamus,
ne simulatam religionem eorum aut composita
verba audire debeatis.
ACTA SYNODI.
I.
Anno Dominicae incarnationis 1035, indictione
VIII, domno Gerardo, Ecclesiam Cameracensis seu Atrebatensis
urbis regente, quodam annuae observationis
more contigit ut, Dominici natalis et apparitionis
diebus in sede Camaraci solemni cursu expletis,
idem praesul, per aliquot dies, stationem in sede
Atrebatensi facere deberet. Ubi, cum de ecclesiasticis
functionibus satis pro opportunitate temporis
tractaret, relatum est ei quosdam ab Italiae finibus
viros eo loci advenisse, qui, quamdam novae haereseos
sectam introducentes, evangelicae atque apostolicae
sanctionis disciplinam pervertere tentabant, et,
quamdam justitiam praeferentes, hac sola purificari
homines asserebant nullumque in sancta Ecclesia
aliud esse sacramentum, per quod ad salutem pervenire
potuissent. His auditis, domnus episcopus
perquiri homines jubet, et inventos sibi praesentari.
Qui, audita inquisitionis causa, fugam occulte parabant,
sed praeventi a quaestoribus trahuntur ad praesentiam
episcopi. Qui, in aliis causis definiendis
tunc plurimum occupatus, pauca ad tempus de fide
illorum sciscitatus est; sentiensque eos quodam
pravi dogmatis errore teneri, recludi in custodia
jubet usque in diem tertium, et, die sequenti, clericis
et monachis indicit jejunium, ut eos divina gratia
catholicae fidei perceptione resipisci donaret.
Tertia vero die, quae Dominica habebatur, Segmentatus
episcopus cum suis archidiaconis, paratis
crucibus et textis evangelicis, circumfusa totius
cleri ac populi multitudine, synodum celebraturus
in ecclesia Beatae Mariae progreditur, impositaque
antiphona #Exsurgat Deus,@# totum psalmi hujus cursum
expleverunt. Denique, residente episcopo in consistorio
suo, et utrinque abbatibus, religiosis atque
archidiaconis, caeterisque secundum ordinationis suae
gradum discumbentibus, homines, e custodia educti,
in medium introducuntur. Et in primo quidem episcopus
super his generaliter verbum fecit ad populum.
Deinde conversus ad istos: Quaenam est, inquit,
doctrina vestra, lex atque cultura, quisve auctor est
disciplinae vestrae? At illi referunt se esse auditores
Gundulfi, cujusdam ab Italiae partibus viri, et ab eo
evangelicis mandatis et apostolicis informatos, nullamque
praeter hanc scripturam se recipere. sed hanc
verbo et opere tenere. Verum, quia ad notitiam
episcopi pervenerat illos sacri baptismatis mysterium
penitus abhorrere, Dominici corporis et sanguinis
sacramentum respuere, negare lapsis poenitentiam
post professionem proficere, Ecclesiam annullare,
legitima connubia exsecrari, nullum in sanctis confessoribus
donum virtutis spectare, praeter apostolos
et martyres neminem debere venerari.
Illos episcopus super hujusmodi interrogans: Quomodo,
inquit, consequens est vos evangelica et
apostolica instituta tenere et contraria istis praedicare?
Narrat namque textus evangelicus quia, princeps
Judaeorum Nicodemus dum ex signis et miraculis
Jesum a Deo venisse confiteretur, continuo Dominus
respondit hoc solo confessionis munere
regnum coelorum posse mereri, nisi renatus
foret ex aqua et spiritu. Quod quidem regenerationis
mysterium vos aut pleniter recipere, aut evangelicis
verbis contraire necesse est, cum constet vere
haec Jesum dixisse.
Ad haec illi dederunt hujusmodi responsum: Lex
et disciplina nostra, quam a magistro accepimus,
nec evangelicis decretis, nec apostolicis sanctionibus
contraire videbitur, si quis eam diligenter velit intueri.
Haec namque hujusmodi est: mundum relinquere,
carnem a concupiscentiis frenare, de laboribus
manuum suarum victum parare, nulli laesionem
quaerere, charitatem cunctis, quos zelus hujus nostri | null | 1743f5a4-a602-4d7d-b885-c4868ae78c23 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
propositi teneat, exhibere; servata igitur hac justitia,
nullum opus esse baptismi; praevaricata vero ista,
baptismum ad nullam proficere salutem. Haec est
nostrae justificationis summa, ad quam nihil est
quod baptismi usus superaddere possit, eum omnis
apostolica et evangelica institutio hujusmodi fine
claudatur. Si quis autem in baptismate aliquod
dicat latere sacramentum, hoc tribus ex causis evacuatur.
Una, quia vita reproba ministrorum baptizandis
nullum potest praebere salutis remedium;
altera, quia quidquid vitiorum in fonte renuntiatur,
postmodum in vita reperitur; tertia, quia, ad parvulum
non volentem neque currentem, fidei nescium
suaeque salutis atque utilitatis ignarum, in quem
nulla regenerationis petitio, nulla fidei potest inesse
confessio, aliena voluntas, aliena fides, aliena confessio
nequaquam pertinere videtur.
Quibus econtra episcopus ait: Si huic justitiae
vestrae ab evangelica et apostolica institutione fidem
attribuitis, hanc facile non aliunde sumptis
viribus evacuamus. Natum namque ex immaculata
Virgine Dei Filium nulla peccati corruptione
infectum teneri evangelica et apostolica testatur
auctoritas; sed, sicut Apostolus docet, ipse justus
est et justificans omnia, non quod ipse extrinsecus
donum justitiae accepisset, cujus participatione
dicatur justus, sed principaliter et substantialiter justus,
ut necessario in eo idem et unum dicamus esse
justum quod justitiam, alioquin fallitur Apostolus in
eo quod dicit: Justificans omnia. Nam si aliunde
accepit, ut ipse sit justus, infirmioris justitiae et inferioris
est quam is a quo accepit; nec erit justificans
omnia, sed ille a quo accepit ut ipse et omnia justificentur.
Verum ipse a seipso accipit ut sit justus et
justificet omnia, sine quo nullus sanctus, nullus etiam
justus, per quem omne sanctum et justum, et a quo
omnis gratia et omne donum justitiae descendit, sicut
ait beatus Jacobus: « Omne datum optimum et omne
donum perfectum desursum est, descendens a Patre
luminum (Jac. I). » Quod autem « a Patre luminum »
descendisse « donum » dicit, non te scandalizet,
quia cum descendit a Patre, descendit et a Filio,
quia ipse ait: « Ego et Pater unum sumus (Joan. X). »
Jure igitur ait Apostolus quod « ipse sit justus et
justificans » (Rom. III) omnia, non comparative quidem
justus, ut possit augeri vel minui, sed immutabiliter
et essentialiter justus.
Verumtamen talis et tantus Dei Filius, sicut narrat
evangelista, venit in Galilaea in Jordanem ad
Joannem, ut baptizaretur ab eo. Cui, cum ex infirmitatis
propria conscientia ministerium recusaret, ait
Dominus: « Sine modo; sic enim decet nos omnem
justitiam implere (Matth. III). » Quid enim? In quo erat
totius plenitudo justitiae, et immutabiliter et incomparabiliter
justus et justificans omnia erat; nunquid ei
aliquid a perfecta justitia deerat, ut ad implendam justitiam
materialis aquae fluentis et baptizantis ministerio
indigeret? Porro si hoc baptismatis ministerio
ad supplendam justitiam indigebat, non perfecte justus,
nec justificans omnia erat. Nihil enim impletur,
nisi cui de summa plenitudinis aliquid desit. Plenitudo
enim crementum non potest accipere. Justus
igitur non perfecte erat; quod nefas est de Deo judicare.
Si autem justus fuerat, nihil a baptismo,
quo suam suppleret justitiam, accipere poterat, sed
immutabiliter, et perfecte, et summe justus erat;
igitur baptizari non indigebat. Cur ergo dicebat:
« Sic decet nos omnem implere justitiam, » qui nec
baptizari indigebat, nec justitia, qua plenus redundabat,
quo suppleretur per baptismum habebat? Indigebat
certe, non sibi, sed nobis. Justitiam quaerebat
implere, non suam, sed nostram. Nam semper
in aeterno ejus consilio mansit generis humani reparatio,
et, discretis spiritualius sacramentorum observantiis,
quod profuturum et necessarium ad nostrae
reparationis erat effectum, hoc per manus dispensatorum
visibiliter voluit administrari, sed invisibiliter,
operante Spiritu sancto, impleri.
Cujus rei gratia plurima in sancta Ecclesia providus
Dominus instituit sacramenta, [e] quibus primum
ad regenerationis mysterium instituit baptismatis
usum. Porro baptismum Graece, Latine #tinctio@#
interpretatur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius
immutatur et longe aliud quam fuerat efficitur.
Prius enim foedi eramus deformitate peccatorum, in
ipsa tinctione reddimur pulchri dealbatione virtutum.
Cujus mysterium non aliter, nisi sub Trinitatis designatione,
id est, | null | cc4bbcd8-41d9-4225-b72f-09d21d6c516f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
Patris, et Filii, et Spiritus sancti
cognominatione, completur. Unde Dominus ad discipulos:
« Ite, inquit. docete omnes gentes, baptizantes
eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti (Matth. XXVIII). » Quod quidem mysterium a secretis
virtutibus, vel a sacris sacramentum dicitur;
quod ideo penes Ecclesiam fructuose agitur,
quia sanctus in eo descendens Spiritus eumdem sacramenti
latenter operatur effectum. Unde seu per
bonos, seu per malos ministros intra Ecclesiam dispensetur,
tamen quia Spiritus sanctus mystice illud
vivificat, nec bonorum meritis amplificatur, nec
malorum vitiis attenuatur: « Quia, neque qui plantat,
aliquid est, neque qui rigat, sed qui incrementum
dat, Deus (I Cor. III). » Unde et ipse minister
super baptizatum non dicit: « Ego, sed, Deus omnipotens,
Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te generavit
ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi
remissionem omnium peccatorum, ipse te linivit
chrismate salutis in vitam aeternam. » Qua in re
perspicuum est quia vita ministri nihil derogat his
qui de Spiritu sancto concipiunt virtutem sanctificationis,
praesertim cum inter caeteros discipulos
Judam futurum Domini traditorem baptizasse legamus;
et cum rebaptizatos omnes a discipulis Domini
fuisse, quos Joannes Baptista in aqua baptizaverat,
sciamus; nullum tamen, quem Judas baptizasset,
iterato fonte ablutum reperimus. Nam si improba
vita traditoris nocuisset baptizandis, nequaquam
ille, qui omnes venerat salvare, pateretur in illo
solo baptisma perire. Sed quia malitia hominis non
potest imminuere divinae opus virtutis, noluit repetere
quod homo ministraverat, Spiritus sanctificaverat.
Porro, testante divina Scriptura, audivimus
reges magnos fuisse in Jerusalem, qui administrabant
res quasdam pertinentes ad Babyloniam,
quosdam vero cives Babyloniae administrasse
res Jerusalem. Sic itaque novimus cives bonae
civitatis administrasse res malae civitatis, et
econtra cives malae civitatis administrasse res bonae
civitatis. Si ergo respublica bonae civitatis per cives
Babyloniae sine sui corruptione administrari potuit,
quanto magis sacramentum quod vim sanctificationis
per invisibilem sancti Spiritus operationem concipit,
a pravis ministris non corrumpitur, cum aliud
sit quod exterius agitur, exhibente ministro, aliud
quod interius vivificatur, animante Spiritu sancto.
Inde est quod, cum Joannes in Evangelio diceret:
« Quia audierunt Pharisaei quod Jesus baptizabat,
quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli ejus (Joan. IV),
» in hoc quamdam operantis Dei et administratorii
officii discretionem voluit intelligi; videlicet
ut, in eo quod Jesum dicit baptizare, invisibilem
divinae virtutis insinuet operationem; in eo
vero quod subdidit: « quamvis Jesus non baptizaret,
sed discipuli ejus, » non de operante virtute, sed de
visibili exsequentium administratione dictum intelligatur.
Igitur in baptizandis fidelibus aliud est quod
invisibiliter efficitur per Spiritum operantem, aliud
quod visibiliter exhibetur per ministrum obsequentem.
Quod autem per materialem aquam baptismum
datur, haec ratio est: voluit enim Dominus ut res
illa invisibilis per congruentem, sed profecto tractabilem,
rem et visibile impenderetur elementum;
super quod Spiritus sanctus ferebatur in principio.
Nam sicut per aquam purgatur exterius corpus, ita
latenter ejus mysterio purificatur et animus. Invocato
enim Deo, descendit Spiritus sanctus de coelis,
et, medicatis aquis, sanctificat eas de semetipso, et
accipiunt vim purgationis, ut in eis caro et anima
delictis inquinata mundetur. Et sic, in morte Christi
et in resurrectione ejus, potentia baptismatis novam
creaturam condit ex vetere, ut in renascentibus et
mors Christi operetur et vita, dicente beato Apostolo:
« An ignoratis quia quicunque baptizati sumus
in Christo Jesu, in morte ipsius baptizat sumus?
consepulti enim sumus cum illo per baptismum in
morte, ut quomodo surrexit Christus per gloriam
Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom.
VI). » Unde notandum quia, in baptismatis regula, et
mors intervenit interfectione peccati, et sepulturam
triduanam imitatur trina demersio, et ab aquis elevatio
resurgentis instar est de sepulcro. Deinde vero
sacri chrismatis unctione perfunditur infans, ex cujus
nomine Christus dicitur, et homo post lavacrum
sanctificatur. Nam sicut in baptismo peccatorum
remissio datur, ita per unctionem Spiritus adhibetur.
Quae licet carnaliter administretur, spiritualiter
tamen proficit; sicut et ipsa baptismatis gratia, visibilis
actus est, quod in aqua mergitur; sed spiritualis
efficitur, quod delictis mundatur | null | c716aa91-b1d4-4cff-a132-0740a5b5676d | latin_170m_raw | null | None | None | None |
. Manus
impositio ideo fit ut per benedictionem advocatus
invitetur Spiritus sanctus. Tunc enim Paracletus,
post mundata corpora, libens a Patre descendit, et
quasi super baptismi aquam velut super pristinam
sedem recognoscens quiescit. Nam legitur quia:
« In principio Spiritus Dei ferebatur super aquas (Genes. I).
»
Hoc est primum nostrae reparationis sacramentum,
ad quod confirmandum Dominus, nullius indigens
remissione peccati nec remedio renascendi, cum non
haberet quod aquis potuisset mundari, tamen ad
Joannem aquis Jordanicis baptizandus, sicut evangelista
docet, festinavit. Cui recusanti ait: « Sine
modo, sic enim decet nos omnem implere justitiam (Matth. III);
» ac si diceret: Exemplum praebere
omnis justitiae, ut videlicet discant omnes fideles
neminem posse absque baptismo justificari, quamvis
innocenter ac juste vivat. Joannes vero ait: « Et
ego nesciebam eum (Joan. I); » ac si diceret: Ignorabam
eum primum; sed videns eum sibi retinere
baptismum, intellexi quia hic erat qui baptizaturus
erat in Spiritu sancto, et [in] remissionem peccatorum.
Sicut ipse dixit: « Super quem videris Spiritum
descendentem et manentem super se, ille est
qui baptizat in Spiritu sancto (Ibid.). » Quare notandum
est quia impossibile est quemquam ad perfectum
justitiae sine regenerantis aquae mysterio aspirare,
maxime cum opera justitiae hanc gratiam
Cornelio Caesariensi dare non potuerint, donec eum
cum omni familia sua salutari unda Petrus innovavit,
super quos Spiritus sanctus ante baptismum
inaudito praeeuntis gratiae exemplo cecidit, ut hac
manifesta Dei virtute animatus Petrus regnum Dei
gentibus aperiret, quem cum caeteris discipulis,
ne in viam gentium abiret, Dominus ante monuerat.
Quod cum ita sit, profecto in hoc vobis repugnare
convincimini quod evangelica vos et apostolica praecepta
tenere dicitis, et his contraria praedicatis. Nam
et evangelista refert quia « Jesus venit et discipuli
ejus in Judaeam, et ibi demorabatur cum eis, et
baptizabat (Joan. III). » Qui baptismi sacramentum
et regenerationis potentiam sanxit, quando de latere
ejus profluerunt sanguis redemptionis et aqua baptismatis.
Unde Joannes apostolus: « Tres sunt,
inquit, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua,
et sanguis (I Joan. V). » Petrus vero, cui primatum
Ecclesiae Dominus contulerat, dum credentium numerum
promissus sancti Spiritus replevit adventus,
tria millia hominum sua praedicatione conversorum
aqua baptismatis consecravit, sicut Lucas testatur,
dicens: « His auditis compuncti sunt corde, et dixerunt
ad Petrum et reliquos apostolos: Quid faciemus,
viri fratres? Petrus vero ad illos: Poenitentiam,
inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in
nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum, et
accipietis Spiritum sanctum (Act. II). » Aliis etiam
pluribus verbis exhortabatur eos dicens: « Salvamini
a generatione ista prava (Ibid.). » Qui ergo
receperunt sermonem ejus baptizati sunt, et appositae
sunt animae in illa die circiter tria millia. Paulus
etiam, cujus vos doctrinam tenere profitemini,
divinae injuriae poenis affectus, ab Anania baptizatus
est; qui et ipse postmodum Crispum et Caium et
Stephanae domum se baptizasse dicit. Philippus etiam
Eunuchum Candacis reginae, ab Jerusalem redeuntem,
in aqua baptizavit, sicut Liber Apostolicus indicat (Act. VIII).
Quam ab apostolis traditionem catholica
adhuc servat Ecclesia.
Unde colligitur quia, quamlibet juste et innocenter
quis videatur vivere, salvari tamen absque divini
fontis lavacro non possit. Verum utcunque originalis
culpae, aut propriae actionis reatu teneatur astrictus,
tamen fonte renatus, mundus, et totius peccati sorde
purgatus, adeo innovatur ut, qui filius diaboli in
fonte descenderat, filius Dei renatus ascendat; qui
filius praevaricationis descenderat, filius reconciliationis
ascendat. Et, ut cuncta colligam, qualem
primum hominem ex virginea terrae massa finxit
sapientia Creantis, talem etiam hunc ex purificato
fontis utero produxit clementia Redemptoris. Quod
contra infideles garrire solent, dicentes primum
hominem, si non peccasset, immortalitatis munere
donatum; istum vero, quamlibet juste et innocenter
vivat, nequaquam tamen posse mortis
vitare jacturam, et ideo multum repugnare
a vero, ut qualis ille fuerat factus a Conditore,
talis et hic regeneretur ex fonte. Quam eorum
repugnantiam facile est inflecti ad consequentiam,
si quis divinae pietatis consilium considerare
potuerit. Nam ex uno eodemque fonte divinae rationis
descendit, et | null | 112fc8aa-b42d-4c7a-9fa6-e3811ac5c2ab | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quod illum immortalem mirabiliter
creaverat, et quod istum morte obnoxium misericorditer
reformaverat. Porro facile fuerat istum immortalitatis
gloria donari tanquam et illum, si fuisset
in consilio Creantis. Sed quia, dum illum libera
voluntas et mortalitatis securitas decepit, per praevaricationis
culpam traxit ad mortem; istum, ne
spe immortalitatis deceptus, temporalibus deliciis
ardentius insistat, per inevitabilem mortis eventum
invitat ad veram vitam. Quia vero ille, mortis securus,
Auctore contempto, aurem aperuit suasori,
et superbiae audacia una periit; hunc pietas Redemptoris
voluit suspensum morte teneri, ut per humilitatis
custodiam vitaret hostem, audiret Conditorem,
sicque ad superna conscenderet. Nihil igitur
repugnat a vero talem hunc regeneratum ex fonte,
quem mors invitat ad vitam, qualem illum, si non
peccasset, formatum, quem mox de immortalitate
praesumptio coegit subire mortis ruinam.
Sed fortasse objicis mihi quantum ei praestitit donata
immortalitas, ex qua ruinae causam venturam
Conditor non ignorabat. Multum quidem ei contulerat,
ut, videlicet si sine peccato manere voluisset,
et mortem non gustaret, et tam ipse quam ejus progenies,
angelos semper haberet concives. Sed, dum
praeceptum neglexit Conditoris, ipsa sua libertate
deceptus, a paradiso seclusus, in ignotis partibus sui
generis posteritatem transposuit, atque poenam,
quam ipse praevaricationis reus exceperat, generando
transmisit in posteros; de qua non potuisset erui
nisi eum Christus suo adventu relevasset; qui, per
novae regenerationis mysterium, omne praeteritum
vitium sui baptismatis lavacro purgavit et statum
pristinae libertatis reformavit. Igitur, ad vitanda
improbi seductoris tentamina, cum primum parvuli
sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramenta,
non prius fontem vitae adeunt quam exorcismis et
sufflationibus sacerdotum ab eis spiritus immundus
abigatur, ut vere appareat quomodo princeps mundi
hujus ejiciatur foras, et prius alligetur fortis, et
vasa ejus diripiantur translata in possessionem victoris,
qui captivam ducit captivitatem, et dat dona
hominibus.
Quod si refugitis credere ut qui parvulum fidei
nescium, suaeque salutis ignarum, nec regenerationis
curam habentem, de fonte suscipiunt, eorum fides
aut confessio illi puero nequaquam proficiat,
consequitur ut nec paralytico offerentium fidem
profuisse credatis, de quo evangelista dicit, quia
« videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico:
Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua #(Matth.
IX)@#. » Sed nec illud recipiendum aestimabatur quod
in Evangelio legimus de muliere Chananaea ut fides
ejus ad impetrandam salutem filiae profuerit. Porro
alius evangelista dicit quod offerebant Jesu parvulos,
ut manus eis imponeret; et complexans eos, et
imponens manus, benedicebat eos (Marc. X). Qua
in re datur intelligi quia non parvulorum fides, quae
adhuc nulla fuerat, sed offerentium fidelis credulitas
ut parvuli benedicerentur obtinuerat, sicut Dominus
dixit centurioni pro salute servi postulanti: « Vade,
et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in
illa hora (Matth. VIII). »
Denique vos, qui nihil in sancta Ecclesia corporaliter
gerendum arbitramini, ut in hoc baptismatis
mysterio aqua, oleum chrismale, sacerdotis officium,
et caetera, quae usque hodie catholica servat Ecclesia,
vos, inquam, rogo, quid sibi vult illa materialis
aquae illuvio, quam lavandis pedibus invicem exhibere
soletis? Nam si hoc ab Evangelio vos accepisse
dicitis, ut quia Dominus, discipulorum pedes
lavans, hoc illis exemplum reliquisse legitur, et vos
quoque hujus rei gratia facere vos invicem dicatis,
stultum est, imo sacrilegum, caetera et multo majora
repudiare, quae ab ipso rerum auctore Domino
sunt constituta, ab Evangelio enuntiata, ab apostolis
tradita, sine quibus nostrae salutis plenitudo non
potest consistere; quae quidem ipse Dominus, et
ante resurrectionem, et post resurrectionem, discipulis
suis servanda instituit.
I.
Anno Dominicae incarnationis 1035, indictione
VIII, domno Gerardo, Ecclesiam Cameracensis seu Atrebatensis
urbis regente, quodam annuae observationis
more contigit ut, Dominici natalis et apparitionis
diebus in sede Camaraci solemni cursu expletis,
idem praesul, per aliquot dies, stationem in sede
Atrebatensi facere deberet. Ubi, cum de ecclesiasticis
functionibus satis pro opportunitate temporis
tractaret, relatum est ei quosdam ab Italiae finibus
viros eo loci advenisse, qui, quamdam novae haereseos
sectam introducentes, evangelicae atque apostolicae
sanctionis disciplinam pervertere tentabant, et,
quamdam justitiam praeferentes, hac sola purificari
homines asserebant nullumque in sancta Ecclesia
aliud | null | 31c90e28-82e0-4072-a78f-f0252abe7280 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
esse sacramentum, per quod ad salutem pervenire
potuissent. His auditis, domnus episcopus
perquiri homines jubet, et inventos sibi praesentari.
Qui, audita inquisitionis causa, fugam occulte parabant,
sed praeventi a quaestoribus trahuntur ad praesentiam
episcopi. Qui, in aliis causis definiendis
tunc plurimum occupatus, pauca ad tempus de fide
illorum sciscitatus est; sentiensque eos quodam
pravi dogmatis errore teneri, recludi in custodia
jubet usque in diem tertium, et, die sequenti, clericis
et monachis indicit jejunium, ut eos divina gratia
catholicae fidei perceptione resipisci donaret.
II. #De corpore et sanguine Domini.@#
Fuerant certe satis quae de his dici poterant, si
horae suppeterent; sed quia dies, ad occasum declivior,
ad propria quemque commonet redire, jam
nunc, his omissis, transitum faciamus ad illud sacrum
et immutabile Dominici corporis et sanguinis
sacramentum, quod vos, ad vestram confusionem,
nisi resipueritis, adversum divinam et apostolicam
traditionem impugnantes, evertere tentatis. Quod
quidem mysterium, quale quantumcunque in se contineat
pondus virtutis, impossibile est humanae rationis
intuitu perscrutari. Quod anima ultra hominem
est infra sensum hominis non potest cohiberi.
Non igitur sufficit illud facundia humana comprehendere;
hoc enim illud sanctum et admirabile
commercium, per quod terrenis coelestia junguntur,
inferna spoliantur, paradisus aperitur, homo exsul
antiquo horto relocatur; per quod etiam angeli recognoscunt
hominem concivem suum, et supra se
positum adorant hominem Deum. Verum nos, quia
tempus commonet, quantum nostrae fragilitatis sensus
percipit, illius, de quo loquimur, gratia confisi
edicimus.
Sacrificium dicitur, quasi #sacrum factum,@# quia
prece mystica consecratur in memoriam pro nobis
Dominicae passionis. Unde, hoc ipso jubente, corpus
Christi et sanguinem credimus, quod, dum sit ex
fructibus terrae, sanctificatur, et fit sacramentum,
operante invisibiliter Spiritu Dei. Quod quidem ideo
sacramentum esse dixerim, quia tanquam viaticum
nobis sit introducens ad contemplationem aeternitatis.
Cujus panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistiam
dicunt, quod Latine #bona gratia@# interpretatur.
Quid enim melius corpore et sanguine Christi?
Quod quidem sacrificium de pane, et vino cum aqua
misto, ineffabili sanctificatione, cruce et verbis illius
in altari consecratur, dumque passionis et resurrectionis
ejus, atque in coelum ascensionis ibidem
salutifera memoria agitur, verum ac proprium
corpus ipsius Domini nostri Jesu Christi, et sanguis
verus ac proprius efficitur, quamvis aliud esse videatur.
Videtur namque panis materialis, sed verissime
efficitur corpus Christi, sicut, ipsa eadem Veritate
attestante didicimus. Nam ipsa nocte qua
sponte per passionis mysterium corpus suum pro
nobis in mortem traditurus erat, sicut evangelista
refert, « Accepit panem, et benedixit, ac fregit,
deditque discipulis suis, dicens: Sumite, hoc est
corpus meum. Similiter et calicem accipiens, benedixit,
et dedit discipulis suis, dicens: Bibite ex hoc
omnes, hic est calix Novi Testamenti, qui pro multis
fundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI;
Marc. XXII; Luc. XXII). » Quod vero subdit: « Hoc
facite in meam commemorationem. » ad hoc retulit,
quod per ministerium sacerdotum quotidie a fidelibus
fieri mandavit, dum passionis suae memoria
agitur, et sub sacramento communicandae carnis et
sanguinis panis sanctus et calix consecratur. Ad
hanc spiritalem alimoniam, ad hoc mysticum et
divinum epulum nos Dominus invitat, tantamque
necessitatem sumendi hujus alimenti nobis indicat,
ut aliter in nobis vitam habere non possimus, nisi
carnem ejus manducaverimus et sanguinem biberimus.
Sed fortasse aliquis, nimis carnaliter hoc audiens,
objiciat neminem posse vitam habere in semetipso,
cum Christus carnem, quam proprio gestabat
corpore, nemini edendam erogasse, sed perfecto
et integro corpore coelum penetrasse legatur;
aut certe, quod nefas dictu est, Dominum in hoc
verbo culpam mendacii subiisse, cum multi vitam
in se habere videntur, qui carnem aut sanguinem
ejus gustasse aliquando se non meminerunt. Quod
nos, Deo volente, tali modo solvimus. Possunt quidem
homines sine hoc cibo temporalem hanc vitam
in praesenti saeculo habere; aeternam vero vitam
habere nequeunt, quae solis fidelibus carnem et sanguinem
Christi digne sumentibus promittitur. Unde
et ipse dicit: « Nisi manducaveritis carnem Filii
hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis
vitam in vobis (Joan. VI), | null | bd730037-0e9d-40b5-9323-8e5fb6cd3e99 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
» vitam videlicet animae,
ipsum Christum, qui alibi dicit: « Ego sum via,
veritas, et vita (Joan. XIV). » Filium vero hominis se
dicebat, cujus corpus quotidie per sacerdotes immolatur
in altari. De quo Apostolus ait: « Panis,
quem frangimus, nonne corpus Domini est? Et calix,
cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis
Domini est? » (I Cor. X.) Unde cum Dominus diceret:
« Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi;
si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum,
litigabant Judaei ad invicem dicentes: Quomodo
potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum? » (Joan. VI.)
Non enim hunc panem intelligebant,
audientes carnem exhorrescebant; non enim
erant membra Christi, idcirco scandalizabantur in
carne Christi. Sed et cum discipuli, verba ejus carnaliter
accipientes, dicerent: « Durus est hic sermo,
quis potest eum audire? » (Ibid.) Respondit
Dominus: « Hoc vos scandalizat? si ergo videritis
Filium hominis ascendentem ubi erat prius (Ibid.); »
suspensa et quasi defectiva oratio fuit. Putabant
enim discipuli Christum carnem, qua indutus erat,
particulatim incisam credentibus distributurum, et
quasi hoc contra naturam esset hominum (videlicet
humanam carnem in cibum sumere) quasi de re
difficillima et impossibili dixerunt: « Durus est
hic sermo; quis potest eum audire? » Unde et
Dominus: « Si, inquit, videritis Filium hominis ascendentem
ubi erat prius: » Subaudientem: « Tunc
videbitis quia non eo modo quo putatis meam carnem
credentibus distribuo, sed spiritali gratia me
illis dando, ipsos in meum corpus transfundo; et
haec gratia non consumitur morsibus nec dentibus
teritur, sed interioris hominis palato, hoc est, ratione
et intellectu mentis percipitur. » Unde et
communio Dominici corporis, sicut supra diximus,
Graeco quidem, sed Latinis usitato sermone Eucharistia,
id est, #bona gratia@# appellatur. Videtur enim
sanctus ille panis, quo corpus Domini consecratur
et visibiliter ore percipitur; sed virtus Dei Verbi,
id est divinitas, qua anima percipientis sanctificatur,
videri non potest. Ascendit ergo Christus perfecto
corpore suo, et reliquit nobis sacramentum
corporis sui. Denique ne putarent sibi in isto cibo
et potu sic promitti vitam aeternam ut jam nec corpore
morerentur cum dixisset: « Qui manducat
meam carnem; » continuo subjunxit: « Et ego
ressuscitabo eum in novissimo die (Ibid.). » Nam
qui digne carnem Christi comedit, et sanguinem
ejus bibit, licet mortuus corpore, habet interim secundum
spiritum vitam aeternam. Quod vero ad
corpus attinet, nec ipsum vita aeterna fraudabitur,
quia resuscitabitur in novissimo die, ultra jam non
moriturum. Hoc igitur modo Veritatis sermo sine
culpa mendacii fuit, dicens neminem vitam in se
habere, nisi qui communicandae carnis ejus et sanguinis
spiritalibus alimentis pasceretur.
Poterat vero illud infirmis auditoribus huic sententiae
contrarium videri quod subditur: « Caro non
prodest quidquam (Joan. VI), » cum superius nullum
vitam habere in se dixisset sine perceptione carnis
suae. Sed ita intelligendum est: « Si carnaliter
verba mea intelligere vultis, ut sic carnem meam
sicut alium cibum manducetis, caro nihil vobis
prodest. »
Qui enim potest ita suum corpus per tot ecclesias
in toto orbe diffusas distribui, per tam innumerabiles
populos et longa tempora, singulis diebus, singulis
hominibus sumendum distribui, et nunquam deficere?
Quo contra vobis respondemus, dum fidem
evangelicam et traditionem apostolicam vos fateri
audimus. Verbum quod in principio erat apud
Deum, id caro factum in fine temporum, quomodo
totum cum Patre fuit semper, et totum se clausit
in utero Virginis? si totus in Virgine, quomodo
totus cum Patre. Sed audi tantae virtutis mysterium.
Ascensurus in coelum Dei Filius discipulis
pro discessu ejus sollicitis promittit se mansurum
cum eis omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi, quibus paulo ante praedixerat
se ire ad Patrem. Quod quidem refugeret credere
humanus intellectus. nisi virtus discretionis adhibeatur.
Homo namque, corpore circumscriptus, in
loco manere, et a loco discedere, nisi per successum
temporis, non potest. Aeterna vero Dei essentia
sicut nec tempore angustatur, ita nec loco constringitur;
sicut enim semper est, ita semper ubique
est. Manere | null | fa982d58-9ff7-4458-b57b-6c75d039479b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
igitur ejus est, nulli omnino loco deesse;
redire vero est, corpus in terris sumptum ab
eis subtrahere. Manere ergo cum illis, et ire ad Patrem
se dicebat, dum corpus quod corruptibile induerat,
jam incorruptionis gloria sublimatum ad
coelos evehit, et, per majestatis praesentiam, ubique
se cum illis mansurum promittit. Qui ergo ad Patrem,
cum quo semper est, ivit, et cum discipulis mansit,
non impossibile est corpus, quod aeternum et incorruptibile
est, et in coelis servare, et in terris communicandum
nobis corporis sui sacramentum praebere.
Quod vero in tot partibus, temporibus, populis,
hominibus quotidie sumptum et non imminutum
objicitis, nullum incredulitatis scandalum parit, si
quis fidei oculis intueri velit quod ait Dominus, dum
porrigeret illis panem et calicem, dicens: « Hoc
facite in meam commemorationem. » Semel namque
Christus passus, semel mortuus, quotidie in Ecclesia
nobis patitur, quotidie nobis moritur, dum, ipso
jubente, sacrosanctae passionis ejus memoria agitur,
et per sacerdotum ministerium salutaria corporis
ejus et sanguinis mysteria renovantur. Quae invisibiliter
eodem Spiritu vivificantur, quo operante in
utero Virginis incarnatus est Dei Filius. Quod quidem
ex verbis beati Andreae apostoli intelligi datur,
cujus vos doctrinam inter caeteros apostolos imitari
profitemini. Qui, cum ad sacrificium idolorum compelleretur,
ait: « Omnipotenti Deo qui unus et verus
est, ego omni die sacrifico, non thuris fumum, nec
taurorum mugientium carnes, nec hircorum sanguinem,
sed immaculatum sanguinem quotidie in
altari crucis sacrifico; cujus carnem postea quam
omnis populus credentium manducaverit, et ejus sanguinem
biberit, Agnus, qui sacrificatus est, integer
perseverat et vivus. » Et cum vere sacrificatus sit,
et vere carnes ejus manducatae sint a populo, et vere
sanguis ejus sit bibitus, tamen, ut dixi, integer permanet,
et immaculatus et vivus. Interrogante vero
Aegea quomodo fieri posset ut occisus viveret Agnus;
sacrificatus vero et comestus, quomodo integer et
immaculatus permaneret, Apostolus respondit: « Si
discipuli formam imitatus crederet, facile ad discendum;
sin autem, ad indaginem veritatis non posse
attingere. » Quod et vobis quoque impossibile erit
intueri, nisi, deposito incredulitatis rigore, formam
fidemque discipulorum receperitis. Verum, quia hoc
fidei oculis intuendum docuimus, si quem magis visibilia
aedificant quam invisibilium virtus accendat,
pauca de multis edicimus, quae Dominus ad corroborandas
mentes carnalium oculis carneis contuenda,
de hoc ipso corporis sui et sanguinis sacramento
dignatus est ostendere.
Tempore namque quo beatus Gregorius Romanae
Ecclesiae pastorali curae deserviebat, quaedam materfamilias,
religionis studio, oblationes facere et summo
pontifici ad ecclesiam familiariter offerre consueverat.
Quae cum, ex more, quadam die ad communicandum
de manu episcopi ordine suo accederet, et
illi pontifex Dominici portionem corporis porrigeret,
dicens: « Corpus Domini nostri Jesu Christi prosit
tibi in remissionem peccatorum et vitam aeternam; »
subrisit. Quod vir Dei intuens, communionem retraxit,
et separatim super altare repositam diacono
servandam, dum caeteri communicarent, tradidit.
Expletis vero sacris mysteriis, episcopus risus causam
requirit. At illa respondit recognosse se partiunculam
illam ex oblatione quam propriis manibus
factam episcopo obtulerat, et, quia corpus Domini
eam dixerat, in risum se excitatam. Unde, facto
verbo ad populum, episcopus omnes in commune
orationem ad Dominum fundere hortatur ut ad corroborandam
fidem multorum manifesto suae virtutis
indicio mulieris incredulitatem compesceret. Quod
et factum est. Surgentibus autem cunctis ab oratione,
et ad decernendum coeleste spectaculum comprimentibus,
dominus episcopus corporalem pallam
revelat, et universo populo et muliere contuente,
partem digiti auricularis sanguine cruentatam invenit;
et conversus ad mulierem dixit: Vel nunc
experta divinae virtutis miraculum, ne differas audire
Veritatem dicentem: « Panis, quem ego do,
caro mea est, et sanguis meus vere est potus. » Sed
praescius Conditor infirmitatis nostrae, potestate, qua
cuncta fecit ex nihilo, et corpus sibi ex carne Virginis,
operante Spiritu sancto, fabricavit, panem
et vinum aqua mistum, propria manente specie, in
carnem et sanguinem suum ad catholicam precem,
ob reparationem nostram, spiritus sui sanctificatione,
convertit. Denique omnes rursum in orationem
prostrati, divinam potentiam exorant, ut sanctum
mysterium in pristinam formam convertat,
quatenus ad sumendum mulieri fiat possibile | null | f86c50c4-d3b9-4621-afa1-58e1c756257f | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Quod et factum est. Consecuta igitur mulier Dominici
corporis participationem, postea in sancta religione
et fide, et omnes qui aderant, in amore Christi
et credulitate ferventes proficiebant.
Alio quoque tempore, quidam vir nobilissimus,
atque juxta saeculum potentissimus, a beato Gregorio
reliquias beatorum apostolorum et martyrum
petiit sibi transmitti. Erat enim episcopo familiaris,
et erga Dei cultum per admonitionem ejus sufficienter
imbutus. Honorifice igitur legatos suscipiens,
aliquandiu secum morari fecit. Memorias igitur
apostolorum et martyrum pro hujusmodi negotio
agens, dum reliquias consecrando missarum solemnia
explesset, particulatim pannos super quibus
sancta celebraverat dividit, et singulis singulatim
buxtis imposuit, quas sigillo munitas legatis tradit;
et sic proficiscuntur. Qui, dum inter carperent, et
quid secum ferrent ignorarent, coeperunt curiosius
se ipsos reprehendere, quod quid domino
portabant penitus ignorarent. Quid longius
moramur? Fractis sigillis et apertis buxtulis,
nihil aliud nisi pannos contemplantur. Indignati
igitur Romam redeunt, accusantes episcopum,
quod sui domini petitionem, et suis itineris laborem
tam parvi aetimasset, ut pro reliquiis pannos ei
misisset, tanquam hujusmodi genus apud se non
inveniri posset. Quorum stultitiam episcopus patienter
ferens, eos celebrandis mysteriis jubet interesse.
Ut autem ad locum sermonis ventum est, suadet
populo Dei gratiam et sanctorum exorare, ut suae
virtutis potentiam in hac re dignetur ostendere,
quatenus quid fides mereretur ignorantes agnoscerent.
Data igitur oratione, et ab eo qui signa fregerat
accepto cultello, super altare sancti Petri unum
ex pannis per medium pungens secavit, ex quo,
visu mirabile! sanguis defluens, omnem eamdem panni
particulam cruentavit. Stupentibus legatis et caeteris
qui aderant, super arcanum sacrae fidei miraculum,
dixit ad eos beatus episcopus, qui sacras reliquias
parvi duxerant: Scitote, fratres, quia in consecratione
Dominici corporis et sanguinis, cum ob sanctificationem
reliquiarum in honore apostolorum et
martyrum Christi, quibus specialiter assignabantur,
supra sanctum altare libamina offerebantur, semper
illorum sanguis hos pannos intravit, qui effusus est
pro nomine Domini nostri Jesu Christi. Sic itaque
aedificatos in fide legatos sanctus Gregorius ad dominum
suum gaudentes remisit.
Pensate igitur: Si sanguis martyrum Christi in
eorum memoria pannos intravit, quanto magis sanguis
Christi et corpus in se transformat panem
sanctum et vinum, quoties Dominicae passionis memoria
agitur. Superest aliud dicendum, quod quidem
mirificum et ad incredulitatem malorum confutandam
est proficuum.
Quidam vir virtute venerabilis, Plexis nomine,
monachorum gregem cura pervigili servabat; cujus
de virtutibus et miraculis esset satis ad loquendum.
Sed quod ad praesens negotium attinens utiliter occurrit,
unum audite. Hic dum quadam die ex more
sacrosancto altari humili devotione astaret et, missarum
solemnia celebrans, Dominici corporis et
sanguinis veneranda mysteria consecraret, ut ventum
est ad horam fractionis, vidit subito quod et
fideliter credendum et creduliter sit admirandum,
id est, sanctificati panis portionem in infantem transformari,
et angelum Domini particulatim ipsum
dividere, manifesto veritatis indicio, quia verum
Christi corpus et sanguis est quod sub sacramento
communicandae carnis et sanguinis de altari sumimus.
Saepe etiam, dum haec sacra mysteria celebrantur,
visum est a pluribus angelorum choros
mensam altaris, in quo sancta consecrantur, ambire,
tanquam milites in obsequio sui regis astantes.
Talibus dictis domni episcopi, omnes qui circumstabant
fideles, lacrymis obortis, Dei virtutem et
Dei misericordiam laudabant. Et conversus ad eos
qui astabant haeretica pravitate seducti: Dicite,
inquit, si quid habetis quo haec refellenda arbitremini.
At illi, gravitate verborum et coelestium virtute
magnalium stupefacti, vultibusque demissis,
quamdam poenitudinis similitudinem praeferentes, et
ex alto suspirantes, gemitum una dederunt, dicentes
nihil hic se nisi divinum audire, et quod se mutos
et pene elingues faceret. Corruentesque in terra,
tunsis pectoribus culpam fatentur. Elevantes autem
[vocem] Dei se patientiam dicunt admirari, qui tandiu
eos ad ignominiam Christiani nominis toleraverat;
nullam sui erroris veniam posse sperare, qui
tanto incredulitatis profundo non se solos immerserant,
sed et alios quamplures ejusdem ruinae praecipitio
necaverant. Quibus episcopus ait: Qui lapsis
huc usque veniae semitam interdixistis, nec ullum
in poenitentia reconciliationis fructum sperandum
judicastis, durum est id vobis spectare ab eo qui
peccantes vocat in poenitentia, et gaudet potius super
uno poenitente quam supra nonaginta novem justis,
nisi melioris fidei pretio, id | null | 7bec3df3-5d9c-49f6-ae7f-0848e679b5c9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
ab eo studueritis quaerere,
qui certe poenitentibus semper suae misericordiae
sinum paratus est aperire. Si autem perfidiae
vestrae duritiam catholicae fidei perceptione rejicitis,
et deposito incredulitatis rigore fidei Christianae documenta
suscipitis, confidenter vobis a Deo veniam
promitto.
III. #De sancta ecclesia quae est domus Dei.@#
Sed latere in vobis adhuc quasdam infidelitatis
tenebras sentio, quas dum in cordibus vestris manere
permiseritis, nullam supernae lucis visitationem
sperare potestis. Hae sunt enim tenebrae, quae vos, infidelitatis
caecitate damnatos contra sanctam Dei Ecclesiam
erigere, et domum Dei vivi ignominiosis verborum
ictibus impugnare faciunt, dicentes in templo
Dei nihil esse, quod sit aliquo cultu religionis dignum
magis quam proprii domicilii cubiculum,
nihilque in eo sanctum, praeter coementa et lapides
artificum opere digestos, sed et mensam Domini, in
qua corporis et sanguinis ejus libamina offeruntur,
nullum in se aliud praeter acervum lapidum retinere
sacramentum. De quibus si ea quae paulo ante de
corpore et sanguine ejus praemisimus, fideliter tenentur,
nihil est quod humana mens jure dubitare
possit. Sicut enim Dominus et Redemptor noster in
his sanctificandis mysteriis, quibus ex rebus conficerentur
specialiter, quibusve ministris consecrarentur,
instituit, ita et quo in loco specialiter sacrificarentur,
elegit, id est in ecclesia sancta quae
domus Dei specialiter appellatur, quia veri sacrificii
extra catholicam Ecclesiam non est locus. Hic enim
[locus] divinis cultibus agendis est consecratus. De
quo ipse Dominus ait: « Domus mea, domus orationis
vocabitur (Luc. XIX). » In hoc enim quadragesimo
suae nativitatis die puer cum hostiis offerri
voluit; in hoc eum Simeon longi desiderii compos
suscepit; in hoc Anna prophetissa Redemptorem.
Israel cognovit, cui quidem ad insigne sancti propositi
et vidualis castimoniae constantiam, hoc singulariter
ex evangelica lectione crevit in laudem, quod
non discedebat de templo. Denique Dominus duodennis
puer, ignorante matre et cognatis, remansit in
templo. Unde ipse requirentibus ait: « Quid est quod
me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris
mei sunt, oportet me esse? » (Luc. II.) Appropinquante
vero hora passionis suae, Jerosolymam adiens,
statim intravit in templum, formam nobis religiosae
conversationis, quam sequi debeamus, ostendens,
videlicet ut, cum oppidum, aut castellum, sive aliquem
locum, ubi domus orationis Deo sit consecrata,
ingredimur, prius ad illam festinare debemus,
ubi orationis nostrae vota solventes, nosmetipsos
Deo commendemus. Ingressus igitur in templum,
coepit ejicere vendentes in eo et ementes, dicens:
« Domus mea, domus orationis est (Luc. XIX). »
Domus illa Dei ad hoc a Salomone primum, et
postea a Jesu sacerdote et Zorobabel constructa fuerat,
non quod Deus in manufactis templis habitet;
sed ut ibi nomen ejus invocaretur, ibique devotae
plebis orationes audiret, vota susciperet, munera
et orationes acceptaret. De quo paulo post evangelista
dicit: « Quia accesserunt ad eum caeci et claudi,
et curavit eos in templo (Matth. XXI). » Ejectis namque
indignis et profanatoribus templi, caecos et
claudos in eo sanavit; non quod in platea, aut in
civitate curationis ei gratia defuisset; sed certa
causa mysterii suae virtutis potentiam exercuit, ut
profecto ostenderet praeter ecclesiam nemini locum
patere salutis, [et] istum esse locum, in quo uberius
divina beneficia quaerentibus donantur. In hoc
publicanus peccator advenit, justificatus rediit. De
hoc etiam dicit Liber apostolorum, quia « Quotidie
perdurabant unanimiter in templo (Act. II). » Et
paulo post: « Petrus et Joannes ascenderunt in templum
ad horam orationis nonam (Act. III). » De hoc
Dominus ait: « Duo homines ascenderunt in templum,
ut orarent (Luc. XVIII). » Porro infirmus,
quem diuturno languore tabescentem Dominus sanaverat
super probaticam piscinam, suae salutis
auctorem nequaquam agnoscere potuit in turba
sedentem, donec eum Jesus invenit in templo, ibique
se recognosci voluit, aperte docens, ut si gratiam
Conditoris nostri cognoscere et ad ejus visionem
desideramus pervenire, cunfugiamus devoti ad
templum Dei, ubi illi de perceptis beneficiis gratias
agere, et de percipiendis exorare satagamus, nosque
ipsos templum Dei, in quo misericorditer venire,
et mansionem facere dignetur, praeparare curemus.
Haec semper familiaris fuerat consuetudo Domini,
ut in | null | 6578b228-0a4d-430b-aaf0-ce21cf312a78 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
quamcunque civitatem introisset, statim diverteret
in templum. Unde Joannes evangelista:
« Perrexit Jesus in montem Oliveti, et diluculo iterum
venit in templum (Joan. VIII). » Et Lucas evangelista:
« Intravit Jesus secundum consuetudinem
in synagogam, et surrexit legere (Luc. IV). » Ubi
audis synagogam, templum intellige, ubi conventus
Judaeorum erat. Haec semper Domino gratissima
sedes fuerat, adeo ut in eam semper ingrediens,
sermonem faceret ad populum, ac divinitatis suae
sacramenta pandere dignaretur. Unde licet nullum
locum vacare a praesentia majestatis ejus sciamus,
in hac tamen praesentius atque uberius suae gratiae
beneficia petentibus tribuit, ubi corporis ejus et
sanguinis sacrosancta mysteria celebrantur et laudes
divinae et vota solvuntur. In templo Dominus
Salomoni in nube gloriae suae apparuit, dicens se ibi
petentibus daturum cuicunque tribulationis et angustiae
remedium, et contra tempestates et mortalitatem,
adversus gladium et famem, siccitatem et
omnem intemperiem aeris, quidquid ibi a petentibus
quaereretur, effectum Dei gratia praestaret. Quotidie
certe Dominus sanctam spiritualiter intrat ecclesiam,
non quod ibi altitudine murorum, aut varietate
pavimentorum delectetur; sed quia ibi fit
conventus fidelium; ibi grates pro largitis beneficiis
a fidelibus accipit; hymnos et cantica spiritualia,
et devotae laudis sacrificia suscipit, et sancta corporis
sui et sanguinis sui commercia tribuit. Postremo
Lucas ad Theophilum scribens, ait quia Dominus
Jesus « post passionem suam, discipulis seipsum
vivum praebuit in multis argumentis, per dies quadraginta
apparens eis et loquens de regno Dei (Act.
XIII). » Quid est loqui de regno Dei, nisi de statu
Ecclesiae, quae regnum dicitur Dei, ordinare?
Igitur quod congestis lapidibus domum Dei, quam
nos ecclesiam nominamus, fabricatam, nihilque
sanctum ex ea lapidea materia trahere in se contenditis,
et ideo nihil differre; quin in domiciliis et
privatis mansionibus vestris orationes factae tantum
valeant quantum et in templo sancto Dei; adversus
haec considerare oportet cur Dominus tanto cultu
tabernaculum foederis sibi per Moysen jussit fieri, in
quo, posthabitis caeteris omnibus locis, specialius
gloria ejus apparuerat, ibique singulariter in rebus
dubiis consultus, judicia et legem filiis Israel exposuerat.
Unde et Apostolus ad Corinthios ait: « Nunquid
non habetis domos ad manducandum et bibendum,
aut ecclesiam Dei contemnitis? » (I Cor. XI.)
Et paulo post: « Itaque, fratres mei, inquit, cum
convenitis ad manducandum, invicem exspectate;
si quis autem esurit, domi manducet, ut non in judicium
conveniatis (Ibid.). » Monstrante itaque
Paulo, propterea convenimus ad ecclesiam ut oremus
et manducemus coenam Domini. Duo audistis
cur conveniat populus ad ecclesiam; unum ex antiqua
traditione, ut judicia rerum et cognitiones accipiat;
alterum ex Novo Testamento, ut manducet
corpus Christi. Utraque enim quaerimus ad ecclesiam,
scilicet: ut in ea audiamus judicia nostra mala,
sive bona, et cognitionem Dei, et ut manducemus
corpus Christi. Quia vero quidam viri comam nutriebant,
et mulieres nudato capite procedebant in
ecclesiam, gloriantes in crinibus, quod non solum
inhonestum erat, sed etiam concupiscentiae fomenta
praestabat, ab hac consuetudine Apostolus eos compescens,
dicebat: « Decet mulierem non velatam in
ecclesia orare Deum; nec ipsa natura docet vos,
quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est
illi: mulier vero si comam nutriat, gloria est illi (Ibid.).
» Denique beatum Urbanum martyrem
(si vere martyres creditis debere imitari) audire
vos oportet, qui domum sanctae Caeciliae
sanctae ecclesiae nomini dicavit. Unde doctor egregius
Augustinus, in psalmo LXXX: « Haec quae exstruuntur
ad tempus ad recipienda corpora vel
vivorum vel mortuorum necessaria sunt, sed tempore
praetereunt. Nunquid post judicium Dei istas fabricas
in coelum levabimus? Sine his tamen hoc
tempore, quae ad possidendum coelum pertinent,
agere non poterimus. » Porro ipsa domus idcirco
vocabulum habet ecclesiae, quia continet Ecclesiam,
id est populum convocatum ab eo, qui facit unanimes
habitare in domo. Quae ideo sanctificatur ab
episcopo, ut in ea velit esse adventus angelorum, et
homines in eam introeuntes ab omni turpiloquio, et
scurrilitate, et inutili cogitatione norint se continere.
Audiant qui intrant ecclesiam quod audivit Moyses,
quando voluit visere rubum ardentem; et Dominus:
Ne appropies, inquit, huc, solve | null | 168a931a-e15c-4a35-a0ed-1bdefe990538 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
calceamentum de
pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta
est (Exod. III). » Et angelus ad Josue: « Solve, inquit,
calceamentum de pedibus; locus enim in quo
stas terra sancta est (Jos. V). » Et Apostolus ait:
« Templum enim Dei sanctum est, quod estis
vos (I Cor. III). » Intrantes igitur domum Dei, ecclesiam,
ubi Dominus et angeli ejus sunt, oportet nos
exuere mortuae actionis calceamentis, et cogitare de
conversatione angelorum, et de praesentia majestatis
Dei, et assiduis hymnis et psalmis spiritualibus invocare
nomen Domini, ut illud compleatur in nobis
quod ait Psalmista: « Confirma hoc, Deus, quod
operatus es in nobis a templo sancto tuo, quod est
in Jerusalem (Psal. LXVII). »
IV. #De sacro altari.@#
Quod autem de mensa Domini et de materiali
structura ejus fabulas fingitis, quod nihil aliud sit,
nisi acervus lapidum, et ideo inani religionis officio
illam venerari; non est vox ista hominis, sed diaboli,
cum nullus sit locus in orbe alius, ubi legitime
veneranda corporis ejus et sanguinis libamina
queant sanctificari; nescit enim crucis pretium, qui
non credit manere in altari coeleste mysterium.
Altare de terra Dominus per Moysen sibi fieri instituit,
super quod holocausta et sacrificia offerri debuissent;
de quo liber Leviticus testatur quia praeceperat
eidem Moysi Dominus, ut poneret sacerdos,
qui unctus erat, de sanguine hostiae super cornua
altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod erat in
tabernaculo testimonii. Quod quidem altare in tabernaculo
novo, id est in sancta ecclesia, imaginem
corporis Christi et sepulcri tenet in quo sanguis veri
Agni et immaculati Christi quotidie a fidelibus immolatur,
qui seipsum pro nobis obtulit hostiam Deo
Patri. Hoc quidem primo a patriarchis, postea, sicut
diximus, a Domino per Moysen consecratum est.
Nam legimus quia Noe post diluvium « aedificavit
altare Domino, et tollens de pecoribus et volucribus
mundis, obtulit holocausta super eum, odoratusque
est Dominus odorem suavitatis (Genes. VIII). » Similiter
et Abraham, Isaac et Jacob. Qui Jacob egressus
de Bersabee, vidit scalam a terra coelos usque eminentem,
per quam angelos Dei ascendentes et
descendentes, ipsum etiam Dominum loquentem sibi,
vidit. Qui mane exsurgens: « Vere, inquit, Dominus
est in loco isto, et ego nesciebam. Pavensque, Quam
terribilis est, inquit, locus iste! non hic est aliud
nisi domus Dei et porta coeli. Surgens ergo mane
tulit lapidem, quem supposuerat lapidi suo, et erexit
in titulum, fundensque oleum desuper vovit Domino (Ibid., XXVIII).
» Ibique decimas et hostias obtulit;
ad cujus instar adhuc in sancta ecclesia oleo sacro
altaria perunguntur. De hoc Dominus in Evangelio
dicit: « Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus
fueris quod frater tuus habet aliquid adversum
te, relinque ibi munus tuum (Matth. V). »
Et alibi: « Quid, inquit, majus est donum, an altare
quod sanctificat donum? » (Ibid., XXIII.) De hoc
Lucas ait: « Quia dum Zacharias sacerdotio fungeretur
in templo, angelus Domini apparuit ei, stans a
dextris altaris incensi (Luc. I). » Et Joannes in Apocalypsi:
« Vidi, inquit, sub altare Dei animas interfectorum (Apoc. VI).
» Et iterum: « Alius angelus
venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum,
et data sunt ei incensa multa, ut daret de
orationibus sanctorum super altare quod erat ante
thronum (Ibid., VIII). » Et paulo post: « Accepit,
inquit, angelus thuribulum, et implevit illud de igne
altaris (Ibid.). »
#De thymiamate.@#
Quoniam de sacro altari verbum facientes thymiamatis
quoque et incensi mentionem fecimus,
quorum usum et in coelis angelico ministerio, et in
terris per antiquos et novos Patres observari legimus,
talem ex hoc divinae institutionis auctoritatem
habemus. Porro inter caetera, quae ad cultum tabernaculi
facienda Dominus constituerat, haec quoque
jussit Moysi, dicens: « Facies mihi altare ad adolendum
thymiama de lignis setim (Exod. XXX). »
Et iterum: « Pones altare contra velum quod ante
arcam pendet coram propitiatorio, ubi loquar | null | 6eccc7b9-333b-459c-b3ac-533ab85561f7 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
tibi,
et adolebit incensum super eo Aaron, suave flagrans
mane. Quando componet lucernas, incendet illud, et
quando collocat eas ad vesperum, uret thymiama
sempiternum Domino (Ibid.). » Dehinc in sequentibus
ait: « Sume tibi aromata, et stacten et onycha,
galbanum quoque boni odoris, et thus lucidissimum,
faciesque thymiama compositum opere unguentarii
mistum diligenter, et purum et sanctificatione in
remissionem (Ibid.). » « Praedicare annum Domini
acceptum et diem retributionis (Luc. IV). » Et paulo
post intendentibus in eum dicit: « Quia hodie impleta
est haec Scriptura in auribus vestris (Ibid.). »
Sed et Paulus, qui semper a veteribus nos docet
transire ad nova, multa de Moyse et prophetis et
psalmis, suis scriptis inserit, ut est illud in Genesi:
« Factus est primus homo Adam in animam viventem (I Cor. XV).
» Quid igitur? Nunquid Vetus
Testamentum reprobasse dicendus est, qui in
Epistola ad Hebraeos ita scribit: « Tabernaculum
factum est primum, in quo erant candelabra, et
mensa, et propositio panum, quod dicitur sancta;
post velamentum autem secundum tabernaculum,
quod dicitur Sancta sanctorum, aureum habens thuriribulum,
et arcam testamenti circumtectam omni
ex parte auro (Hebr. 9), » et caetera, quae in eadem
Epistola de Veteri Testamento prosequitur.
Igitur nos sanctorum patrum exempla servantes,
plurima ab illo veteris observantiae cultu in ministerium
Novi Testamenti per ministros Ecclesiae
tractanda, apostoli et eorum successores transtulerunt,
ut est haec ipsa, de qua loqui incoepimus,
sacri chrismatis atque olei unctio, de qua olim sacerdotes
et reges, jubente Domino, ungebantur.
Nam in Exodo scriptum est ut populi offerant oleum,
dicente Domino: « Praecipe filiis Israel ut offerant
[afferant] tibi oleum de arboribus olivarum purissimum (Exod. XXVII).
» Nam, ut Isidorus ait, Olea
ipsa arbor est, fructus oliva, succus oleum. Est
autem olea arbor pacis insignis, et habet pinguedinem,
qua lassi atque infirmi artus recreantur, et
gratia praestatur luminis; cujus succus, dum offertur
a populo, simplex liquor est, per benedictionem
vero sacerdotum transfertur in sacramentum, sicut
de aqua baptismatis ante docuimus. Animales autem
haec non possunt percipere, sed fides sapiat quod
carnei oculi non possunt contemplari, ut fiat illud
quod ait Apostolus: « Invisibilia ipsius a creatura
mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur:
sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I).
» Unde beatus Augustinus, in psalmo XLIV,
explanat: Oleum visibile in signo est, oleum invisibile
in sacramento est. Oleum spirituale invisibile
est. Potest Deus per se oleum spirituale tribuere
sine corporali, sed propter animales aguntur visibilia,
ut invisibilia facilius capiantur. Apostoli denique
hac arte olei utebantur in redintegratione infirmorum,
et apostolici viri in consignatione neophytorum.
Sic enim scriptum est in Evangelio: « Exeuntes
praedicabant, ut poenitentiam agerent, et daemonia
ejiciebant, et ungebant oleo multos infirmos, et
sanabant (Marc. VI). » Unde, ait apostolus Jacobus:
« Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros
Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in
nomine Domini; et si in peccatis fuerit, dimittentur
ei (Jac. V). » Unde patet et ab ipsis apostolis hunc
sanctae Ecclesiae morem traditum, ut energumeni
et alii quilibet aegroti ungantur oleo pontificali benedictione
consecrato. Consignantur etiam, ut diximus,
neophyti de eo, ad cujus exorcismum jubetur
diabolus recedere a catechumeno, qui adhuc pro
mortuo deputatur, quia nondum est baptizatus.
Chrismalis autem unctio sanctificat viventem ex
mortuis, et Spiritus sancti gratiam in filium adoptionis
invitat.
Porro in veteri testamento Aaron a Moyse unctus
est, et filii ejus, qui in tabernaculo Dei ministraturi
fuerant, sicut Dominus locutus est ad Moysen, dicens:
« Accipe Aaron et filios ejus, et applicabis
ad ostium tabernaculi testimonii; cumque laveris
patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis
suis, et oleum unctionis fundes super caput ejus (Exod. XIX).
» Et iterum: « Pontifex, id est sacerdos
maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum
est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio
consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus,
caput suum non | null | 91c6418a-17d1-4c04-80f6-c94b55fb8c19 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
disco operiet, vestimenta non
scindet, et ad omnem mortuum non ingredietur
omnino. Sub patre quoque suo et matre non contaminabitur,
nec egredietur de sanctis, ne polluat
sanctuarium Dei, quia oleum sanctae unctionis Dei
sui super eum est (Levit. XXI). » Unde Psalmista ait:
« Unxit te Dominus Deus tuus oleo laetitiae prae
consortibus tuis (Psal. XLIV). » Quando consortes
nominavit, quos alios intuebatur nisi episcopos,
quos, Christi, vicarios spiritu prophetico ad regendam
sanctam Ecclesiam praevidebat, qui hanc
unctionis gratiam ab eo accepturi erant, qui est
verus sacerdos secundum ordinem Melchisedech?
Porro caput nostrum Christus est, ideo pontifex in
capite ungitur, qui Christi vicarius efficitur. Imitando
enim illum, qui est totius caput Ecclesiae, per hoc
unctionis mysterium fit et ipse caput Ecclesiae sibi
commissae. Et sicut Christus pro universa interpellat
Ecclesia, ita episcopus pro sibi commissa. In eo
autem quod ait propheta unctum Christum prae
consortibus suis, spiritualis gratiae donum, quo
Christus prae consortibus, id est caeteris sanctis,
unctus est, insinuat, cujus unctio illo expleta est
tempore, quando baptizatus est in Jordane, et Spiritus
sanctus in specie columbae descendit super
eum, et mansit in illo; in eo vero quod Christi consortes
unctos oleo dixit, materialis unctionis gratiam,
qua vicarii Christi, id est pontifices, perfunduntur,
insinuat. Nam si sacerdotalis gratiae
unctionem singularem solus sibi Christus retinuisset,
nequaquam Apostolus hanc caeteris gratiam inesse
doceret, cum ait: « Plures facti sunt sacerdotes
secundum legem, idcirco quod morte prohiberentur
permanere (Hebr. XVII). »
Igitur hunc unctionis morem in ordinandis episcopis
sancta adhuc servat Ecclesia; ipsi etiam episcopi
in consecrandis presbyteris, manus eorum
ungunt de oleo, ut mundi sint ad offerendum Deo
hostias, et largi ad caetera officia pietatis. Utrumque
enim designatur per oleum, et gratia curationis,
et charitas dilectionis, de qua Apostolus ait quia
« charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). »
Si quis autem objiciat: Cum Deus sine oleo
possit sanare infirmos, effugare daemones, sanctificare
suos, quare tanto studio observatur cultus
consecrationis olei? respondemus: Nonne antiqui
justi potuerunt Deo placere sine circumcisione?
Potuerunt utique; sed postquam eis praeceptum
fuit ut circumciderentur, nisi ita agerent, peccati
vinculis tenebantur. Unde beatus Augustinus ait:
« Antiqui justi, si non circumciderentur, non erat eis
peccatum; postea vero quam jussit Deus circumcidi
Abraham ejusque posteritatem, jam nisi fieret, grave
peccatum fuit. »
V. #De signis.@#
Signorum quoque usus a Veteri Testamento
sumptus est. In quo per Moysen Dominus jussit
fieri tubas argenteas ductiles, quas dum Levitae
tempore sacrificii clangerent, sonitu dulcedinis populus
commonitus, ad tabernaculum foederis ad adorandum
festinaret, quarum etiam clangore hortatus
ad bellum tela prosterneret adversantium, et fortitudo
inimicorum eo sono exterrita in se deficeret.
Nam legimus quia, ante arcam foederis, per clangorem
tubarum muri Jericho, quibus adversantium
cingebatur exercitus, corruerunt. Ad huuc modum
in sancta ecclesia hodie tintinnabula fiunt, ut per illorum
tactum fideles ad gremium matris ecclesiae invitentur,
ut, depositis curae saecularis occupationibus,
discant se armare adversus spirituales incursus. Et
sicut fit ut audita bellica tuba milites ad praelium
animosius accendantur, hostilis impetus formidine
fusus dispergatur: ita, exterritis turbis nocentibus,
confortetur ad Dominica bella per signum populus
evocatus; et, procul pulsis aereis potestatibus, conventus
Ecclesiae manu angelica servetur.
VI. #De sacris ordinibus.@#
Veniendum est autem ad sacratissimos ordines,
quos vesanae mentis pertinacia vos rejicere audimus.
De quibus primo notandum est quia eos qui magis
sunt in Ecclesia necessarii, Apostolus denominat, et
eorum mores depingit sine quibus non potest rite
immolatio altaris celebrari, id est levitas et sacerdotes.
Ut enim sine retractatione sacerdos circa
hostias vigilat, necessarius est diaconus ad ministrandum
ea quae necessaria sunt sacerdoti. Caeteri
ordines his subjecti sunt; crescente namque
Ecclesia, crevit officium ecclesiasticum; ut enim
multitudini Ecclesiae subveniri possit, adjiciuntur inferiores
in adjutorio praepositorum. De quibus sunt
ostiarii, id est, janitores, qui pervigili cura sanctae
ecclesiae januam servant, et thesauros domus Dei
custodiunt, per quos accessum habemus in templum
Domini | null | ca625033-82bf-453d-ba55-8111aae8123a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, qui ait: « Ego sum ostium (Joan. X). » Hi
suscipiunt eos quos praerogativa fidei invitat, et excludunt
illos qui ab unitate disjuncti sunt, quibus
dicturus est Dominus: « Nescio vos. » Post instituuntur
lectores, id est, Dominici verbi relatores, de
quibus Apostolus ait: « Alii datur sermo sapientiae
secundum eumdem Spiritum (I Cor. XII). » Hi sunt
qui distincte atque ordinate modulantes in ecclesia,
sanctis moribus fideles instruunt. Deinde sunt exorcistae,
qui per impositionem manuum et benedictionem
sacerdotalem sumunt potestatem abjiciendi spiritus
immundos, et gratiam curationum; de quibus
Dominus in Evangelio: « In nomine meo daemonia
ejicient (Matth. VII). » Quam effugandorum daemonum
potestatem, nulla manuum impositione aut sacerdotalis
benedictionis praerogativa donati, olim quidam
usurpare volentes, ab obsessis corporibus daemones
per exorcismum tentabant ejicere, sicut de
filiis Scevae Judaei Liber apostolorum commemorat.
Qui cum in nomine Jesu, quem Paulus praedicabat,
spiritus immundos exorcizarent, concito indignantis
spiritus furore vexati, temeritatisque ausum ultore
spiritu luentes, audierunt increpantis responsum hoc
modo: « Jesum novi, et Paulum scio: vos autem
qui estis? et continuo insiluit in eos spiritus immundus (Act. XIX).
» Quibus illa sui poena furoris sane
dedit indicium quia non erant ex eorum numero
quibus hoc donum gratiae auctoritate sacerdotali
praestitum fuerat. Hos sequuntur acolythi, id est,
ceroferarii, qui ignem verbi coelestis, quo illuminentur
fratres ad agnoscendum, et inflammentur ad
diligendum Deum, praedicando ministrant. Subdiaconi
vero hi sunt, qui oblationes a populis in templo
Domini suscipiunt, et officiis deserviunt Levitarum,
in offerendis vasis corporis et sanguinis Domini, et in
administrandis his quae aguntur circa altaris officia.
Cui vero otium fuerit Vetus Testamentum revolvere,
inveniet ab eo hos sumpsisse exordium, nec
minus etiam eos qui supersunt, id est, Levitas et
sacerdotes, quorum gradus quia altior est, paulo plus
in eis nobis est immorandum. Nam, sicut liber Numerorum
refert: Locutus est Dominus ad Moysen,
dicens: « Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu
Aaron sacerdotis, ut ministrent ei, et excubent,
et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis
coram tabernaculo testimonii, et custodiant
vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. » De
his scriptum est, in Actibus apostolorum, quia « convocantes
duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt:
Non est aequum nos derelinquere verbum
Dei et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres,
viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu
sancto et sapientia, quos constituamus super hoc
opus; nos vero orationi et ministerio verbi erimus
instantes. Et placuit sermo coram multitudine, et
elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu
sancto, et Philippum et caeteros, quos statuerunt
ante conspectum apostolorum; et orantes imposuerunt
eis manus (Act. VI). » Ex hinc jam decreverunt
apostoli, vel successores apostolorum, per omnes
ecclesias septem diacones, qui sublimiori gradu caeteris
circa aram Christi quasi columnae altaris assisterent.
De his Paulus, cujus vos doctrinam tenere
dicitis, scripsit ad Timotheum. Nam cum praemisisset
episcopum debere irreprebensibilem esse, sobrium,
prudentem, moribus ornatum, continuo intulit:
« Diaconos similiter pudicos, non bilingues,
non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes
habentes mysterium fidei in conscientia pura; et hi
probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen
habentes (I Tim. III). »
Presbyterorum ordo quoque exordium sumpsit a
filiis Aaron, qui tunc sacerdotes vocabantur in Veteri
Testamento, nunc autem presbyteri vocantur. Porro
hi praesunt Ecclesiae Christi, et in confectione corporis
et sanguinis Domini consortes cum episcopis
sunt, similiter et in doctrina populorum et in officio
praedicandi. De his Paulus apostolus scribit ad Titum:
« Hujus, inquiens, rei gratia reliqui te Cretae,
ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates
presbyteros, quemadmodum ego tibi disposui, si quis
sine crimine est (Tit. I). » Et in prima ad Timotheum
Epistola: « Noli, inquit, negligere gratiam quae in
te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione
manuum presbyterii (I Tim. IV). » Igitur cum
presbyteri ordinantur, per impositionem manuum sacerdotalis
gratiae donum suscipiunt. De quibus in libro
Numerorum scriptum est: | null | bd2e2881-ac79-4431-8982-c461979148a1 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
« Congrega mihi septuaginta
viros de senioribus Israel; quos tu nosti
quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad
ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare
tecum, ut descendam et loquar tibi, et auferam de
spiritu tuo, tradamque eis (Num. XI). » Et paulo
post: « Descendit Dominus per nubem, et locutus
est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse,
et dans septuaginta viris (Ibid.). » De his etiam, in
Actibus apostolorum, scriptum est quod, cum venisset
Paulus apostolus Miletum, miserit Ephesum,
et vocaverit presbyteros ejusdem Ecclesiae, quibus
inter caetera ait: « Attendite vobis et omni gregi,
in quo vos Spiritus sanctus posuit pascere Ecclesiam
Domini, quam acquisivit per sanguinem suum #(Act.
XX)@#. » Sed et Petrus in prima Epistola: « Presbyteros,
inquit, qui in vobis sunt, obsecro consenior
et testis Christi passionum, et ejus quae in futuro
revelanda est gloriae communicator; pascite, qui
est in vobis, gregem Dei, providentes non coacte,
sed spontanee, secundum Deum; non turpis lucri
gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in clerum,
sed forma facti gregis ex animo; et cum apparuerit
Princeps pastorum, percipietis immarcessibilem
gloriae coronam (I Petr. V). »
Denique pontificalis sacerdotii ordo initium sumpsit
ab Aaron, sicut dicit Isidorus, quanquam et
Melchisedech prior obtulerit sacrificium, et post
hunc Abraham, Isaac et Jacob; sed isti spontanea
voluntate, non sacerdotali auctoritate ista fecerunt.
Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen
accepit, primusque pontificali stola indutus victimas
obtulit, dicente Domino ad Moysen: « Accipe, inquit,
Aaron et filios ejus, et applicabis ad ostium
tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum
filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est,
linea, et tunica, et superhumerale et rationale,
quod constringes balteo; et pones tiaram in capite
ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum
unctionis fundes super caput ejus (Exod. XXIX). »
In Novo autem Testamento post Christum pontificalis
ordo a Petro coepit; ipsi enim primum datus est
pontificatus in Ecclesia Christi, sicut dicit Dominus:
Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam (Matth. XVI). » Hic ergo ligandi
solvendique potestatem primus accepit, primusque
ad fidem populum virtute praedicationis adduxit.
Siquidem et caeteri apostoli cum Petro pari consortio
honoris et potestatis acceperunt, et ipsis apostolis
ordinantibus successerunt episcopi, qui sunt constituti
per mundum in sedibus apostolorum, qui non
jam ex gente carnis et sanguinis eliguntur sicut
primum, sed pro uniuscujusque merito, quod in
eum divina gratia contulit.
Quod autem per manus impositionem a praecessoribus
Dei sacerdotibus episcopi ordinantur, antiqua
institutio est. Sic enim patriarcha Isaac, manum
super caput Jacob imponens, benedixit ei; similiter
et Jacob filiis suis; Moyses, super caput Josue
manum imponens, dedit ei spiritum virtutis et
ducatus in populo Israel. Sic et suppletor legis et
prophetarum, Dominus noster Jesus Christus,
apostolos benedixit. Et in Actibus apostolorum ex
praecepto sancti Spiritus Paulo et Barnabae apostolis
manus imposita est in episcopatum, et sic missi
sunt ad evangelizandum. Caput enim principale
mentis designat; et sicut mente corpus regitur, ita
per episcopos Ecclesia, quae est corpus Christi,
regitur. De his Paulus apostolus ad Titum: « Oportet,
inquit, episcopum irreprehensibilem esse, sicut Dei
dispensatorem (Tit. I). » Et ad Timotheum ait:
« Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat;
oportet enim episcopum irreprehensibilem
esse, sobrium, prudentem (I Tim. III). » Et item:
« Admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae in
te est per impositionem manuum mearum (II Tim.
I). » Jam vero, quod saeculares viri nequaquam ad
ministerium Ecclesiae assumantur, eadem apostolica
auctoritas docet et dicit: « Manus nemini
cito imposueris (I Tim. V). » Et iterum: « Non
neophytum, ne in superbia elatus (I Tim. III), »
putet se non tam ministerium humilitatis quam
administrationem saecularis potestatis adeptum, et
in condemnationem superbiae sicut diabolus per
jactantiam dejiciatur. Non enim valebit saecularis
homo sacerdotii magisterium implere, cujus nec
officium tenuit, nec disciplinam cognovit | null | 385345fd-5011-4d7a-8e70-7f15355daba6 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, sed neque
docere potest quod non didicit.
Quod cum ita sit, stultum et cunctis catholicis
abominabile fit quod putatis vos posse dare quod
non accepistis; nec quibus in locis, nec quibus
ministris detur aliquod gratiae donum, differentiam
facitis; sed in lucis, aut in breviis, aut etiam intra
pudenda septa latrinarum vestras phantasias atque
sacrilegas incantationes, quasi quoddam sanctificationis
mysterium, super eos agitis quos erroris
vestri consortio admiscere potestis. Qua in re Paulum
apostolum, quem vestrum doctorem mentimini,
vestrum potius sentietis accusatorem, qui ad Timotheum
scribens, ait: « Certa bonum certamen
fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus
es, et confessus bonam confessionem (II Tim. VI). »
VII. #De sepultura.@#
De sepultura etiam, quam praeter ullum salutis
compendium avaritiae sacerdotum ascribitis, sermocinabimur.
Asseritis quidem nihil differre utrum
mortui in atriis domus Domini, an aliis in quibuslibet
locis sepeliantur, fingentes nullum praetendi
mysterium sanctitatis, praeter quod de ipso pretio
sacerdotes sibi coacervant pecuniam. Sed si sanctae
matris Ecclesiae sinum fidelibus vivis derogare
praesumitis, nec mirum si vultis derogare et
defunctis. Verum, quia de Ecclesia superius certissime
tractavimus, de sepultura etiam aliquid disseramus.
Porro cum fideles Christiani temporalem
vitam in unitate Spiritus sancti sub mysterio
catholicae fidei in hac temporali Ecclesia communiter
exigunt, ut per hanc ad coelestem perveniant,
ubi, rogo, debent corpora eorum
post resolutionem rectius quam in sinu matris
Ecclesiae tumulari? Sicut enim temporali ecclesiae
temporaliter vivendo per fidem adhaerent,
ita et temporaliter moriendo in sinu ipsius requiescunt,
diem videlicet resurrectionis et intemporalis
Ecclesiae gloriam exspectantes. Haec est enim
mater credentium, quae natos ad mortem regenerat
ad immortalitatem, quae filiorum corpora servat sane
ad tempus sopita, in generali tamen resurrectione
ad immarcessibilem gloriam suscitanda. Si ergo in
tanto lumine veritatis caliginem erroris non deponitis,
dicite unde spiritus vitae aeternae vobis promittitis.
In sancta quippe Ecclesia Deo renati offerimus,
et per ipsam juxta piae conversationis qualitatem ad
aeternitatem tendimus. Caeterum cum resolvimur, in
ipsa sepulti quiescimus, et juxta speciem mortis
imitamur futurae beatudinem resurrectionis.
Qui ergo hoc Christianae fidei unicum pignus non
amplectitur, a compage corporis Christi procul dubio
divellitur. Ad hujus vero fidei unitatem pater Abraham
se noverat colligendum, cum ab Ephron duplicem
sepulturam emeret; quam etsi sine pretio
posset habere, tamen, ne cum improbis videretur
participari, aestimavit potius comparare. Ibi nimirum
Saram uxorem sepelivit, et ipse postea sepultus est,
necnon Isaac cum Rebecca. Illuc etiam Jacob, cum
in Aegypto mori debuisset, filios suos sepeliendum
se reportari commonuit. Josephus vero, filius suus,
antequam moreretur, quodam prophetico contuitu
dixit ad fratres suos: « Post mortem meam Deus
visitabit vos, et ascendere faciet de terra ista ad
terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob patribus
nostris. Cumque ascenderitis, asportate ossa
mea vobiscum de loco isto (Gen. L), » ad patriam
videlicet sepulturam. Quod et isti fecerunt. Tobias
vero, vir plenus Spiritu sancto, filium suum monuit
ut, cum ipse moreretur, funus suum curaret, et
juxta eum sepeliret uxorem suam. Notandum enim
quod sancti patres non solum in vita, sed post mortem
ab alienigenis dissociari volebant; quippe unitatem
futurae Ecclesiae praetendentes, quae seorsum
fidelibus aggregatis profanos cultus abhorret.
Quod si Abraham sepulcrum sibi pretio coemisset,
cum gratis posset habere, cur non potius et nos in
sepulturis nostris sanctam Ecclesiam quolibet munere
donabimus, quod et ad remedium vivis, et ad
veniam prosit defunctis? Si autem objicitis quia hoc
magis avaritia sacerdotum exigit, nec quidem nos
negamus quin aliqui hoc faciant; faciunt enim aliqui.
Nec mirum, cum ex duodecim apostolis unus
avaritiae inhiasset. Sciendum vero quod vitio malorum
boni depravari non debent, aut divina mysteria
infamari. Quidquid enim fiet in nomine Domini,
praemio vacabit. O vos caeci et errantes, Dominicis
verbis vos increpo! Nescientes legem, quare non
scrutamini Scripturas? Hoc habet plane liber Regum,
quod reges israeliticae plebis in uno loco omnes
sepelirentur, exceptis pravis et impoenitentibus.
Quod si poenitentes admissa correxerint, cum caeteris
sepulturam sortirentur. Unde datur intelligi quod,
cum Salomon cum caeteris tumuletur, veniam criminum
meruisset, licet sua poenitentia non legatur.
Ad | null | 5d3007f3-b547-44b6-989d-a1fb0b7941e9 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
hoc autem et alia multa quae de sepultura occurrunt
mysteria, ipsius Salvatoris eo etiam affuit
providentia, quod crux sancta in qua pependit, super
tumulum protoparentis Adam, ut tradunt doctores,
figeretur. Nec vacat quod pretio ejus sanguinis ager
Haceldama emitur, ubi peregrinorum corpora tumulantur:
revera enim ejus sanguine Ecclesia comparatur,
in cujus sinu pauperes Christi quiescunt.
VIII. #De poenitentia.@#
Quoniam quidem superius regenerationis mysterium
nihil esse dixistis, ob hanc scilicet causam,
quia quidquid ex operibus Satanae baptizandus abdicare
se profitetur, postmodum in vita repetere non
timet: ex qua sententia poenitentiae derogare videmini
et caeteris quae Deus ad peccantium reconciliationem
remedia contulit; restat nobis adhuc super
hujusmodi insudare. Necdum enim incredulitatis
vulnus ad vivum usque attigimus, quod quidem nos
medicantis verbi ferramento opus est recludere,
unde latentis putredinis sanies in apertum erumpat.
Sciens certe divina providentia neminem, baptismatis
gratia renovatum, ad superandas diaboli insidias
et vincendas carnis concupiscentias esse idoneum,
ne quis post lapsum in desperationis foveam corruat,
adversus singula vitiorum vulnera reservavit convenientia
reparandae salutis medicamenta, parans
superbis humilitatem, invidis charitatem, luxuriosis
continentiam, gulosis parcimoniam, lapsis poenitentiam,
et caeteris quibusque vitiis congrua medicamenta,
per quae peccator quasi quadam baptismi
regeneratione Deo reconcilietur. Sed ut de reliquis
sileam, quoniam poenitentiam abjicitis, cum tamen
Evangelii auditores vos esse dicitis, interrogo vos
quid Dominus in Evangelio esse voluerit quod ait:
« Gaudeo super uno peccatore poenitente, quam
supra nonaginta novem justos qui non indigent
poenitentia (Luc. XV). » Et alibi: « Non veni vocare
justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX). »
Satis certe superque abundant exempla poenitentiae,
per quae, revelante Scriptura, multos de tumulo vitiorum
et morte animae resuscitatos cognovimus, de
quibus multos, ante electionem in malitia sua perdurantes,
per poenitentiam resipisci cognovimus;
plurimos vero post electionem lapsos, sed postea
poenitentiae remedio in pristinam gratiam relocatos.
De quibus beatum Petrum primum in medium introducimus,
qui, dum poenitendo fleret culpam
negationis, non solum priorem gratiam reimpetravit,
sed inter omnes totius Ecclesiae, quae in terris et in
coelis est, primatum accepit. Quin etiam prodigum
filium, a gratia paterna privatum, in Evangelio
audivimus poenitendo non solum in gratiam patris
redisse, sed et stolam primam, quam amiserat,
recepisse. Primam cum audis, non novam intelligas,
sed antiquam, quia prioris innocentiae vestem, qua
se peccando exspoliaverat, poenitendo reparavit.
Denique qui doctrinam apostolicam suscipitis,
oportet audire qualiter Paulus fornicantem fratrem
compellat ad poenitentiam: « Omnino, inquit, auditur
inter vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec
inter gentes, ita ut uxorem patris quis habuerit. Et
vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut
tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. Ego
quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam
judicavi, ut praesens, eum qui sic operatus est, in
nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis
et meo spiritu cum virtute Domini Jesu, tradere hujusmodi
Satanae in interitum carnis, ut spiritus
salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi #(I Cor.
V)@#. » Et alibi: « Timeo ne, cum venero, humiliet
me Deus apud vos; et lugeam multos ex his qui
ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super
immunditiam, et fornicationem, et impudentiam
quam gesserunt (II Cor. XII). » Quid enim tradere
hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus
salvus fiat, aliud est, nisi hunc quod per incontinentiam
carnis deliquerat, per tribulationem carnis
poenitendo diluere, ut carnis titillantis rubigine poenitentiae
camino excocta, spiritus purior in diem
Domini salvus fiat? Unde ipse, postmodum dicit se
timere ne lugeat de eorum interitu qui non egerunt
poenitentiam super immunditiam et fornicationem
suam.
Denique in ecclesiastica Historia quemdam juvenem
apud Ephesum audivimus a beato Joanne apostolo
in monasterio reclusum; qui, catholicis disciplinis
instructus, et baptismatis gratiam adeptus,
post mula religiosae conversationis exempla, diabolicae
suasionis spiritu agitatus monasterium deseruit,
et inter sylvas et lustra ferarum homicidiis, furtis et
omnigenis flagitiis depravatus est. Quem cum apostolus
requisitum ad Ecclesiam revocaret, et miser
ille ob magnitudinem criminum nullam reparandae
salutis spem se habere diceret, beatus Joannes
jurisjurandi sacramento ei spem veniae promittit | null | 637280b6-5737-4c75-aabc-7aa3edfc5b6b | latin_170m_raw | null | None | None | None |
.
Dehinc jejuniis et orationibus eum intra paucum
tempus ita reddidit emendatum, ut caeteros anteiret
sanctitate, et ipsius Ecclesiae regimen illi Apostolus
commendaret, praebens per hoc magna exempla
verae poenitentiae et documentum ingens regenerationis,
atque insignia quaedam et tropaea visibilis in
eo resurrectionis ostendens. Verum qualiter idem
Joannes apostolus angelo Ecclesiae Ephesi scribat,
animadvertite: « Memento, inquit, unde excideris,
et age poenitentiam, et prima opera fac; alioquin
veniam tibi, et movebo candelabrum tuum de loco
ejus (Apoc. II). » Exstat unum, quod ad commendandam
poenitentiae vim sufficiat, exemplum. Senatoris
cujusdam filiam Deo consecratam vir quidam,
concupiscentiae furiis agitatus, quondam eo usque
adamavit ut per maleficos immundum spiritum consuleret.
Cui cum spiritus malignus desiderii effectum
promitteret, si Christo abrenuntiare vellet, ille non
solum acquievit, verum abrenuntiationis chartam
manu propria scriptam illi donavit; sicque sponsoris
sui arte virginis amplexum adeptus, non post
multo amare deflebat stupri mercede auctorem suum
negasse. Tandem beato Basilio Cappadociae civitatis
episcopo omnem rei ordinem confessus, in quodam
conclavi per tres dies sub poenitentiae satisfactione
recluditur, ubi infestantis spiritus convicia multa
patitur. At vir beatus, convocata in ecclesiam cleri
ac populi multitudine, non destitit orare ad Dominum,
donec validissimo orationis certamine scriptum
de manu diaboli extorsit, et cunctis intuentibus demissam
per aerem chartam recepit.
Absit igitur a fidelium mentibus hanc vestram
exsecrabilem audire doctrinam, ut lapsis, post electionem,
poenitentiam nequaquam proficere credant!
cum luce clarius est post perpetrata scelera homines
per eam redire ad innocentiam. Quam quidem adeo
efficacem, adeo potentem ad abolenda peccata experti
sumus ut, etiamsi in ultimo vitae spiritu quis
admissorum poeniteat, et publica lamentatione commissa
prodantur, fructum tamen et spem veniae
salutaris non perdat, quia propositum, quod decrevit
salvare quod perierat, non potest immutari; et ideo
quia voluntas ejus non mutatur, etiamsi tempus
emendationis non conceditur, si tamen in supplici
confessione vita exceditur, fideli proposito venia
non negatur ab illo qui non vult mortem peccatoris,
sed ut convertatur a perditione poenitendo, et salvatus
miseratione Domini vivat. Quod autem objici
poterat de peccato ad mortem, cui nulla patet ad
veniam consolatio, id quidem eorum est qui, in
desperationis foveam corruentes, nihil prorsus, quo
inde eximi valeant, sibi reliquerunt.
IX. #Quod poenitentia post mortem prosit.@#
Verum, ne quis poenitentiam solis vivis et non defunctis
proficere credat, multos qui a saeculo transierant,
suorum pietate viventium a poenis relevatos,
Scriptura teste, comperimus, dum pro eis sacrificium
Mediatoris offertur, vel eleemosynae fiunt, vel quis
vicariam poenitentiae solutionem defuncto amico
persolvit, dum quod aeger praeventus morte non potuit,
vivus supplet amicus. Quod quia caeci lumine
fidei non solum refugitis credere, sed penitus destruere
tentatis, non vere, ut asseritis, Evangelii
auditores estis. Nam ipsa Veritas dicit quia: « Si
quis in Spiritum sanctum blasphemiam dixerit,
neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro (Matth. XII).
» In qua sententia, in Dialogo suo
beatus ait Gregorius, datur intelligi quasdam culpas
in hoc saeculo, quasdam vero in futuro posse relaxari.
Quod enim de uno negatur, consequens intellectus
patet quod de quibusdam conceditur; sed hoc
de parvis minimisque peccatis credendum est, sicut
est continuus otiosus sermo, immoderatus risus, vel
ali. . . . . curae familiaris, et caetera, sine quibus
vita humana non agitur, quae etiam post mortem
gravant, si adhuc in hac vita positis minime fuerint
laxata; quae per ignem purgatorium post mortem
ipse paulo post dicit purgari, si in hac vita positus
hoc bonis actibus, ut illic obtineat, aliquis promereatur.
Unde jure a sanctis doctoribus purgatorius
ignis esse dicitur, quod per eum peccata aliqua
purgantur, prout viventes, aut eleemosynis, aut sacrificiis,
aut certe, sicut ante diximus, vicaria poenitentiae
solutione obtinere possunt. Unde et Paulus
ait quia: « Vir fortissimus Judas, collatione facta,
misit Jerosolymam duodecim millia drachmas argenti,
offerre eas pro peccatis mortuorum, juste et religiose
cogitans de resurrectione; nisi enim eos qui ceciderant
resurrecturos speraret, superfluum videretur
et vanum orare pro mortuis. » Deinde dicit:
« Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis
exorare | null | 9be88c17-fe61-4579-9d19-d21b7b952b0e | latin_170m_raw | null | None | None | None |
, ut a peccato solvantur (II Mach. XII). »
Constat igitur, ut diximus, talium operum pretio
defunctos posse a peccatis absolvi, alioqui Paulus
apostolus, cujus vos auditores esse mentimini, nequaquam
audiendus esset, qui dicit lignum, fenum,
stipulam, id est, peccata minima atque levissima
igne purgatorio facile consumi; quibus nimirum
non purgatoria, sed aeterna supplicia inferrentur, nisi
talibus hostiis promeruissent igne purgatorio resolvi.
X. #De connubiis.@#
De connubiis vero, quae vos contra evangelica et
apostolica decreta sacrilega mente abominanda judicatis,
dicentes conjugatos in sortem fidelium nequaquam
computandos, multa sanctorum Patrum
occurrunt exempla quae ad infidelitatis hujus blasphemiam
confutandam satis sufficiant. De quibus
nos responsuros quodam discretionis gubernaculo
nostri sermonis carinam subigere oportet, ne, quasi
inter duos scopulos naufragium incurrentes, occasionem
demus in alterutrum, scilicet aut omnes indiscrete
a conjugiis exterrendo, aut omnes indiscrete
ad connubia commonendo. Porro sicut inter saeculares
et ecclesiasticos viros quaedam ordinis discretio
est, ita et conversatio eorum quadam discretionis
ratione servanda est. Nam vir ecclesiasticus, postquam
relicta saeculi militia in sortem Domini computatur,
non potest, salvo professionis suae cingulo,
conjugali toro se iterum mancipare. At viris saecularibus,
qui nulli ecclesiastici regiminis jugo sunt
obnoxii, nec evangelica, nec apostolica decreta legitima
praejudicant connubia, si tamen sciunt omni
tempore sibi debere esse subjectam conjugii voluptatem,
et si discernunt certa concubitus tempora,
quando coeundum, et quando ab uxoribus sit abstinendum.
Non enim talia connubia beneplacita sunt
Deo, quibus homines ad luxuriam et delicias, instar
animalium, provocantur, qui Deum a sua mente
excludunt, et suae libidini vacant, sicut equus et
mulus. Qui autem ita conjugio utitur, ut cum timore
Dei in amorem filiorum potius intendat, quam ut
petulantis carnis appetentiam expleat, hunc culpa
conjugii de sorte fidelium non privabit.
Falluntur igitur qui conjugatos a regno Dei exterminandos
affirmant, praesertim cum in Evangelio
hujusmodi testimonium habeamus, et apostolica traditio
talem humanae consuetudinis legem multis in
locis confirmet. De qua re hoc unum ex ore Veritatis
testimonium proferimus.
Nam, Pharisaeis tentantibus si liceret homini uxorem
suam dimittere quacunque ex causa, ille respondens
ait: « Non legistis quia qui fecit, masculum
et feminam ab initio fecit eos, et dixit: Propter
hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit
uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam
non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit,
homo non separet (Matth. XIX). » Requirentibus
autem illis, ut quid Moyses mandasset dari
libellum repudii et dimittere, ait illis: « Quoniam
Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere
uxores vestras; ab initio autem non fuit
sic. Dico autem vobis quia quicunque uxorem, nisi
ob fornicationem, dimiserit, et aliam duxerit, moechatur (Ibid.).
» Petrus autem in Epistola sua ait:
« Mulieres subditae sint viris suis, ut et si qui non
credunt verbo, per mulierum conversationem sine
verbo lucrifiant (II Petr. III). » Et paulo post: « Sic
enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes
in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris, sicut
Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans (Ibid.).
» Et iterum: « Viri similiter cohabitantes
secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri
impertientes honorem (Ibid.). » Unde et beatus
Paulus ad Corinthios ait: « Bonum est homini non
tangere mulierem; propter fornicationem autem
unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque
virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter
et uxor viro (I Cor. VII). » Et paulo post:
« His autem qui in matrimonio juncti sunt, praecipio
non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere;
quod si discesserit, manere innuptam, aut
viro suo reconciliari; et vir uxorem non dimittat.
Si quis frater uxorem habeat infidelem, et haec
consentit habitare cum illo, non dimittat illam; et
si quae mulier habet virum infidelem, et consentit
habitare cum illa, non dimittat virum; sanctificatus
est vir infidelis per mulierem fidelem (Ibid.).
» Et rursus cum de virginibus praeceptum
Domini se non habere diceret, conversus ad conjugatos
ait: « Existimo hoc bonum esse propter instantem
necessitatem, quoniam | null | 7e1f4e22-a430-4566-804a-d0e3f3b3c46a | latin_170m_raw | null | None | None | None |
bonum est homini
sic esse. Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem;
si autem acceperis uxorem, non peccasti (I Cor. VII).
» Scribit autem ad Ephesios ita: « Mulieres
viris suis subditae sint, sicut Domino; quoniam vir
caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae (Ephes. V).
» Et iterum: « Viri, diligite uxores
vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ibid.). »
Et iterum: « Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit (Ibid.).
» Scribit autem et ad Titum hoc modo:
« Adolescentulas doce ut viros suos ament, filios diligant,
prudentes, sobriae, domus habentes curam,
subditae suis viris (Tit. II). » Et ad Timotheum:
« Adolescentulas, inquit, viduas devita; cum enim
luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt; habentes
damnationem, quia primam fidem irritam
fecerunt. Volo ergo juniores nubere, filios procreare,
matresfamilias esse, nullam occasionem dare maledicti
gratia; jam enim quaedam conversae sunt retro
Satanam (I Tim. V). » Et ad Colossenses: « Viri,
inquit, diligite uxores vestras, et nolite amari esse
ad illas (Coloss. III). »
Cum igitur haec humanae consuetudinis lex tantis
divinae auctoritatis fulciatur institutis, nimirum abjicienda
est vestrae haereseos ac penitus conculcanda
doctrina. Nam si conjugalis societas homini causa
esset perditionis, qui venit perditos reparare nullum
daret hujus copulae documentum, nullum praeceptum.
Paulus denique, qui tanto charitatis igne flagrabat
ut etiam pro fratribus anathema fieri optaret,
nullum super hujusmodi daret consultum, si hoc ad
detrimentum animae spectare intellexisset. Sed de
his satis ad praesens dictum.
XI. #De confessoribus.@#
Jam vero quis non videat vos in hoc divini judicii
et Christianae communionis reos esse, quod adversum
beatissimos Christi confessores pravi dogmatis
seditionem sacrilego ausu movetis, dicentes, praeter
apostolos et martyres, neminem jure venerari, in
confessoribus nullum donum virtutis esse, nec ab
eis aliquam salutis gratiam posse spectari, quorum
corpora, in cineres resoluta, nihil a mortuis animalibus
differre videntur. Petrus certe apostolus
datam sibi a Domino ligandi atque solvendi potestatem;
hanc quoque beato Clementi, Lino etiam et
Anacleto ipse tradidit; caeteri quoque apostoli eamdem
gratiam successoribus suis, id est, sanctis
doctoribus atque confessoribus reliquerunt; quorum
quidam gladio occubuerunt, alii in pace Ecclesiae
quieverunt.
Sed non idcirco ab hominibus injuste venerantur,
quia percussoris gladium non senserunt. Verum si
ratio temporum non potuit praestare martyrium,
gloria tamen martyrum non carent, quia et voto
et virtute et potuerunt esse martyres et voluerunt.
Nam et illi pro spe aeternitatis multas humanorum
dolorum pertulere passiones, famem, vigilias, nuditates,
jejunia, opprobria invidorum, insectationes
malorum, curam pro infirmantibus, sollicitudinem
pro periclitantibus, gemitum pro pereuntibus, cum
flentibus flentes, cum scandalizantibus urentes.
Quinetiam adversum humanae spiritualisque nequitiae
diversa certamina semper in eis emicuit fortitudo
vincendi, patientia exspectandi, aequanimitas
sustinendi. Quibus etsi percussor deesset, ipsi sibi
percussoris ministerium suppleverunt. Nam quid in
eis carnifex aliud feriret quam corpus? Et certe
quod ad momentum percussor faceret, ipsi sibi longo
cruciatu intulerunt, dum carnis concupiscentias in
se occiderunt, et quod suave, quod dulce, quod voluptuosum
fuerat, ademerunt.
Porro poenalis carcer eis non defuit, qui se inter
angustam aridioris vitae custodiam a mundi illecebris
concluserunt, quorum mens lucidissima, manus
plenae munditiae, eo quod in mensa altaris sacrosancta
corporis et sanguinis mysteria celebrantes,
et in sui cordis penetralibus hostiam vivam Deoque
placentem, id est, semetipsos sine macula atque
admistione pravi operis offerre non desistunt. Et,
sicut diximus, licet percussoris non sensissent gladium,
tamen, per vitae meritum Deo digni, martyrio
non privantur, quia martyrium non solum effusione
sanguinis, sed abstinentia peccatorum perficitur;
alioquin longe a vero differre videbitur quod ex ore
Veritatis ad duos fratres filios Zebedaei dictum est:
« Calicem quidem meum bibetis (Matth. XX). » Cum
unum quidem gladio occubuisse, alterum in pace
Ecclesiae quievisse legamus.
Sed neque ullo auctorum exemplari ostendunt
beatam Dei genitricem Mariam gladio vitam finisse, et
si per Spiritum sanctum Simeon propheta passuram
illam dixerat: « Et tuam, inquiens, animam pertransibit
gladius (Luc. II). | null | 289f2c91-40fa-4b24-9d9f-a8a571185f77 | latin_170m_raw | null | None | None | None |
» Unde beatus Hieronymus
in hoc animam ejus gladium pertransisse dicit
quod, in mortem Christi, compassionis atque doloris,
gladium sensit, dum per eximiae dilectionis vim
mortem Christi suam fecit. Philippum etiam apostolum
et Lucam evangelistam non per passionis
certamen, sed per pacem a saeculo migrasse legimus.
Postremum vero quis tam lapidei cordis est ut, ad
quorum tumulum aegros venientes citatam salutem
vident reportare, eorum merita apud aeternum judicem
vivere non credat? sed quis post apostolos Martino,
quis Benedicto in miraculis potentior?
Sed fortasse objicitis quia multi in nomine Christi
mira operati sunt, et tamen post a Domino reprobati
sunt. De quibus in Evangelio Dominus:
« Multi, inquit, venient dicentes: Domine, nonne in
nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia
ejecimus? (Matth. VII.) » Quibus dicturus est Dominus:
« Amen dico vobis: Nescio vos; discedite a
me omnes, operarii iniquitatis (Ibid.). » Quorum
vita quidem, quia non concordabat verbis, idcirco a
Domino reprobatur. Quod autem videntur operari,
non suis meritis, sed Christi nomini imputatur.
Ejecti namque daemones, non eos, sed Christi nomen
fugerant, quod quondam in filiis Scevae cujusdam
Judaei patuit, qui, sicut superius diximus, per exorcismum
daemones in nomine Jesu, quem Paulus praedicabat,
ab obsessis corporibus tentabant ejicere,
qui, concito indignantis spiritus furore vexati, audiunt:
« Jesum novi, et Paulum scio; vos autem qui
estis? Et continuo insiluit in eos spiritus immundus (Act. XIX).
» Quibus illa sui poena furoris sane dedit
indicium quia non erant ex eorum numero quorum
vita sanctitatis concordabat sanctae praedicationi.
Eorum vero corpora terrae mandata declarant quales
utrique in vita exstiterant, cum illi quotidie miraculis
vivere, isti nulla virtutis indicia ex se posse
dare videantur.
Nam in sancta Ecclesia plena redundant miraculis
volumina, quae ad sanctorum confessorum tumbam
fieri conspiciuntur, cum reprobi post clausas in inferno
animas et sepulcris recondita corpora, nulla
sancti meriti relinquunt indicia, propter quod aliquando
diabolus ad decipiendos homines phantasticae
lucis signa ad eorum ossa demonstrat, ut ex
hoc ad usum venerationis deceptas mentes invitet,
sicut tempore beati Martini legimus approbatum;
qui vulgi errore dicatum monasterium, tanquam in
honore martyris, super latronem inveniens, verbi
sui imperio jussit sepultum confiteri quia nihil sibi
cum sanctis fuerat commune, sed suorum scelerum
culpis cum diabolis se in inferno torqueri. In talibus
igitur locis si quid huic simile evenerit, de quo majorum
memoria nihil certum ferat, interdicunt sanctificationes
ne ritu gentilium fana idolorum antiquitus
constructa pro sacris venerentur, neve sepultis
temere divina solvantur, nisi per provincialem
episcopum vita sepulti examinetur, si secundum
Evangelium Christi fuit.
XII. #De psallendi officio.@#
Quis autem dubitet vos immundo spiritu agitari,
dum hoc quod per Spiritum sanctum prolatum
atque institutum est, id est usum psallendi in
sancta ecclesia, abjicitis, et quasi superstitiosum
errori cultum imputatis. Sumpsit ergo hanc modulandi
formam ordo ecclesiasticus, non ex ludicris
aut jocularibus insectationibus, sed ex Veteris et
Novi Testamenti patribus, sicut de David in libro
Regum legimus quia, cum arcam Domini de terra
Philistinorum reduceret, ipse, depositis regalibus
insigniis et sumpta cithara, coram ea psallere coepit,
quod ille nullum supernae gratiae tunc aptius sacrificium
intellexerat. Qui etiam per hanc modulandi
dulcedinem Saulem regem a daemone liberaverat,
quem medicorum ars victa desperaverat. Certe et
apud supernos cives legimus hujus modulationis insignia
celebrari, ut in Apocalypsi Joannis apostoli:
« Habentes singuli citharas, et cantabant canticum
novum (Apoc. V). » Et iterum: « Et vocem quam
audivi, sicut citharaedorum citharizantium in citharis
suis (Apoc. XIV). »
Hinc ergo colligendum est quam gratum sit Deo
officium psallendi, si intenta mente peragatur,
quando in hoc angelorum choros imitari videmur,
quos constat laudes Domini sine intermissione
personare. Unde psalmista saepe nos admonet,
dicens: « Cantate Domino canticum novum, et, bene
psallite ei in vociferatione (Psal. XXXII). » Et iterum:
« Psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudi
ejus (Psal. LXV). » Et in Evangelio Matthaei: « Et
hymno dicto exierunt in montem Olivarum (Matth.
XXVI). » Tale namque sacrificium super taurorum
pinguedinem | null | 02302275-e96b-4b56-a705-6b2a849b5aee | latin_170m_raw | null | None | None | None |
aut hircorum sanguinem Deo placere
per Spiritum sanctum Psalmista viderat, cum dixit:
« Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem
hircorum potabo? Immola Deo sacrificium
laudis (Psal. XLIX). » Et iterum: « Sacrificium
laudis honorificabit me (Ibid.). »
Denique non solum irrationabilem creaturam,
sed cuncta quae sunt condita, suum Conditorem
continuo psallendi tenore laudare jubet, cum dicit:
« Laudate Dominum de coelis (Psal. CXLVIII), » et
caetera, usque in finem psalmi quem ita concludit:
« Omnis spiritus laudet Dominum (Psal. CL). » Ne
ergo Psalmista irrationabilem aut inanimatam
creaturam frustra in laudem Creatoris commonere
dicatur, tunc vere, quod ore non potest, se in laudem
Dei videtur erigere, cum suae naturae motibus se ad
voluntatem et imperium Creantis conformat, vel
potius rationales animos in hoc commonere videtur,
ut de beneficiis divinis laudem Conditori dare meminerint,
cujus munere ipsa usibus hominum famulari
videtur. Sed et Paulus, cujus vos imitatores esse dicitis,
in concentum psalmodiae nos hortatur dicens: « Loquentes
vobismetipsis in psalmis et hymnis et
canticis spiritualibus, cantantes et psallentes Deo (Ephes. V).
» Et ipse alibi dicit: « Psallam ore,
psallam spiritu et mente (I Cor. XIV). » Quin etiam
in transitu sanctorum virorum psalmodiae cantum
cecinisse angelos multa divinae Scripturae exemplaria
docent.
Unde constat eos de gremio sanctae Ecclesiae
exterminandos, qui hoc psallendi officium judicant
nequaquam ad cultum divinum pertinere. Quod
autem arbitrantur, nobis ipsis psallendo multa adversa
imprecari, ubi videlicet Psalmista mentis
oculum in maleficos intorsit, ut est illud: « Quid
gloriaris in malitia? (Psal. LI,) » et: « Obscurentur
oculi eorum ne videant (Psal. LXVIII), » et caetera
talia; falluntur nescientes eum prophetico spiritu intueri
ea quae superventura fuerant his quos, in
mortem Christi et sanctorum martyrum tumentes,
gloriari inspexerat, quique a malitiae suae pravitate
nequaquam declinantes exsultant in rebus pessimis,
et laetantur cum male fecerint. Patet igitur tales a
capite suo, id est, diabolo, non dissentire, qui est
caput omnium iniquorum, qui etiam Scripturam
sanctam intelligens, sinistra eam interpretatione
praevertere molitur.
XIII. #De veneratione Dominicae crucis.@#
Quoniam vero adversum crucem Dominicam et
vivificum lignum viperei dogmatis venena funditis,
dicentes hoc ex errore hominum venisse quod venerantur
eam, cum nullam magis in se virtutem
contineat, quam caetera ligna silvarum, praeter
quod opere manuum hominum est efformata, pro
quo nulla veneratione digna est: pauca e multis,
quae ad hanc causam utilia videntur, edicimus.
Scimus namque quia omnis substantia, quae Deus
non est, creatura est, et quae creatura est, Deus non
est. Ligno igitur nihil divinum damus ut illud adorandum
judicemus, quia inter caeteras creaturas,
quae Deus non sunt, suae naturae substantiam sumit:
sed si rationem mysterii diligenter investigetis,
non solum ab hominibus, sed etiam ab angelis Dominicae
cruxis vexillum honorandum videbitis, quae
quidem aperuit sacramentum quod nesciebant. Primus
namque Adam inobedientiae mucrone interfectus
est a ligno scientiae boni et mali, et nos secum traxit
in mortem; secundus Adam per palmam obedientiae
a cruce transivit in vitam aeternam, et nos secum
duxit. Verumtamen lignum scientiae boni et mali non
dicimus secundum suam naturam in se mortem
habuisse, sed fuit in causa ut in eo probaretur obedientia
parentis nostri, sive vindicaretur inobedientia:
quo contra, lignum vitae in causa sempiternae
vitae est. Hoc lignum attulit vobis Dominus
noster Jesus Christus, per lignum crucis in Ecclesia
nostra, ut, qui morti debitores eramus per lignum
scientiae boni et mali, faceret nos vitae capaces per
lignum sanctae crucis. Et sicut illud ex sua natura
non habuit mortem, ita lignum, unde nobis vita
conceditur, non in se habuit hanc virtutem, sed ex
illius virtute, qui infirmus fuit ex nobis, vivit autem
ex virtute Dei. Regnavit etiam mors et diabolus ab
inobedientia ligni scientiae boni et mali, superata
est eadem mors et diabolus per obedientiam ligni
sanctae crucis. Quis ergo negare audeat jure ab hominibus
venerari, per quam diabolus victus, et mundus
Deo operante salvatus est? Quis autem, nisi insaniae furiis
agitatus, neget vexillum atque virtutem Dominicae
crucis esse colendam, qui beatum | null | 671e08bc-4ae9-4ff9-98c2-95d13587ad45 | latin_170m_raw | null | None | None | None |