Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
Andream, quem vos imitari inter caeteros apostolos mentientes dicitis, tanto eam passionis amore expetere, atque sedula veneratione audiat praedicare. Cum vero, inquit Scriptura, pervenisset ad locum ubi crux parata erat, videns eam a longe, exclamavit voce magna dicens: « Salve, crux, quae in corpore Christi dedicata es, et ex membris ejus tanquam margaritis ornata. Antequam te ascenderet Dominus noster, timorem terrenum habuisti; modo vero amorem coelestem obtinens pro voto susciperis. Sciens enim quanta intra te gaudia habeas, securus et gaudens venio ad te, ita ut et tu exaltans suscipias me discipulum ejus qui pependit in te, quia amator tuus semper fui, et desideravi te amplecti. O bona crux, quae decorem et pulchritudinem de membris Domini suscepisti: diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quaesita, et aliquando concupiscenti animo praeparata! Accipe me ab hominibus, et redde me Magistro meo, ut per te me recipiat, qui per te me redemit. » Et Paulus apostolus: « Mihi, inquit, absit gloriari nisi in cruce Domini mei Jesu Christi #( @# #Gal.@# VI)! » Glorificantes igitur crucem Dominicam, Christum, quasi pendentem in ea, mente invocamus. Quem vero invocamus, ipsum adoramus. Prosternimur corpore ante crucem, mente [ante] Deum; veneramur crucem per quam redempti sumus, sed illum deprecamur qui nos redemit. XIV. #De imagine Salvatoris in cruce.@# De imaginibus quoque quae in ecclesiis fiunt, ratio citius perpenditur, si ex Veteri Testamento aliqua similitudo trahatur. Gradiens namque populus Israel per desertum aliquando ignitorum serpentium morsibus ad mortem vulnerabantur, super quod consultus Dominus jussit fieri serpentem aeneum et alto stipite levari, quem percussi respicientes cito sanabantur. Et nos, de Aegypto carnalis conversationis per desertum mundani exsilii ad terram supernae promissionis tendentes, per respectum Mediatoris in cruce pendentis, antiqui hostis venenum a cordibus nostris evacuamus. Qui enim Christum per imaginem filii Dei ac passionem conspexerit, ipse antiqui hostis venena evadere poterit. Hoc certe indicant verba ipsius Domini dicentis: « Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis (Joann. III). » Apte autem aeneus serpens ligno suspensus est, ut Dominus, et in serpente mortuus, et in aere significaretur aeternus, mortuus videlicet per humilitatem; aeternus per divinitatem. Est vero alia hujus ratio: simpliciores quippe in ecclesia et illiterati, quod per Scripturas non possunt intueri, hoc per quaedam picturae liniamenta contemplantur, id est, Christum in ea humilitate, qua pro nobis pati et mori voluit. Dum hanc speciem venerantur, Christum in cruce ascendentem, Christum in cruce passum, in cruce morientem, Christum solum, non opus manuum hominum adorant. Non enim truncus ligneus adoratur, sed per illam visibilem imaginem mens interior hominis excitatur, in qua Christi passio et mors pro nobis suscepta tanquam in membrana cordis inscribitur, ut in se unusquisque recognoscat quanta suo Redemptori debeat; dum videlicet juxta Salvatoris sententiam, quae postulat imago Caesaris, reddantur Caesari, et quae Dei, Deo. Similiter de imaginibus sanctorum ratiocinari licet, quae ideo in sancta ecclesia fiunt, non ut ab hominibus adorari debeant, sed ut per eas interius excitemur ad contemplandam gratiae divinae operationem, atque ex eorum actibus aliquid in usum nostrae conversationis trahamus. Verbi gratia, cum imaginem beatae Dei genitricis Mariae intuemur, profecto divinae dignationis per eam beneficia recolimus, qui de massa perditionis recreavit massam reconciliationis. Quae nimirum studio obedientiae et humilitatis exemplo suadet nos supernam patriam quaerere, quam primae virginis superbia atque inobedientia clauserat. Sic itaque angelos in ministerio Conditori assistentes, dum per exteriores imagines contemplamur, per eam quam a Deo claritatis gloriam accipiunt, ad eorum numerum studio conversationis incitamur. Apostolorum atque sanctorum martyrum imaginatas effigies intuentes, quid aliud per eas jubemur, nisi ut calcatis curis saeculi, spretisque corporibus, eorum doctrinis imbuti, et glorioso certamine roborati, inter mundi triumphatores coronari mereamur? Simili modo confessorum ac virginum imagines speculantes, monemur ex eorum imitatione mundi concupiscentias declinare, lenocinia carnis calcare, immaculatam hostiam Deo nosmetipsos offerre. Sic igitur aliorum sanctorum ordines inspecti, ad aemulationem virtutum nos instruunt, sicut quondam fortia facta virorum ipsis suis laudibus ad quaeque audendum alios accendunt. XV
null
ebb33918-485d-4977-9e09-a8105cb6aebc
latin_170m_raw
null
None
None
None
. #De ordinibus ecclesiastici regiminis.@# Sed neque rebellionis vestrae tumorem grassari adversum divinam ordinationem diutius patior, qua ecclesiasticae administrationis ordinem in nihilum redigere laboratis. Sancta quippe Ecclesia, quam beatus Paulus apostolus supernam Jerusalem, ac matrem nostram, et manentem civitatem, et ad aedificationem ex Deo domum non manufactam appellat, ex angelis et hominibus constat. Quae, partim ex hominibus societate angelica in ordinibus distinctis perfruens, jam cum Deo regnat in coelo; partim vero in ordinibus distinctis adhuc peregrinatur in terra, et ad supernam societatem suspirat, ubi, secundum Apostolum, tabernaculum est non manufactum, neque hujus creationis, ad cujus instar per Moysen factum est tabernaculum, de quo dixit ad eum Dominus: « Omnia fac juxta quod tibi in monte ostensum est (Exod. XXV). » In quo superno et vero tabernaculo, quod finxit Deus, et non homo, in interiora velaminis, id est, in ipsum coelum, confessionis nostrae summus Pontifex « sempiternum habens sacerdotium, per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa (Hebr. VII, IX). » Sedensque ad dexteram Patris, id est, in gloria paternae majestatis, interpellat, non voce, sed miseratione pro nobis. Denique « Rex regum et Dominus dominantium (I Tim. VI), » per quem reges regnant, et conditores legum justa decernunt, coelestem ac terrenum principatum, cunctam videlicet rempublicam regens, et universam militiam, tam coelestem et spiritualem quam terrenam et temporalem, distinctis ordinibus disponens ac moderans, et supernae atque mundanae curiae praesidens, miro ordine angelorum hominumque ministeria pro temporum varietate et opportunitate dispensat; et quae singulis quibusque temporibus, vel personis congruunt, sua occulta inspiratione, vel evidenti illustratione, vel patefacta praeceptione decernit. Itaque legimus sacros ordines in coelo et in terra, et in Testamento Veteri et in Novo dispositos a Deo, ex quo, juxta Apostolum, omnis paternitas in coelo et in terra nominatur. Unde beatus Dionysius Areopagites, antistes videlicet et venerabilis pater, sicut didicit a Paulo apostolo, qui raptus est usque ad tertium coelum, vidit coelestia secreta, duos libros de angelico et ecclesiastico principatu scripsit. Unde et beatus Gregorius dixit quia ad hoc divinae dispositionis provisio gradus et diversos constituit ordines esse distinctos, ut, dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem impenderent, una concordiae fieret et diversitate contextio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum, neque enim universitas alia poterat ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret. Quia vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel vivere non potest, coelestium militiarum exemplar nos instruit quia, dum angeli sint, archangeli sint, liquet quia non aequales sunt, sed in potestate et ordine differt alter ab altero. Quod per hoc datur aperte intelligi quia, ad explendum de supernis ministerium, alii spiritus alios mittunt, Zacharia scilicet propheta testante, qui ait: « Ecce angelus qui loquebatur in me, gradiebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre et loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem (Zach. II). » Dum enim angelus ad angelum dicit: « Curre et loquere, » dubium non est quia alius alium mittit. Minora vero sunt quae mittuntur, et majora quae mittunt. Huic autem sensui et illud creditur non inconvenienter opitulari, quod per Danielem dicitur: « Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII). » Aliud namque est ministrare, aliud assistere. Si ergo inter hos qui sine peccato sunt ista est distinctio, quanto magis inter eos quos constat non posse esse sine peccato haec gerendi principatus ratio est servanda? Liquet, inquit beatus Gregorius, quod omnes homines natura aequales genuit; sed variante meritorum ordine alios aliis culpa postponit. Ipsa autem diversitas quae accessit ex vitio, divino judicio dispensatur, ut, quia omnis homo aeque stare non valet, alter regatur ab altero. Unde beatus Paulus: « Omnis, inquit, anima sublimiori potestati subdita sit, non est enim potestas nisi a Deo, cui qui resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII). » Item apostolus Petrus: « Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum,
null
d6dd02c8-5d3c-4e93-a4e3-892e6642ada0
latin_170m_raw
null
None
None
None
sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis (I Petr. II). » Igitur ordines in Ecclesia veteris populi, quae usitato nomine Synagoga vocatur, fuisse legimus per Moysen a Deo dispositos, qui et quales et qualiter ac quando ordinare caeteros vel ordinari a caeteris, vel regere caeteros, vel regi a caeteris deberent, et quantum in singulis officiis ministrare deberent. Sed et nunc in Ecclesia, quae regnum coelorum appellatur, ad instar coelestium ordinum, ministros Domini institutione et apostolica traditione legimus et cognoscimus distincte esse compositos, quibus inter caeteros quaedam dignitas major, et in similitudinem honoris fuit quaedam discretio potestatis, quorum sollicitudine inferiores tanquam ex quadam diversitate in unum Ecclesiae corpus coeant, ne occasione libertatis subintret causa praevaricationis. Hujus rei gratia statuta ab apostolis et apostolorum successoribus regula est usque in hodiernum diem, per episcopos atque archidiaconos, decanos etiam atque praepositos totius ecclesiastici regiminis causam dispensari. Quod cum ita sit, nihil est quod jure contra haec repugnare debeatis. XVI. #De eorum falsa justitia.@# Verum, quoniam falsae justitiae doctrinam introducere tentatis, quam divinae gratiae adeo praeponitis ut omnia propriis meritis ascribatis, hunc nefariae praesumptionis errorem divinae auctoritatis ictibus labefactamus; nam nulla justitia, nullum boni constat meritum, quod non de fonte supernae gratiae id quod est acceperit. Unde ipse, quo, perhibente Domino, nemo inter natos mulierum major est, de se Joannes dicit: « Non potest homo accipere quidquam, nisi ei fuerit datum de coelo (Joan. III). » Et apostolus dicit: « Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum (Jac. I). » Et Paulus ait: « Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII). » Et iterum: « Gratia Dei sum id quod sum. » Et iterum: « Sed plus illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV). » Ad hanc nos professionem ipse instituit, cum ait quia nullum tempus intervenit quo ejus non egeamus auxilio. In praevaricatione namque primi hominis naturalem possibilitatem et innocentiam amisimus, et nemo de profundo illius ruinae per liberum arbitrium potest consurgere, nisi eum gratia miserantis erexerit. Quaecunque igitur in cordibus nostris aut in nostro arbitrio sancta cogitatio est, aut pium consilium, aut quilibet motus bonae voluntatis, ex suae gratiae dono descendit, quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus, sicut ipse discipulis ait: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Nam omnia hominum merita ab ipsius gratia praeveniuntur, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus et facere. Denique quibus justitiae operibus Maria peccatrix, a peccatis dimissa, Zachaeus justificatus, latro ad paradisi gaudia receptus est, nisi sola divinae pietatis gratia? de qua Apostolus ad Romanos: « Ubi abundavit, inquit, delictum, superabundavit gratia (Rom. V). » Et alibi: « Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III). » Et iterum: « Fuimus, inquit, et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II). » Certissime itaque tenemus omnes homines per semetipsos non solum perfectionem, sed nec initium justitiae posse contingere, sed universos qui fiunt boni, divina gratia praeveniri. Bonam namque in hominibus voluntatem ipse gratis praeparat, gratis donat, ipse adjuvat, ipse consummat. Ut enim « abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, juste et pie vivamus in hoc saeculo (Tit. II), » ait: « Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII), » cujus haec est inexhausta pietatis munificentia, ut ex insipientibus sapientes efficiat, infidelibus fidem tribuat, errantes non solum vocet, sed etiam revocet, desideriis terrenis expulsis, desiderium regni coelestis inspiret, inserta bonitate malitiam exstirpet, benignitatis dono invidiam expellat, odibilibus quoque et odientibus invicem donum dilectionis infundat. Ut ergo ex malis boni simus, ut sanctae charitatis igne flagremus, gratiae spiritalis opere in nobis inchoatur, ejusque in nobis operatione perficitur. Proinde nosse debet unusquisque Christianus, neque in viribus naturae,
null
6e0ea76e-0d8b-4192-89d4-3d8d3213d5df
latin_170m_raw
null
None
None
None
neque in legalibus praeceptis, sed in illuminatione cordis et voluntario divinae voluntatis munere constare gratiae salutaris exordium, qua fit ut quod divinitus praecipitur, non solum a nobis agnosci, sed etiam diligi possit ac fieri. Jure igitur gratuito beneficio divinae bonitatis ascribitur, qui nos ideo ad bona opera misericorditer excitat, ut habeat quod in nos juste coronare debeat. Quibus sicut per misericordiam praeparavit gratuitum justificationis donum, ita per justitiam praeparavit aeternae justificationis praemium. Opus itaque gratiae in omnibus praedestinatis gratuita misericordia inchoatur, et justa retributione perficitur. Quod vero econtra de injustis occurrere poterat, illis quidem non injusto judicio ignem aeternum praeparat, quos praeviderat dignos ad luenda supplicia, nec tamen praedestinavit ad facienda peccata. Praedestinavit Deus quod divina aequitas redderet, non quod humana iniquitas amisisset; praeparavit igitur homini reo non culpam quam odit, sed judicium quod diligit; scriptum est enim: « Quia misericordiam et judicium diligit Deus (Psal. LXXXIII). » Proinde bona opera quae Deus misericorditer donat, juste coronat, opera vero quae non ipse tribuit, juste punit. In istis ergo coronatur divina largitio, in illis transgressio humana damnatur. Nihil igitur iste habet, quod propriis meritis ascribere, nec ille, quod divino judicio jure possit derogare. Igitur juxta Apostolum, non est quod dicat « figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? Quia habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. IX). » Ostendit igitur divitias bonitatis suae in vasis misericordiae; potentiam vero atque judicium in vasis irae, dum hos praeparat ad gloriam, illos sustinet ire in interitum. Quaenam igitur est ista vestra justitia, quae cuncta solis meritis, nihil tamen gratiae debet? Porro Paulus jam testimonium vobis perhibet quod aemulationem Dei habetis, sed non secundum scientiam: « Ignorantes enim Dei justitiam, et vestram quaerentes statuere, justitiae Dei non estis subjecti. Moyses vero scripsit quoniam justitiam quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea (Rom. X). » Quanto magis autem justitia quae ex Evangelio Christi et auctoritate apostolica est, vitam donabit? Quid enim apostoli aliud docuerunt, nisi quod ex ore Veritatis acceperunt? Quid autem aliud sancta Ecclesia tenet, nisi quod a beato Petro et caeteris apostolis accepit? Quis autem nesciat, aut non advertat quod a principe apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur ab omnibus, debere servari, nec superduci aut introduci aliquid quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum? Praesertim cum sit manifestum in omnem Italiam, Gallias, Hispaniam, Africam atque Siciliam, insulasque interjacentes nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis Petrus aut ejus successores constituerunt sacerdotes. Aut legant si in his provinciis alius apostolorum invenitur aut legitur docuisse; qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionem videantur amittere. XVII. #Conclusio.@# Jam dies ad occasum declivior erat, et domnus episcopus his qui audiendi gratia convenerant, circumstantibus ait: Fuerant satis, fratres, quae de his nos oportuerat ad confirmandam fidem vestram enuntiare, sed ne vos plus onere verborum gravemus, sufficiant ista. Hoc tantum servate fidei vestrae intemeratum signaculum, recolentes hoc quod Paulus apostolus praedixerat, quia « in novissimis diebus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium, et cauteriatam habentium conscientiam suam; prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus (I Tim. IV). » Verum talibus dictis domni episcopi, hi qui paulo ante sibi videbantur insuperabiles verbo, nec ullo verbi genere posse constringi, verborum gravitate et manifesta Dei virtute ita obstupefacti steterunt, ac si nunquam ullum sermonem didicissent contradicendi: mutique ad omnia hoc solum potuerunt respondere ita sibi videri, nec alio Christianae salutis summa posse consistere quam in his quae in praesentia episcopus enarrasset. Ad quos episcopus: Si haec, inquit, ita esse creditis, deponentes tantae perfidiam incredulitatis, nobiscum hanc haeresim cum suis auctoribus, nisi resipuerint, damnantes excommunicate. Tunc episcopus et omnes qui aderant abbates atque
null
f7fc61dd-2755-44e3-8091-ba16aa1cd0d1
latin_170m_raw
null
None
None
None
archidiaconi, clerusque omnis simul, favente populo, ita incipiunt: Hanc haeresim, quae hodie contra veram et catholicam Ecclesiam conspirasse inventa est, quae videlicet baptismum ad abluendam originalis culpae maculam et actualia delicta, nihil profuturum contendit, et per poenitentiam peccata nequaquam posse relaxari profitetur, et quae sanctam Dei ecclesiam, et sacrosanctum altare atque Dominici corporis et sanguinis sacramentum nihil esse aliud nisi quod corporeis oculis intuetur, et hoc tanquam vile negotium respicit, et quae legitima connubia devitat, hanc et omnes qui eam affirmant, damnamus et anathematizamus. Profitemur enim, secundum fidem evangelicam et traditionem apostolicam, nullum posse salvari, nisi per aquam regenerationis, ut ipse Dominus ait: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III). » Peccata vero quae post baptismum, suadente diabolo et propria voluntate, contrahunt homines, confitemur per poenitentiam non solum relaxari, verum ipsam divinam gratiam posse promereri, cum per eam videamus peccatricem Mariam mundatam, Zachaeum justificatum, Petrum post lapsum relevatum, latronem intra paradisum receptum. Credimus autem sanctam Ecclesiam communem omnium fidelium matrem, nullumque ad eam quae in coelis est, posse pervenire, nisi per hanc quae in terris est, acquisitus fuerit. Sacramentum autem Dominici corporis et sanguinis hoc a Deo confitemur esse pignus nostrae redemptionis et salutis, de quo Dominus ait: « Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI). » Et iterum: « Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Ibid.). » Quod corpus et sanguinem, secundum quod ipse ait: « Accipite et manducate ex hoc omnes, hoc est enim corpus meum (Matth. XXVI); » et « Bibite ex hoc omnes, hic est enim calix sanguinis mei (Ibid.). » Indubitanter profitemur eamdem esse carnem quae, ex Virgine nata, in cruce passa, de sepulcro levata, super coelos exaltata, sedet in paternae majestatis gloria. Hoc qui audit incredulus, huic nec Christus natus, nec passus, nec sepultus est, nec cum Christo partem beatae resurrectionis obtinebit. Quod mysterium non alias potest sanctificari, nisi super sacrosanctum altare, quod de terra sibi Dominus per Moysen instituit fieri. Connubia autem quibus concessa sunt, Dominus et discipuli ejus, doctorque gentium et licentiam dedit, et legitima servare instituit, etc. . . Si quis autem contra hanc catholicam institutionem senserit, sortem inter fideles habere non poterit. Verum quia illi qui paulo [ante] haeretica infidelitate tenebantur, haec quae Latina oratione dicebantur, non satis intelligere poterant, audita per interpretem vulgarem excommunicationis [sententia], expositaque sacrae fidei professione, pari voto se, et quod damnatum fuerat [abjurare], et quod a fidelibus creditum fuerat credere se professi sunt. Sed ad confirmandum suae fidei testamentum, unusquisque eorum in modum crucis hujusmodi + quemdam characterem conscripsit, ut hoc illis signum in extremo judicio, si fidem hanc servarent, repraesentaretur ad salutem; si autem praevaricarentur eam, fieret eis in confusionem. Sic itaque omnes, Deo gratias in commune reddentes, et a domno episcopo benedictionis munere donati redierunt feliciter in sua,
null
70dbd53a-a604-4381-8699-0e65008f9743
latin_170m_raw
null
None
None
None
Charta pro ecclesia Leodiensi In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Notum sit omnibus, quod comes Lambertus de Lovanio, pro culpis suis excommunicatus, dedit mihi Wazoni indigno praesuli pro absolutione sua quinque mansos fiscales apud Villers in Hasbania, quatuor serviles, et quintum indominicatum, liber scilicet homo liberum malis consuetudinibus allodium, aquis, silvis, pratis, pascuis decoratum et consitum. Dedit etiam mihi in eodem loco comitatum cum procinctu totius villae et appendiciorum ejus, in agris et variscapiis, in propriis et alienis allodiis. Dedit etiam ejusdem villae matrem ecclesiam, cum optima corte et certis decimae suae dominiis. Ego vero praedecessorum meorum Baldrici scilicet, Wolbodonis et Raynardi, qui pauperem ecclesiam S. Bartholomaei suis auxerunt acquisitionibus, secutus vestigia, tradidi ibidem allodium cum ecclesia et ipso comitatu, per manus Gozelonis comitis, qui erat advocatus altaris, quem etiam ibi pro animae suae redemptione advocatum constitui, interdicens sub anathemate ut in procinctualibus tantummodo placitis tertio recepto denario, nullatenus ultra locum ipsum vel ecclesiam hospitiis vel exactionibus praesumeret gravare. Dedi etiam ibi quidquid habebam apud Herlans et Tavers, apud Haimetines, et ecclesiam de Marcha, et quidquid tenebam apud Francons-curtem et apud Formale et Roteleirs, ad supplendam praebendam X clericorum, quos adjunxi ad numerum XX canonicorum, quos ibi inveni. Hujus rei testes sunt Lanzo praepositus de S. Lamberto, Rotbertus archidiaconus, Goisbertus, Joannes praebendarii, Rotgerus, Asculphus, Theodericus, Bavo, Onulfus. De clericis S. Bartholomaei, Erpo praepositus, Ailulfus decanus, Bernardus, Gozechinus, cum aliis pluribus. De liberis hominibus comes Gozelo qui et advocatus, comes A. de Namurco, comites de Los Emmo et Otto. De familia ecclesiae Mainerus, Warnaeus, Fastradus, Adelinus, Lambertus, Wolbertus, Godefridus. Actum est hoc anno incarnationis Dominicae 1046, indict. XIV, regnante Henrico imperatore, Gozelone duce, me Wazone pontifice, advocato loci Gozelino, Erpone praeposito, Ailulfo decano. Charta pro ecclesia Leodiensi In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Notum sit omnibus, quod comes Lambertus de Lovanio, pro culpis suis excommunicatus, dedit mihi Wazoni indigno praesuli pro absolutione sua quinque mansos fiscales apud Villers in Hasbania, quatuor serviles, et quintum indominicatum, liber scilicet homo liberum malis consuetudinibus allodium, aquis, silvis, pratis, pascuis decoratum et consitum. Dedit etiam mihi in eodem loco comitatum cum procinctu totius villae et appendiciorum ejus, in agris et variscapiis, in propriis et alienis allodiis. Dedit etiam ejusdem villae matrem ecclesiam, cum optima corte et certis decimae suae dominiis. Ego vero praedecessorum meorum Baldrici scilicet, Wolbodonis et Raynardi, qui pauperem ecclesiam S. Bartholomaei suis auxerunt acquisitionibus, secutus vestigia, tradidi ibidem allodium cum ecclesia et ipso comitatu, per manus Gozelonis comitis, qui erat advocatus altaris, quem etiam ibi pro animae suae redemptione advocatum constitui, interdicens sub anathemate ut in procinctualibus tantummodo placitis tertio recepto denario, nullatenus ultra locum ipsum vel ecclesiam hospitiis vel exactionibus praesumeret gravare. Dedi etiam ibi quidquid habebam apud Herlans et Tavers, apud Haimetines, et ecclesiam de Marcha, et quidquid tenebam apud Francons-curtem et apud Formale et Roteleirs, ad supplendam praebendam X clericorum, quos adjunxi ad numerum XX canonicorum, quos ibi inveni. Hujus rei testes sunt Lanzo praepositus de S. Lamberto, Rotbertus archidiaconus, Goisbertus, Joannes praebendarii, Rotgerus, Asculphus, Theodericus, Bavo, Onulfus. De clericis S. Bartholomaei, Erpo praepositus, Ailulfus decanus, Bernardus, Gozechinus, cum aliis pluribus. De liberis hominibus comes Gozelo qui et advocatus, comes A. de Namurco, comites de Los Emmo et Otto. De familia ecclesiae Mainerus, Warnaeus, Fastradus, Adelinus, Lambertus, Wolbertus, Godefridus. Actum est hoc anno incarnationis Dominicae 1046, indict. XIV, regnante Henrico imperatore, Gozelone duce, me Wazone pontifice, advocato loci Gozelino, Erpone praeposito, Ailulfo decano.
null
d13be976-1059-4099-b065-bb6ef1018195
latin_170m_raw
null
None
None
None
EPISTOLA PRIMA. AD JOANNEM PRAEPOSITUM LEODIENSEM. #Hanc habes supra, cap. 3 Vitae.@# EPISTOLA II. AD HENRICUM I FRANCORUM REGEM. #Exstat ejusdem Vitae cap.@# 23. EPISTOLA III. AD ROGERIUM II CATALAUNENSEM EPISCOPUM. #Est caput 25 integrum.@# EPISTOLA IV. AD HENRICUM IMPERATOREM, COGNOMENTO NIGRUM. Fragmentum. #Interseritur capiti@# 27. EPISTOLA PRIMA. AD JOANNEM PRAEPOSITUM LEODIENSEM. #Hanc habes supra, cap. 3 Vitae.@# EPISTOLA II. AD HENRICUM I FRANCORUM REGEM. #Exstat ejusdem Vitae cap.@# 23. EPISTOLA III. AD ROGERIUM II CATALAUNENSEM EPISCOPUM. #Est caput 25 integrum.@# EPISTOLA IV. AD HENRICUM IMPERATOREM, COGNOMENTO NIGRUM. Fragmentum. #Interseritur capiti@# 27.
null
484c4090-21f7-4ac2-b126-5b71a3d95264
latin_170m_raw
null
None
None
None
Notitia historica Vippon, historien de l' empereur Conrad le Salique, et panégyriste de l' empereur son fils, Henri le Noir, passe communément pour avoir été Allemand de nation (OUD., Script. t. II, p. 644; BASNAGE, etc.). Mais cette opinion est du nombre de celles qui n' ont pour principe que des préjugés dénués d' examen. Pour peu d' attention qu' on donne à la lecture de ses écrits; on conviendra qu' il était de la Bourgogne transjurane. Lorsqu' il en parle lui-même, c' est avec une affection et un détail de circonstances qui montrent visiblement qu' il s' intéressait plus particulièrement pour elle que pour toute autre province de l' empire. Ceci rapproché de l' endroit où, invitant le roi Henri, avant qu' il fût proclamé empereur, à la visiter, il la nomme sa patrie, prouve qu' elle est effectivement le pays où il avait pris naissance, ce qui ne peut convenir à ce prince. Irradias patriam, si tu modo viseris eam L' empereur Conrad le Salique fit la conquête de cette province et la réunit à l' empire en 1033. Ce fut très-probablement alors qu' il prit Vippon à son service. Vippon, qui était prêtre, y entra en qualité de chapelain, et continua d' en faire les fonctions sous l' empereur Henri le Noir. En dédiant à celui-ci l' Histoire de l' empereur son père, il se qualifie luimême prêtre par la grâce de Dieu, et serviteur des serviteurs des maîtres de ce monde, c' est-à-dire de Conrad et de Henri son fils. Quoique fort valétudinaire, il s' appliquait beaucoup à l' étude, et s' exerçait souvent à la versification, qui paraît avoir eu pour lui un attrait particulier. Il avait lu les historiens et les anciens philosophes, et ne les possédait pas mal pour son temps. Ce qu' il nous apprend de l' entrée qu' il avait dans les conseils de l' empereur Henri et les assemblées publiques, fait juger qu' il était homme d' esprit et au fait du maniement des affaires d' Etat. Vippon florissait sous les deux empereurs déjà nommés, ce qui fait un espace de plus de trente ans, depuis 1024 jusqu' en 1056, qui est la date de la mort de Henri III, surnommé le Noir. Mais il y a toute apparence qu' il ne vécut pas jusqu' à cette dernière époque. Il s' était proposé d' écrire l' Histoire de ce dernier prince, comme il avait déjà écrit celle de son père; et il né paraît point qu' il ait exécuté ce dessein. Son dernier ouvrage fut même publié avant que Henri parvînt à l' empire, c' est-à-dire avant l' année 1046. Il ne l' y qualifie effectivement que simple roi, quoiqu' il lui annonce qu' il serait bientôt empereur: #Pie rex Caesarque future.@# Ainsi l' on peut douter si notre panégyriste vécut au delà de 1050 ou 1051. Avant que Pistorius et Canisius publiassent leurs recueils, Vippon et ses écrits étaient inconnus dans la république des lettres; mais on a su depuis qu' il a composé: 1º L' Histoire de l' empereur Conrad le Salique. Il la dédie à Henri, son fils, par une épître, qui est suivie d' une préface où il fait un peu le philosophe. On voit dans l' une et l' autre pièce les motifs qui l' engagèrent à entreprendre cet ouvrage, et le desein qu' il s' y proposait. Il se piquait si fort d' exactitude, qu' il prie ses lecteurs de rejeter les fautes qui s' y trouveraient sur ceux qui lui avaient fourni des mémoires; car ses fréquentes infirmités ne lui permettaient pas d' être toujours à la suite de la cour. Par conséquent il fut obligé d' avoir recours à d' autres
null
d6a264f1-a6aa-438a-acc4-75eadfd15dbf
latin_170m_raw
null
None
None
None
pour savoir ce qui s' y était passé. Il se flatte, en finissant son écrit, de n' y avoir rien oublié de ce qu' il avait appris ou vu par lui-même des choses qui faisaient à son sujet. Plusieurs autres historiens avant Vippon avaient déjà traité la même matière, ce qui ne l' empêcha pas de l' entreprendre après eux. Il commence son Histoire par l' assemblée générale qui se tint aussitôt après la mort de l' empereur saint Henri, afin de lui donner un successeur à la couronne de Germanie. Il passe ensuite à l' élection qu' on y fit de Conrad, et à la cérémonie de son sacre: trois événements sur lesquels il s' étend davantage. Il rapporte de suite et avec assez d' ordre les autres actions plus mémorables de son héros, dont il est attentif à marquer ordinairement les époques. L' Histoire de Conrad ne fait pas tellement l' objet principal de Vippon qu' il ne touche aussi les hauts faits du roi Henri son fils, depuis empereur, comme il s' y était engagé d' abord. Quoiqu' il entre dans un certain détail sur l' histoire de l' un et de l' autre, sa narration est cependant un peu succincte, ce qu' il dit avoir observé pour n' être pas à charge à ses lecteurs. S' il y a mieux réussi que plusieurs autres historiens de son temps, il y a suivi le génie de la plupart, en intercalant de fois à autres des vers dans sa prose. L' écrit de Vippon est intéressant non-seulement en ce qu' il nous apprend plusieurs traits d' histoire échappés aux historiens qui l' avaient précédé, mais encore en ce qu' il nous instruit de la vraie extraction de Conrad et de l' impératrice Gisèle, son épouse, qu' on ignorait auparavant. Le public en est redevable à Jean Pistorius, qui l' a mis au jour entre ses autres Historiens de Germanie, dont le recueil, comme l' on sait, a été imprimé plusieurs fois à Francfort, les années 1582, 1584 et 1607. 2º Vippon a composé un panégyrique de trois cents vers hexamètres ou environ, à la louange du roi Henri le Noir, qui n' était pas encore empereur. Il le publia par conséquent avant l' année 1046, et le dédia à Henri même par une petite épître en prose, dans laquelle il l' intitule Tétralogue. C' est qu' il est divisé en quatre parties autant qu' il y a de personnages qui y parlent: le Poëte, les Muses, la Loi et les Grâces. Il nous apprend ailleurs qu' il le présenta au roi à Strasbourg, où il célébrait la fête de Noël. Quoique ce Panégyrique soit une pièce presque toute d' imagination, il s' y trouve néanmoins quelques faits qui peuvent servir à l' histoire. Mais l' auteur ne s' y montre pas meilleur poëte que les autres versificateurs de son temps. A la fin est ajouté un petit poëme élégiaque, qui fut présenté à la table du même prince. Il roule sur le mystère de Noël, et ne contient d' ailleurs aucune beauté poétique. Canisius est le premier qui ait tiré de l' obscurité ces deux pièces de la muse de Vippon. Elles sont placées au second volume de ses #Lectiones antiquae,@# d' où elles ont été transportées au IIIe volume de la nouvelle édition du même recueil par M. Basnage, qui y a fait quelques légères observations. 3º A la fin de l' Histoire de l' empereur Conrad, l' auteur a ajouté un chant lugubre sur la mort de ce prince. En parlant de celui qui l' avait fait, il ne le désigne que par ces termes #quidam de nostris.@# Mais il n' est autre que Vippon lui-même, qui se sert de la même expression pour désigner l' auteur du Tétralogue ou panégyrique du roi Henri. Il en rapporte à cette occasion
null
e969503b-f02a-4df4-b12d-3c2e3d9b1b6e
latin_170m_raw
null
None
None
None
deux vers, qui se lisent un peu différemment dans le corps du poëme; ce qui porte à juger qu' il le retoucha dans une seconde édition qui suivit son Histoire de Conrad le Salique. Vippon présenta ce chant lugubre au roi Henri lorsqu' il était à Constance. La pièce contient neuf strophes chacune de dix petits vers rimés. Mais l' éditeur, en la faisant imprimer, a joint deux vers ensemble dans la même ligne, de sorte qu' au premier coup d' oeil on les prendrait pour de grands vers, et les strophes pour n' en contenir que cinq. 4º M. Fabricius, tout à la fin du IIIe livre de sa Bibliothèque latine du moyen âge, a publié un recueil de Proverbes que le prêtre Vippon dédia à Henri, fils de l' empereur Conrad, comme porte le titre. Ce sont de courtes sentences choisies, qui tendent à former les bonnes moeurs, et que l' auteur a exprimées en cent cinquante espèces de petits distiques rimés, mais sans aucune mesure uniforme. Les vingt-cinq derniers roulent par autant d' antithèses sur les vices et les vertus, dont le caractère de chacune est assez bien représenté. L' écrit est ingénieux et fort instructif. 5º Nous apprenons de Vippon même qu' il avait encore composé un autre poëme de cent vers sur la rigueur extrême du froid qu' il fit en 1033, lorsque Conrad, à qui il le présenta, était occupé à reconquérir, en Bourgogne, les places dont Eudes, comte de Champagne, s' était emparé. Ce poëme est perdu. Notitia historica Vippon, historien de l' empereur Conrad le Salique, et panégyriste de l' empereur son fils, Henri le Noir, passe communément pour avoir été Allemand de nation (OUD., Script. t. II, p. 644; BASNAGE, etc.). Mais cette opinion est du nombre de celles qui n' ont pour principe que des préjugés dénués d' examen. Pour peu d' attention qu' on donne à la lecture de ses écrits; on conviendra qu' il était de la Bourgogne transjurane. Lorsqu' il en parle lui-même, c' est avec une affection et un détail de circonstances qui montrent visiblement qu' il s' intéressait plus particulièrement pour elle que pour toute autre province de l' empire. Ceci rapproché de l' endroit où, invitant le roi Henri, avant qu' il fût proclamé empereur, à la visiter, il la nomme sa patrie, prouve qu' elle est effectivement le pays où il avait pris naissance, ce qui ne peut convenir à ce prince. Irradias patriam, si tu modo viseris eam L' empereur Conrad le Salique fit la conquête de cette province et la réunit à l' empire en 1033. Ce fut très-probablement alors qu' il prit Vippon à son service. Vippon, qui était prêtre, y entra en qualité de chapelain, et continua d' en faire les fonctions sous l' empereur Henri le Noir. En dédiant à celui-ci l' Histoire de l' empereur son père, il se qualifie luimême prêtre par la grâce de Dieu, et serviteur des serviteurs des maîtres de ce monde, c' est-à-dire de Conrad et de Henri son fils. Quoique fort valétudinaire, il s' appliquait beaucoup à l' étude, et s' exerçait souvent à la versification, qui paraît avoir eu pour lui un attrait particulier. Il avait lu les historiens et les anciens philosophes, et ne les possédait pas mal pour son temps. Ce qu' il nous apprend de l' entrée qu' il avait dans les conseils de l' empereur Henri et les assemblées publiques, fait juger qu' il était homme d' esprit et au fait du maniement des affaires d' Etat. Vippon florissait sous les deux empereurs déjà nommés, ce qui fait un espace de plus de trente ans, depuis 1024 jusqu' en 1056, qui est la date de la mort de Henri III, surnommé le Noir. Mais
null
e9191562-362d-4ad7-8887-c966164ce4b3
latin_170m_raw
null
None
None
None
il y a toute apparence qu' il ne vécut pas jusqu' à cette dernière époque. Il s' était proposé d' écrire l' Histoire de ce dernier prince, comme il avait déjà écrit celle de son père; et il né paraît point qu' il ait exécuté ce dessein. Son dernier ouvrage fut même publié avant que Henri parvînt à l' empire, c' est-à-dire avant l' année 1046. Il ne l' y qualifie effectivement que simple roi, quoiqu' il lui annonce qu' il serait bientôt empereur: #Pie rex Caesarque future.@# Ainsi l' on peut douter si notre panégyriste vécut au delà de 1050 ou 1051. Avant que Pistorius et Canisius publiassent leurs recueils, Vippon et ses écrits étaient inconnus dans la république des lettres; mais on a su depuis qu' il a composé: 1º L' Histoire de l' empereur Conrad le Salique. Il la dédie à Henri, son fils, par une épître, qui est suivie d' une préface où il fait un peu le philosophe. On voit dans l' une et l' autre pièce les motifs qui l' engagèrent à entreprendre cet ouvrage, et le desein qu' il s' y proposait. Il se piquait si fort d' exactitude, qu' il prie ses lecteurs de rejeter les fautes qui s' y trouveraient sur ceux qui lui avaient fourni des mémoires; car ses fréquentes infirmités ne lui permettaient pas d' être toujours à la suite de la cour. Par conséquent il fut obligé d' avoir recours à d' autres pour savoir ce qui s' y était passé. Il se flatte, en finissant son écrit, de n' y avoir rien oublié de ce qu' il avait appris ou vu par lui-même des choses qui faisaient à son sujet. Plusieurs autres historiens avant Vippon avaient déjà traité la même matière, ce qui ne l' empêcha pas de l' entreprendre après eux. Il commence son Histoire par l' assemblée générale qui se tint aussitôt après la mort de l' empereur saint Henri, afin de lui donner un successeur à la couronne de Germanie. Il passe ensuite à l' élection qu' on y fit de Conrad, et à la cérémonie de son sacre: trois événements sur lesquels il s' étend davantage. Il rapporte de suite et avec assez d' ordre les autres actions plus mémorables de son héros, dont il est attentif à marquer ordinairement les époques. L' Histoire de Conrad ne fait pas tellement l' objet principal de Vippon qu' il ne touche aussi les hauts faits du roi Henri son fils, depuis empereur, comme il s' y était engagé d' abord. Quoiqu' il entre dans un certain détail sur l' histoire de l' un et de l' autre, sa narration est cependant un peu succincte, ce qu' il dit avoir observé pour n' être pas à charge à ses lecteurs. S' il y a mieux réussi que plusieurs autres historiens de son temps, il y a suivi le génie de la plupart, en intercalant de fois à autres des vers dans sa prose. L' écrit de Vippon est intéressant non-seulement en ce qu' il nous apprend plusieurs traits d' histoire échappés aux historiens qui l' avaient précédé, mais encore en ce qu' il nous instruit de la vraie extraction de Conrad et de l' impératrice Gisèle, son épouse, qu' on ignorait auparavant. Le public en est redevable à Jean Pistorius, qui l' a mis au jour entre ses autres Historiens de Germanie, dont le recueil, comme l' on sait, a été imprimé plusieurs fois à Francfort, les années 1582, 1584 et 1607. 2º Vippon a composé un panégyrique de trois cents vers hexamètres ou environ, à la louange du roi Henri le Noir, qui n' était pas encore empereur. Il le publia par conséquent avant l' année 1046, et le dédia à Henri même par une petite épître en prose, dans laquelle
null
4968c8be-999b-42df-a0d5-d1b562812bc5
latin_170m_raw
null
None
None
None
il l' intitule Tétralogue. C' est qu' il est divisé en quatre parties autant qu' il y a de personnages qui y parlent: le Poëte, les Muses, la Loi et les Grâces. Il nous apprend ailleurs qu' il le présenta au roi à Strasbourg, où il célébrait la fête de Noël. Quoique ce Panégyrique soit une pièce presque toute d' imagination, il s' y trouve néanmoins quelques faits qui peuvent servir à l' histoire. Mais l' auteur ne s' y montre pas meilleur poëte que les autres versificateurs de son temps. A la fin est ajouté un petit poëme élégiaque, qui fut présenté à la table du même prince. Il roule sur le mystère de Noël, et ne contient d' ailleurs aucune beauté poétique. Canisius est le premier qui ait tiré de l' obscurité ces deux pièces de la muse de Vippon. Elles sont placées au second volume de ses #Lectiones antiquae,@# d' où elles ont été transportées au IIIe volume de la nouvelle édition du même recueil par M. Basnage, qui y a fait quelques légères observations. 3º A la fin de l' Histoire de l' empereur Conrad, l' auteur a ajouté un chant lugubre sur la mort de ce prince. En parlant de celui qui l' avait fait, il ne le désigne que par ces termes #quidam de nostris.@# Mais il n' est autre que Vippon lui-même, qui se sert de la même expression pour désigner l' auteur du Tétralogue ou panégyrique du roi Henri. Il en rapporte à cette occasion deux vers, qui se lisent un peu différemment dans le corps du poëme; ce qui porte à juger qu' il le retoucha dans une seconde édition qui suivit son Histoire de Conrad le Salique. Vippon présenta ce chant lugubre au roi Henri lorsqu' il était à Constance. La pièce contient neuf strophes chacune de dix petits vers rimés. Mais l' éditeur, en la faisant imprimer, a joint deux vers ensemble dans la même ligne, de sorte qu' au premier coup d' oeil on les prendrait pour de grands vers, et les strophes pour n' en contenir que cinq. 4º M. Fabricius, tout à la fin du IIIe livre de sa Bibliothèque latine du moyen âge, a publié un recueil de Proverbes que le prêtre Vippon dédia à Henri, fils de l' empereur Conrad, comme porte le titre. Ce sont de courtes sentences choisies, qui tendent à former les bonnes moeurs, et que l' auteur a exprimées en cent cinquante espèces de petits distiques rimés, mais sans aucune mesure uniforme. Les vingt-cinq derniers roulent par autant d' antithèses sur les vices et les vertus, dont le caractère de chacune est assez bien représenté. L' écrit est ingénieux et fort instructif. 5º Nous apprenons de Vippon même qu' il avait encore composé un autre poëme de cent vers sur la rigueur extrême du froid qu' il fit en 1033, lorsque Conrad, à qui il le présenta, était occupé à reconquérir, en Bourgogne, les places dont Eudes, comte de Champagne, s' était emparé. Ce poëme est perdu.
null
ab67483b-d914-4b1e-a13a-88119aabac20
latin_170m_raw
null
None
None
None
JACOBI BASNAGII DE WIPPONE OBSERVATIO. Haec de Wippone habebat Canisius in praefatione tomi secundi #Antiquarum Lectionum:@# « Wipponis nomen ne fando quidem antehac exaudiveram, de quo hoc tantum ex Urstisio scio fuisse Henrici III sacellanum et de Vita Conradi II, Henrici filii, scripsisse Historiam, quae adhuc in abdito alicujus bibliothecae latet. » I. Paulo notior ab eo tempore factus est Wippo. Primo enim Vitam Conradi Salici ab eo scriptam in lucem emisit Pistorius (Hist. Germ. l. I, p. 21), ita ut in bibliothecarum angulis non amplius lateat. Filio patris gesta repraesentabat; deinde vero quae filius Henricus III praeclare gesserat patris Historiae inseruit. II. Ex epistola hujus Historiae dedicatoria discimus Wipponem non modo Henrici III fuisse sacellanum, sed et ipsius parentis Conradi: « Quoniam tum plurimum tempus infirmavi, non potui in capella senioris mei Conradi frequenter adesse. » Fuit igitur Conrado a sacris et ea ratione gestorum testis oculatus, dum infirmitatibus non detineretur. Ante ipsum scripserant Historiam Conradi plurimi, sed a difficultate non fuit deterritus; cum viderit, inquit, « verba Christi in Evangelio non per unum solum, sed per quatuor idoneos testes dilatari, » quae, ni fallor, audacius quam decet effutivit. III. Suspicionem ingessit ille versus: Irradias patriam, si tu modo viseris, illam, Wipponem fuisse e Burgundionum gente, agit enim ille de Burgundia, quae praesentiam imperatoris postulabat. Nisi forsan dicas Burgundiam Henrico fuisse patriam, eo quod Rodulphi Burgundionum regis fuerit nepos; Giseleidam enim habuit matrem, quae Rodulfi fuit neptis, ideo autem de Burgundia sollicitus et anxius videtur Wippo quod inde ortum duxerit. Infirma utebatur valetudine, ut ipse testatur. IV. Scripsit Wippo illa carmina statim ab initio imperii Henrici III, utpote qui de Burgundia a brevi tempore subjecta mentionem fecerit: Praeterea tibi, rex, mandat Burgundia: Surge, Atque veni propera, NOVITER subjecta vacillant Interdum, domino per tempora multa remoto. Quamvis nunc pacem teneat Burgundia per te, Auctorem pacis tamen in te cernere quaerit, Et cupit in regis sua lumina pascere vultu. Henricum regni sui haeredem scripserat Rodulfus jam ante mortem Conradi, anno scilicet 1032. Inde commota sunt bella, Odone jura materna in regnum Burgundionum vindicante; nec non lites ortae sunt de parte regni inter Henricum primum, Galliarum regem, et Conradum, Henrici imperatoris parentem. Pax tandem confecta anno 1034, haereditatem adivit Henricus; ita ut noviter subjecta dici potuerit Burgundia circa annum 1040 quo habenas imperii tenere coepit Henricus. Cum autem Burgundiam adire non posset Henricus, colloquium habuit cum Burgundionibus apud Augiam Majorem an. 1048: sic enim legendum apud Hermannum Contractum, non Burdionibus, ut habet textus. V. Quadripartitum est opus, Tetralogus ab auctore dictum, quod quatuor personas, Musas scilicet, Legem, Gratiam et seipsum, quae imperatoris laudes canant, inducat. Ex eo patet quanta fuerit ignorantia Germanorum tunc temporis; postulat enim ab imperatore ut legem promulgare velit, qua pueri divites humanioribus litteris instituantur. Tunc fac edictum per terram Teutonicorum, Quilibet ut dives sibi natos instruat omnes Lutterulis, legemque suam persuadeat illi, Ut cum principibus placitandi venerit usus. Quisque suis libris exemplum proferat illis. Solis Teutonicis vacuum vel turpe videtur Ut doceant aliquem, nisi clericus accipiatur. INCIPIT PROLOGUS IN EPILOGUM REGIS. Domino regi fide et verbis catholico, actibus gloriosissimo HEINRICO tertio, WIPPO famulorum minimus suorum, quod ros Hermon excelso monti Sion. Sanctae pietatis tuae accessibilis celsitudo imbecillitatem meam facit, domine rex, ad gratiae tuae desiderabile culmen festinare: et sicut stellio, qui nititur morari in aedibus regis; sic ego, licet omnibus modis obscurus, claritatis tuae gaudia tamen in scriptis meis desidero frequentare. Et quoniam, testante Salomone, gloria est regis investigare sermonem, feci tibi, domine mi rex, hunc brevem Tetralogum, quo et curas insomnes reipublicae interdum levigare, et animum ad ea quae tibi persuasa sunt possis excitare. Est autem tetralogus quatuor personarum sermo. Ibi poeta primum hortatur Musas ut te laudent. Chorus Musarum benedicit et laudat te Dominum regem. Deinde Lex te alloquitur cum his consiliis quae satis conveniunt tuae dignitati. Postremo Gratia miti affatu temperabit ad quod te Lex ex jure incitavit
null
82e4d897-588e-4d98-9ef3-f98e20d5408a
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Ad haec perlegenda sit tecum legis et gratiae mediator Jesus Christus Salvator, cujus regnum et imperium non deficiet in aeternum. Vale, Domine mi rex piissime. #Explicit prologus.@# POETA Doctae Pierides memorandas edite laudes, Dicite perpetuas Heinrico deprecor odas. Regis et immensum diuturnent carmina sensum. Hujus res laetas millesima proferat aetas: Hoc decus ingenii superet duo tempora mundi: Dum mundus pereat, regis sapientia vivat. Si puer et juvenis sic floruit omnibus actis, Quos dabit hic fructus maturo tempore ductus? Pangite; materiam rex praestat laudibus aptam; Vos dictate mihi, dictatum scripsero vestri. MUSAE. Principio Regi benedicimus omnipotenti, Qui caput est regum, quo gloria crescit eorum; Qui Pater in Nato pariter cum Pneumate sancto Lege sub aeterna Dominus regnabit et ultra. Hunc pie laudemus, nam summam laudis habemus Hoc habeat munus, qui regnat trinus et unus. At rex noster homo ditatus perpete dono Tertius Heinricus, virtutum regnat amicus Alter post Christum regit orbem circiter istum. Ipsum laudemus, nam causas laudis habemus. Et Pius Heinricus per nos modo sit benedictus, Versibus inprimis repetito nomine regis, Ut quoties sancti surgant pro rege vocati, Rex toties Christo placeat de nomine misto. Rex Heinrice Deo regum charissimus esto Rex Heinrice piae charissimus esto Mariae. Rex Heinrice duci dilectus sis Michaeli. Rex Heinrice polis splendescas fonte Joannis. Rex Henrice tuus sit janitor aethere Petrus. Rex Heinrice boni te firmet epistola Pauli. Rex Heinrice tuos Andreas dirigat actus. Rex Heinrice preces hos curet virgo Joannes. Rex Heinrice Thomas te vertat in omne quod est fas Rex Heinrice tuus sit ductor ad alta Philippus. Rex Heinrice pares Jacobi sint te redimentes. Rex Heinrice Deo placeas tribuente Matthaeo. Rex Heinrice tuam Simon corroboret aulam. Rex Heinrice piam Taddaeus det tibi vitam. Rex Heinrice Deum teneas per Bartholomaeum. Rex Heinrice vias tibi praeparet ore Mathias. Rex pie cum Stephano sis laetus semper in alto, Teque pares Stephani benedicant ordine cuncti. Rex bone Silvester tibi sit per saecula dexter, Teque sui socii benedicant ordine cuncti Virginibus sacris placeas ex omnibus actis, Omnes te sancti redimant de crimine mundi: Sit rex sanctorum fautor tuus atque tuorum Haec tibi, rex, Musae cantamus voce sonora, Atque chorus noster renovat tua carmina semper; Ut tibi laus crescat, dum sol et luna patescat, Nos damus officium quo crescat gloria rerum, Ex nostris donis manifestant verba Maronis, Quid pius Aeneas, quid Turnus posset in armis, Fistula Musarum Flacco dictaverat odas, Ut Moecenatem fecisset laude perennem. Haec eadem docuit Lucanum dicere bella, Caesaris et magni quae durant ultima saecli. Ex nostris monitis callebat Statius auctor Thebanos juvenes miseris discernere flammis. Nasonis studium totus recitaverat orbis, Ex nostris curis ornavit scripta figuris. Regibus antiquis laudes cantavimus olim Et de principibus scribendi creverat usus. Nunquam sic libuit quemquam laudare potentem Ut dominum regem, quem prodit nobile nomen Heinrici, veterum de magno germine ductum. Rex tibi cantamus, tibi laudis dona paramus. Accipe, de nostris ut vivas mortuus actis. Nos operam dabimus, quo possit dicere mundus, Tertius Heinricus fuit olim pacis amicus. Fama sui meriti superabit tempora mundi. Sic tibi cantabit, quem mundus adhuc generabit. Nonne tibi merito magni debentur honores, Atque favor populi, post omnia portio coeli? Nam charus populo placuit saepissime Christo Quem regem talis virtutum copia lustrat. Nunquid abest aliquid quod regis gloria quaerat? Omnia spe vel re venerunt commoda per te. Si petimus pacem, tu rex, praestaveris illam; Si cupimus bellum, tu rex commiseris illud; Quod si consilium, tu rex dabis utile multum: Si volumus studium, tu rex decus es studiorum. Omnes munificos tu rex praecellere nosti. Inter clementes tu rex clementior exstas. Sic castigandos tu, rex, ratione flagellas. Quidquid in humanis consistit moribus aequi, Hoc Deus aut totum vel partem condidit in te. Quam prudens opifex, qui commoda materiei Elegit primum, de qua bona tanta pararet; Quem de gente virum Dominus discerneret auctor, Qui foret imperio modo post haec aptior isto! Forma, genus, probitas concordant omnia regi; Omnia conveniunt, concurrunt cuncta per illum, Solus habet totum, quod plures
null
5b9e3f9c-ee0b-46e4-a1a9-64fe4ebc3ec9
latin_170m_raw
null
None
None
None
auxerat olim. Salve, certa quies populorum tempore nostro: Salve, pax orbis, mundi fortissima turris, Hostes Ecclesiae quae sternis semper abunde; Unde sui capitis mundus praevidit honorem. Tu caput es mundi, caput est tibi rector Olympi, Cujus membra regis justo moderamine legis. Tales vult Dominus, quibus est haec maxima virtus, Mens humilis multum, cum qua te novimus ortum. Cervicem pronam decet acceptare coronam. Rex humilis crescit, quoties oriente diescit Et cadit elatus, semper saevire paratus. EPILOGUS. Carmina Musarum, rex, perlege pauca tuarum, Sit locus hic aliis tibi reddere munia laudis. Wippo tuus famulus si vult defendere tempus, Ut scribat regi, quod lex dictaverit illi, Hic nobis istos persuasit claudere versus. Sis Christo curae, pie Rex Caesarque future. Et vivas sanus centeno tempore canus. CARMEN LEGIS PRO LAUDE REGIS. Ad regis laudes Lex ambas erigit aures. Ut segetes pluviis, sic cresco laudibus istis. Non plus mulcet apes mellitos lambere flores, Quam me laus regis, qua constat pactio legis. His mihi sit verbis, quod rore virentibus herbis Quando dies verni reparabunt gaudia mundi. Quid satius Legi, quam dicere talia regi? Salve, flos patriae, quo fructum pacis habere Non dubitat mundus, quia regnas orbe secundus. Post Dominum coeli dignus mundana tueri: Salve, stirps regum populis veneranda per aevum. Radix magna fuit, quam ramus talis adauxit; Nobile germen erat quod mundum floribus ornat, Una viri virtus multum praestare solebit, Commendatque nimis probitas semel edita quoddam Quod faciunt plures caput unum regis habentes, Quas numerare volens seriem facit ordine longam. Sed tamen ex cunctis sex regem magnificabunt Virtutes aliasque satis praecedere norunt. Mens humilis, pietatis amor, pax missa per orbem, Nobilitas et forma decens, fiducia belli; Has voco praecipuas et regis honoribus aptas His rex Heinricus Christi clarescit amicus. Ad mea nunc venio, quae novit mundus in illo: Sunt mea quae dicam, quia sum Lex, ille meus rex Et qui me spernit, rex ejus praelia sternit. Qui mea jura colit, rex hunc defendere novit. Rex Christo charus; nullum vastabit avarus Vile putat studium si quis comportat in unum Quidquid habere potest, cum jus non quaerat habendi, Est dives multum contemptor divitiarum. Aurisurdus amor miseris clamantibus obstat. Vendiderit leges captura pecunia reges, Et de principibus justos furabitur usus. At rex Heinricus vir prudens prospicit illud, Ut tunc curet opes, cum nullum sunt reprimentes. Nec contra legem flectunt donaria regem. Sic facit ut doctus quis rex est doctior illo? Quis Caesar melius, si quid rubrica vetavit, Scire valet primis, quam discere coeperat annis Felix sit genitor redivivus laude perenni Conradus Caesar quem maxima causa subivit, Ut sciret natum studiis ad regna paratum, Qui rector publicus mundum discernere posset. Felix sit mater memorando carmine digna Gisela de Caroli procedens sanguine Magni. Nam si post decimam numeretur linea quarta Post Carolum Magnum nascetur nobilis ipsa. Haec operam dederat, quod rex in lege studebat: Illa sibi libros persuaserat esse legendos, Ut varios ritus dijudicet arte peritus Doctrinae lumen tenebrosum dirigit orbem Gentes infestas vicit Romana potestas Olim consiliis, non semper vicerat armis. Est satis expertum quantum sapientia possit, Quae per vim verbi flectit moderamina regni. Rex iterum salve. Tibi laus sit cum genitrice Ad cujus votum tibi dat sapientia totum, Quo decus imperii valeas per jura tueri. Congaudete simul; non ut discordia regnet, Quae dudum regni turbavit gaudia nostri. Cum dominis rerum sit pax sine fine dierum. O sanctos mores cum matri reddis honores. Est tibi spes vitae, si sit sibi gloria per te. Si quid erat, rite Deus illud transtulit ipse. Exin nullus homo foedus dissolvere possit. Quod Deus adjunxit, qui pacis dona creavit. Perstet dulcedo materni nominis in te, Cum valeas alios acquirere semper amicos Mater in hac vita non plus tibi venerit ulla. Quin aliud dicam tibi, rex, ego consiliatrix, Lex tua, ne renuas post dictum commemorare; Cum Deus omnipotens tibi tutum fregerit orbem, Et juga praecepti non audet temnere quisquam, Pacatusque silet firmato foedere mundus, Cumque per imperium tua jussa volatile verbum Edocet
null
2e7ee5db-28df-4358-9450-bec78c26b35a
latin_170m_raw
null
None
None
None
Augusti de claro nomine scriptum. Tunc fac edictum per terram Teutonicorum, Quilibet ut dives sibi natos instruat omnes Litterulis, legemque suam persuadeat illis, Ut cum principibus placitandi venerit usus, Quisque suis libris exemplum proferat illis. Moribus his dudum vivebat Roma decenter: His studiis tantos potuit vincire tyrannos: Hoc servant Itali post prima crepundia cuncti; Et sudare scholis mandatur tota juventus: Solis Teutonicis vacuum vel turpe videtur Ut doceant aliquem, nisi clericus accipiatur. Sed, rex docte, jube cunctos per regna doceri, Ut tecum regnet sapientia partibus istis. Praeterea tibi, rex mandat Burgundia: Surge Atque veni, propera, noviter subjecta vacillant Interdum, domino per tempora multa remoto. Funditus est verum veterano tempore dictum: Quidquid abest oculis, removetur lumine cordis. Quamvis nunc pacem teneat Burgundia per te, Auctorem pacis tamen in te cernere quaerit, Et cupit in regis sua lumina pascere vultu. Huc ades, et regnum fac, te veniente, serenum. Si sol occubuit cum Caesar regna reliquit, Irradias patriam, si tu modo viseris, illam. Haec olim magno domuisti regna labore; Utere nunc populis, tibi, rex, servire paratis. Haec via sit facilis, quam praeparat orbita pacis: Huc bene venias, hic omnia prospera cernas. CARMEN GRATIAE PRO REGIS HONORE. Omnia plena bonis. Sic optat musa Wipponis Haec ego Lex cecini devoto carmine regi. Audi, spes orbis, quid dicant intima cordis, Quid velit haec series, quas addat Gratia laudes. Gratia te laudat, tibi grates Gratia cantat; De vena mentis salientia carmina sentis Post justam Legem comeretur [ #leg.@# comitetur] Gratia regem, Et post judicium veniae mulcedo sequatur. Sicut vulneribus medicinam ferre solemus, Sic condemnatis succurrat mos pietatis. Lex ad vim regi generat feriendo nocentes, Ut si charus item rex idem gratia suadet. Legem scripsit homo, descendit gratia coelo: Lex servire docet, dominari gratia monstrat; Lex condemnabit, sed gratia justificabit. Hoc dicendo, bonam prorsus non denego legem; Sed laudans veniam, commendo regibus illam. Non satis una valet, si non manet altera secum. Frangitur haec, fortis; contemnitur altera, mollis Est bona temperies, quam lex et gratia miscent Hae si conjunctae, generabunt pacis amorem. Non laudo pondus, quod nemo ferre valebit. Viribus inspectis onerabit gratia lapsos. Rex Dominus coeli, miserando, judiciales Abscondens poenas, conversos protegit hostes. Hunc imitare, peto, pie rex Heinrice, Tonantem, Qui misero parcit, parcendo crimina punit, Sic utrumque bonum doceat regnare patronum, Per quem lex feriat, quo legem gratia sanet. Hoc, venerande, tibi praedixerit ordo sacrandi, Cum praesul gladium femoris vertigine cingit, Dum rex iratus fueris miserando quiesce. Dura foventur aquis, durescant lenia flammis; Alternatque vices moderatae jus rationis. Hinc adamas durus solvetur sanguine molli; Conseritur vitrum melius per vincula plumbi: Ferrum cum limo massa candente liquescit. Et natura jubet mutari tristia blandis: Post acidum, dulcem praestat gustare saporem, Post dulces, acidos iterum confundere gustus Non haec propterea tibi, rex, narrare paravi, Ut te clementem dominum regnique parentem Quis dubitet, sed eos qui tantum lege moventur Castigare libet, quibus haec pia dogmata trado. Cum Deus omnipotens in mundo cuncta creavit, Solus homo liber percepit dona creantis. Mox libertatem primam vaga mens vitiavit. Coeperunt miseri dono rationis abuti; Et potuisse malum, traxit natura, per usum. Ecce Deus legem superaddidit hoc reprimentem, Cujus transgressor non impunitus abiret, Ac poenam metuens redeat perversa voluntas Judiciumque probet quam sit peccare malignum. Sic Dominus clemens servos revocare volebat. Non tulit illud homo, poenali lege gravatus, Ut per vindictam posset compescere culpam; Et mortale jugum laesa cervice dolebat. Occidatur, ait, lex, qui semel est homicida, Et qui moechetur cum moecha mox lapidetur; Dens pro dente cadat; lumen pro lumine vadat; Pesque pedem reddat; manui manus altera cedat; Vulnera vulneribus responsum reddere certent. Qui detestatur genitores, hic moriatur; Qui furtum faciet, sine poena non remanebit; Quinque boves unum redimant cum fraude remotum; Qui furatur ovem, reddat cum quatuor unam; Si maledicet
null
cb220c57-8c4e-40c9-b277-84bba8cce3dd
latin_170m_raw
null
None
None
None
homo, moriatur pro maledicto Sic lex verborum contorquens tela suorum, Terrebat plures, et desperare coegit, Clamabat populus sub tanto pondere pressus, Vociferabat homo Tessus religamine duro, Hoc non posse pati, fore tempus jam miserendi. Audivit Dominus clamantes, et miserorum Respondit gemitus solita pietate creator. Venit in hunc mundum carnis velatus in umbra, Humani generis formator et ipse redemptor. Non repulit legem, sed justum dans moderamen, Ne moreretur homo, veniam cum lege locavit; Ut cum lex mortem promittat, gratia vitam: Erigat haec humiles, ut dissipet illa rebelles Conversus veniam judex non abneget ullus. Sic Deus omnipotens per vates dixerat olim Nolo peccantis mortem, nec gaudeo poena: Convertatur, ait, vivat, mihi serviat ipse, Conservatus homo, quem prisca in sede repono. Nunc idem Dominus veniens in tegmine carnis Inquit: Discipulis hoc mando, discite, cunctis: Crimina poeniteant, et vita perpete vivant. Peccatum pereat, peccator vivere discat. Qui se convertit, non est hic qui fuit olim. Non dicam hic vitae quid sit clementia verax: Quod gratis dabitur clementia jure vocatur. Qui recipit meritum, veniam quis dixerit illud? Si quis peccanti converso vult misereri, Et, parcens misero, vindictam sumere nescit, Hic veniam tribuit; sic poenam gratia spernit. Propitietur homo confratri crimine lapso. Qui cadit et surgit, spes est ut vivere possit. Omnes peccamus, peccantibus hoc faciamus Quod Dominus nobis qui clemens est inimicis, Cum veniam laudo, non legem temnere quaero. Lex bona si veniam dorso portare studebit, Gratia tunc prodest, cum lex praecesserit illam. Et lex obstanti, sed gratia sit redeunti: Sic in utroque bono dabitur consistere mundo. Nunc tibi sit regi pax et clementia Christi: Tu princeps orbis sis Christi munere fortis, Tu Dominus regni vivas in pace perenni. Sic vult Wippo tuus cum fido pectore servus. JACOBI BASNAGII DE WIPPONE OBSERVATIO. Haec de Wippone habebat Canisius in praefatione tomi secundi #Antiquarum Lectionum:@# « Wipponis nomen ne fando quidem antehac exaudiveram, de quo hoc tantum ex Urstisio scio fuisse Henrici III sacellanum et de Vita Conradi II, Henrici filii, scripsisse Historiam, quae adhuc in abdito alicujus bibliothecae latet. » I. Paulo notior ab eo tempore factus est Wippo. Primo enim Vitam Conradi Salici ab eo scriptam in lucem emisit Pistorius (Hist. Germ. l. I, p. 21), ita ut in bibliothecarum angulis non amplius lateat. Filio patris gesta repraesentabat; deinde vero quae filius Henricus III praeclare gesserat patris Historiae inseruit. II. Ex epistola hujus Historiae dedicatoria discimus Wipponem non modo Henrici III fuisse sacellanum, sed et ipsius parentis Conradi: « Quoniam tum plurimum tempus infirmavi, non potui in capella senioris mei Conradi frequenter adesse. » Fuit igitur Conrado a sacris et ea ratione gestorum testis oculatus, dum infirmitatibus non detineretur. Ante ipsum scripserant Historiam Conradi plurimi, sed a difficultate non fuit deterritus; cum viderit, inquit, « verba Christi in Evangelio non per unum solum, sed per quatuor idoneos testes dilatari, » quae, ni fallor, audacius quam decet effutivit. III. Suspicionem ingessit ille versus: Irradias patriam, si tu modo viseris, illam, Wipponem fuisse e Burgundionum gente, agit enim ille de Burgundia, quae praesentiam imperatoris postulabat. Nisi forsan dicas Burgundiam Henrico fuisse patriam, eo quod Rodulphi Burgundionum regis fuerit nepos; Giseleidam enim habuit matrem, quae Rodulfi fuit neptis, ideo autem de Burgundia sollicitus et anxius videtur Wippo quod inde ortum duxerit. Infirma utebatur valetudine, ut ipse testatur. IV. Scripsit Wippo illa carmina statim ab initio imperii Henrici III, utpote qui de Burgundia a brevi tempore subjecta mentionem fecerit: Praeterea tibi, rex, mandat Burgundia: Surge, Atque veni propera, NOVITER subjecta vacillant Interdum, domino per tempora multa remoto. Quamvis nunc pacem teneat Burgundia per te, Auctorem pacis tamen in te cernere quaerit, Et cupit in regis sua lumina pascere vultu. Henricum regni sui haeredem scripserat Rodulfus jam ante mortem Conradi, anno scilicet 1032. Inde commota sunt bella, Odone jura materna in regnum Burgundionum vindicante; nec non lites ortae sunt de parte regni inter Henricum primum
null
23f31e85-6f95-44a0-a54d-4b5da7f1bd75
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Galliarum regem, et Conradum, Henrici imperatoris parentem. Pax tandem confecta anno 1034, haereditatem adivit Henricus; ita ut noviter subjecta dici potuerit Burgundia circa annum 1040 quo habenas imperii tenere coepit Henricus. Cum autem Burgundiam adire non posset Henricus, colloquium habuit cum Burgundionibus apud Augiam Majorem an. 1048: sic enim legendum apud Hermannum Contractum, non Burdionibus, ut habet textus. V. Quadripartitum est opus, Tetralogus ab auctore dictum, quod quatuor personas, Musas scilicet, Legem, Gratiam et seipsum, quae imperatoris laudes canant, inducat. Ex eo patet quanta fuerit ignorantia Germanorum tunc temporis; postulat enim ab imperatore ut legem promulgare velit, qua pueri divites humanioribus litteris instituantur. Tunc fac edictum per terram Teutonicorum, Quilibet ut dives sibi natos instruat omnes Lutterulis, legemque suam persuadeat illi, Ut cum principibus placitandi venerit usus. Quisque suis libris exemplum proferat illis. Solis Teutonicis vacuum vel turpe videtur Ut doceant aliquem, nisi clericus accipiatur. I. Paulo notior ab eo tempore factus est Wippo. Primo enim Vitam Conradi Salici ab eo scriptam in lucem emisit Pistorius (Hist. Germ. l. I, p. 21), ita ut in bibliothecarum angulis non amplius lateat. Filio patris gesta repraesentabat; deinde vero quae filius Henricus III praeclare gesserat patris Historiae inseruit. II. Ex epistola hujus Historiae dedicatoria discimus Wipponem non modo Henrici III fuisse sacellanum, sed et ipsius parentis Conradi: « Quoniam tum plurimum tempus infirmavi, non potui in capella senioris mei Conradi frequenter adesse. » Fuit igitur Conrado a sacris et ea ratione gestorum testis oculatus, dum infirmitatibus non detineretur. Ante ipsum scripserant Historiam Conradi plurimi, sed a difficultate non fuit deterritus; cum viderit, inquit, « verba Christi in Evangelio non per unum solum, sed per quatuor idoneos testes dilatari, » quae, ni fallor, audacius quam decet effutivit. III. Suspicionem ingessit ille versus: Irradias patriam, si tu modo viseris, illam, Wipponem fuisse e Burgundionum gente, agit enim ille de Burgundia, quae praesentiam imperatoris postulabat. Nisi forsan dicas Burgundiam Henrico fuisse patriam, eo quod Rodulphi Burgundionum regis fuerit nepos; Giseleidam enim habuit matrem, quae Rodulfi fuit neptis, ideo autem de Burgundia sollicitus et anxius videtur Wippo quod inde ortum duxerit. Infirma utebatur valetudine, ut ipse testatur. IV. Scripsit Wippo illa carmina statim ab initio imperii Henrici III, utpote qui de Burgundia a brevi tempore subjecta mentionem fecerit: Praeterea tibi, rex, mandat Burgundia: Surge, Atque veni propera, NOVITER subjecta vacillant Interdum, domino per tempora multa remoto. Quamvis nunc pacem teneat Burgundia per te, Auctorem pacis tamen in te cernere quaerit, Et cupit in regis sua lumina pascere vultu. Henricum regni sui haeredem scripserat Rodulfus jam ante mortem Conradi, anno scilicet 1032. Inde commota sunt bella, Odone jura materna in regnum Burgundionum vindicante; nec non lites ortae sunt de parte regni inter Henricum primum, Galliarum regem, et Conradum, Henrici imperatoris parentem. Pax tandem confecta anno 1034, haereditatem adivit Henricus; ita ut noviter subjecta dici potuerit Burgundia circa annum 1040 quo habenas imperii tenere coepit Henricus. Cum autem Burgundiam adire non posset Henricus, colloquium habuit cum Burgundionibus apud Augiam Majorem an. 1048: sic enim legendum apud Hermannum Contractum, non Burdionibus, ut habet textus. V. Quadripartitum est opus, Tetralogus ab auctore dictum, quod quatuor personas, Musas scilicet, Legem, Gratiam et seipsum, quae imperatoris laudes canant, inducat. Ex eo patet quanta fuerit ignorantia Germanorum tunc temporis; postulat enim ab imperatore ut legem promulgare velit, qua pueri divites humanioribus litteris instituantur. Tunc fac edictum per terram Teutonicorum, Quilibet ut dives sibi natos instruat omnes Lutterulis, legemque suam persuadeat illi, Ut cum principibus placitandi venerit usus. Quisque suis libris exemplum proferat illis. Solis Teutonicis vacuum vel turpe videtur Ut doceant aliquem, nisi clericus accipiatur. INCIPIT PROLOGUS IN EPILOGUM REGIS. Domino regi fide et verbis catholico, actibus gloriosissimo HEINRICO tertio, WIPPO famulorum minimus suorum, quod ros Hermon excelso monti Sion. Sanctae pietatis tuae accessibilis celsitudo imbecillitatem meam facit, domine rex, ad gratiae tuae desiderabile culmen festinare: et sicut stellio,
null
29db3d47-cd30-4aa7-a0ae-2f15da7a8f5a
latin_170m_raw
null
None
None
None
qui nititur morari in aedibus regis; sic ego, licet omnibus modis obscurus, claritatis tuae gaudia tamen in scriptis meis desidero frequentare. Et quoniam, testante Salomone, gloria est regis investigare sermonem, feci tibi, domine mi rex, hunc brevem Tetralogum, quo et curas insomnes reipublicae interdum levigare, et animum ad ea quae tibi persuasa sunt possis excitare. Est autem tetralogus quatuor personarum sermo. Ibi poeta primum hortatur Musas ut te laudent. Chorus Musarum benedicit et laudat te Dominum regem. Deinde Lex te alloquitur cum his consiliis quae satis conveniunt tuae dignitati. Postremo Gratia miti affatu temperabit ad quod te Lex ex jure incitavit. Ad haec perlegenda sit tecum legis et gratiae mediator Jesus Christus Salvator, cujus regnum et imperium non deficiet in aeternum. Vale, Domine mi rex piissime. #Explicit prologus.@# POETA Doctae Pierides memorandas edite laudes, Dicite perpetuas Heinrico deprecor odas. Regis et immensum diuturnent carmina sensum. Hujus res laetas millesima proferat aetas: Hoc decus ingenii superet duo tempora mundi: Dum mundus pereat, regis sapientia vivat. Si puer et juvenis sic floruit omnibus actis, Quos dabit hic fructus maturo tempore ductus? Pangite; materiam rex praestat laudibus aptam; Vos dictate mihi, dictatum scripsero vestri. MUSAE. Principio Regi benedicimus omnipotenti, Qui caput est regum, quo gloria crescit eorum; Qui Pater in Nato pariter cum Pneumate sancto Lege sub aeterna Dominus regnabit et ultra. Hunc pie laudemus, nam summam laudis habemus Hoc habeat munus, qui regnat trinus et unus. At rex noster homo ditatus perpete dono Tertius Heinricus, virtutum regnat amicus Alter post Christum regit orbem circiter istum. Ipsum laudemus, nam causas laudis habemus. Et Pius Heinricus per nos modo sit benedictus, Versibus inprimis repetito nomine regis, Ut quoties sancti surgant pro rege vocati, Rex toties Christo placeat de nomine misto. Rex Heinrice Deo regum charissimus esto Rex Heinrice piae charissimus esto Mariae. Rex Heinrice duci dilectus sis Michaeli. Rex Heinrice polis splendescas fonte Joannis. Rex Henrice tuus sit janitor aethere Petrus. Rex Heinrice boni te firmet epistola Pauli. Rex Heinrice tuos Andreas dirigat actus. Rex Heinrice preces hos curet virgo Joannes. Rex Heinrice Thomas te vertat in omne quod est fas Rex Heinrice tuus sit ductor ad alta Philippus. Rex Heinrice pares Jacobi sint te redimentes. Rex Heinrice Deo placeas tribuente Matthaeo. Rex Heinrice tuam Simon corroboret aulam. Rex Heinrice piam Taddaeus det tibi vitam. Rex Heinrice Deum teneas per Bartholomaeum. Rex Heinrice vias tibi praeparet ore Mathias. Rex pie cum Stephano sis laetus semper in alto, Teque pares Stephani benedicant ordine cuncti. Rex bone Silvester tibi sit per saecula dexter, Teque sui socii benedicant ordine cuncti Virginibus sacris placeas ex omnibus actis, Omnes te sancti redimant de crimine mundi: Sit rex sanctorum fautor tuus atque tuorum Haec tibi, rex, Musae cantamus voce sonora, Atque chorus noster renovat tua carmina semper; Ut tibi laus crescat, dum sol et luna patescat, Nos damus officium quo crescat gloria rerum, Ex nostris donis manifestant verba Maronis, Quid pius Aeneas, quid Turnus posset in armis, Fistula Musarum Flacco dictaverat odas, Ut Moecenatem fecisset laude perennem. Haec eadem docuit Lucanum dicere bella, Caesaris et magni quae durant ultima saecli. Ex nostris monitis callebat Statius auctor Thebanos juvenes miseris discernere flammis. Nasonis studium totus recitaverat orbis, Ex nostris curis ornavit scripta figuris. Regibus antiquis laudes cantavimus olim Et de principibus scribendi creverat usus. Nunquam sic libuit quemquam laudare potentem Ut dominum regem, quem prodit nobile nomen Heinrici, veterum de magno germine ductum. Rex tibi cantamus, tibi laudis dona paramus. Accipe, de nostris ut vivas mortuus actis. Nos operam dabimus, quo possit dicere mundus, Tertius Heinricus fuit olim pacis amicus. Fama sui meriti superabit tempora mundi. Sic tibi cantabit, quem mundus adhuc generabit. Nonne tibi merito magni debentur honores, Atque favor populi, post omnia portio coeli? Nam charus populo placuit saepissime Christo Quem regem talis virtutum copia lustrat. Nunquid abest aliquid quod regis gloria quaerat? Omnia spe vel re venerunt commoda per te. Si petimus pacem, tu rex, praestaveris illam; Si cupimus bellum, tu rex commiseris illud
null
fa1274af-a427-4a2b-80a2-c3b582f2ae83
latin_170m_raw
null
None
None
None
; Quod si consilium, tu rex dabis utile multum: Si volumus studium, tu rex decus es studiorum. Omnes munificos tu rex praecellere nosti. Inter clementes tu rex clementior exstas. Sic castigandos tu, rex, ratione flagellas. Quidquid in humanis consistit moribus aequi, Hoc Deus aut totum vel partem condidit in te. Quam prudens opifex, qui commoda materiei Elegit primum, de qua bona tanta pararet; Quem de gente virum Dominus discerneret auctor, Qui foret imperio modo post haec aptior isto! Forma, genus, probitas concordant omnia regi; Omnia conveniunt, concurrunt cuncta per illum, Solus habet totum, quod plures auxerat olim. Salve, certa quies populorum tempore nostro: Salve, pax orbis, mundi fortissima turris, Hostes Ecclesiae quae sternis semper abunde; Unde sui capitis mundus praevidit honorem. Tu caput es mundi, caput est tibi rector Olympi, Cujus membra regis justo moderamine legis. Tales vult Dominus, quibus est haec maxima virtus, Mens humilis multum, cum qua te novimus ortum. Cervicem pronam decet acceptare coronam. Rex humilis crescit, quoties oriente diescit Et cadit elatus, semper saevire paratus. EPILOGUS. Carmina Musarum, rex, perlege pauca tuarum, Sit locus hic aliis tibi reddere munia laudis. Wippo tuus famulus si vult defendere tempus, Ut scribat regi, quod lex dictaverit illi, Hic nobis istos persuasit claudere versus. Sis Christo curae, pie Rex Caesarque future. Et vivas sanus centeno tempore canus. CARMEN LEGIS PRO LAUDE REGIS. Ad regis laudes Lex ambas erigit aures. Ut segetes pluviis, sic cresco laudibus istis. Non plus mulcet apes mellitos lambere flores, Quam me laus regis, qua constat pactio legis. His mihi sit verbis, quod rore virentibus herbis Quando dies verni reparabunt gaudia mundi. Quid satius Legi, quam dicere talia regi? Salve, flos patriae, quo fructum pacis habere Non dubitat mundus, quia regnas orbe secundus. Post Dominum coeli dignus mundana tueri: Salve, stirps regum populis veneranda per aevum. Radix magna fuit, quam ramus talis adauxit; Nobile germen erat quod mundum floribus ornat, Una viri virtus multum praestare solebit, Commendatque nimis probitas semel edita quoddam Quod faciunt plures caput unum regis habentes, Quas numerare volens seriem facit ordine longam. Sed tamen ex cunctis sex regem magnificabunt Virtutes aliasque satis praecedere norunt. Mens humilis, pietatis amor, pax missa per orbem, Nobilitas et forma decens, fiducia belli; Has voco praecipuas et regis honoribus aptas His rex Heinricus Christi clarescit amicus. Ad mea nunc venio, quae novit mundus in illo: Sunt mea quae dicam, quia sum Lex, ille meus rex Et qui me spernit, rex ejus praelia sternit. Qui mea jura colit, rex hunc defendere novit. Rex Christo charus; nullum vastabit avarus Vile putat studium si quis comportat in unum Quidquid habere potest, cum jus non quaerat habendi, Est dives multum contemptor divitiarum. Aurisurdus amor miseris clamantibus obstat. Vendiderit leges captura pecunia reges, Et de principibus justos furabitur usus. At rex Heinricus vir prudens prospicit illud, Ut tunc curet opes, cum nullum sunt reprimentes. Nec contra legem flectunt donaria regem. Sic facit ut doctus quis rex est doctior illo? Quis Caesar melius, si quid rubrica vetavit, Scire valet primis, quam discere coeperat annis Felix sit genitor redivivus laude perenni Conradus Caesar quem maxima causa subivit, Ut sciret natum studiis ad regna paratum, Qui rector publicus mundum discernere posset. Felix sit mater memorando carmine digna Gisela de Caroli procedens sanguine Magni. Nam si post decimam numeretur linea quarta Post Carolum Magnum nascetur nobilis ipsa. Haec operam dederat, quod rex in lege studebat: Illa sibi libros persuaserat esse legendos, Ut varios ritus dijudicet arte peritus Doctrinae lumen tenebrosum dirigit orbem Gentes infestas vicit Romana potestas Olim consiliis, non semper vicerat armis. Est satis expertum quantum sapientia possit, Quae per vim verbi flectit moderamina regni. Rex iterum salve. Tibi laus sit cum genitrice Ad cujus votum tibi dat sapientia totum, Quo decus imperii valeas per jura tueri. Congaudete simul; non ut discordia regnet, Quae dudum regni turbavit gaudia nostri. Cum dominis rerum sit pax sine fine dierum. O
null
16f23df4-8b36-4017-952d-7fb70c440a4c
latin_170m_raw
null
None
None
None
sanctos mores cum matri reddis honores. Est tibi spes vitae, si sit sibi gloria per te. Si quid erat, rite Deus illud transtulit ipse. Exin nullus homo foedus dissolvere possit. Quod Deus adjunxit, qui pacis dona creavit. Perstet dulcedo materni nominis in te, Cum valeas alios acquirere semper amicos Mater in hac vita non plus tibi venerit ulla. Quin aliud dicam tibi, rex, ego consiliatrix, Lex tua, ne renuas post dictum commemorare; Cum Deus omnipotens tibi tutum fregerit orbem, Et juga praecepti non audet temnere quisquam, Pacatusque silet firmato foedere mundus, Cumque per imperium tua jussa volatile verbum Edocet Augusti de claro nomine scriptum. Tunc fac edictum per terram Teutonicorum, Quilibet ut dives sibi natos instruat omnes Litterulis, legemque suam persuadeat illis, Ut cum principibus placitandi venerit usus, Quisque suis libris exemplum proferat illis. Moribus his dudum vivebat Roma decenter: His studiis tantos potuit vincire tyrannos: Hoc servant Itali post prima crepundia cuncti; Et sudare scholis mandatur tota juventus: Solis Teutonicis vacuum vel turpe videtur Ut doceant aliquem, nisi clericus accipiatur. Sed, rex docte, jube cunctos per regna doceri, Ut tecum regnet sapientia partibus istis. Praeterea tibi, rex mandat Burgundia: Surge Atque veni, propera, noviter subjecta vacillant Interdum, domino per tempora multa remoto. Funditus est verum veterano tempore dictum: Quidquid abest oculis, removetur lumine cordis. Quamvis nunc pacem teneat Burgundia per te, Auctorem pacis tamen in te cernere quaerit, Et cupit in regis sua lumina pascere vultu. Huc ades, et regnum fac, te veniente, serenum. Si sol occubuit cum Caesar regna reliquit, Irradias patriam, si tu modo viseris, illam. Haec olim magno domuisti regna labore; Utere nunc populis, tibi, rex, servire paratis. Haec via sit facilis, quam praeparat orbita pacis: Huc bene venias, hic omnia prospera cernas. CARMEN GRATIAE PRO REGIS HONORE. Omnia plena bonis. Sic optat musa Wipponis Haec ego Lex cecini devoto carmine regi. Audi, spes orbis, quid dicant intima cordis, Quid velit haec series, quas addat Gratia laudes. Gratia te laudat, tibi grates Gratia cantat; De vena mentis salientia carmina sentis Post justam Legem comeretur [ #leg.@# comitetur] Gratia regem, Et post judicium veniae mulcedo sequatur. Sicut vulneribus medicinam ferre solemus, Sic condemnatis succurrat mos pietatis. Lex ad vim regi generat feriendo nocentes, Ut si charus item rex idem gratia suadet. Legem scripsit homo, descendit gratia coelo: Lex servire docet, dominari gratia monstrat; Lex condemnabit, sed gratia justificabit. Hoc dicendo, bonam prorsus non denego legem; Sed laudans veniam, commendo regibus illam. Non satis una valet, si non manet altera secum. Frangitur haec, fortis; contemnitur altera, mollis Est bona temperies, quam lex et gratia miscent Hae si conjunctae, generabunt pacis amorem. Non laudo pondus, quod nemo ferre valebit. Viribus inspectis onerabit gratia lapsos. Rex Dominus coeli, miserando, judiciales Abscondens poenas, conversos protegit hostes. Hunc imitare, peto, pie rex Heinrice, Tonantem, Qui misero parcit, parcendo crimina punit, Sic utrumque bonum doceat regnare patronum, Per quem lex feriat, quo legem gratia sanet. Hoc, venerande, tibi praedixerit ordo sacrandi, Cum praesul gladium femoris vertigine cingit, Dum rex iratus fueris miserando quiesce. Dura foventur aquis, durescant lenia flammis; Alternatque vices moderatae jus rationis. Hinc adamas durus solvetur sanguine molli; Conseritur vitrum melius per vincula plumbi: Ferrum cum limo massa candente liquescit. Et natura jubet mutari tristia blandis: Post acidum, dulcem praestat gustare saporem, Post dulces, acidos iterum confundere gustus Non haec propterea tibi, rex, narrare paravi, Ut te clementem dominum regnique parentem Quis dubitet, sed eos qui tantum lege moventur Castigare libet, quibus haec pia dogmata trado. Cum Deus omnipotens in mundo cuncta creavit, Solus homo liber percepit dona creantis. Mox libertatem primam vaga mens vitiavit. Coeperunt miseri dono rationis abuti; Et potuisse malum, traxit natura, per usum. Ecce Deus legem superaddidit hoc reprimentem, Cujus transgressor non impunitus abiret, Ac poenam metuens redeat perversa
null
1016350b-97ac-4eed-96b5-226fa045f7e1
latin_170m_raw
null
None
None
None
voluntas Judiciumque probet quam sit peccare malignum. Sic Dominus clemens servos revocare volebat. Non tulit illud homo, poenali lege gravatus, Ut per vindictam posset compescere culpam; Et mortale jugum laesa cervice dolebat. Occidatur, ait, lex, qui semel est homicida, Et qui moechetur cum moecha mox lapidetur; Dens pro dente cadat; lumen pro lumine vadat; Pesque pedem reddat; manui manus altera cedat; Vulnera vulneribus responsum reddere certent. Qui detestatur genitores, hic moriatur; Qui furtum faciet, sine poena non remanebit; Quinque boves unum redimant cum fraude remotum; Qui furatur ovem, reddat cum quatuor unam; Si maledicet homo, moriatur pro maledicto Sic lex verborum contorquens tela suorum, Terrebat plures, et desperare coegit, Clamabat populus sub tanto pondere pressus, Vociferabat homo Tessus religamine duro, Hoc non posse pati, fore tempus jam miserendi. Audivit Dominus clamantes, et miserorum Respondit gemitus solita pietate creator. Venit in hunc mundum carnis velatus in umbra, Humani generis formator et ipse redemptor. Non repulit legem, sed justum dans moderamen, Ne moreretur homo, veniam cum lege locavit; Ut cum lex mortem promittat, gratia vitam: Erigat haec humiles, ut dissipet illa rebelles Conversus veniam judex non abneget ullus. Sic Deus omnipotens per vates dixerat olim Nolo peccantis mortem, nec gaudeo poena: Convertatur, ait, vivat, mihi serviat ipse, Conservatus homo, quem prisca in sede repono. Nunc idem Dominus veniens in tegmine carnis Inquit: Discipulis hoc mando, discite, cunctis: Crimina poeniteant, et vita perpete vivant. Peccatum pereat, peccator vivere discat. Qui se convertit, non est hic qui fuit olim. Non dicam hic vitae quid sit clementia verax: Quod gratis dabitur clementia jure vocatur. Qui recipit meritum, veniam quis dixerit illud? Si quis peccanti converso vult misereri, Et, parcens misero, vindictam sumere nescit, Hic veniam tribuit; sic poenam gratia spernit. Propitietur homo confratri crimine lapso. Qui cadit et surgit, spes est ut vivere possit. Omnes peccamus, peccantibus hoc faciamus Quod Dominus nobis qui clemens est inimicis, Cum veniam laudo, non legem temnere quaero. Lex bona si veniam dorso portare studebit, Gratia tunc prodest, cum lex praecesserit illam. Et lex obstanti, sed gratia sit redeunti: Sic in utroque bono dabitur consistere mundo. Nunc tibi sit regi pax et clementia Christi: Tu princeps orbis sis Christi munere fortis, Tu Dominus regni vivas in pace perenni. Sic vult Wippo tuus cum fido pectore servus.
null
f522de97-6f45-4aaa-8f03-4fcfa8b0e9c4
latin_170m_raw
null
None
None
None
Proverbia Incipit inventum, referens proverbia centum. Decet regem discere legem. Audiat rex quod praecipit lex. Legem servare hoc est regnare. Notitia litterarum lux est animarum Saepius offendit qui lumen non attendit. Qui habet scientiam, ornat sententiam. Melior est sapientia quam saecularis potentia. Plus unicus sensus quam multiplex census. Est sapiens multum qui amat Dei cultum. Vir fidelis coronatur in coelis. Bene credit qui neminem laedit. Qui fidus seniori approximat honori. Qui confidit in Deo fortis est ut leo. Melius est in Deo sperare quam divitias congregare. Fortissima spes beatificat res. Charitas non ficta odit delicta. Qui diligit fratrem, placat Deum et patrem. Regnum coelorum non est invidorum. Melius est humiliari quam exaltari. Humilis homo triumphat in domo. Qui per ardua vadit, saepius cadit. Viri mites renuunt lites. Qui assidue rixantur, a paucis amantur. Malos pro Deo tolerare est superare. Pacis donum omnibus est bonum. Qui in pace fundantur non eradicantur. Incendium bellorum corruptio est morum. Homo pudicus est animae amicus. Ubi frequens luxuria, non deerit penuria. Voluptas mundana semper est vana. Judicis sententiam oportet sequi clementiam. Melius est interdum ignoscere quam vindictam poscere. Qui miseretur, misericordiam consequetur. Verbum veritatis subveniet judicatis. Falsus in ore caret honore. Qui falsitate vivit, omnia occidit. Qui est hilaris dator, hunc amat Salvator. Omnis avarus nulli est charus. Bona tribuere non est minuere. Ubi pugnat sancta oratio, ibi vincitur tribulatio. Incessanter orare est delicta purgare. Bene orat qui in corde plorat. Jejunium forte liberat a secunda corte. Qui non potest jejunare, discat eleemosynam dare. Bene jubilabit qui a bono non cessabit Melius est interdum dormire quam diabolo servire. Dormire non multum exhilarat vultum. Qui se fatetur reum, placat Deum. Ubi est vera poenitentia, ibi Dei clementia. Oportet enim parcere diu positis in carcere. Valde decipitur qui nunquam corripitur Amicabilis increpatio non est damnatio. Oleum peccatoris laus est adulatoris. Ubi longa ebrietas, ibi brevis est pietas. Vinum multum et forte parum distat a morte. Per crapulam cibi et potus perit homo totus. Per moderantiam pervenitur ad abundantiam. Mediocriter plura gaudet natura. Proverbium: #Ne quid nimis@# laudatur in primis. Juvenis animosus senex fit gloriosus. Qui torpescit dum calet, frigidus nihil valet. Qui vacat in juventute, turbatur in senectute. Fortes viri omnibus sunt miri. Reges et praesides non decet esse desides. Mundi rectores aequent cum nomine mores. Viri pontificales sanctis sunt aequales. Medici animarum exorbitent parum. Contra lupum vigilare est raptus vitare. Qui viduam defendit, ad Christum regem tendit. Qui vindicat pupillum, Deus coronat illum. Pauperum consolator est aeternae vitae amator. Oportet cavere vanitatem videre. Cor incendit oculus ut stipulam foculus. Voluptas non visa citius erit elisa. Qui libenter bonum audit, corde Deum plaudit. Melius est pauperem audire quam sonitum lyrae. Incassum miseros audit, qui os et manus claudit. Lingua placabilis ligno vitae est comparabilis. Lingua dolosa semper est odiosa. Qui loquitur modeste liber est a peste. Manus sine opere mendicabit propere. Manuum labores praestant honores. Qui bonum operatur, a Deo benedicatur. Beati pedes qui visitant infirmorum aedes. Cum Deo ambulare est animam salvare. Qui migrat ad aeternam sedem, non offendit pedem. Iniquum est ob beneficium reddere supplicium. Qui reddit malum pro bono indignus est dono. Bono vincere mala ad coelum est scala. Mundi contemptus a Deo est inventus. Qui amat mundum praesentem, sequitur rem fugientem. Melius est supernum consilium quam hujus vitae auxilium. Pulchra tenet atria superna patria. Tendit filius et frater qui vocat illos pater. Auro coelesti sunt semper gaudia festi. Quid fugis ex illo, qui claudit cuncta pugillo? O quicunque velis mentem conjungere coelis, Qua resident justi serto palmisque venusti, Mundi sperne minas, et res pede subige blandas. #Superbia dicit:@# In cunctis operibus tibi non aequabitur ullus. #Humilis:@# Putridus es vermis, quid, homo moriture, superbis? #nanis gloria:@# Fac, propter famam, quaecunque potes bona coram hominibus. #Timor Dei:@# Opta celari bona quaeque soles
null
cefbefae-5ae1-4aa6-b618-94fdf17e71ee
latin_170m_raw
null
None
None
None
operari. #Hypocrisis:@# Exteris sancto te conformare studeto. #Religio:@# Vae foris albatis qui vos tumulis simulatis. #Inobedientia:@# Quid faciat se, qui multum vilior est te? #Subjectio:@# Quisquis vos spernit, Deus, inquit, me quoque spernit. #Invidia:@# Cur quocunque modo non is sublimior illo? #Congratulatio:@# Congaude fratri, fer opemque proficienti. #Odium:@# Qualiter hunc quis amet, sibi qui contrarius exstat? #Charitas:@# Verus amor fratris brevis est impletio legis. #Detractio:@# Quis toleret sileat venialium quod perpetrat ille? #Justa correptio:@# Occulte nunquam debes reprehendere quemquam. #Ira:@# Cur non obsistis, cum quid fieri tibi non vis? #Patientia:@# Quid non pro Christo toleres pro te crucifixo? #Protervia:@# Peccanti semper sis durus et asper. #Mansuetudo:@# Argue, coge, roga, Timothee, sagaciter insta. #Timor mentis:@# Scit Deus ipse quid est, nullo de judice cures. #Satisfactio:@# Suspiciosus eris, si non delicta fateris. #Tristitia:@# Quo gaudere potes qui gratis tot mala perfers? #Gaudium spirituale:@# Cur modo contristat quod non tibi gaudia praestat? #Torpor vel ignavia:@# Visu privaris si continue lacrymaris. #Virtutis exercitatio:@# Mors venit absque mora, tu nocte dieque labora. #Vagatio:@# Hoc discede loco, locus ille beatior isto. #Stabilitas:@# Cum sit ubique Deus, maneas ubique quietus. #Desperatio:@# Non surges, penitus peccati mole gravatus. #Spei fiducia:@# Dant tibi spem veniae peccata remissa Mariae. #Cupiditas:@# Multiplica fenus, nec mendicabis egenus. #Mundi contemptus:@# Quantumvis habeas, nil hinc moriture reportas. #Obduratio@# Unde tuos pascis, tua si dispergis? #Misericordia:@# Si quid habes tribuas, tua sit tibi larga voluntas. #Fraus, furtum:@# Non est quod tribuas? Furto vel fraude requiras. #Innocentia:@# Praestat nulla dari quam te fraude furari. #Fallacia et mendacium dicit:@# Perfice fallendo quod non vis vera loquendo. #Veritas:@# Os quod mentitur animae mors esse probatur. #Ventris ingluvies:@# A factore datis cur non epulis satiaris? #Parcimonia ciborum:@# Parce quibusque cibis, pereas ne cum Sodomitis. #Inepta laetitia:@# Fac socios gaudere tuos risumque movere. #Moderatus moeror:@# Unde tibi risus, cum sis miser hic peregrinus? #Multiloquium:@# Est nil peccati perplurima, si bona, fari. #Discreta taciturnitas:@# Nunquam vitabis culpam si multa loquaris. #Immunditia:@# Non est culpa gravis quaevis pollutio carnis. #Integritas carnis:@# Clauditur incestis coelestis janua regni. #Luxuria:@# Utere luxuria? nescis quae vita futura. #Castitas illibata:@# Si castus fueris, vita sine fine frueris. #Spiritalis fornicatio:@# Non est grande nefas animo concepta voluptas. #Munditia carnis:@# Certe moecharis cum sis cupidus mulieris. #Amor praesentis saeculi:@# Quid dulci vita valet esse venustius ista? #Amor patriae coelestis:@# Si carcer talis, Deus, o tua mansio qualis! #Expliciunt proverbia.@# In linguae plectro tibi mors et vita servata. Ne sis bilinguis, ne des exempla malignis. Charus erit minime, qui quod scit ventilat omne. Charo charus erit, qui non commissa tacebit. Lingua susurronis est pejor felle draconis. Verba beant justum, non centum verbera stultum. Nulla lues servo pejor potest esse maligno. Doctus ab indocto distat virtutibus octo. Lapsa suam non post solidabit virgo ruinam. Mens robusta viri levitate cadit muliebri. Vim frangunt cordis variae modulamina vocis. Absque modo tractus saepissime frangitur arcus. Gutta cavat lapidem, consumitur annulus usu. In psalmis et laude Dei torpescere noli. Gaudia sunt populi rector pius atque benignus. Quanto nobilius tanto magis flexile collum. Saepius exclusum foris obliviscimur intus. Praemia sunt tecum, mors aufert caetera secum. Divitiis posuisse modum non ultima laus est. Munera quae donat moriens, haec munera non sunt, Nulli ferme daret, uti si longius posset. Virtus est pueri praecepta servare magistri. Proverbia Incipit inventum, referens proverbia centum. Decet regem discere legem. Audiat rex quod praecipit lex. Legem servare hoc est regnare. Notitia litterarum lux est
null
d07bc6ba-eb41-4a55-9a84-b0340908312d
latin_170m_raw
null
None
None
None
animarum Saepius offendit qui lumen non attendit. Qui habet scientiam, ornat sententiam. Melior est sapientia quam saecularis potentia. Plus unicus sensus quam multiplex census. Est sapiens multum qui amat Dei cultum. Vir fidelis coronatur in coelis. Bene credit qui neminem laedit. Qui fidus seniori approximat honori. Qui confidit in Deo fortis est ut leo. Melius est in Deo sperare quam divitias congregare. Fortissima spes beatificat res. Charitas non ficta odit delicta. Qui diligit fratrem, placat Deum et patrem. Regnum coelorum non est invidorum. Melius est humiliari quam exaltari. Humilis homo triumphat in domo. Qui per ardua vadit, saepius cadit. Viri mites renuunt lites. Qui assidue rixantur, a paucis amantur. Malos pro Deo tolerare est superare. Pacis donum omnibus est bonum. Qui in pace fundantur non eradicantur. Incendium bellorum corruptio est morum. Homo pudicus est animae amicus. Ubi frequens luxuria, non deerit penuria. Voluptas mundana semper est vana. Judicis sententiam oportet sequi clementiam. Melius est interdum ignoscere quam vindictam poscere. Qui miseretur, misericordiam consequetur. Verbum veritatis subveniet judicatis. Falsus in ore caret honore. Qui falsitate vivit, omnia occidit. Qui est hilaris dator, hunc amat Salvator. Omnis avarus nulli est charus. Bona tribuere non est minuere. Ubi pugnat sancta oratio, ibi vincitur tribulatio. Incessanter orare est delicta purgare. Bene orat qui in corde plorat. Jejunium forte liberat a secunda corte. Qui non potest jejunare, discat eleemosynam dare. Bene jubilabit qui a bono non cessabit Melius est interdum dormire quam diabolo servire. Dormire non multum exhilarat vultum. Qui se fatetur reum, placat Deum. Ubi est vera poenitentia, ibi Dei clementia. Oportet enim parcere diu positis in carcere. Valde decipitur qui nunquam corripitur Amicabilis increpatio non est damnatio. Oleum peccatoris laus est adulatoris. Ubi longa ebrietas, ibi brevis est pietas. Vinum multum et forte parum distat a morte. Per crapulam cibi et potus perit homo totus. Per moderantiam pervenitur ad abundantiam. Mediocriter plura gaudet natura. Proverbium: #Ne quid nimis@# laudatur in primis. Juvenis animosus senex fit gloriosus. Qui torpescit dum calet, frigidus nihil valet. Qui vacat in juventute, turbatur in senectute. Fortes viri omnibus sunt miri. Reges et praesides non decet esse desides. Mundi rectores aequent cum nomine mores. Viri pontificales sanctis sunt aequales. Medici animarum exorbitent parum. Contra lupum vigilare est raptus vitare. Qui viduam defendit, ad Christum regem tendit. Qui vindicat pupillum, Deus coronat illum. Pauperum consolator est aeternae vitae amator. Oportet cavere vanitatem videre. Cor incendit oculus ut stipulam foculus. Voluptas non visa citius erit elisa. Qui libenter bonum audit, corde Deum plaudit. Melius est pauperem audire quam sonitum lyrae. Incassum miseros audit, qui os et manus claudit. Lingua placabilis ligno vitae est comparabilis. Lingua dolosa semper est odiosa. Qui loquitur modeste liber est a peste. Manus sine opere mendicabit propere. Manuum labores praestant honores. Qui bonum operatur, a Deo benedicatur. Beati pedes qui visitant infirmorum aedes. Cum Deo ambulare est animam salvare. Qui migrat ad aeternam sedem, non offendit pedem. Iniquum est ob beneficium reddere supplicium. Qui reddit malum pro bono indignus est dono. Bono vincere mala ad coelum est scala. Mundi contemptus a Deo est inventus. Qui amat mundum praesentem, sequitur rem fugientem. Melius est supernum consilium quam hujus vitae auxilium. Pulchra tenet atria superna patria. Tendit filius et frater qui vocat illos pater. Auro coelesti sunt semper gaudia festi. Quid fugis ex illo, qui claudit cuncta pugillo? O quicunque velis mentem conjungere coelis, Qua resident justi serto palmisque venusti, Mundi sperne minas, et res pede subige blandas. #Superbia dicit:@# In cunctis operibus tibi non aequabitur ullus. #Humilis:@# Putridus es vermis, quid, homo moriture, superbis? #nanis gloria:@# Fac, propter famam, quaecunque potes bona coram hominibus. #Timor Dei:@# Opta celari bona quaeque soles operari. #Hypocrisis:@# Exteris sancto te conformare studeto. #Religio:@# Vae foris albatis qui vos tumulis simulatis. #Inobedientia:@# Quid faciat se,
null
7a839cff-5577-45d9-9496-82e3bc6b7138
latin_170m_raw
null
None
None
None
qui multum vilior est te? #Subjectio:@# Quisquis vos spernit, Deus, inquit, me quoque spernit. #Invidia:@# Cur quocunque modo non is sublimior illo? #Congratulatio:@# Congaude fratri, fer opemque proficienti. #Odium:@# Qualiter hunc quis amet, sibi qui contrarius exstat? #Charitas:@# Verus amor fratris brevis est impletio legis. #Detractio:@# Quis toleret sileat venialium quod perpetrat ille? #Justa correptio:@# Occulte nunquam debes reprehendere quemquam. #Ira:@# Cur non obsistis, cum quid fieri tibi non vis? #Patientia:@# Quid non pro Christo toleres pro te crucifixo? #Protervia:@# Peccanti semper sis durus et asper. #Mansuetudo:@# Argue, coge, roga, Timothee, sagaciter insta. #Timor mentis:@# Scit Deus ipse quid est, nullo de judice cures. #Satisfactio:@# Suspiciosus eris, si non delicta fateris. #Tristitia:@# Quo gaudere potes qui gratis tot mala perfers? #Gaudium spirituale:@# Cur modo contristat quod non tibi gaudia praestat? #Torpor vel ignavia:@# Visu privaris si continue lacrymaris. #Virtutis exercitatio:@# Mors venit absque mora, tu nocte dieque labora. #Vagatio:@# Hoc discede loco, locus ille beatior isto. #Stabilitas:@# Cum sit ubique Deus, maneas ubique quietus. #Desperatio:@# Non surges, penitus peccati mole gravatus. #Spei fiducia:@# Dant tibi spem veniae peccata remissa Mariae. #Cupiditas:@# Multiplica fenus, nec mendicabis egenus. #Mundi contemptus:@# Quantumvis habeas, nil hinc moriture reportas. #Obduratio@# Unde tuos pascis, tua si dispergis? #Misericordia:@# Si quid habes tribuas, tua sit tibi larga voluntas. #Fraus, furtum:@# Non est quod tribuas? Furto vel fraude requiras. #Innocentia:@# Praestat nulla dari quam te fraude furari. #Fallacia et mendacium dicit:@# Perfice fallendo quod non vis vera loquendo. #Veritas:@# Os quod mentitur animae mors esse probatur. #Ventris ingluvies:@# A factore datis cur non epulis satiaris? #Parcimonia ciborum:@# Parce quibusque cibis, pereas ne cum Sodomitis. #Inepta laetitia:@# Fac socios gaudere tuos risumque movere. #Moderatus moeror:@# Unde tibi risus, cum sis miser hic peregrinus? #Multiloquium:@# Est nil peccati perplurima, si bona, fari. #Discreta taciturnitas:@# Nunquam vitabis culpam si multa loquaris. #Immunditia:@# Non est culpa gravis quaevis pollutio carnis. #Integritas carnis:@# Clauditur incestis coelestis janua regni. #Luxuria:@# Utere luxuria? nescis quae vita futura. #Castitas illibata:@# Si castus fueris, vita sine fine frueris. #Spiritalis fornicatio:@# Non est grande nefas animo concepta voluptas. #Munditia carnis:@# Certe moecharis cum sis cupidus mulieris. #Amor praesentis saeculi:@# Quid dulci vita valet esse venustius ista? #Amor patriae coelestis:@# Si carcer talis, Deus, o tua mansio qualis! #Expliciunt proverbia.@# In linguae plectro tibi mors et vita servata. Ne sis bilinguis, ne des exempla malignis. Charus erit minime, qui quod scit ventilat omne. Charo charus erit, qui non commissa tacebit. Lingua susurronis est pejor felle draconis. Verba beant justum, non centum verbera stultum. Nulla lues servo pejor potest esse maligno. Doctus ab indocto distat virtutibus octo. Lapsa suam non post solidabit virgo ruinam. Mens robusta viri levitate cadit muliebri. Vim frangunt cordis variae modulamina vocis. Absque modo tractus saepissime frangitur arcus. Gutta cavat lapidem, consumitur annulus usu. In psalmis et laude Dei torpescere noli. Gaudia sunt populi rector pius atque benignus. Quanto nobilius tanto magis flexile collum. Saepius exclusum foris obliviscimur intus. Praemia sunt tecum, mors aufert caetera secum. Divitiis posuisse modum non ultima laus est. Munera quae donat moriens, haec munera non sunt, Nulli ferme daret, uti si longius posset. Virtus est pueri praecepta servare magistri.
null
50bc8dcc-2026-4f25-be73-678e817db149
latin_170m_raw
null
None
None
None
Versus pro obitu Conradi 1. Qui vocem habet serenam, Hanc proferat cantilenam, De anno lamentabili Et damno ineffabili Luget omnis homo, Forinsecus et in domo Suspirat populus Dominum, Vigilando per somnum, Rex Deus, vivos tuere, Et defunctis miserere. 2. Anno quoque millesimo Nono et trigesimo A Christi nativitate Nobilitas ruit late Et Caesar caput mundi, Et cum illo plures summi; Occubuit imperator Chuonradus legis amator. Rex Deus, vivos tuere, Et defunctis miserere. 3. Eodem fere [ #al.@# vero] tempore Occasus fuit gloriae, Ruit stella matutina Chunelinda regina. Heu quantum crudelis annus, Corruerat Herimannus Filius imperatricis, Dux timidus [ #al.,@# timendus] inimicis; Ruit Chuno dux Francorum Et pars magna seniorum, Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. 4. Imperatoris gloria Sit nobis in memoria, Et recenti mentione, Vivat vir indolis bonae. Fiat dominator probus, Frequenti carmine novus, Praeclara fama post mortem, Vitae praestet hunc consortem Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. 5. Regum sanguine genitus Omnes praecellit penitus Gloriosus in persona, Pulcher sub sua [ #al.,@# fuit sub] corona, Sceptrum, regnum, imperium Nulli erat plus congruum Rempublicam honestavit, Hujus causa laboravit, Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. 6. Postquam replevit Franciam, Per pacis abundantiam Mitigavit Alemannos Et omnes regni tyrannos, Saxonibus et Noricis Imposuit frena legis, Vidit sua magnalia Probabilis Italia, Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. 7. Roma subjecit se primum A summo usque ad imum Experti sunt Ravennates In bello suo primates, Sentiebant Veronenses, Invicti Caesaris enses, Hesperia se prostravit, Imperanti supplicavit. Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. 8. Reversus Alemanniam Invenerat calumniam, Quam hic disparuit Caesar Ut ventus pulveris instar. Omnes simul perierunt. Qui praedatores fuerunt Et cives praestantissimi Idcirco facti exsulari [ #al.,@# sunt exsulati]. Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. 9. Nil moratus imperator Pacis ubicunque dator. Bellum intulit paganis, Ne noceret Christianis, Non defendit eos palus, Nulla fuit aquis salus, Bene coercebat Sclavos, Barbaros, et omnes pravos. Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. Versus pro obitu Conradi 1. Qui vocem habet serenam, Hanc proferat cantilenam, De anno lamentabili Et damno ineffabili Luget omnis homo, Forinsecus et in domo Suspirat populus Dominum, Vigilando per somnum, Rex Deus, vivos tuere, Et defunctis miserere. 2. Anno quoque millesimo Nono et trigesimo A Christi nativitate Nobilitas ruit late Et Caesar caput mundi, Et cum illo plures summi; Occubuit imperator Chuonradus legis amator. Rex Deus, vivos tuere, Et defunctis miserere. 3. Eodem fere [ #al.@# vero] tempore Occasus fuit gloriae, Ruit stella matutina Chunelinda regina. Heu quantum crudelis annus, Corruerat Herimannus Filius imperatricis, Dux timidus [ #al.,@# timendus] inimicis; Ruit Chuno dux Francorum Et pars magna seniorum, Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. 4. Imperatoris gloria Sit nobis in memoria, Et recenti mentione, Vivat vir indolis bonae. Fiat dominator probus, Frequenti carmine novus, Praeclara fama post mortem, Vitae praestet hunc consortem Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. 5. Regum sanguine genitus Omnes praecellit penitus Gloriosus in persona, Pulcher sub sua [ #al.,@# fuit sub] corona, Sceptrum, regnum, imperium Nulli erat plus congruum Rempublicam honestavit, Hujus causa laboravit, Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. 6. Postquam replevit Franciam, Per pacis abundantiam Mitigavit Alemannos Et omnes regni tyrannos, Saxonibus et Noricis Imposuit frena legis, Vidit sua magnalia Probabilis Italia, Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. 7. Roma subjecit se primum A summo usque ad imum Experti sunt Ravennates In bello suo primates, Sentiebant Veronenses, Invicti Caesaris enses, Hesperia se prostravit, Imperanti supplicavit. Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. 8. Reversus Alemanniam Invenerat calumniam, Quam hic disparuit Caesar Ut ventus pulveris instar. Omnes simul perierunt. Qui praedatores fuerunt Et cives praestantissimi Idcirco facti exsulari [ #al.,@# sunt exsulati]. Rex
null
21bdf863-ee46-4111-a4fc-a7361dbabd06
latin_170m_raw
null
None
None
None
Deus, vivos tuere, Defunctis miserere. 9. Nil moratus imperator Pacis ubicunque dator. Bellum intulit paganis, Ne noceret Christianis, Non defendit eos palus, Nulla fuit aquis salus, Bene coercebat Sclavos, Barbaros, et omnes pravos. Rex Deus, vivos tuere, Defunctis miserere.
null
b742abda-48df-4831-96d8-4b1c9d8829ff
latin_170m_raw
null
None
None
None
Versus Regalis coetus sit in isto tempore laetus, Quo lux in tenebris exoritur populis Inter laetandum res suadet commemorandum, Quod Deus est natus, Filius ipse datus. Parva dedit Bethlem de magno germine panem, Qui satiare valet quidquid ubique manet. Panem de coelo porrexit gratia mundo; Panis adest vivus perpetuusque cibus. Fons salientis aquae, diffusae pocula vitae; Hinc quicunque bibet, non iterum sitiet. Mellis dulcedo per Christum fluxit olympo, Ut sapiant famuli delicias Domini; Bos renuit fenum cum vidit nobile granum Et praesepe Dei praecavet os asini. Virgo Maria, vide, mirando talia ride: Ex te per verbum cerne Deum genitum. Rex pie coelestis, nostris illabere festis Da fructum pacis, sicut ubique facis, Heinrico regi digneris propitiari Ut cum laetitia pertrahat officia. Versus Regalis coetus sit in isto tempore laetus, Quo lux in tenebris exoritur populis Inter laetandum res suadet commemorandum, Quod Deus est natus, Filius ipse datus. Parva dedit Bethlem de magno germine panem, Qui satiare valet quidquid ubique manet. Panem de coelo porrexit gratia mundo; Panis adest vivus perpetuusque cibus. Fons salientis aquae, diffusae pocula vitae; Hinc quicunque bibet, non iterum sitiet. Mellis dulcedo per Christum fluxit olympo, Ut sapiant famuli delicias Domini; Bos renuit fenum cum vidit nobile granum Et praesepe Dei praecavet os asini. Virgo Maria, vide, mirando talia ride: Ex te per verbum cerne Deum genitum. Rex pie coelestis, nostris illabere festis Da fructum pacis, sicut ubique facis, Heinrico regi digneris propitiari Ut cum laetitia pertrahat officia.
null
5f464e9a-7b65-4518-93cf-092ff91e4df9
latin_170m_raw
null
None
None
None
WIPPONIS EPISTOLA AD REGEM HENRICUM, CHUNRADI IMPERATORIS FILIUM. Gloriosissimo imperatori HENRICO tertio regi ad pacem et bellum idoneo, WIPPO Dei gratia presbyter, servus regalium servorum, hujus orbis Domino dominantium. Vitam illustrem et inclyta gesta Chunradi imperatoris patris tui, domine imperator, scribere opportunum existimavi, ne lucerna lateat sub modio, ne solis radius sit in nubilo, ne virtus memorialis obducatur oblivionis rubigine. Gesta enim illius nisi praeclara et valde lucida praecederent, a sequenti nimio splendore tuarum virtutum viderentur aliquatenus obscurari. Mihi autem servulo tuo is animus est, si Deus annuerit, utriusque acta referre, quae acciderunt me superstite, ita inter nos distinguendo, ut in alterum remp. utpote Romanum imperium salubriter incidisse, alterum eamdem rationabiliter sanavisse veraciter dicam. Quod si hinc plus vel minus, vel aliter quam se integritas rerum habet, scribo vel dixero, non erit culpa scribentis sed narrantis, quoniam cum plurimum tempus infirmavi, non potui in capella senioris mei Chunradi frequenter adesse. De his autem quae ipse vidi et ab aliis accepi, fructum a vobis colligere volentibus stylo veritatis innixus propalabo. Et quoniam sunt quaedam quae vivente patre laudabiliter egisti, eadem inter acta patris ponenda censueram. Quae vero post obitum illius gloriose feceras per se ordinanda decrevi. Si vero aliqui calumniantes objiciunt mihi hoc opus supervacaneum esse, cum et alii de eadem re scripserint, licet inde non dum aliquid scriptum vidissem, respondebo: In ore duorum testium stabit omne testimonium; et verba Christi in Evangelio, non per unum solum, sed per quatuor testes idoneos in Ecclesia dilatari. Tibi, summe imperator, hoc opus devoveo, tibi gesta patris repraesento, ut quoties ipse res clarissimas agere meditaris, prius paternas virtutes velut in speculo imagineris, et illud in te floreat abundantius quod haereditasti a patriis radicibus, qui ut cunctos antecessores tuos in quibusdam divinis et mundanis rebus superasti, ita regnum et imperium tuum diuturnius omnibus illis, favente Deo omnipotente, merearis obtinere. Vale. INCIPIT VITA. PROLOGUS. Rerum labentium fugitivam memoriam litterarum vinculis connectere, et praesertim Christiani imperii laudes inerti silentio non transire, cum et his qui hoc in hac vita bene administrabant, inde quaedam perpetuitatis perduret gloria, tum posteris, si aemulari parentes velint, bene vivendi apposita sit forma, aptum et conveniens esse putavi, quia utile exemplum imitantis animum promptiorem atque firmiorem in rebus agendis reddere solet. Item fit plerumque ut de laude majorum facile noscatur verecundia: et confusio posterorum, si de his saltem non aequaverint, cum gesta eorum, fama docente, laudaverint. Ut enim virtus plerosque vulgares nobilitat, sic nobilitas sine virtutibus multos nobiles degenerat. Praeterea videtur non licere de victoriis catholicorum principum tacere, et tyrannorum infidelium triumphos largis vocibus publicare: satis inconsultum est superbum Tarquinium, Tullium et Ancum, patrem Aeneam, ferocem Rutulum, et hujusmodi quoslibet et scribere et legere; nostros autem Carolos atque tres Ottones, imperatorem Henricum secundum, Chuonradum imperatorem patrem gloriosissimi regis Henrici III, et eumdem Henricum regem in Christo triumphantem, omnino negligere. Verendum est modernis scriptoribus vitio torporis apud Deum vilescere: cum primitiva auctoritas veteris Testamenti quae historias Patrum fructifero labore diligenter exarat, novarum rerum frugem in memoriae cellario recondi debere praefiguret et doceat. Sic Abraham, Loth fratruelem suum in bello liberasse commemoramus, sic filios Israel hostes diversos superasse comperimus. Sic David regis praelia, Salomonis consilia, Gedeonis ingenia, Machabaeorum pugnas propter scriptorum copiam prae oculis habemus. Veteres enim philosophi diverso modo Reipublicae consuluerunt. Referebant plerumque somnia probabilia, quibus animos auditorum inducerent in id quod affirmare instituerunt. Interdum ad idem officium fabulosas narrationes honestis rebus et nominibus velatas, cum hujusmodi figmenta nil philosophiae refragentur, adinvenerunt; saepe apertis disputationibus rationis fidem faciebant Reipublicae rectoribus animos humanos aeternos esse: et, ut refert Macrobius, Socratem dixisse animam post animas non perire; atque omnes pene philosophi humani studii fructum non cum vita ipsius terminari, sed omnes, qui patriam adjuverint, et legem conservaverint, sempiterno aevo feliciter perfrui, justitiae vero contemptoribus justi Creatoris judicio poenam reservari indubitanter docuerunt. Animam vero humanam immortalem esse, id ex multis rationibus probarunt, tum inde, quod dum corporeis nexibus inclusa, ea libertate utitur, ut modo sidereos recessus, modo terrestres,
null
fc553683-ca1e-4be7-8610-cd11aa32f0ac
latin_170m_raw
null
None
None
None
interdum marina abdita, quae nunquam corporaliter videbat, vivaci motu cogitationis percurrat; aliquando vigilante; interdum quiescente corpore, plurima futura suo, non alieno visu, colligat, eaque memoria retineat: nebuloso velamine carnis exuta, multo liberius eadem vivacitate perfruatur, idque credere, quin potius scire maximo usui fore principibus aiebat, qui saepe per insolentiam torpescentes, sequentis vitae commoda minus attendunt. Quamobrem victoribus statuas et monumenta quam amplissima fecerunt antiqui, eorumque acta inscribi debere censuerant, ut illis mortuis honor exstaret, ad perpetuam memoriam posteritatis, quorum animas vivere credebant in perpetuum. Licet ipsi humana tantum sapientia investigarent immortalitatem animae, quae illis necdum a Christo aut promissa vel ostensa fuerat: hinc tamen adducti, et justitiam ipsi colebant, et hanc rectoribus patriae, scriptis suis diligenter inculcabant. Acta vero Reipublicae mori simul cum ejus rectoribus arbitrati sunt, nisi quod accidit notaretur: et propter desidiam silendi maximam perniciem fieri, si ex scriptis remanentibus non pateret illud unumquodcunque sequi defunctum cui vivus abhibuit studium. Nos autem a quibus sermo veritatis eliminavit torporem taciturnitatis, dicens: Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine, et quod in aure auditis, praedicate super tecta, cur principibus Christianis et Evangelicae fidei assertoribus sustinemus negari, quod suis ultro offerant pagani? Si enim nostri catholici reges verae fidei defensores legem ac pacem Christi, quam nobis per Evangelium suum tradidit, sine periculo erroris, gubernant, qui eorum benefacta scriptis suis manifestabunt, quid aliud quam Evangelium Christi praedicabunt? Quamvis animus scribentis vacillet aggredi arduas res maturo consilio, morali gravitate summaque constantia peractas, et si inepto luxu, vel ficta audacia aut cupiditate flagitiosa fiant, res in quibus cunctis scriptorem oportet versari, et in actis eorum, quos notat, vulganda sunt tam gesta quam omissa, prout facultas ingenii dederit, ex qua re boni ad virtutem incitaverat religio, et commendat intentio, et proderit patriae, et benedictio conducit posteritati. Quod praeterit in promptu est, quidquid autem futurum est, non est in praenotione. Qua de re atque spe adductus haec scribere volui ad communem utilitatem legentium, quod audientibus esset jucundum: Nam si quid in his quod inhonestum offeratur, in potestate lectoris ad imitandum erit in propatulo: Quod etiam facio meo provectu, ut qui multis prementibus vitiis corpus, excitante Deo otiositatem velut animae inimicam his occupatis negotiis vitare valeam. Siquidem cum de publicis gestis paratus sum dicere, praecipue duorum acta regum complector, scilicet Conradi imperatoris atque filii ejus Heinrici tertii, quem Heinricum lineam justitiae cuncti pene prudentiores cognominant. Patris vero gesta, quae meis temporibus acciderant, prout ipse vidi, aut relatu aliorum didici, calamis pingentibus, ignaris successoribus effigiabo. Acta autem clarissima filii, quoniam adhuc Dei gratia superstes regnat, quandiu vixero congregare non desinam. Quod si hoc acciderit, ut sicut ante regem hanc vitam mihi contingit introire, sic mihi accidat exire, et eo modo opus meum imperfectum deseram, obsecro post me scribentem, ne pudeat illum meis fundamentis parietes suos superponere: ne spernat stylum cadentem erigere: ne invideat meis coeptis, sicut nollet aliquem invidere suis non finitis. Si enim qui incoepit medium habet, non oportet esse aliquem in hujus operis calce ingratum, qui principium inveniet praeparatum. Haec de prooemii compendio proposui: nunc ad gesta imperatoris veniam: sed prius de electione ejus, quam idonea fuerit, pauca edisseram: ut inde probabilius scribere valeam, si prius qui pontifices vel caeteri principes tunc temporis regni praesidio fuerint, commemorabo. DE CONVENTU PRINCIPUM. Anno ab incarnatione Domini 1023, imperator Heinricus secundus, bene compositis imperii rebus, cum jam post longum laborem maturum fructum pacis metere coepisset, imperio incolumi, mente sana, corporis correptus est infirmitate: qua invalescente III idus Julii hanc vitam excessit. Cujus corpus de Saxonia ad sepeliendum ducitur ad locum qui dicitur Pabemberg, ubi ipse bono zelo ac studio fundavit episcopatum omni ecclesiastico apparatu insignem. Ad cujus dedicationem dominum apostolicum, nomine Benedictum, ascivit, cujus auctoritate ad tutandum locum privilegia publica stipulatione confirmavit. Post imperatoris obitum, Respublica, amisso patre, tanquam desolata, in brevi vacillare coepit: unde cuique optimo metus et sollicitudo, pessimis autem in voto imperium periclitari erat. Verum divina providentia anchoras Ecclesiae commisit viris pontificalibus
null
e6d7cab0-98f2-4508-b5a1-c7abf67e1555
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et his gubernatoribus quales ad ducendam patriam sine jactura in portum quietis, eo tempore superesse oportebat. Nam cum imperator sine filiis obiisset, quilibet potentissimus saecularium principum vi magis quam ingenio nitebatur, aut fieri primus, aut quacunque pactione a primo secundus, ex qua re discordia pene totum regnum invasit, adeo ut in plerisque locis caedes, incendia, rapinae fierent, si non is impetus illustrium virorum sufflamine impediretur. Imperatrix vero Chunigunda, quanquam maritali vigore destituta foret, tamen consilio fratrum suorum Theodorici Metensis episcopi et Hetzelonis ducis Bavariae pro viribus reipublicae succurrebat, et ad restaurandum imperium aciem ingenii mentisque sollicita consideratione direxit. Res petit ut dicam summorum nomina quaedam seu pontificum sive saecularium principum, qui tunc in regnis vigebant, quorum consiliis consuevit Francia reges eligere, ne ea quae dicturus sum, quali fortuitu videantur fieri, sed ut quod prudentissimorum virorum consulto cernitur actum, utile et honestum atque optimum factum credatur. Eo tempore archiepiscopatum Moguntiensem rexit Aribo, natione Noricus, nobilis et sapiens aptus regalibus consiliis; Coloniensem vero archiepiscopatum Pelegrinus tenuit, consanguineus Aribonis providus et ad id officium idoneus: Trevirensem quoque archiepiscopatum gubernavit Poppo, frater Ernesti ducis, vir pius et humilis, qui eodem tempore filium fratris sui ducem Ernestum cum ducatu Alemanico sub tutela habuit: Metensem episcopatum Theodoricus nobilis, et in virtute strenuus possedit: Argentinae civitati Werinharius episcopus praefuit, generosus in divinis et saecularibus officiis studiosus: Wurceburgensi Ecclesiae insedit Marcelinus [Macelinus] sapiens, et in ecclesiasticis dignitatibus fidelis: Pabenbergensem episcopatum Eberhardus rexit primus episcopus illius Ecclesiae, vir ingenio et moribus Reipublicae valde necessarius: Constantiensis Ecclesiae praesul erat Heimo, vir sapiens in Deo, modestus, et providus ad saeculum; Augustam Vindelicorum regebat episcopus Bruno frater Henrici imperatoris, utilis et clarus ingenio, si fraterno odio quo imperatori oberat non obscuraretur: Juvavensem Ecclesiam, quam vulgari sermone Saltzburg dicunt, rexit bonae memoriae Guntherus archiepiscopus, frater Eberhardi [ #al.,@# Eccardi] et Hermanni comitum, mitis et bonus, apud Deum et homines: Radesbonensis Ecclesiae episcopo erat Burkardus [ #al.,@# Kebehardus] benevolentiae gratia conspicuus: Frisengensem Ecclesiam regebat Albertus [Agilbertus] episcopus, providus gubernator cleri et populi sui; cum istis multi alii pontifices et abbates ex iisdem regionibus aderant, quos singulos nominare operis fastidium generat. Saxoniae praesules, quoniam me latuit quid de vita eorum nominibus addicere conveniret, memorare vitavi, quanquam et eos summis rebus adesse, consulere, succurrere procul dubio perceperim. Italiam transeo cujus principes in brevi convenire ad regiam electionem nequiverunt, qui postmodum in urbe Constantiensi cum archiepiscopo Mediolanensi et reliquis principibus occurrentes regi, sui effecti sunt, et ei fidelitatem libenti animo juraverunt. Duces autem supradictis viris contemporanei hi fuerant, Benno dux Saxoniae, Adalbero dux Histriae, Hetzilo dux Boioariae, Ernestus dux Alemanniae Lutaringorum dux Fridericus, Ribuariorum dux Gozelo, Cuno Wormatiensis dux Francorum, Udalricus dux Bohemiae; Burgundia enim nondum Romano imperio, ita ut nunc, acclivis fuerat. Quod autem subjecta est modo, trium regum gloriae ascribitur. Secundus Heinricus imperator primum eam subjicere intendit [tentavit,] et bene in hoc studio perseveravit. Deinde Conradus imperator animoso impetu Francos hostiliter ex ea ejecit, belloque eam subjugavit. Ad extremum rex Heinricus pius, pacificus, linea justitiae, bello et pace eamdem Burgundiam temperavit cum magnificentia: ubi quae divina providentia tam pacis quam belli consiliis, conciliis et conventibus quibus interdum ipse interfui, peregit, alias commemorabo. Nunc ad propositum redeo. Ungaria autem quam idem rex Heinricus tertius nobili atque admirabili victoria domuit, et post victoriam sapientissimo consilio sibi et successoribus suis stabilivit, praedicto tempore nec audire nos sustinuit. Supra memorati episcopi et duces caeterique potentes haud aliter periculum minitans melius aut citius evadere rati, summa ope et industria memorabili utebantur ne Respublica diutius sine regente nutaret. Privata consilia et animos singulorum cui quisquam consentiret, cui dissentiret, aut quem sibi dominum optaret, epistolarum et legatorum commoditas conferebat, neque id in vacuum. Nam providentiae est interius praeparare quo foris indiges, et consilium ante opus, semen est sequentis fructus. Frustra enim ab altero auxilium exspectas, si ignoras quid desideres. In rebus arduis secreto consulere, paulatim deliberare, velociter facere, bonum exitum habebit. Tandem condicta est dies,
null
5029c13f-a28f-4dfa-a883-d9dfb36f1f41
latin_170m_raw
null
None
None
None
notatusque locus, fit publicus conventus, qualem me vidisse antea non memini. In quo conventu quid actum sit dignum memoria scribere non differam. DE ELECTIONE REGIS. Inter Moguntiae confinia et Wormatiae locus est amplitudine planitiei causa multitudinis maximae receptibilis: ex insularum recessu ad secretas res tractandas tutus et habilis, sed de vocabulo et situ loci plenius dicere topographis relinquo, ego autem ad incoeptum redeo. Ibi dum convenissent cuncti primates, et ut ita dicam vires et viscera regni, cis et circa Rhenum castra locabant. Qui, dum Galliam a Germania dirimat, ex parte Germaniae Saxones cum sibi adjacentibus Sclavis, Franci Orientales, Norici, Alemanni convenere. De Gallia vero Franci qui supra Rhenum habitant, Ribuarii, Lutharingi, coadunati sunt. Quaeritur de re summa, dubitatur de electione incerta: inter spem et metum suspensi, alterna desideria cum invicem cognati, tum inter se familiares diutissime explorabant. Neque enim de mediocri re consulendum fuerat, sed de ea quae nisi ferventi pectore maximo studio coqueretur, ad perniciem totum corpus regni terminaretur. Et ut proverbiis communibus utar, expeditori bene coquere cibum, qui crudus sumptus generat periculum, et, ut aiunt, medicamen in oculis ponendum caute est providendum. Eodem modo cum diu certaretur quis regnare deberet, cumque alium aetas vel nimis immatura, vel ultra modum provecta, alium virtus inexplorata, quosdam insolentiae causa manifesta recusaret: inter multos electi pauci sunt, et de paucis admodum duo sequestrati sunt, in quibus examen extremum summorum virorum summa diligentia diu deliberatum in unitatis puncto tandem quievit. Erant duo Chunones quorum unus, quod majoris aetatis esset, major Chuno vocabatur, alter autem junior Chuno dicebatur, ambo in Francia Teutonica nobilissimi ex duobus fratribus nati. Quorum alter Hetzel et alter Chuno dictus est: ipsos vero ab Ottone duce Francorum natos accepimus, cum duobus aliis Brunone et Willelmo; ex quibus Bruno apostolicae sedis Romanae Ecclesiae papa effectus, mutato nomine, Gregorius appellatus est. Wilhelmus, factus Argentinensis Ecclesiae episcopus, miro modo eam sublimavit. Praedicti duo Chunones, cum essent, ut dictum est, ex parte genitorum nobilissimi, haud secus ex materno genere claruerant. Junioris Chunonis mater Machilda de filia Chonradi regis Burgundiae [Longobardiae] nata fuit. Majoris Chunonis mater Adelberta [ #vel@# Adelbera, #vel@# Adelheyda] ex nobilissima [gloriosissima] gente Lotharingorum oriunda fuit. Quae Adelhayta soror erat comitum Gerhardi et Adelberti, qui semper cum regibus et ducibus confligentes, ad extremum causa propinqui sui Conradi regis vix acquiescebant; quorum parentes (ut fertur) de antiquo genere Trojanorum regum venerant, qui sub beato Remigio confessore jugo fidei colla supponebant. In his duobus, id est, in majore Chunone et juniore (minore) diu pendebat reliqua nobilitas. et quanquam majorem Chunonem secretiori consilio et avido desiderio propter virtutem et probitatem illius pene omnes eligerent, tamen propter junioris potentiam, ne pro honoris ambitione dissiderent, animum suum ingeniose quisque dissimulabat. Ad extremum vero divina providentia contigit, ut ipsi inter se convenirent quodam pacto in tam dubia re satis convenienti, ut si quem illorum major pars populi laudaret, alter eidem sine mora cederet. Aestimo quod dignum sit dicere qua ratione major Chuno suum prodidit ingenium, non quod ipse desperaret rex fieri, unde jam nutum Dei principum cordibus inspirari [inspiratum] percepit, sed ut cognati animum, quo minus in novis rebus perturbaretur, confirmaret. Hac igitur praestantissima oratione illum alloquitur: « Rebus prosperis condignum gaudium, nec gravitatis modum excedit, nec quanquam ingratum esse pro acceptis beneficiis sinit, et sicut in adversis damnosa pusillanimitas ad deteriora trahit, sic in secundis honesta jucunditas hominem ad meliora ducit, et parum valet fructus partae felicitatis, qui moderata alacritate non pascit animum laborantis. Hoc modo animi mei vigorem magnis gaudiis augeri sentio, quod ex tanta concione consensus parilis omnium nos duos solummodo praevidebat, quorum alterum regali fastigio locaret. Neque enim aestimare debemus vel nobilitate. vel divitiis propinquos nostros antecedere; aut aliquid nos promeruisse tanta veneratione dignum, verbis, manibus non oportet extollere. Majores nostri gloriam suam factis quam dictis prodere maluerunt, communi vita contentos esse decebit quoslibet inter aequales. Quidquid autem, id est, quod ad aliquid habiliores reliquis putamur, inde grates
null
9fa57645-1f41-4390-84be-f42db7b00f99
latin_170m_raw
null
None
None
None
auctore Deo reddamus. Nobis ergo cogitandum est ne qui aliena consensione digni tanto honore aestimati sumus, proprio et familiari dissidio indigni hac gratia videamur. Stultum est enim aliena potestate pro sua nimium abuti. In omni electione nemini licet de seipso judicare, licet autem de alio. Quod si alicui de se liceret, quot regulos, ne reges dicam, videremus. Vota, studia, consensus Francorum, Lotharingorum, Saxonum, Noricorum, Alemannorum qui optimam voluntatem habebant, ad nos conferebant, tanquam ad unius stirpis propaginem, veluti ad unam domum, sicut ad indissolubilem familiaritatem, quos ex tam multis connexos dissolvi posse inimicitiis nemo suspicabitur. Concordare decet, quotquot natura ligavit, quae sibi cognatam jungit amicitiam. Quod si ultro oblata ab aliis aliqua re impediente rejicimus, hoc est, si invicem discordamus, certum est quod populus tunc velit nos deserere, ac tertium quemlibet sibi quaerere, et nos non tantum summo honore privabimur, sed quod omnibus bonis morte detestabilius est, infamiam ignaviae incidemus; quasi et tanti regiminis virtutem non possumus sustinere, et alter alterius, quod inter consanguineos magnum nefas esse puto, credere nollet honori. Maximus igitur honor, summa potestas circa nos adhuc versabitur, et ita ad nos pervenit, ut si velimus, in altero nostrum remaneret. Quocirca mihi videtur si in uno de nobis hic honor coadunatus remanserit, ut alter ejusdem honoris participatione ulterius quodammodo non careat: sicut enim in regnum parentes, quamvis cuncti reges non sint, honoris quaedam derivatio transfunditur, sic et hi qui conscripti et praenominati ad potestatem fuerint, licet ad hanc non perveniant, tamen honore quodam inde nato penitus non carebunt; non ad suam dignitatem immeriti non exigerentur. Praeterea si regum cognati propter reges honorantur, cumque omnes erga nos tales esse velint, quales invicem consentanea mente fuerimus, et eo modo provectus alterius ex altero pendeat; qui feliciores nobis esse poterunt, si alter regnabit? alter regnanti, publicam rem, per benevolentiam suam quasi praestabit? Quare cauti simus; alienum propinquo, incertum certo non praeferamus; ne hodierna dies huc usque pro tali arbitrio satis laeta et jucunda, longi temporis infortunium nobis pariat: sic conceptam tanti populi benignitatem male inter nos tractabimus. Quod ne fiat ex mea parte, omnium cognatorum meorum dilectissime, quid de te sentiam, dicere volo. Si animum populi cognovero te velle, te desiderare in dominum et regem, nullo malo ingenio hanc benevolentiam a te revocabo, quin potius te eligam tanto avidius caeteris, quanto me sperabo tibi gratiorem illis. Si autem Deus ad me respexerit, debitam vicem mihi a te rependi non dubito. Ad haec minor Chuno respondit totam hanc sententiam sibi acceptam fore, seque illi sicuti cognato charissimo, si eum res summa vocaret, omnem regiam fidelitatem facturum certissime promisit. Inter haec verba major Chuno pluribus videntibus paululum se acclinans, cognatum osculatus est; quo osculo primum deprehensum est, utrumque illorum alteri acquievisse. Hinc sumpto judicio concordiae, consedere principes: populus frequentissimus adstabat: Tunc quod quisque diu velatum corde tegebat, Ferre palam licitum gaudebat tempus adesse. Archiepiscopus Moguntiensis, cujus sententia ante alios accipienda fuit, rogatus a populo quid sibi videretur, abundanti corde, hilari voce laudavit et elegit majoris aetatis Chunonem suum in dominum et regem, atque rectorem et defensorem patriae. Hanc sententiam caeteri archiepiscopi et reliqui sacrorum ordinum viri indubitanter sequebantur. Junior Chuno paululum eum Lotharingis placitans, statim reversus maximo favore illum ad dominum et regem elegit; quem rex manu apprehendens fecit illum consedere sibi. Tunc singuli de singulis regnis eadem verba electionis saepissime repetebant: fit clamor populi, omnes unanimiter in regis electione principibus consentiebant; omnes majorem Chunonem desiderabant, in illo persistebant: ipsum cunctis dominantibus nihil haesitando praeposuerunt, eumdemque regali potentiae dignissimum judicabant: et ut nulla mora consecrationis illius fieret, postulabant, supradicta imperatrix Chunegunda regalia insignia quae sibi imperator Henricus reliquerat gratanter [non gravate] obtulit, et ad regnandum quantum hujus sexus auctoritatis est, illum corroboravit. Credo quidem huic electioni coelestium virtutum favorem non deesse, cum inter singularis potentiae viros tot duces, et marchiones absque invidia, sine controversia is eligeretur, qui licet genere et virtute atque in propriis bonis nemine esset inferior, tamen de republica,
null
ad6f1cd7-7161-48d3-830f-48825fbd6035
latin_170m_raw
null
None
None
None
ad comparationem talium virorum parum beneficii et potestatis habuit. Quanquam archiepiscopus Coloniensis, et dux Fridericus cum aliis quibusdam Lutheringis causa junioris Chunonis, ut fama fuit, imo hoste pacis, diabolo instigante, impacati discederent; qui tamen cito reversi, ad gratiam regis, propter eos quos communis conditio mortis praeoccupavit, quidquid ipse praeceperat, gratanter accipere, et archiepiscopus Peligrinus, quasi pro emendatione prioris culpae, impetrabat a rege ut sibi liceret in Ecclesia Coloniensi reginam consecrare. De qua in sequentibus dicturus, nunc ad regem revertar. Vere Dei nutu electus est in quo ipse providit testimonium quod postea rex accepit ab hominibus. Erat enim vir magnae humilitatis, providus consilio, verax in dictis, strenuus in factis, minimum avarus, omnium regum in dando liberalissimus; de cujus moribus postmodum plenius dixero. Illud tantum [tamen] hic dicendum est, quae nequaquam potuit remanere ut ille non fieret princeps et maximus, cum maximarum virtutum vigor inerat. Cum enim scriptum sit, gloriam praecedit humilitas, merito praecessit hujus mundi gloriosos, cui regina virtutum adhaerebat. Igitur non erat fas alicui in terra militare, quem Deus omnipotens praedestinavit omnibus imperare. DE CONSECRATIONE REGIS. Peracta electione regem sequi Moguntiam, ut ibi sacratissimam unctionem acciperet, cum claritate maxima omnes properabant. Ibant gaudentes, clerici psallebant, laici canebant, utrique suo modo: tantas laudes Deum accepisse ab hominibus, una die in loco nondum comperiebam. Si Carolus magnus cum sceptro vivus adesset, non alacrior populus fuisset, nec plus gaudere valeret de tanti viri reditu, quam de istius regis primo accessu. Rex pervenit Moguntiam: ibi honore debito receptus, consecrationem suam omnibus desiderabilem devotus praestolabatur. Ad quem benedicendum in die Nativitatis sanctae Mariae, cum archiepiscopus Moguntiensis et omnis clerus solemniter se praepararent, inter sacra officia regiae unctionis archiepiscopus hoc ad regem usus est sermone: « Omnis potestas fluitantis saeculi de uno fonte purissime derivatur. Solet autem accidere, ut cum plures rivuli de eodem principio procedant, alio tempore sint turbidi, alio lucidi, fonte capitali in puritate sua permanente; eodem modo quantum humana conditio creatorem et creaturam inter se conferre audet, de Deo rege immortali et terrenis regibus conjicere volemus. Scriptum est enim: Omnis potestas a Deo est. Is omnipotens rex regum, totius honoris auctor et principium, quando in principes terrae alicujus dignitatis gratiam transfundit, quantum ad naturam principii pura et munda. Cum autem perveniret ad eos qui hanc dignitatem indigne tractaverunt, et eam cum superbia, invidia, libidine, avaritia, ira, impatientia, crudelitate polluerint, sibi et omnibus subjectis, nisi poenitendo se purgaverint, periculosum potum iniquitatis propinabunt. Oret et intercedat ad Dominum omnis Ecclesia sanctorum, ut dignitas, quae hodie pura Domino et regi nostro Conrado praesenti a Deo praestatur, inviolata quantum hominis est ab eo servetur. Tecum et propter te nobis est sermo, domine rex; Dominus qui te elegit ut esses rex super populum suum, ipse te prius voluit probare, et postmodum regnare: flagellat enim omnem quem recipit: dignabatur corripere quem voluerat recipere; placuit ei humiliare, quem proposuit exaltare. Sic Deus Abraham servum suum tentavit, et tentatum glorificavit; sic David famulum suum Saul regis iram, persecutionem, injurias et latibula deserti, fugam, exsilium pati permisit, quem postea regem gloriosissimum in Israel fecit: beatus qui suffert tentationem, quoniam hic accipit coronam. Non sine causa te Deus exercuit; fructum sequentem in te dulcificavit; permisit antecessoris tui imperatoris Henrici gratiam perdere, et eamdem iterum recipere; ut scias modo his misereri, qui perdunt gratiam tuam: passus es injurias, ut nunc scias misereri sustinentibus injurias: pietas divina voluit te esse sine disciplina, ut post coeleste magisterium Christianum caperes imperium. Ad summam dignitatem pervenisti, vicarius es Christi. Nemo nisi illius imitator verus est dominator; oportet, ut in hoc solio regni cogites de honore perenni. Magna felicitas est in mundo regnare, maxima autem, in coelis triumphare. Cum vero Deus a te multa requirat, hoc potissimum desiderat, ut facias judicium et justitiam ac pacem patriae, quae semper respicit ad te: ut sis defensor Ecclesiarum et clericorum, tutor viduarum et orphanorum: cum his et aliis bonis firmabitur thronus tuus
null
8dd60740-9b16-464a-8d8c-76c6ee75703a
latin_170m_raw
null
None
None
None
hic et in perpetuum. Et nunc, domine rex, omnis sancta Ecclesia nobiscum rogat gratiam tuam pro his qui contra te hactenus deliquerunt, et offensione aliqua gratiam tuam perdiderunt. Ex quibus est unus, Otto nomine, vir nobilis qui te offendebat, pro illo et reliquis omnibus clementiam tuam oramus, ut illis dimittas pro charitate Dei, qui te hodie in virum alterum mutavit, et numinis sui participem fecit; quatenus ipse tibi eamdem vicem pro universis delictis tuis dignetur rependere. » In hoc sermone rex misericordia motus, ingemuit et ultra quam credi possit, effluebat in lacrymis. Deinde, sicut episcopi et duces cum universo populo flagitabant, omnibus quod adversus illum deliquerant, dimisit. Hoc omnis populus gratanter suscipiebat. Omnes manifesta pietate regis prae gaudio plorabant: Ferreus esset homo, qui plangere non potuisset, Quod tantas culpas ignovit tanta potestas. Et quanquam vindicare posset suas injurias, si nunquam rex fieret, tamen pro nulla tantae potestatis fiducia ad ulciscendum aliquid reservabat. Peractis decentissime divinis officiis, et regali consecratione, rex processit, et sicut de Saul rege legitur, quasi ab humero sursum cunctis altior ibat, et veluti in quamdam habitudinem antea non visam in illo transformatus, cum sacro comitatu, alacri vultu, honesto incessu ad cubiculum rediit. Inde ad mensam regali apparatu receptus, eam diem regiae speciei primitivam officiosissime consumpsit. DE DISPOSITIONE CURIALI ET DE REGINA. De fidelitate facta regi minus necessarium dicere puto, frequenti usu teste, quod omnes episcopi, duces et reliqui principes, milites primi, milites gregarii, quin ingenui omnes, si alicujus momenti sint, regibus fidem faciant. Hinc tamen sincerius et libentius jurando omnes subjiciebantur, similiter in dispositione curiali, quem rex majorem domus statueret, quos cubiculariorum magistros, quos infertores et pincernas, et reliquos officiarios ordinaret, diu non est supersedendum cum illud breviter dicere possim, quod nullius antecessoris sui ministeria aptius et honorificentius provisa memini vel legi. Ad quam rem plurimum voluit ingenium Augustensis episcopi Brunonis et Wernheri Argentinensis episcopi consilium. Sic etiam Werniharii militis, quem rex longe ante cautum consiliis, audacem bellis, frequenter secum experiebatur, superbos omnes dilecta regis conjux Gisela prudentia et consilio viguit, cui pater erat Herimanus dux Alemanniae; mater ejus Kerbirga, filia Conradi regis de Burgundia fuit, cujus parentes de Caroli Magni stirpe processerant; unde quidam de nostris in libello, quem Tetralogum nominavit, et postea regi Henrico tertio, cum natalem Domini in Argentina civitate celebraret praesentavit, inter alios, duos versus edidit hoc modo: Quando post decimam numeratur linea quarta De Carolo Magno procedit Gisela prudens: Cum tantae nobilitatis esset et formae decentissimae, minimae extollentiae fuit, in Dei servitio timorata, in orationibus et eleemosynis assidua, et hoc ut secretius potuit, attendens illud Evangelicum, ne justitiam suam faceret coram hominibus. Erat enim liberalis ingenii, illustris solertiae, avida gloriae, non laudis; pudoris amans, feminei laboris patiens, incassum minime profusa, in rebus honestis et utilibus abunde larga, dives in praediis, summos honores bene tractare perita. Haec quorumdam hominum invidia quae saepe ab inferioribus fumigat ad superiores, per aliquot dies a consecratione impediebatur. Caeterum si illud odium juste an injuste pertulerit, adhuc in questione moratur: tamen virilis probitas in femina vicit, et ex consensu et petitione principum consecrata, necessaria comes regem sequebatur. Haec de regina interim breviavi, intermissis regalibus gestis, nunc ad eadem revertar. DE PRIMIS GESTIS CHUONRADI REGIS. Ad gesta inclyti regis Chuonradi stylo revoluto, quaedam sunt dicenda, quae in ipsa die consecrationis suae fecerat; quae licet parva videantur, mysterio tamen quodam magnifice pollent. Sed quoniam historia publica scribitur, quae animum lectoris ad novitatem rerum, quam ad figuras verborum attentionem facit, magis videtur congruere, ipsam rem integram persequi, quam mysticis rationibus aliquid promiscue commentari. In ipsa processione regis tres venerunt ante illum, cum singulis querimoniis; unus erat colonus Ecclesiae Moguntiensis, alter pupillus fuit, et quaedam vidua. Dum rex eorum causas audire coepisset, quidam de principibus suis avertebant eum dicentes, ne consecrationis suae aliquam moram faceret, et matura divina officia audiret; respiciens ad episcopos, ut vicarius Christi Christianissime respondebat: Si meum est regimini insistere et id viri
null
5e455f03-64ce-4055-b6d6-9465c34a2c67
latin_170m_raw
null
None
None
None
constantis est nequaquam differre quod apte fieri valet; rectius mihi videtur facere quod debeo, quam quid faciendum sit audire ab alio. Memini vos saepe dixisse non auditores legis, sed factores justificari. Si autem ad consecrationem, ut dicitis, festinandum est, tanto cautius in opere Dei gressus meos convenit mihi firmare: quanto me arduae dignitati cognosco propinquare. Haec dicens, in eadem statione moratus, ubi primum occurrerant illi calamitosi, passibus immotis legem praefecerat illis. Hinc paululum procedens, venit ante illum quidam, dicens se expulsum esse patria omnino sine culpa. Quem rex per brachium apprehendens, super omnes circumstantes attraxit usque ad solium suum, ibique causam miseri cuidam principum suorum diligenter commendavit. Felix initium regnandi cernitur esse, ubi plus festinatur ad faciendam legem, quod ad benedicendum regem. Abundantius erat in rege studium miserationis quam desiderium consecrationis: per semitam justitiae incedebat, quando regium honorem petebat. Poterat dicere cum Psalmista: #Pes meus stetit in via recta.@# Firmavit se per gratiae bonum priusquam conscenderet judicialem thronum. Timebat praecipitari si non esset equus in altitudine regali. Satis erat laudabile inter nova gaudia, inter deliciosa regis ministeria, tot pauperum clamores audire, et eorum causas finire. Noluit negligere, quod cito potuit regere; renuit justitiam dilatare, quoniam illud erat regnare. Distulit suam benedictionem propter regium honorem, scriptum est enim: « Honor regis judicium diligit. » In cunctis rebus nil sic prodesse valebit, Sicut judicium regis ad officium. Ita rex in talibus causis, pro quibus maxime regia auctoritas interpellari solet, hoc est pro Ecclesiarum, viduarum, orphanorum defensione, ad reliqua regimina sibi ea die viam praeparavit. DE ITINERE REGIS PER REGNA. Omnia regis itinera, et in quibus locis summas festivitates Natalis Domini et Paschae annuatim celebraret, non nimis necessarium narrare putavi, excepto quod id dicendum est sicubi fuerat, si quid insigne et clarum acciderat. Si enim omnia observare vellem, ante me desererent vires quam materies. Ad gesta illius clarissima quanto ocius potero veniam, in quibus tantum gloriae eminet, ut de minoribus silere nemini fiat ingratum. Collecto regali comitatu, rex Chonradus primum per regionem Ribuariorum, usque ad locum qui dicitur Aquisgrani palatium pervenit, ubi publicus thronus regalis ab antiquis regibus, et a Carolo praecipue locatus, totius regni archisolium habetur. Quo sedens excellentissime rempublicam ordinavit, ibique publice placito et generali concilio habito, divina et humana jura utiliter distribuebat: fama ejus vires de virtutibus sumpsit: hodie quam heri pro tenore pacis praestantior, pro benevolentiae gratia charior, pro regali comitatu honoratior habitus est omnibus. Quanquam enim litteras ignoraret, tamen omnem clerum, cum amabiliter et liberaliter palam, tum convenienti disciplina secreto prudenter instituit. Militum vero animos in hoc multum attraxit, quod antiqua beneficia parentum nemini posterorum auferri sustinuit. Praeterea in donariis frequentibus, quibus eos fortia audere coegit sui similem in toto mundo non posse reperiri aestimaverunt. Suspiciosum est relatu, quam munificus fuit, quam jucundus, quam constantis animi, quantum imperterriti, bonis omnibus blandus, malis severus, in cives benignus, in hostes acerbus, in rebus agendis efficax, quam maximo usui foret regno infatigabilis erat: in brevi tantum proficiens ut nemo dubitaret, post Caroli Magni tempora, aliquem regali sede digniorem non vixisse; unde exstat proverbium: Sella Chuonradi habet ascensoria Caroli. De hoc proverbio quidam de nostris in libello quem Gallinarium vocavit, satyra quarta protulit hunc versum: Chuonradus Caroli premit ascensoria regis Talibus indiciis nomen seu gloria regis. Gentium regiones transcendit, marinos fluctus transnatavit, passim divulgabatur virtus quae in exhausto vigore semper emanabat. Reversus rex de Ribuariis ad Saxoniam venit, ibi legem crudelissimam Saxonum, secundum voluntatem eorum, constanti auctoritate roboravit. Deinde a barbaris qui Saxoniam attingunt tributa exigens, omne debitum fiscale recepit. Inde Bajoariam et orientalem Franciam pertransiens, ad Alemanniam pervenit. Quo transitu, regna pacis foedere et regia tuitione firmissime cingebat. QUALITER REX CUM ITALIS PLACITAVIT. Anno primo regni sui Chuonradus rex diem sanctum Pentecostes in Constantia civitate celebravit; ibi archiepiscopus Mediolanensis Heribertus cum caeteris optimatibus Italicis regi occurrebat; et effectus est suis, fidemque sibi fecit per sacramentorum et obsidum pignus, ut quando veniret cum exercitu ad subjiciendum Italiam, ipse eum reciperet
null
6a099edb-69e5-4094-8262-c17db76f1bd1
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et cum omnibus suis ad dominum et regem publice laudaret, statimque coronaret. Similiter reliqui Longobardi fecerant propter Ticinenses, qui et alio nomine Papienses vocantur, quorum legati aderant cum muneribus et amicis, molientes ut regem pro offensione civium placarent, quanquam id adipisci a rege juxta votum suum nullo modo valerent. In qua autem re offenderint, breviter absolvam. Erat in civitate Papiensi palatium a Theoderico rege quondam miro opere conditum, ac postea ab imperatore Ottone tertio nimis adornatum. Cognito autem obitu imperatoris Heinrici antecessoris Chuonradi regis, ut mos est hominum semper in novis rebus intemperanter se habere, statim Papienses inconsulto ad imbellem aulam ruentes, Ausibus illicitis fregerunt moenia regis. totumque palatium usque ad imum fundamenti lapidem eruebant, ne quisquam regum ulterius infra civitatem illam palatium ponere decrevisset. Ex qua audacia diu magna controversia inter regem et Papienses habita est. Dicebant Papienses: Quem offendimus? imperatori nostro fidem et honorem usque ad terminum vitae suae servavimus; quo defuncto, cum nullum regem haberemus, regis nostri domum destruxisse non jure accusabimur. E contrario rex: Scio, inquit, quod domum regis vestri non destruxistis, cum eo tempore nullum haberetis; sed domum regalem scidisse non valetis inficiari. Si rex periit, regnum remansit, sicut navis remanet cujus gubernator cadit; aedes publicae fuerant, non privatae juris erant, alieni non vestri. Alienarum autem rerum invasores regi sunt obnoxii. Ergo vos alienae rei invasores fuistis, igitur regi obnoxii estis. Hujuscemodi verbis pluribus instanter objectis legati frustra tentatam pacem relinquentes abierunt. Reliqui vero Italici amplissimis donis a rege honorati in pace dimissi sunt. Rex vero bene ordinato regno Sueviae ad castrum Turcicum perrexit ibique quosdam Italicos, qui ad Constantiam non venerant, ad dominium suum recepit. Inde post paucos dies ad Basileam civitatem pervenit. QUOD REX CHUONRADUS BASILEAE EPISCOPUM CONSTITUIT. Basilea civitas sita est in quodam triviali confinio, id est, Burgundiae, Alemanniae et Franciae: ipsa vero civitas ad Burgundiam pertinet. Hanc civitatem invenit rex vacuatam episcopo, cujus provisor Adalbero ante tres menses quam rex veniret, migravit a saeculo. Ibi Simoniaca haeresi subito apparuit, et cito evanuit: nam dum rex et regina a quodam clerico nobili viro, nomine Udalrico, qui ibi tunc episcopus effectus est, immensam pecuniam pro episcopatu susciperent. Postea rex poenitentia motus, voto se obligavit pro aliquo episcopatu vel abbatia nullam pecuniam amplius accipere, in quo voto pene bene permansit; sed filius ejus tertius, Heinricus, qui postea rex et Augustus effectus est, optime et sine scrupulo patrium votum expiavit; quia in omni vita sua pro omnibus dignitatibus ecclesiasticis unius oboli pretium non dicitur adhuc accepisse. Rex vero Chuonradus colloquio regali habito Basileae, et terminis Burgundiae ultra voluntatem Rudolphi ejusdem Burgundiae regis diligenter praeoccupatis, per Rhenum usque Saxoniam pervenit. Quare autem Rudolphi regis meminerim breviter dicam. Iste Rudolphus rex Burgundiae in senectute sua regnum molliter tractaret, maximam invidiam apud principes regni sui comparans, secundum Heinricum imperatorem, filium sororis suae in regnum invitavit, eumque post vitam suam regem Burgundiae designavit, et principes regni jurare sibi fecit. Ad quam rem cemmendandam imperator Heinricus infinitam pecuniam saepe et saepissime consumpsit, sed defuncto imperatore Heinrico, Rudolphus rex promissa sua irrita fieri voluit. Chuonradus autem rex magis augere quam minuere regnum intentus, antecessoris sui labores metere volens, Basileam sibi subjugavit, ut animadverteret, an rex Rudolphus promissa attenderet. Quos postea Gisela regina, filia sororis ipsius regis Rudolphi, bene pacificavit. DE BOLISLAO DUCE SCLAVORUM. Eodem anno, quem supra notavimus, Bolislaus Sclavigena, dux Bolonorum insignia regalia et regium nomen in injuriam regis Chuonradi sibi aptavit: cujus temeritatem cito mors exinanivit. Filius autem Misico similiter rebellis fratrem suum Ottonem, quoniam regis partibus favebat, in Ruhniam provinciam pepulit. Qualiter vero ejusdem Misiconis protervitatem et cujusdam Udalrici ducis Bohemiae perfidiam rex Chuonradus postea compesceret, in loco suo dicam. DE INIMICITIA INTER REGEM ET ERNESTUM DUCEM. Eodem tempore, hoste pacis diabolo suadente, Ernestus dux Alemanniae, Chuno dux Franciae, Fridericus dux Lotharingorum, cum aliis plerisque contra regem Chuonradum consenserunt, et multa molientes, multas munitiones incassum praeparantes, nihil nisi calamitatem futuram assecuti sunt: Quos omnes rex Chuonradus parvipendens, iter suum in Italiam cum copiis destinavit
null
5962a66e-b9e7-40ac-bbef-d8ad0e46aaa7
latin_170m_raw
null
None
None
None
. Sed dux Ernestus humiliter iter ejus prosecutus usque Augustam Vindelicam, interventu matris suae reginae et fratris sui Heinrici adhuc parvuli aliorumque principum, multum renuente rege, vix in gratiam ejus receptus est. QUOD REX CUM EXERCITU IN ITALIAM REDIIT. Anno incarnationis Christi 1026, Chuonradus rex consilio et petitione principum regni filium suum Heinricum puerum regem post se designavit, illumque Brunoni Augustensis Ecclesiae episcopo in tutelam commendavit; et supra dictis hostibus suis insidias per filium, et caeteros fideles suos diligenter opponens, ipse cum exercitu copioso Italiam petere coepit; in qua expeditione, supra dictus Ernestus dux Alemanniae, aliquantulum regi militans Campidonensem abbatiam, licet contra fas et jus esset, liberam rem nisi liberaliter servire, in beneficium accepit a rege, et ad tutandam patriam honorifice remissus est. QUOD REX PAPIENSES AFFLIXERIT. Rex ingressus Italiam per Veronam inter Mediolanum et Papiam, Vercellas venit, ibique sanctum Pascha celebravit. In ipsis diebus paschalibus Leo ejusdem civitatis antistes, vir multum sapiens, mundum cum pace reliquit, cui Hardericus Mediolanensis canonicus successit. Rex vero jam totam pene Italiam planam suae ditioni subjugavit: Papiensem urbem, quoniam valde populosa fuit, subito capere non potuit; ipsos Papienses in gratiam recipere noluit, quia palatium quod dexstruxerant in loco ubi prius fuerat reaedificare adhuc renuebant, sed defensores eorum Adelbertum marchionem et Wilhelmum, et caeteros principes in iisdem terminis mirabiliter opprimere coepit; castrum eorum nomine Urbam desolavit, et plura alia castella et munitiones firmissimas dissipavit. Ea tempestate grande malum factum est in Italia, propter contentiones Papiensium: multae eorum Ecclesiae, in circuitu cum ipsis castellis incensae sunt, et populus, qui illuc confugerat, igne et gladio periit; agri vastati sunt, vineae truncabantur; exitum et introitum rex prohibebat, navigium abstulit, mercimonia vetuit, et ita per biennium omnes Ticinenses afflixit, donec omnia, quae praecepit, omni dilatione postposita compleverant. DE SEDITIONE QUAE RAVENNAE FACTA EST. Eodem tempore rex Chuonradus Ravennam intravit, et cum magna potestate ibi regnavit. Quadam die miseri Ravennates litem cum exercitu regis commovebant, et in multitudine sua confisi, exercitum de civitate expellere conati sunt, et per cujusdam portae angustias eos qui foris erant prohibebant interioribus succurrere. Excito tumultu bellum undique coepit ingravescere. Quidam in domibus hospites suas aggressi sunt; alii in plateis pugnabant, alii portas obsidebant, plures de muris, multi de turribus altis ignavum praelium cum saxis et sudibus commiserunt. E contra Teutonici armis et ingenio reluctantes, factis agminibus ante et retro, Ravennates circumdabant; et saevientibus gladiis viam ad invicem facientes, eos qui fuerant medii, mortuos aut sauciatos, vel fugientes reliquerunt. Quidam comes nomine Eppo, optimus miles de Bajoaria, cum Panone civitatem exiens, eos qui pontem superstabant subjugavit, et plurimi eorum per illum solum de ponte praecipitati, in aqua necati sunt. Rex vero Chuonradus, sicut erat in cubiculo, hanc seditionem intelligens, arma corripit, equum poscit, et egressus atrium uti vidit Ravennates bello victos ad Ecclesias confugere, et undique latibula quaerere, misertus eorum, quoniam ex utraque parte sui erant, exercitum de persecutione civium revocavit, et ipse in palatium se recepit. Mane autem facto Ravennates qui remanserant, in cilicio et nudis pedibus atque exortis gladiis, ut lex eorum praecipit, victis civibus, ante regem venientes, sicut ipse praecepit, omnibus modis satisfaciebant. Ibi rex Chuonradus maximam munificentiam in quemdam sauciatum Teutonicum more solito ostendit, cui pes cum magna parte supra talum in pugna penitus abscindebatur, cujus ocreas de corio factas rex afferri praecipiens utramque nummis jussit impleri, et supra grabatum sauciati militis juxta illum poni. REX PROPTER CALOREM IN MONTANA SECESSIT. Eo tempore maximus calor Italiam vexabat, ita ut animalia multa et hominum multitudo inde periclitarentur. Rex vero Chuonradus nemini cedens, nisi soli Deo et caloribus aestuis, ultra Atim fluvium propter opaca loca et aeris temperiem in montana secessit, ibique ab archiepiscopo Mediolanensi per duos menses et amplius regalem victum sumptuose habuit. Hinc decedens tempore automnali, Italiam planam iterum peragrans, habitis consiliis, et regalibus colloquiis in opportunis locis, atque rebelles in vincula mittens, regnum pacificavit, et sic pertransiens usque ad confinium Italiae et Burgundiae pervenit. QUOD LEGATI RUDOLPHI REGIS AD CHUONRADUM REGEM IN ITALIAM VENERUNT.
null
0c35db81-c4ad-42c3-b961-2a0eddbc23d4
latin_170m_raw
null
None
None
None
Inchoante anno nativitatis Christi 1027, rex Chuonradus in Ipo regia civitate Natalem Domini celebravit: illuc Rudolphi regis Burgundiae legati venerunt promittentes illum Romam venturum ad electionem et consecrationem imperatoriam regis Chuonradi: quod rex gratanter accepit, et remissis legatis cum muneribus, ipse Padum transiens ad Romam tendere coepit. Veniens ad Lucam civitatem, invenit eam sibi adversam cum Reginhero marchione. Ibi rex paululum moratus post paucos dies civitatem et marchionem in deditionem acceperat, omnemque Tusciam sibi breviter subjugavit, sicque triumphando Romanam visitat arcem. QUOD REX CHUONRADUS ROMAE IMPERATOR EST EFFECTUS. Igitur rex Chuonradus Romam ingressus eodem anno, ut supra, id est, a Nativitate Salvatoris 1027, indictione decima, a papa Joanne et universis Romanis regio honore mirifice receptus est: et in die sancto Paschae, qui eo anno VII Kal. Aprilis terminabatur, a Romanis ad imperatorem electus, imperialem benedictionem a papa suscepit, Caesar et Augustus Romano nomine dictus. Quin etiam regina Gisela imperatricis consecrationem et nomen ibidem accepit. His itaque peractis, in duorum regum praesentia Rudolphi regis Burgundiae, et Cnutonis regis Anglorum, divino officio finito, imperator duorum regum medius ad cubiculum suum honorifice ductus est. In ipsis diebus paschalibus inter Romanos et Teutonicos pro vili causa orta est seditio magna. Contendebant duo pro corio bovis: cumque se invicem pugnis caedere coepissent, totus exercitus imperatoris commotus est: et armati equites et pedites, ex utroque parte convenerunt, ibi interfectus est ex nostra parte quidam juvenis nomine Berrengarius, filius Lutoldi comitis de Alemannia, multum nobilis et bellicosus nimis. Romani diu resistentes ad extremum victi fugerunt, et innumerabiles ex illis perierunt. Imperator vero praedictum juvenem, quoniam sibi dilectus et familiaris fuerat, juxta tumulum Caesaris Ottonis sepeliri praecepit. Postera die Romani, qui seditionem commoverant, ante imperatorem venientes, nudatis pedibus, liberi cum nudis gladiis, servi cum torquibus vimineis circa collum, quasi ad suspensionem praeparati, ut imperator jussit, satisfaciebant. QUOD IMPERATOR IN APULIAM VENIT. Facta igitur pace inter Romanos et Teutonicos imperator in Apuliam processit, et Beneventanum et Capuam, ac reliquas civitates illius regionis seu vi sive voluntaria deditione sibi subjugavit; et Normannis, qui de patria sua, nescio qua necessitate compulsi, in Apuliam confluxerant, ibi habitare licentiam dedit; et ad defendendos terminos regni adversus Graecorum versutias, eos principibus suis coadunavit. Cunctis rebus rite et prospere sibi cedentibus, imperator reversus, praeteriens Romam, iterum Italiam pertransiit. DE TYRANNO THASSELGARO. Eo tempore erat in Italia quidam tyrannus Thasselgart dictus, qui sub tempore Heinrici imperatoris multa facinora commisit in regno: sed per marinos recessus et alias munitiones, quos habuit ultra modum tutas, Caesaris Heinrici persecutionem evaserat. Erat enim nobilis genere, despicabilis in persona, turpis in moribus, magnus praedator ecclesiarum et viduarum. Hunc imperator Chuonradus diligentissime insequebatur, et insidias sibi ante et retro omnibus modis opposuit. Qui dum a quodam suo castro fugere vellet in aliud, a militibus Caesaris captus est. Quod dum audiret imperator, cum magna festinantia properabat, ita ut fere centum milliaria Latina intra diem et noctem pertransiret: cogitabat enim, ut more solito, iterum evaderet. Veniente vero imperatore, praesentatus est illi ipse tyrannus. Quem cum videret, fertur dixisse imperator: Nonne es hic ille leo, qui devoravit bestias Italiae? Per sanctam crucem Domini, talis leo non comedet amplius de pane meo: et hoc dicens, statim cunctis principibus regni adjudicantibus, praecipit illum in patibulum suspendi. Quo suspenso, per omnem illam provinciam pax et securitas, diu latentes simul emerserunt. DE CONJURATIONE QUORUMDAM TEUTONICORUM. Interea morante in Italia imperatore apud Teutonicos, magna invidia, multa consilia, multae factiones adversus imperatorem incassum eruperant. Ut enim a minoribus incipiam et ad majores perveniam, quidam comes in Suevia, Wolff nominatus, dives in praediis, potens in armis, et Bruno episcopus Augustensis, invicem confligentes multa mala in praediis et incendiis fecerunt in regno. Ad extremum praedictus comes ipsam Augustam irrumpens, aerarium episcopi despoliavit, et totam civitatem vastavit; quod postea, cogente imperatore, totum restituit, et episcopo emendavit. Chuno dux Wormatiensis, patruelis imperatoris, nec fidus imperatori, nec tamen multum noxius illi, interim quietus manebat. Fridericus dux Lotharingorum,
null
3e286fc3-cabe-43da-b2a8-6191e0dd7f0c
latin_170m_raw
null
None
None
None
vitricus praedicti Chunonis imperatori inimicando morte propria praeventus est. Ernestus dux Alemanniae, privignus imperatoris Chuonradi, nuper ab eo beneficiis et muneribus sublimatus, discedens iterum, instigante diabolo, rebellionem moliebatur; et consilio quorumdam militum suorum, Alsatiam provinciam vastavit, et castella Hugonis comitis, qui erat consanguineus imperatoris, desolavit. Deinde magno exercitu juvenum collecto, Burgundiam invasit: et ultra castrum Solodurum, quamdam insulam aggere et vallo firmare coepit; sed Rudolphus rex Burgundionum veritus hostem imperatoris recipere, ab incepto illum prohibuit. Inde reversus supra Turicum quoddam castrum munivit, et Augiensem ecclesiam nec non abbatiam S. Galli nimium distrahendo, non mediocre damnum patriae intulit: sic posthabita lege et justitia usque ad imperatoris reditum iniquis conatibus insistebat. UBI DUX ERNESTUS SE DENUO REDDIDIT. Pace per totam Italiam confirmata, imperator Chuonradus prospero reditu in Alemanniam venit; et in Augusta Vindelica colloquium familiare cum suis fidelibus tenens, de proditoribus patriae tractare coepit; inde ad oppidum quod Ulma vocatur veniens, colloquium publice condictum illic habuit. Huc dux Ernestus non voto supplice venit, confisus militum multitudine, quos optimos habuit, ut vel secundum libitum cum Caesare se pacaret, vel inde per potestatem rediret; et habito colloquio cum suis, primum monuit eos fidei sacramentaliter promissae; dehinc hortabatur eos ne illum desererent, ne honorem suum perderent, non decere eos immemores fore, in historiis patrum, semper Alemannos bonae fidei et stabilitatis in dominos testimonium habere; et sibi fidi forent, illis praemia posteris eorum gloriam et honorem esse futurum. Talia dicenti duo comites, Fridericus et Anselmus pro caeteris respondebant hoc modo: Nolumus inficiari quin vobis firmiter promitteremus contra omnes, praeter eum qui nos vobis dedit: si servi essemus regis et imperatoris nostri, et ab eo juri vestro mancipati, non nobis liceret a vobis separari. Nunc vero cum liberi simul et libertatis nostrae summum defensorem, interea regem et imperatorem nostrum habeamus, ubi illum deserimus, libertatem amittimus, quam nemo bonus, ut ait quidam, nisi cum vita simul amittit. Quod cum ita sit, quidquid honesti et justi a nobis requiritis, in hoc parere volumus vobis: si autem contra hoc vultis, illuc revertemur liberaliter, unde ad vos venimus conditionaliter. His auditis, dux, cum se intellexisset a suis dimitti, sine omni pactione imperatori sese reddit: quem Caesar in Saxoniam exsulari fecit super quamdam rupem quae Gibichenstein dicitur, ut ubi castigatus a rebellione ulterius desineret. QUOD REX BURGUNDIAE IMPERATORI OCCURREBAT BASILEAE. Imperator pertransiens Alemanniam, cunctos qui sibi rebelles fuerant, in deditionem recepit, et munitionem eorum dejecit; et perveniens usque ad Basileam, Rudolphum regem Burgundiae alloquitur, qui illic sibi occurrebat, extra urbem, juxta vicum qui Mitthena dicitur: et habito familiari colloquio, imperator regem secum duxit in urbem. Confirmata inter eos pace, Gisela imperatrice haec omnia meditante, regnoque Burgundiae imperatori tradito, eodem pacto quemadmodum prius antecessori suo Heinrico imperatori datum fuerat; rex iterum donis ampliatus cum suis reversus est in Burgundiam: imperator vero descendens per Rhenum in Franciam venit, ibique dux Chuono, patruelis ejus, prius rebellis, se reddidit: quem imperator in liberis custodiis aliquantulum castigavit, destructisque munitionibus suis, quas optimas habuit, in gratiam illum recepit, totumque in honorem suum sibi restituit. Paulo post Adalbero dux Histrianorum, sive Carintanorum, reus majestatis, victus ab imperatore, cum filiis suis exsulatus est, et ducatum ejus iste Chuono ab imperatore suscepit: quem ducatum pater ejusdem Chuononis dudum habuisse perhibetur. Ita dux Chuono fidus et bene militans imperatori et filio suo Heinrico regi, quousque vixerit, permansit. DE LEGATIONE EPISCOPI ARGENTINENSIS. Eodem tempore Werinharius Argentinae civitatis episcopus, ab imperatore legatus Constantinopolim mittitur. Qui dum causa orationis Hierosolymam pergere se fingeret, ut putavimus, judicio Domini, quem fallere nemo valebit, mirabiliter prohibitus est. Nam dum magnum comitatum hominum, majorem quoque mutorum animalium, equorum, boum, ovium, porcorum, multasque delicias saeculares ultra modum secum educeret, perveniens in Ungariam, a rege Stephano contradicta est sibi via, quod eo tempore nulli aratorum accidit. Inde reversus per Bajoariam cum omni comitatu suo pergens Italiam intravit; et multum circa fines Veronae moratus, tandem cum maximo labore per Venetiam mare Adriaticum ingressus
null
35efa2cd-7b90-4e6c-b020-0d0bef49effe
latin_170m_raw
null
None
None
None
, navigio calamitoso Constantinopolim pervenit: cumque ab imperatore Graecorum honorifice susceptus esset, secumque satis familiariter conversaretur, desiderare coepit ut imperatoris auxilio Hierosolymam adiret: quo desiderio, semper aliqua re interdicente, nunquam potiri invaluit. Sequenti vero tempore obiit, et sepultus est in eadem urbe, et episcopatum ejus Wilhelmus Argentinensis canonicus suscepit. Legationis tamen causam postea imperator Graecorum aureis litteris imperatori Chuonrado rescripsit. QUOD IMPERATOR FILIUM SUUM HENRICUM REGEM CONSECRARI FECIT. Anno Domini 1028, indictione XI, imperator Chuonradus filium suum Heinricum magni ingenii et bonae indolis puerum aetate XI annorum, principibus regni cum tota multitudine populi id probantibus, a Peligrino archiepiscopo Coloniensi in regalem apicem apud Aquisgrani palatium sublimari fecerat. Tunc in principali Dominica Paschae consecratus et coronatus, paschalem laetitiam triplicavit. Nam dum in superioribus annis duas coronas, id est, patris et matris suae mundus veneraretur, nunc tertia addita, Spes pacis, quam rex cum Caesare fecit: praesertim cum is coronatus esset, cujus aetas via diuturna satis digna fuerat. Deinde diversa regna peragrantes, Caesar per se rex sub tutore et actore Augustensi episcopo Brunone cunctos rebelles domabant et foedera pacis ubique feliciter firmabant. DE OBITU EPISCOPI AUGUSTENSIS. Anno sequenti imperator in Bajoaria Ratisponae Pascha celebravit: ibi Bruno episcopus Augustensis defunctus est, cujus corpus imperatrix prosecuta, cum filio Heinrico rege ad Augustam sedem suam honorifice sepeliri fecerunt. Nobilis valde fuit ipse episcopus runo. Nam dum esset frater Heinrici imperatoris, filius erat marterterae Giselae imperatricis; soror vero ejusdem episcopi, nupta Stephano regi Ungarorum, causa fuit Christianitatis, primum in gente Pannonica. Episcopatum vero Augustensem Eberhardus suscepit. QUALITER DUX ERNESTUS DUCATUM ACCEPIT ET STATIM AMISIT. Anno Domini 1030, imperator Chuonradus apud Ingelnheym Pascha celebravit. Ibi Ernestus supra memoratus dux Alemanniae, a custodia solutus, ducatum recepit, eo tenore, ut Wehelonem militem suum, qui multis factionibus turbaverat, quasi hostem reipublicae cum omnibus suis persequeretur, idque se facturum cum sacramento confirmaret. Quod cum rex facere nollet, hostis publicus imperatoris dijudicatus est, et penitus ducatu amisso cum paucis inde recessit. Imperator vero ducatum Alemanniae Hermanno juniori, fratri ejusdem Ernesti dedit, eumque Warmanno Constantiensi episcopo commendavit. Imperator vero communi consilio omnium principum regni eumdem Ernestum et cunctos justitiae et paci reluctantes ab episcopis excommunicari fecit, eorumque res publicari jussit. Ipsa imperatrix Gisela (quod dictu est mirabile), sed actu laudabile, filium inconsultum sapienti marito postponens, publicam fidem dedit omnibus, quidquid illi accidisset, nullam ultionem, neque malum animum pro hac re se reddituram fore. QUOD IMPERATOR SUPER UNGAROS CUM EXERCITU VENIT. Eodem tempore multae dissentiones inter gentem Pannonicam et Bojoarios, culpa tamen Bajoariorum factae sunt, ita ut Stephanus rex Ungarorum multas incursiones et praedas in regno Noricorum, id est, Bajoariorum faceret; unde commotus imperator Chuonradus cum grandi exercitu super Ungaros venit. Rex autem Stephanus minime sufficiens adversus imperatorem, orationibus et jejuniis in universo regno suo indictis, praesidium Domini tantummodo flagitabat. Imperator tam munitum regnum fluviis et silvis intrare non valens, multis tamen praedationibus, incendiis circa terminos regni injuriam suam satis ulciscens, reversus est, volens tempore opportuniori coepta sua peragere. Sed filius suus rex Heinricus adhuc puerulus Eigelberto Frisingensi episcopo creditus, legatione Stephani regis pacem rogantis accepta, juste et sapienter agens, qui regem injuste injuriatum, ultro petentem gratiam recepit in amicitiam. QUOD DUX ERNESTUS AUXILIUM PETIIT AB ODONE COMITE. Interea dum haec agerentur, praefatus Ernestus ducatus dignitate privatus, multa cogitans, multa moliens, qualiter imperatori resisteret magnos labores in vanum consumpsit. Qui assumpto Vuelhone milite suo cum aliis paucis perrexit in Franciam Latinam ad Odonem comitem propinquum suum; nam mater Odonis et mater Giselae imperatricis fuerant sorores. A quo dum consilium et auxilium peteret, sive, nollet, sive non auderet, nil solatii contra imperatorem sibi dedit. QUALITER DUX ERNESTUS PERIIT. Dux vero Ernestus reversus iterum in Alemanniam venit, ibique in quadam eremo, quae Nigra Silva dicitur, in locis tutissimis moratus, praeda miserabili per aliquod tempus vivebat. Ad extremum dum a militia Caesaris undique coarctaretur, quidam, qui imperatori favebant, equos quos dux et omnes sui optimos habebant, per insidias in pascuis exceperunt. Dux vero, perditis equis in quibus confidebat, nil pensi plus
null
447fe3e2-a701-4905-8afe-f728bdaff726
latin_170m_raw
null
None
None
None
habens, in tanta perturbatione quid ageret dubitabat; collectis tamen undique qualibuscunque equis quos habere poterat, cum omnibus quos tunc habuit, egressus est silva, secum deliberans melius esse honeste mori, quam turpiter vivere. Cumque pervenissent in saltus silvarum ad illam regionem Alemanniae quae Bara dicitur, viderunt castra deserta, quae priori nocte hostes occupaverant: confestim perceperunt sibi insidias parari. Nam Manegoldus comes, miles imperatoris, de Augensi abbatia magnum beneficium habens ab imperatore, et Warmanno Constantiensi episcopo, qui tunc vice ducis Heremanni Alemanniam gubernabat, praesidio locatus fuerat, ne dux Ernestus praedas aut incendia faceret in regione. Statim dux Ernestus et assecutores sui nimium alacres effecti sunt, existimantes injurias suas cito ulturos fore in hostibus; arreptoque itinere, suos insecutores insequi coeperunt. Eadem intentione Manegoldus comes, et qui cum illo fuerant, huc et illuc progredientes itinera ducis diligenter observabant. Hac occasione utrinque collata, ita conjuncti sunt, ut se invicem videre et affari possent. Erant autem ex parte Manegoldi multo plures milites quam de parte ducis. Nec mora, congressi pugnabant acriter omnes ex parte ducis, ira, ferocitate, audacia incitati; ex altera parte pro gloria, pro remuneratione adducti. Hi, qui cum duce fuerant, cum nihil de vita cogitarent, omnes ad interitum properabant. Dux vero cum nemini parceret, in hoc praelio, neminem sibi parcentem invenit, et a plurimis vulneratus, postremo interfectus, occubuit. Ibi cecidit Wecilo [ #al.@# Wehelo] comes, miles ducis, cujus causa haec omnia acciderant: Adelbertus et Iwerin nobiles viri et alii multi interfecti sunt ibi. Ex altera parte ipse Manegoldus comes, auctor hujus congressionis, cecidit, et alii plures secum. Corpus Ernesti ducis in Constantiam delatum, prius accepta indulgentia a potestate episcopali, pro excommunicatione, in ecclesia S. Mariae sepultum est. Corpus Manegoldi in Augia subterratum est. Accidit hoc bellum semper miserabile multum, XV Kal. Septemb. Hoc cum nuntiatum esset imperatori, fertur dixisse: Raro canes rabidi feturam multiplicabunt. RUDOLPHUS REX BURGUNDIAE OBIIT, ET ODO [ #al.@# UDO] REGNUM EJUS INVASIT. Anno Domini 1032, Rudolphus rex Burgundiae, avunculus Giselae imperatricis, obiit in pace; cujus regnum comes Odo [ #al.@# Udo] Francigena, filius sororis suae invasit, et quaedam castra munitissima sive civitates, seu dolo, seu bello ceperat: nec se regem ausus est facere, nec tamen regnum voluit dimittere. Referebat quidam illum dixisse saepe, quod nunquam rex fieri, sed tamen semper magister esse regis vellet. Eo modo magnam partem Burgundiae distraxit, licet regnum Burgundiae Chuonrado imperatori et filio ejus Heinrico regi, a Rodulpho rege, postquam ipse superstes non esset, per jusjurandum confirmatum esset. Sed dum Odo comes haec in Burgundia faceret, Chuonradus imperator in Sclavonia cum armis fecerat. Quid ibi ageret, vel qualiter postea Odonem repulisset de Burgundia, consequenter dicam. Supra dictus Bolislaus dux Bolanorum mortuus, reliquit duos filios, Misiconem et Ottonem. Misico dum fratrem suum Ottonem persequeretur, expulerat eum in Russiam. Dum ibi aliquantum tempus miserabiliter viveret, coepit rogare gratiam imperatoris Chuonradi, ut ipso imperante et juvante restitueretur patriae suae. Quod dum imperator facere vellet, decrevit ut ipse cum copiis ex una parte ex altera frater Otto Misiconem aggrederentur. Hunc impetum Misico ferre non valens fugit in Boemiam ad Udalricum ducem, cui tunc temporis imperator iratus fuerat. Sed ille ut sic placaret imperatorem voluit sibi reddere Misiconem: quod pactum sceleratum renuit Caesar, dicens se nolle inimicum emere ab inimico. Otto restitutus patriae, et dux factus a Caesare, dum post aliquod tempus minus caute ageret, a quodam familiari suo clam interfectus est. Tunc Misico omnibus modis quaerebat gratiam imperatricis Giselae et reliquorum principum, ut mereretur redire ad gratiam imperatoris. Caesar misericordia motus dedit sibi veniam, et divisa provincia Bolanorum in tres partes, Misiconem fecit tetrarcham, reliquas duas duobus aliis commendavit; sic imminuta potestate minor facta est temeritas. Defuncto Misicone Casimirus filius ejus fideliter serviebat hoc usque imperatoribus nostris. QUOD IMPERATOR CUM FILIO SUO HENRICO BURGUNDIAM ADIIT. Anno Domini 1033, imperator Chuonradus cum filio suo rege Heinrico Natalem Domini in Argentina civitate celebravit, inde collecto exercitu per Solodorum Burgundiam
null
b0d584e0-90e1-4d02-8727-ce43f325089a
latin_170m_raw
null
None
None
None
intravit, et veniens ad Paterniacum monasterium in Purificatione sanctae Mariae, a majoribus et minoribus regni, ad regendam Burgundiam electus est, et in ipsa die pro rege coronatus est: deinde quaedam castella quae Odo invaserat, obsedit; sed propter nimiam asperitatem hiemis, quae tunc fecerat, valde impediebatur. De qua nimietate frigoris quidam de nostris centenos versus fecit, quos imperatori praesentavit, in quibus tam mirandae res dicuntur, quod equi in castris circa castellum Murat, si pedes infixissent terrae per teporem dici aliquid moliti, per noctem ita gelati constringerentur, ut nequaquam, nisi securibus et sudibus de terra in circuitu gelata evelli potuissent. Quidam vero, qui non habuit adjutorium equum proprium ita haerentem interfecit, et corium de cruribus sursum abstulit, reliquum terrae gelatae infixum dimisit. Homines quoque multum confundebantur hoc algore: erat enim una facies juvenum et senum: omnes erant die et nocte cani et barbati propter horridum rigorem glaciei, licet plures juvenes et imberbes fuissent ibi; et tamen: Vix haec causa fuit, quod Caesar bella reliqui Imperator reversus ad Turcicum castrum pervenit; ibi plures Burgundiorum, regina Burgundiae, jam vidua, et comes Hupertus, et alii, propter insidias Odonis in Burgundia ad imperatorem venire nequiverunt, per Italiam pergentes occurrebant sibi: et effecti sui, fide promissa per sacramentum sibi et filio suo Heinrico regi, mirifice donati redierunt. QUOD IMPERATOR SUPER ODONEM CUM EXERCITU VENIT. Ejusdem anni aestate imperator cum exercitu suo super Odonem comitem in Gallias Francorum venit, dicens, si Odo in Burgundia res alienas injuste quaereret, de suo proprio juvante Deo, aliquid perdere deberet. Tunc in regno Heinrici regis Francorum, in praediis tamen et beneficiis Odonis tantas devastationes et incendia fecit imperator, ut ipse Odo necessitate compulsus humiliter veniens, quaereret veniam, promittens Burgundiam dimittere; et secundum jussionem illius satisfacere. Sic imperator cum suo honore, et Odonis damno reversus est. QUALITER IMPERATOR ODONEM EXPULIT DE BURGUNDIA. Anno Domini 1034, imperator in Bajoaria Ratisbonae sanctum Pascha celebravit. Hujus anni aestate dum Odo praefatus promissa non attenderet, sed adhuc quamdam partem Burgundiae, quam injuste invaserat, obtineret, imperator Chuonradus expeditis Teutonicis et Italis Burgundiam acute adiit: Teutones ex una parte, ex altera archiepiscopus Mediolanensis Heribertus et caeteri Italici, ductii Huperti comitis de Burgundia, usque Rhodanum fluvium convenerunt. Augustus veniens ad Genevensem civitatem, Geroldum principem regionis illius, et archiepiscopum Lugdunensem atque alios quam plures subegit: et reversus castrum Murat cum fortissimis militibus, Odonis munitum obsidens, vi cepit, et quos intus invenerat, captivos duxit. Caeteri fautores Odonis hoc audientes, solo timore Caesaris fugerunt: quos persecutus Caesar omnino exterminavit de regno, et acceptis de principibus Burgundiae multis obsidibus, rediit per Alsatiam ad imperatricem. Nam dum ille in Burgundiam pergeret, imperatrix secuta est eum usque Basileam. Inde reversa ad Argentinam civitatem, exspectavit reditum imperatoris. Eo tempore filia imperatoris Chuonradi et Giselae imperatricis Mathilda nimiae formositatis, puella Heinrico regi Francorum desponsata, obiit Wormatiae, ibique sepulta est. QUOD REX HEINRICUS SCLAVOS SUBJUGAVIT. Interea dum haec, quae superius dicta sunt, imperator in Burgundia faceret, filius suus Heinricus rex, licet in puerilibus annis, non segnius reipublicae consuluit in Boemia, et in caeteris regionibus Sclavorum: ubi et Udalricum ducem Boemiae, et reliquos quam plures Caesari adversantes, strenue subjugavit, et redeunti patri occurrens, de duplici victoria duplex gaudium populis effecerat. Deinde collectis copiis de Saxonia super eos qui Luttizi [ #al.,@# Lintizi] vocantur, quique olim semi-Christiani, nunc per apostaticam nequitiam omnino sunt pagani, imperator venit: ibique conflictum implacabilem mirabiliter diremit. Inter Saxones enim et paganos fiebant ea tempestate multae dissensiones et incursiones: cumque Caesar veniret, coepit quaerere ex qua parte pax, quae diu inviolata inter eos fuerat, prius corrumperetur. Dicebant pagani a Saxonibus pacem primitus confundi, id per duellum, si Caesar praeciperet, probari. Econtra Saxones ad refellendos paganos similiter singulare certamen, quamvis injuste contenderent, imperatori spondebant. Imperator consulentibus principibus suis, licet non satis caute ageret, hanc rem duello dijudicari inter eos permisit. Statim duo pugiles congressi sunt, uterque a suis electus; Christianus in sola fide, quae sine operibus justitiae mortua est
null
0934d09b-090e-483d-a9e8-61bd509b997e
latin_170m_raw
null
None
None
None
, confidens, et non diligenter attendens quod Deus qui veritas est, omnia in vero judicio disponit, qui solem suum oriri super bonos et malos facit: qui pluit super justos et injustos, audacter pugnare coepit. Paganus autem solam conscientiam veritatis, pro qua dimicabat, prae oculis habens, acriter resistebat. Postremo Christianus a pagano vulneratus cecidit. Ex qua re pagani in tantam elationem et audaciam venerunt, ut nisi imperator adesset, continuo irruerent super Christianos; sed imperator ad compescendas incursiones eorum construxit castrum Wirbinam, in quo praesidia militum locabat et principes Saxoniae, ut unanimiter resisterent paganis, sacramento et imperiali jussione constringebat, deinde reversus est in Franciam. Sequenti vero anno idem castrum a paganis dolo raptum est, et plures nostrorum, qui in eo erant, ab eis occisi sunt. Hinc commotus imperator, iterum cum copiis usque Albim fluvium venit. Sed cum pagani transitum prohiberent, imperator per aliud vadum fluvii, partem exercitus latenter transmisit: et ita fugatis hostibus, ipse per ripam liberam regionem ingrediens, immensis devastationibus et incendiis ubique, nisi in locis inexpugnabilibus sic humiliavit eos, ut censum abantiquis imperatoribus propositum, et jam auctum Chuonrado imperatori postea persolverent. Multum enim laboravit Chuonradus imperator prius, et tum in gente Sclavorum: unde quidam de nostris, quoddam breviarium versifice fecit, quod postea imperatori praesentavit. Ibi legitur, qualiter imperator interdum in paludibus usque femora stabat, pugnans ipse, et exhortans milites ut pugnaret; et victis paganis nimis acriter trucidabat eos pro quadam superstitione illorum nefandissima. Nam fertur, ut quodam tempore effigiem ligneam crucifixi Domini nostri Jesu Christi scelerato ludubrio habuissent pagani, et eam spuerent, atque colaphis caederent, ad extremum oculos eruebant, manus et pedes truncabant. Haec ulciscens imperator de captis paganis maximam multitudinem pro una effigie Christi, simili modo, truncavit, et varia morte delevit. Idcirco in eisdem versibus Caesar ultor fidei vocatur, et Romanis principibus Tito et Vespasiano comparatur, qui in ultionem Domini triginta Judaeos pro uno nummo commutaverant, cum Judaei Christum pro totidem denariis vendiderant. Reversus imperator, quidquid obstaculi in regno invenit, imperiose disjecit. Eodem anno Adalbero dux Carantanorum imperatoris gratiam perdens, ducatum amisit, et in exsilium missus est. DE CONJURATIONE ITALORUM. Item eodem tempore magna et modernis temporibus inaudita confusio facta est Italiae, propter conjurationes quas fecerat populus contra principes. Conjuraverant enim omnes valvasores Italiae, et gregarii milites adversus dominos suos, et omnes minores contra majores, ut non paterentur aliquid inultum sibi accidere a dominis suis supra voluntatem ipsorum, dicentes: si imperator eorum nollet venire, ipsi per se legem sibimet facerent. Hoc cum nuntiatum esset imperatori, fertur dixisse: Si Italia modo esurit legem, concedente Deo bene legibus hanc satiabo. Et praeparans se anno sequenti, Italiam cum copiis intravit. Interea principes Italici male conceptam conjurationem periculum generare posse scientes, convenerunt simul cum minoribus, et prius exhortationibus et consiliis hoc recens malum destruere conabantur. Cum hoc non procederet, tentabant bello superare, sed inito praelio, minorum, incredibilis multitudo sola impressione catervarum vicit. Ibi episcopus Astensis indigna statione periit, caeteri fugerunt, et nimium confusi adventum imperatoris aegre exspectabant. QUOD REX HEINRICUS FILIAM CUNITTONIS [ #al.@# CHUNONIS] IN CONJUGIUM DUXERIT. Anno Domini 1036, Heinricus rex filius imperatoris, Cunittonis regis Anglorum filiam nomine Chunelindem pro regina consecratam, regalibus nuptiis in conjugium duxit. Eodem anno, ut dictum est, imperator Chuonradus cum filio Heinrico rege Italiam intravit cum exercitu, et celebravit Natalem Domini Veronae, anno Dominicae incarnationis 1037. Inde ad Mediolanum veniens ab Heriberto archiepiscopo magnifice receptus est in ecclesia sancti Ambrosii. In ipso die (nescimus cujus consilio) pene gravis tumultus factus est populi Mediolanensis, quaerentis ab imperatore, si vellet favere conjurationi eorum. Unde commotus imperator, praecepit ut omnes in urbem Papiensem ad generale colloquium venirent. Quod dum factum esset, cunctis reclamantibus, legem fecit imperator. In ipso placito quidam Hugo comes, et alii quam plures Italici appellabant archiepiscopum Mediolanensem pro multis causis, quibus eos offenderat. Imperator vero vocato archiepiscopo, praecepit ut satisfaceret omnibus. Quod dum archiepiscopus renueret, sensit imperator omnem illam conjurationem Italiae ipsius consilio factam esse, et mox comprehenso illo retinuit in sua
null
b8fb487f-850e-42c3-bbfe-446752c50de6
latin_170m_raw
null
None
None
None
potestate. Deinde commendavit eum in custodiam Poponi patriarchae Aquileiensi, et Chunoni duci Carentanorum, qui ab eis ductus est cum imperatorio usque Placentinam civitatem. Quadam nocte quidam de familiaribus archiepiscopi collocavit se, vice ipsius, in lecto quo ipse jacere solebat, et superducto coopertario latuit, ut ita falleret custodes. Archiepiscopus adducto sibi equo a quodam fugit, et veniens Mediolanum, a suis cum magno gaudio susceptus est. Deinde quidquid poterat moliri contra imperatorem, non praetermisit. Imperator quaeque castella sibi adversa destruxit, et iniquas conjurationes Italiae, justa lege reducta, exinanivit, et veniens Ravennam sanctum Pascha ibi celebravit. Eodem anno in Italia tres episcopi Vercellensis, Cremonensis, Placentinus apud imperatorem accusati sunt; quos imperator comprehensos exsulari fecit. Quae res displicuit multis, sacerdotes Christi sine judicio damnari. Referebant nobis quidam piissimum nostrum Heinricum regem, filium imperatoris, salva reverentia patris, clam detestari praesumptionem Caesaris in archiepiscopum Mediolanensem, atque in istos tres: et merito, quia sicut post judicialem sententiam depositionis nullus honor exhibendus est, sic ante judicium magna reverentia sacerdotibus debetur. Eodem anno praefatus comes Odo de Francia in regno imperatoris quaedam loca invadens a Gozelone duce Lotharingorum et filio suo Godefrido, et Gerhardo comite atque a militia episcopi Metensis, pugna commissa cum illo, fugiendo interfectus est, et vexillum ejus Caesari in Italiam allatum, hostem interemptum testabatur. Eo tempore imperator Mediolanenses nimium afflixit: et quoniam urbem antiquo opere et maxima multitudine munitam, capere non poterat, quod in circuitu fuerat, igne et gladio consumpsit. DE MIRACULO QUOD ACCIDIT IN DIE PENTECOSTES. Eodem tempore cum imperator quoddam castrum sancti Ambrosii, quod Curbitum dicitur, juxta Mediolanum obsideret, accidit ibi quod plures pro miraculo habuerunt. In Dominica sancta Pentecostes, ante horam tertiam, de magna serenitate coeli subito fulmina cum tonitruis eruperunt tantae fortitudinis, ut multa pars hominum et equorum periret in castris: quidam prae tanto terrore in excessum mentis venerunt, ita ut post aliquot menses vix illis sensus redierit. Venientes autem, qui extra castra fuerant, nec vidisse, nec audisse aliquid tale dicebant. Eo tempore imperator archiepiscopatum Mediolanensem Ambrosio Mediolanensi canonico dedit, licet illi ista donatio parum profuisset. Nam cives Mediolanenses, quidquid habuit idem Ambrosius in illorum territorio, demoliebantur, et suum archiepiscopum Heribertum usque obitum ejus cum honore retinuerunt, sed tamen cum gratia Heinrici regis, filii imperatoris, quod plenius in gestis regis, si Deus voluerit, exsequar. Eodem tempore papa Cremonae occurrebat imperatori, et honorifice receptus, et dimissus, Romam reversus est. Imperator disperso exercitu per regiones, ipse ad montuosa loca secessit, propter refrigerium, quoniam ea aestate magnus calor imminebat. DE SEDITIONE QUAE FACTA EST IN PARMA. Eodem anno hiberno tempore collecto exercitu, imperator transcendens Padum ad Parmam civitatem venit; ibi Natalem Domini celebravit, inchoante anno Dominicae incarnationis 1038. In ipsa die Nativitatis Domini inter Teutonicos et cives Parmenses magna seditio orta est, et quidam bene valens Chuonradus infertor ciborum imperatoris cum aliis interfectus est. Unde commotus exercitus gladiis et igne cives aggreditur, et imperator post incendium magnam partem murorum destrui praecepit, ut eorum praesumptionem non fuisse inultam haec ruina aliis civitatibus indicaret. Deinde imperator transcendens Apenninum montem, in Apuliam tendebat. Imperatrix vero Romam, orandi gratia, venit, inde ad imperatorem revertitur. Imperator ad terminos imperii sui perveniens, Troiam, Beneventanum, et Capuam, aliasque civitates Apuliae, lege et justitia stabilivit; dissentiones, quae erant inter Nortmannos extraneos et indigenas, sola jussione sedavit: et cunctis offensionibus de regno sublatis, feliciter reversus, Viennam venit. Ibi dispositis obsidionibus et insidiis adversus Mediolanenses, qui adhuc sibi rebelles fuerant, caeterisque rebus ad voluntatem suam per regnum compositis, patriam revisere decrevit. Eo tempore propter nimium calorem nimia contagio pestilentiae exercitum invasit: neque aetatibus, neque personis pepercit. Ibi regina Chunelindis, conjux Heinrici regis, XV Kalend. Augusti, quasi in limine vitae, ingressu mortis, occubuit, relinquens tantummodo solam filiolam de rege, quam postea pater Christo desponsans in abbatissam consecrari fecit. Filius imperatricis Hermannus dux Alemannorum, juvenis bonae indolis, et in rebus bellicis strenuus, eadem peste gravatus, inter manus peritissimorum medicorum V Kalend. Augusti, non sine magno imperii detrimento
null
aaeacb9b-a574-440f-8702-697dd6f94a6a
latin_170m_raw
null
None
None
None
, obiit. Eodem mense atque sequenti, maxima multitudo exercitus, morbo contacta, periit. Corpus reginae tenerum et delicatum, aromatibus conditum, cum rege et imperatrice ductum ad Germaniam, in praepositura Lutburg sepultum est. De duce statutum fuerat, ut in Constantiam civitatem Alemanniae duceretur, sed calore nimio obstante in Tridentino sepelitur. QUOD IMPERATOR FILIO SUO REGI BURGUNDIAM TRADIDIT. Eodem anno Stephanus rex Ungarorum obiit, relinquens regnum Petro filio sororis suae. Reversus imperator in Bajoariam, aegrotantem exercitum medicinis et consilio reficiebat: et dum omne regnum serenitate pacis invenisset illustratum, ejusdem omni autumno Burgundiam adiit, et convocatis cunctis principibus regni, generale colloquium habuit eum eis: et diu desuetam atque pene deletam legem tunc primum Burgundiam praelibare fecerat. Transactis tribus diebus, generalis coloquii quarta die, primatibus regni cum universo populo laudantibus, atque rogantibus, imperator filio suo Heinrico regi regnum Burgundiae tradidit, eique fidelitatem denuo jurare fecit. Quem episcopi cum caeteris principibus in ecclesiam sancti Stephani, quae pro capella regis Soloduri habetur, deducentes, hymnis et canticis Deum laudabant, populo clamante et dicente quod pax pacem generaret, si rex cum Caesare regnaret. Reversus imperator per Basileam descendens, Franciam orientalem et Saxoniam, atque Frisiam, Pacem firmando, legem faciendo revisit. DE OBITU IMPERATORIS. Anno Dominicae incarnationis 1039, dum imperator Chuonradus jam in filio suo rege Heinrico regni rem, imperii autem spem bene locatam confideret: cumque pene omnia per regnum ad libitum suum inclinata videret, ipso anno diem sanctum Pentecostes apud Trajectum civitatem Frisiae celebravit, ubi cum sacratissimam venerando magnifice cum filio et imperatrice coronatus procederet ad mensam, mediocri dolore correptus est; tamen ne tantae diei laetitiam perturbaret, dolorem dissimulavit. Sequenti die, cum morbus lethalis vehementer insisteret, imperatricem cum filio rege ad prandium exire jubet de cubiculo. Interea imperator finem sibi imminere sentiens, sicut in vita sanus, in actu semper constans et strenuus fuit, ita in extremis nihil segnioris fidei permansit: et vocatis episcopis, corpus et sanguinem Domini, et crucem sanctam cum reliquiis sanctorum apportari fecerat; et erigens se cum lacrymis valde affectuosis, in confessione pura et oratione intenta, sanctorum communionem ad peccatorum remissionem devotissime accipiens, imperatrici et filio regi Heinrico per fida monita valedicens, ex hac vita migravit XI Nonas Junii, feria II, indictione VII. Viscera imperatoris apud Trajectum condita sunt, et rex locum sepulturae donis et praediis ampliavit. Reliquum corpus ab imperatrice et filio rege, ut optime excogitari poterat, involutum et reconditum usque Agrippinam Coloniam vectum, per cuncta coenobia illius civitatis atque Moguntiae seu Wormatiae, sive illorum quae in medio fuerant, omni populo sequente et orante deportatum, incredibili oratione, et magnis [ #al.,@# multis] eleemosynis pro redemptione animae factis, tricesima octava, qua obdormivit, die, in Spira civitate, quam ipse imperator, sicut et postea filius multum sublimavit, honorifice sepultum est. Nam gratiam Chuonrado imperatori Deus addidit, quod non vidimus, neque audivimus tantas lamentationes universorum, tot orationes, tales eleemosynas alicui imperatorum corpore insepulto factas, et sicut percepimus referente episcopo Henrico Lausanensi, cum caeteris Burgundionibus, qui illum de obitu usque sepulturam prosecuti sunt, filius Caesaris, Heinricus rex ad omnes introitus ecclesiarum, et ad extremum ad sepulturam humeros suos corpori patris ultra modum humili devotione supposuit: et non solum quod filius patri in charitate perfecta, sed quod servus Domino in timore sancto debet, hoc totum rex patri defuncto studiosissime exhibuit. Haec de imperatoris Chuonradi gestis breviter scripsimus, de quibus, si quidquam intactum omnino dimisimus, hoc inauditum esse a nobis credatur. Si autem aliquid strictius quam rerum magnitudo se extenderet, dictum est, illud propter commoditatem legentis factum esse veraciter attestabimur. Pro quo quidem de nostris cantilenam lamentationum fecerat, quam postea filio suo Heinrico regi in Constantia civitate praesentavit, quas lamentationes hic, quoniam ejusdem operis sunt inserere, non incongruum putavimus. WIPPONIS EPISTOLA AD REGEM HENRICUM, CHUNRADI IMPERATORIS FILIUM. Gloriosissimo imperatori HENRICO tertio regi ad pacem et bellum idoneo, WIPPO Dei gratia presbyter, servus regalium servorum, hujus orbis Domino dominantium. Vitam illustrem et inclyta gesta Chunradi imperatoris patris tui, domine imperator, scribere opportunum existimavi, ne lucerna lateat sub modio, ne solis radius
null
ce3db80c-3598-4703-a8dc-ac76f6808d68
latin_170m_raw
null
None
None
None
sit in nubilo, ne virtus memorialis obducatur oblivionis rubigine. Gesta enim illius nisi praeclara et valde lucida praecederent, a sequenti nimio splendore tuarum virtutum viderentur aliquatenus obscurari. Mihi autem servulo tuo is animus est, si Deus annuerit, utriusque acta referre, quae acciderunt me superstite, ita inter nos distinguendo, ut in alterum remp. utpote Romanum imperium salubriter incidisse, alterum eamdem rationabiliter sanavisse veraciter dicam. Quod si hinc plus vel minus, vel aliter quam se integritas rerum habet, scribo vel dixero, non erit culpa scribentis sed narrantis, quoniam cum plurimum tempus infirmavi, non potui in capella senioris mei Chunradi frequenter adesse. De his autem quae ipse vidi et ab aliis accepi, fructum a vobis colligere volentibus stylo veritatis innixus propalabo. Et quoniam sunt quaedam quae vivente patre laudabiliter egisti, eadem inter acta patris ponenda censueram. Quae vero post obitum illius gloriose feceras per se ordinanda decrevi. Si vero aliqui calumniantes objiciunt mihi hoc opus supervacaneum esse, cum et alii de eadem re scripserint, licet inde non dum aliquid scriptum vidissem, respondebo: In ore duorum testium stabit omne testimonium; et verba Christi in Evangelio, non per unum solum, sed per quatuor testes idoneos in Ecclesia dilatari. Tibi, summe imperator, hoc opus devoveo, tibi gesta patris repraesento, ut quoties ipse res clarissimas agere meditaris, prius paternas virtutes velut in speculo imagineris, et illud in te floreat abundantius quod haereditasti a patriis radicibus, qui ut cunctos antecessores tuos in quibusdam divinis et mundanis rebus superasti, ita regnum et imperium tuum diuturnius omnibus illis, favente Deo omnipotente, merearis obtinere. Vale. INCIPIT VITA. PROLOGUS. Rerum labentium fugitivam memoriam litterarum vinculis connectere, et praesertim Christiani imperii laudes inerti silentio non transire, cum et his qui hoc in hac vita bene administrabant, inde quaedam perpetuitatis perduret gloria, tum posteris, si aemulari parentes velint, bene vivendi apposita sit forma, aptum et conveniens esse putavi, quia utile exemplum imitantis animum promptiorem atque firmiorem in rebus agendis reddere solet. Item fit plerumque ut de laude majorum facile noscatur verecundia: et confusio posterorum, si de his saltem non aequaverint, cum gesta eorum, fama docente, laudaverint. Ut enim virtus plerosque vulgares nobilitat, sic nobilitas sine virtutibus multos nobiles degenerat. Praeterea videtur non licere de victoriis catholicorum principum tacere, et tyrannorum infidelium triumphos largis vocibus publicare: satis inconsultum est superbum Tarquinium, Tullium et Ancum, patrem Aeneam, ferocem Rutulum, et hujusmodi quoslibet et scribere et legere; nostros autem Carolos atque tres Ottones, imperatorem Henricum secundum, Chuonradum imperatorem patrem gloriosissimi regis Henrici III, et eumdem Henricum regem in Christo triumphantem, omnino negligere. Verendum est modernis scriptoribus vitio torporis apud Deum vilescere: cum primitiva auctoritas veteris Testamenti quae historias Patrum fructifero labore diligenter exarat, novarum rerum frugem in memoriae cellario recondi debere praefiguret et doceat. Sic Abraham, Loth fratruelem suum in bello liberasse commemoramus, sic filios Israel hostes diversos superasse comperimus. Sic David regis praelia, Salomonis consilia, Gedeonis ingenia, Machabaeorum pugnas propter scriptorum copiam prae oculis habemus. Veteres enim philosophi diverso modo Reipublicae consuluerunt. Referebant plerumque somnia probabilia, quibus animos auditorum inducerent in id quod affirmare instituerunt. Interdum ad idem officium fabulosas narrationes honestis rebus et nominibus velatas, cum hujusmodi figmenta nil philosophiae refragentur, adinvenerunt; saepe apertis disputationibus rationis fidem faciebant Reipublicae rectoribus animos humanos aeternos esse: et, ut refert Macrobius, Socratem dixisse animam post animas non perire; atque omnes pene philosophi humani studii fructum non cum vita ipsius terminari, sed omnes, qui patriam adjuverint, et legem conservaverint, sempiterno aevo feliciter perfrui, justitiae vero contemptoribus justi Creatoris judicio poenam reservari indubitanter docuerunt. Animam vero humanam immortalem esse, id ex multis rationibus probarunt, tum inde, quod dum corporeis nexibus inclusa, ea libertate utitur, ut modo sidereos recessus, modo terrestres, interdum marina abdita, quae nunquam corporaliter videbat, vivaci motu cogitationis percurrat; aliquando vigilante; interdum quiescente corpore, plurima futura suo, non alieno visu, colligat, eaque memoria retineat: nebuloso velamine carnis exuta, multo liberius eadem vivacitate perfruatur, idque credere, quin potius scire maximo usui fore principibus aiebat, qui saepe per
null
74e9828a-d93f-47cc-81b6-f2b56556b6b0
latin_170m_raw
null
None
None
None
insolentiam torpescentes, sequentis vitae commoda minus attendunt. Quamobrem victoribus statuas et monumenta quam amplissima fecerunt antiqui, eorumque acta inscribi debere censuerant, ut illis mortuis honor exstaret, ad perpetuam memoriam posteritatis, quorum animas vivere credebant in perpetuum. Licet ipsi humana tantum sapientia investigarent immortalitatem animae, quae illis necdum a Christo aut promissa vel ostensa fuerat: hinc tamen adducti, et justitiam ipsi colebant, et hanc rectoribus patriae, scriptis suis diligenter inculcabant. Acta vero Reipublicae mori simul cum ejus rectoribus arbitrati sunt, nisi quod accidit notaretur: et propter desidiam silendi maximam perniciem fieri, si ex scriptis remanentibus non pateret illud unumquodcunque sequi defunctum cui vivus abhibuit studium. Nos autem a quibus sermo veritatis eliminavit torporem taciturnitatis, dicens: Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine, et quod in aure auditis, praedicate super tecta, cur principibus Christianis et Evangelicae fidei assertoribus sustinemus negari, quod suis ultro offerant pagani? Si enim nostri catholici reges verae fidei defensores legem ac pacem Christi, quam nobis per Evangelium suum tradidit, sine periculo erroris, gubernant, qui eorum benefacta scriptis suis manifestabunt, quid aliud quam Evangelium Christi praedicabunt? Quamvis animus scribentis vacillet aggredi arduas res maturo consilio, morali gravitate summaque constantia peractas, et si inepto luxu, vel ficta audacia aut cupiditate flagitiosa fiant, res in quibus cunctis scriptorem oportet versari, et in actis eorum, quos notat, vulganda sunt tam gesta quam omissa, prout facultas ingenii dederit, ex qua re boni ad virtutem incitaverat religio, et commendat intentio, et proderit patriae, et benedictio conducit posteritati. Quod praeterit in promptu est, quidquid autem futurum est, non est in praenotione. Qua de re atque spe adductus haec scribere volui ad communem utilitatem legentium, quod audientibus esset jucundum: Nam si quid in his quod inhonestum offeratur, in potestate lectoris ad imitandum erit in propatulo: Quod etiam facio meo provectu, ut qui multis prementibus vitiis corpus, excitante Deo otiositatem velut animae inimicam his occupatis negotiis vitare valeam. Siquidem cum de publicis gestis paratus sum dicere, praecipue duorum acta regum complector, scilicet Conradi imperatoris atque filii ejus Heinrici tertii, quem Heinricum lineam justitiae cuncti pene prudentiores cognominant. Patris vero gesta, quae meis temporibus acciderant, prout ipse vidi, aut relatu aliorum didici, calamis pingentibus, ignaris successoribus effigiabo. Acta autem clarissima filii, quoniam adhuc Dei gratia superstes regnat, quandiu vixero congregare non desinam. Quod si hoc acciderit, ut sicut ante regem hanc vitam mihi contingit introire, sic mihi accidat exire, et eo modo opus meum imperfectum deseram, obsecro post me scribentem, ne pudeat illum meis fundamentis parietes suos superponere: ne spernat stylum cadentem erigere: ne invideat meis coeptis, sicut nollet aliquem invidere suis non finitis. Si enim qui incoepit medium habet, non oportet esse aliquem in hujus operis calce ingratum, qui principium inveniet praeparatum. Haec de prooemii compendio proposui: nunc ad gesta imperatoris veniam: sed prius de electione ejus, quam idonea fuerit, pauca edisseram: ut inde probabilius scribere valeam, si prius qui pontifices vel caeteri principes tunc temporis regni praesidio fuerint, commemorabo. DE CONVENTU PRINCIPUM. Anno ab incarnatione Domini 1023, imperator Heinricus secundus, bene compositis imperii rebus, cum jam post longum laborem maturum fructum pacis metere coepisset, imperio incolumi, mente sana, corporis correptus est infirmitate: qua invalescente III idus Julii hanc vitam excessit. Cujus corpus de Saxonia ad sepeliendum ducitur ad locum qui dicitur Pabemberg, ubi ipse bono zelo ac studio fundavit episcopatum omni ecclesiastico apparatu insignem. Ad cujus dedicationem dominum apostolicum, nomine Benedictum, ascivit, cujus auctoritate ad tutandum locum privilegia publica stipulatione confirmavit. Post imperatoris obitum, Respublica, amisso patre, tanquam desolata, in brevi vacillare coepit: unde cuique optimo metus et sollicitudo, pessimis autem in voto imperium periclitari erat. Verum divina providentia anchoras Ecclesiae commisit viris pontificalibus, et his gubernatoribus quales ad ducendam patriam sine jactura in portum quietis, eo tempore superesse oportebat. Nam cum imperator sine filiis obiisset, quilibet potentissimus saecularium principum vi magis quam ingenio nitebatur, aut fieri primus, aut quacunque pactione a primo secundus, ex qua re discordia pene totum regnum invasit, adeo ut in plerisque locis
null
3892e8f4-bfad-4960-82af-66483a4ab543
latin_170m_raw
null
None
None
None
caedes, incendia, rapinae fierent, si non is impetus illustrium virorum sufflamine impediretur. Imperatrix vero Chunigunda, quanquam maritali vigore destituta foret, tamen consilio fratrum suorum Theodorici Metensis episcopi et Hetzelonis ducis Bavariae pro viribus reipublicae succurrebat, et ad restaurandum imperium aciem ingenii mentisque sollicita consideratione direxit. Res petit ut dicam summorum nomina quaedam seu pontificum sive saecularium principum, qui tunc in regnis vigebant, quorum consiliis consuevit Francia reges eligere, ne ea quae dicturus sum, quali fortuitu videantur fieri, sed ut quod prudentissimorum virorum consulto cernitur actum, utile et honestum atque optimum factum credatur. Eo tempore archiepiscopatum Moguntiensem rexit Aribo, natione Noricus, nobilis et sapiens aptus regalibus consiliis; Coloniensem vero archiepiscopatum Pelegrinus tenuit, consanguineus Aribonis providus et ad id officium idoneus: Trevirensem quoque archiepiscopatum gubernavit Poppo, frater Ernesti ducis, vir pius et humilis, qui eodem tempore filium fratris sui ducem Ernestum cum ducatu Alemanico sub tutela habuit: Metensem episcopatum Theodoricus nobilis, et in virtute strenuus possedit: Argentinae civitati Werinharius episcopus praefuit, generosus in divinis et saecularibus officiis studiosus: Wurceburgensi Ecclesiae insedit Marcelinus [Macelinus] sapiens, et in ecclesiasticis dignitatibus fidelis: Pabenbergensem episcopatum Eberhardus rexit primus episcopus illius Ecclesiae, vir ingenio et moribus Reipublicae valde necessarius: Constantiensis Ecclesiae praesul erat Heimo, vir sapiens in Deo, modestus, et providus ad saeculum; Augustam Vindelicorum regebat episcopus Bruno frater Henrici imperatoris, utilis et clarus ingenio, si fraterno odio quo imperatori oberat non obscuraretur: Juvavensem Ecclesiam, quam vulgari sermone Saltzburg dicunt, rexit bonae memoriae Guntherus archiepiscopus, frater Eberhardi [ #al.,@# Eccardi] et Hermanni comitum, mitis et bonus, apud Deum et homines: Radesbonensis Ecclesiae episcopo erat Burkardus [ #al.,@# Kebehardus] benevolentiae gratia conspicuus: Frisengensem Ecclesiam regebat Albertus [Agilbertus] episcopus, providus gubernator cleri et populi sui; cum istis multi alii pontifices et abbates ex iisdem regionibus aderant, quos singulos nominare operis fastidium generat. Saxoniae praesules, quoniam me latuit quid de vita eorum nominibus addicere conveniret, memorare vitavi, quanquam et eos summis rebus adesse, consulere, succurrere procul dubio perceperim. Italiam transeo cujus principes in brevi convenire ad regiam electionem nequiverunt, qui postmodum in urbe Constantiensi cum archiepiscopo Mediolanensi et reliquis principibus occurrentes regi, sui effecti sunt, et ei fidelitatem libenti animo juraverunt. Duces autem supradictis viris contemporanei hi fuerant, Benno dux Saxoniae, Adalbero dux Histriae, Hetzilo dux Boioariae, Ernestus dux Alemanniae Lutaringorum dux Fridericus, Ribuariorum dux Gozelo, Cuno Wormatiensis dux Francorum, Udalricus dux Bohemiae; Burgundia enim nondum Romano imperio, ita ut nunc, acclivis fuerat. Quod autem subjecta est modo, trium regum gloriae ascribitur. Secundus Heinricus imperator primum eam subjicere intendit [tentavit,] et bene in hoc studio perseveravit. Deinde Conradus imperator animoso impetu Francos hostiliter ex ea ejecit, belloque eam subjugavit. Ad extremum rex Heinricus pius, pacificus, linea justitiae, bello et pace eamdem Burgundiam temperavit cum magnificentia: ubi quae divina providentia tam pacis quam belli consiliis, conciliis et conventibus quibus interdum ipse interfui, peregit, alias commemorabo. Nunc ad propositum redeo. Ungaria autem quam idem rex Heinricus tertius nobili atque admirabili victoria domuit, et post victoriam sapientissimo consilio sibi et successoribus suis stabilivit, praedicto tempore nec audire nos sustinuit. Supra memorati episcopi et duces caeterique potentes haud aliter periculum minitans melius aut citius evadere rati, summa ope et industria memorabili utebantur ne Respublica diutius sine regente nutaret. Privata consilia et animos singulorum cui quisquam consentiret, cui dissentiret, aut quem sibi dominum optaret, epistolarum et legatorum commoditas conferebat, neque id in vacuum. Nam providentiae est interius praeparare quo foris indiges, et consilium ante opus, semen est sequentis fructus. Frustra enim ab altero auxilium exspectas, si ignoras quid desideres. In rebus arduis secreto consulere, paulatim deliberare, velociter facere, bonum exitum habebit. Tandem condicta est dies, notatusque locus, fit publicus conventus, qualem me vidisse antea non memini. In quo conventu quid actum sit dignum memoria scribere non differam. DE ELECTIONE REGIS. Inter Moguntiae confinia et Wormatiae locus est amplitudine planitiei causa multitudinis maximae receptibilis: ex insularum recessu ad secretas res tractandas tutus et habilis, sed de vocabulo et situ loci
null
5752d51c-878c-4e6b-b52b-ceca3f121360
latin_170m_raw
null
None
None
None
plenius dicere topographis relinquo, ego autem ad incoeptum redeo. Ibi dum convenissent cuncti primates, et ut ita dicam vires et viscera regni, cis et circa Rhenum castra locabant. Qui, dum Galliam a Germania dirimat, ex parte Germaniae Saxones cum sibi adjacentibus Sclavis, Franci Orientales, Norici, Alemanni convenere. De Gallia vero Franci qui supra Rhenum habitant, Ribuarii, Lutharingi, coadunati sunt. Quaeritur de re summa, dubitatur de electione incerta: inter spem et metum suspensi, alterna desideria cum invicem cognati, tum inter se familiares diutissime explorabant. Neque enim de mediocri re consulendum fuerat, sed de ea quae nisi ferventi pectore maximo studio coqueretur, ad perniciem totum corpus regni terminaretur. Et ut proverbiis communibus utar, expeditori bene coquere cibum, qui crudus sumptus generat periculum, et, ut aiunt, medicamen in oculis ponendum caute est providendum. Eodem modo cum diu certaretur quis regnare deberet, cumque alium aetas vel nimis immatura, vel ultra modum provecta, alium virtus inexplorata, quosdam insolentiae causa manifesta recusaret: inter multos electi pauci sunt, et de paucis admodum duo sequestrati sunt, in quibus examen extremum summorum virorum summa diligentia diu deliberatum in unitatis puncto tandem quievit. Erant duo Chunones quorum unus, quod majoris aetatis esset, major Chuno vocabatur, alter autem junior Chuno dicebatur, ambo in Francia Teutonica nobilissimi ex duobus fratribus nati. Quorum alter Hetzel et alter Chuno dictus est: ipsos vero ab Ottone duce Francorum natos accepimus, cum duobus aliis Brunone et Willelmo; ex quibus Bruno apostolicae sedis Romanae Ecclesiae papa effectus, mutato nomine, Gregorius appellatus est. Wilhelmus, factus Argentinensis Ecclesiae episcopus, miro modo eam sublimavit. Praedicti duo Chunones, cum essent, ut dictum est, ex parte genitorum nobilissimi, haud secus ex materno genere claruerant. Junioris Chunonis mater Machilda de filia Chonradi regis Burgundiae [Longobardiae] nata fuit. Majoris Chunonis mater Adelberta [ #vel@# Adelbera, #vel@# Adelheyda] ex nobilissima [gloriosissima] gente Lotharingorum oriunda fuit. Quae Adelhayta soror erat comitum Gerhardi et Adelberti, qui semper cum regibus et ducibus confligentes, ad extremum causa propinqui sui Conradi regis vix acquiescebant; quorum parentes (ut fertur) de antiquo genere Trojanorum regum venerant, qui sub beato Remigio confessore jugo fidei colla supponebant. In his duobus, id est, in majore Chunone et juniore (minore) diu pendebat reliqua nobilitas. et quanquam majorem Chunonem secretiori consilio et avido desiderio propter virtutem et probitatem illius pene omnes eligerent, tamen propter junioris potentiam, ne pro honoris ambitione dissiderent, animum suum ingeniose quisque dissimulabat. Ad extremum vero divina providentia contigit, ut ipsi inter se convenirent quodam pacto in tam dubia re satis convenienti, ut si quem illorum major pars populi laudaret, alter eidem sine mora cederet. Aestimo quod dignum sit dicere qua ratione major Chuno suum prodidit ingenium, non quod ipse desperaret rex fieri, unde jam nutum Dei principum cordibus inspirari [inspiratum] percepit, sed ut cognati animum, quo minus in novis rebus perturbaretur, confirmaret. Hac igitur praestantissima oratione illum alloquitur: « Rebus prosperis condignum gaudium, nec gravitatis modum excedit, nec quanquam ingratum esse pro acceptis beneficiis sinit, et sicut in adversis damnosa pusillanimitas ad deteriora trahit, sic in secundis honesta jucunditas hominem ad meliora ducit, et parum valet fructus partae felicitatis, qui moderata alacritate non pascit animum laborantis. Hoc modo animi mei vigorem magnis gaudiis augeri sentio, quod ex tanta concione consensus parilis omnium nos duos solummodo praevidebat, quorum alterum regali fastigio locaret. Neque enim aestimare debemus vel nobilitate. vel divitiis propinquos nostros antecedere; aut aliquid nos promeruisse tanta veneratione dignum, verbis, manibus non oportet extollere. Majores nostri gloriam suam factis quam dictis prodere maluerunt, communi vita contentos esse decebit quoslibet inter aequales. Quidquid autem, id est, quod ad aliquid habiliores reliquis putamur, inde grates auctore Deo reddamus. Nobis ergo cogitandum est ne qui aliena consensione digni tanto honore aestimati sumus, proprio et familiari dissidio indigni hac gratia videamur. Stultum est enim aliena potestate pro sua nimium abuti. In omni electione nemini licet de seipso judicare, licet autem de alio. Quod si alicui de se liceret, quot regulos,
null
9ab2cede-f9f0-4dd8-b6e7-a76576e63de8
latin_170m_raw
null
None
None
None
ne reges dicam, videremus. Vota, studia, consensus Francorum, Lotharingorum, Saxonum, Noricorum, Alemannorum qui optimam voluntatem habebant, ad nos conferebant, tanquam ad unius stirpis propaginem, veluti ad unam domum, sicut ad indissolubilem familiaritatem, quos ex tam multis connexos dissolvi posse inimicitiis nemo suspicabitur. Concordare decet, quotquot natura ligavit, quae sibi cognatam jungit amicitiam. Quod si ultro oblata ab aliis aliqua re impediente rejicimus, hoc est, si invicem discordamus, certum est quod populus tunc velit nos deserere, ac tertium quemlibet sibi quaerere, et nos non tantum summo honore privabimur, sed quod omnibus bonis morte detestabilius est, infamiam ignaviae incidemus; quasi et tanti regiminis virtutem non possumus sustinere, et alter alterius, quod inter consanguineos magnum nefas esse puto, credere nollet honori. Maximus igitur honor, summa potestas circa nos adhuc versabitur, et ita ad nos pervenit, ut si velimus, in altero nostrum remaneret. Quocirca mihi videtur si in uno de nobis hic honor coadunatus remanserit, ut alter ejusdem honoris participatione ulterius quodammodo non careat: sicut enim in regnum parentes, quamvis cuncti reges non sint, honoris quaedam derivatio transfunditur, sic et hi qui conscripti et praenominati ad potestatem fuerint, licet ad hanc non perveniant, tamen honore quodam inde nato penitus non carebunt; non ad suam dignitatem immeriti non exigerentur. Praeterea si regum cognati propter reges honorantur, cumque omnes erga nos tales esse velint, quales invicem consentanea mente fuerimus, et eo modo provectus alterius ex altero pendeat; qui feliciores nobis esse poterunt, si alter regnabit? alter regnanti, publicam rem, per benevolentiam suam quasi praestabit? Quare cauti simus; alienum propinquo, incertum certo non praeferamus; ne hodierna dies huc usque pro tali arbitrio satis laeta et jucunda, longi temporis infortunium nobis pariat: sic conceptam tanti populi benignitatem male inter nos tractabimus. Quod ne fiat ex mea parte, omnium cognatorum meorum dilectissime, quid de te sentiam, dicere volo. Si animum populi cognovero te velle, te desiderare in dominum et regem, nullo malo ingenio hanc benevolentiam a te revocabo, quin potius te eligam tanto avidius caeteris, quanto me sperabo tibi gratiorem illis. Si autem Deus ad me respexerit, debitam vicem mihi a te rependi non dubito. Ad haec minor Chuno respondit totam hanc sententiam sibi acceptam fore, seque illi sicuti cognato charissimo, si eum res summa vocaret, omnem regiam fidelitatem facturum certissime promisit. Inter haec verba major Chuno pluribus videntibus paululum se acclinans, cognatum osculatus est; quo osculo primum deprehensum est, utrumque illorum alteri acquievisse. Hinc sumpto judicio concordiae, consedere principes: populus frequentissimus adstabat: Tunc quod quisque diu velatum corde tegebat, Ferre palam licitum gaudebat tempus adesse. Archiepiscopus Moguntiensis, cujus sententia ante alios accipienda fuit, rogatus a populo quid sibi videretur, abundanti corde, hilari voce laudavit et elegit majoris aetatis Chunonem suum in dominum et regem, atque rectorem et defensorem patriae. Hanc sententiam caeteri archiepiscopi et reliqui sacrorum ordinum viri indubitanter sequebantur. Junior Chuno paululum eum Lotharingis placitans, statim reversus maximo favore illum ad dominum et regem elegit; quem rex manu apprehendens fecit illum consedere sibi. Tunc singuli de singulis regnis eadem verba electionis saepissime repetebant: fit clamor populi, omnes unanimiter in regis electione principibus consentiebant; omnes majorem Chunonem desiderabant, in illo persistebant: ipsum cunctis dominantibus nihil haesitando praeposuerunt, eumdemque regali potentiae dignissimum judicabant: et ut nulla mora consecrationis illius fieret, postulabant, supradicta imperatrix Chunegunda regalia insignia quae sibi imperator Henricus reliquerat gratanter [non gravate] obtulit, et ad regnandum quantum hujus sexus auctoritatis est, illum corroboravit. Credo quidem huic electioni coelestium virtutum favorem non deesse, cum inter singularis potentiae viros tot duces, et marchiones absque invidia, sine controversia is eligeretur, qui licet genere et virtute atque in propriis bonis nemine esset inferior, tamen de republica, ad comparationem talium virorum parum beneficii et potestatis habuit. Quanquam archiepiscopus Coloniensis, et dux Fridericus cum aliis quibusdam Lutheringis causa junioris Chunonis, ut fama fuit, imo hoste pacis, diabolo instigante, impacati discederent; qui tamen cito reversi, ad gratiam regis, propter eos quos communis conditio mortis praeoccupavit, quidquid ipse praeceperat, gratanter
null
e4781269-b464-4bde-b825-fb978387c49a
latin_170m_raw
null
None
None
None
accipere, et archiepiscopus Peligrinus, quasi pro emendatione prioris culpae, impetrabat a rege ut sibi liceret in Ecclesia Coloniensi reginam consecrare. De qua in sequentibus dicturus, nunc ad regem revertar. Vere Dei nutu electus est in quo ipse providit testimonium quod postea rex accepit ab hominibus. Erat enim vir magnae humilitatis, providus consilio, verax in dictis, strenuus in factis, minimum avarus, omnium regum in dando liberalissimus; de cujus moribus postmodum plenius dixero. Illud tantum [tamen] hic dicendum est, quae nequaquam potuit remanere ut ille non fieret princeps et maximus, cum maximarum virtutum vigor inerat. Cum enim scriptum sit, gloriam praecedit humilitas, merito praecessit hujus mundi gloriosos, cui regina virtutum adhaerebat. Igitur non erat fas alicui in terra militare, quem Deus omnipotens praedestinavit omnibus imperare. DE CONSECRATIONE REGIS. Peracta electione regem sequi Moguntiam, ut ibi sacratissimam unctionem acciperet, cum claritate maxima omnes properabant. Ibant gaudentes, clerici psallebant, laici canebant, utrique suo modo: tantas laudes Deum accepisse ab hominibus, una die in loco nondum comperiebam. Si Carolus magnus cum sceptro vivus adesset, non alacrior populus fuisset, nec plus gaudere valeret de tanti viri reditu, quam de istius regis primo accessu. Rex pervenit Moguntiam: ibi honore debito receptus, consecrationem suam omnibus desiderabilem devotus praestolabatur. Ad quem benedicendum in die Nativitatis sanctae Mariae, cum archiepiscopus Moguntiensis et omnis clerus solemniter se praepararent, inter sacra officia regiae unctionis archiepiscopus hoc ad regem usus est sermone: « Omnis potestas fluitantis saeculi de uno fonte purissime derivatur. Solet autem accidere, ut cum plures rivuli de eodem principio procedant, alio tempore sint turbidi, alio lucidi, fonte capitali in puritate sua permanente; eodem modo quantum humana conditio creatorem et creaturam inter se conferre audet, de Deo rege immortali et terrenis regibus conjicere volemus. Scriptum est enim: Omnis potestas a Deo est. Is omnipotens rex regum, totius honoris auctor et principium, quando in principes terrae alicujus dignitatis gratiam transfundit, quantum ad naturam principii pura et munda. Cum autem perveniret ad eos qui hanc dignitatem indigne tractaverunt, et eam cum superbia, invidia, libidine, avaritia, ira, impatientia, crudelitate polluerint, sibi et omnibus subjectis, nisi poenitendo se purgaverint, periculosum potum iniquitatis propinabunt. Oret et intercedat ad Dominum omnis Ecclesia sanctorum, ut dignitas, quae hodie pura Domino et regi nostro Conrado praesenti a Deo praestatur, inviolata quantum hominis est ab eo servetur. Tecum et propter te nobis est sermo, domine rex; Dominus qui te elegit ut esses rex super populum suum, ipse te prius voluit probare, et postmodum regnare: flagellat enim omnem quem recipit: dignabatur corripere quem voluerat recipere; placuit ei humiliare, quem proposuit exaltare. Sic Deus Abraham servum suum tentavit, et tentatum glorificavit; sic David famulum suum Saul regis iram, persecutionem, injurias et latibula deserti, fugam, exsilium pati permisit, quem postea regem gloriosissimum in Israel fecit: beatus qui suffert tentationem, quoniam hic accipit coronam. Non sine causa te Deus exercuit; fructum sequentem in te dulcificavit; permisit antecessoris tui imperatoris Henrici gratiam perdere, et eamdem iterum recipere; ut scias modo his misereri, qui perdunt gratiam tuam: passus es injurias, ut nunc scias misereri sustinentibus injurias: pietas divina voluit te esse sine disciplina, ut post coeleste magisterium Christianum caperes imperium. Ad summam dignitatem pervenisti, vicarius es Christi. Nemo nisi illius imitator verus est dominator; oportet, ut in hoc solio regni cogites de honore perenni. Magna felicitas est in mundo regnare, maxima autem, in coelis triumphare. Cum vero Deus a te multa requirat, hoc potissimum desiderat, ut facias judicium et justitiam ac pacem patriae, quae semper respicit ad te: ut sis defensor Ecclesiarum et clericorum, tutor viduarum et orphanorum: cum his et aliis bonis firmabitur thronus tuus hic et in perpetuum. Et nunc, domine rex, omnis sancta Ecclesia nobiscum rogat gratiam tuam pro his qui contra te hactenus deliquerunt, et offensione aliqua gratiam tuam perdiderunt. Ex quibus est unus, Otto nomine, vir nobilis qui te offendebat, pro illo et reliquis omnibus clementiam tuam oramus, ut illis dimittas pro charitate
null
5d28211c-edfa-40d5-9e44-bdce932ca407
latin_170m_raw
null
None
None
None
Dei, qui te hodie in virum alterum mutavit, et numinis sui participem fecit; quatenus ipse tibi eamdem vicem pro universis delictis tuis dignetur rependere. » In hoc sermone rex misericordia motus, ingemuit et ultra quam credi possit, effluebat in lacrymis. Deinde, sicut episcopi et duces cum universo populo flagitabant, omnibus quod adversus illum deliquerant, dimisit. Hoc omnis populus gratanter suscipiebat. Omnes manifesta pietate regis prae gaudio plorabant: Ferreus esset homo, qui plangere non potuisset, Quod tantas culpas ignovit tanta potestas. Et quanquam vindicare posset suas injurias, si nunquam rex fieret, tamen pro nulla tantae potestatis fiducia ad ulciscendum aliquid reservabat. Peractis decentissime divinis officiis, et regali consecratione, rex processit, et sicut de Saul rege legitur, quasi ab humero sursum cunctis altior ibat, et veluti in quamdam habitudinem antea non visam in illo transformatus, cum sacro comitatu, alacri vultu, honesto incessu ad cubiculum rediit. Inde ad mensam regali apparatu receptus, eam diem regiae speciei primitivam officiosissime consumpsit. DE DISPOSITIONE CURIALI ET DE REGINA. De fidelitate facta regi minus necessarium dicere puto, frequenti usu teste, quod omnes episcopi, duces et reliqui principes, milites primi, milites gregarii, quin ingenui omnes, si alicujus momenti sint, regibus fidem faciant. Hinc tamen sincerius et libentius jurando omnes subjiciebantur, similiter in dispositione curiali, quem rex majorem domus statueret, quos cubiculariorum magistros, quos infertores et pincernas, et reliquos officiarios ordinaret, diu non est supersedendum cum illud breviter dicere possim, quod nullius antecessoris sui ministeria aptius et honorificentius provisa memini vel legi. Ad quam rem plurimum voluit ingenium Augustensis episcopi Brunonis et Wernheri Argentinensis episcopi consilium. Sic etiam Werniharii militis, quem rex longe ante cautum consiliis, audacem bellis, frequenter secum experiebatur, superbos omnes dilecta regis conjux Gisela prudentia et consilio viguit, cui pater erat Herimanus dux Alemanniae; mater ejus Kerbirga, filia Conradi regis de Burgundia fuit, cujus parentes de Caroli Magni stirpe processerant; unde quidam de nostris in libello, quem Tetralogum nominavit, et postea regi Henrico tertio, cum natalem Domini in Argentina civitate celebraret praesentavit, inter alios, duos versus edidit hoc modo: Quando post decimam numeratur linea quarta De Carolo Magno procedit Gisela prudens: Cum tantae nobilitatis esset et formae decentissimae, minimae extollentiae fuit, in Dei servitio timorata, in orationibus et eleemosynis assidua, et hoc ut secretius potuit, attendens illud Evangelicum, ne justitiam suam faceret coram hominibus. Erat enim liberalis ingenii, illustris solertiae, avida gloriae, non laudis; pudoris amans, feminei laboris patiens, incassum minime profusa, in rebus honestis et utilibus abunde larga, dives in praediis, summos honores bene tractare perita. Haec quorumdam hominum invidia quae saepe ab inferioribus fumigat ad superiores, per aliquot dies a consecratione impediebatur. Caeterum si illud odium juste an injuste pertulerit, adhuc in questione moratur: tamen virilis probitas in femina vicit, et ex consensu et petitione principum consecrata, necessaria comes regem sequebatur. Haec de regina interim breviavi, intermissis regalibus gestis, nunc ad eadem revertar. DE PRIMIS GESTIS CHUONRADI REGIS. Ad gesta inclyti regis Chuonradi stylo revoluto, quaedam sunt dicenda, quae in ipsa die consecrationis suae fecerat; quae licet parva videantur, mysterio tamen quodam magnifice pollent. Sed quoniam historia publica scribitur, quae animum lectoris ad novitatem rerum, quam ad figuras verborum attentionem facit, magis videtur congruere, ipsam rem integram persequi, quam mysticis rationibus aliquid promiscue commentari. In ipsa processione regis tres venerunt ante illum, cum singulis querimoniis; unus erat colonus Ecclesiae Moguntiensis, alter pupillus fuit, et quaedam vidua. Dum rex eorum causas audire coepisset, quidam de principibus suis avertebant eum dicentes, ne consecrationis suae aliquam moram faceret, et matura divina officia audiret; respiciens ad episcopos, ut vicarius Christi Christianissime respondebat: Si meum est regimini insistere et id viri constantis est nequaquam differre quod apte fieri valet; rectius mihi videtur facere quod debeo, quam quid faciendum sit audire ab alio. Memini vos saepe dixisse non auditores legis, sed factores justificari. Si autem ad consecrationem, ut dicitis, festinandum est, tanto cautius in opere Dei gressus meos convenit mihi firmare: quanto me arduae
null
bc712e51-2f77-47a9-814a-767d9f6709ea
latin_170m_raw
null
None
None
None
dignitati cognosco propinquare. Haec dicens, in eadem statione moratus, ubi primum occurrerant illi calamitosi, passibus immotis legem praefecerat illis. Hinc paululum procedens, venit ante illum quidam, dicens se expulsum esse patria omnino sine culpa. Quem rex per brachium apprehendens, super omnes circumstantes attraxit usque ad solium suum, ibique causam miseri cuidam principum suorum diligenter commendavit. Felix initium regnandi cernitur esse, ubi plus festinatur ad faciendam legem, quod ad benedicendum regem. Abundantius erat in rege studium miserationis quam desiderium consecrationis: per semitam justitiae incedebat, quando regium honorem petebat. Poterat dicere cum Psalmista: #Pes meus stetit in via recta.@# Firmavit se per gratiae bonum priusquam conscenderet judicialem thronum. Timebat praecipitari si non esset equus in altitudine regali. Satis erat laudabile inter nova gaudia, inter deliciosa regis ministeria, tot pauperum clamores audire, et eorum causas finire. Noluit negligere, quod cito potuit regere; renuit justitiam dilatare, quoniam illud erat regnare. Distulit suam benedictionem propter regium honorem, scriptum est enim: « Honor regis judicium diligit. » In cunctis rebus nil sic prodesse valebit, Sicut judicium regis ad officium. Ita rex in talibus causis, pro quibus maxime regia auctoritas interpellari solet, hoc est pro Ecclesiarum, viduarum, orphanorum defensione, ad reliqua regimina sibi ea die viam praeparavit. DE ITINERE REGIS PER REGNA. Omnia regis itinera, et in quibus locis summas festivitates Natalis Domini et Paschae annuatim celebraret, non nimis necessarium narrare putavi, excepto quod id dicendum est sicubi fuerat, si quid insigne et clarum acciderat. Si enim omnia observare vellem, ante me desererent vires quam materies. Ad gesta illius clarissima quanto ocius potero veniam, in quibus tantum gloriae eminet, ut de minoribus silere nemini fiat ingratum. Collecto regali comitatu, rex Chonradus primum per regionem Ribuariorum, usque ad locum qui dicitur Aquisgrani palatium pervenit, ubi publicus thronus regalis ab antiquis regibus, et a Carolo praecipue locatus, totius regni archisolium habetur. Quo sedens excellentissime rempublicam ordinavit, ibique publice placito et generali concilio habito, divina et humana jura utiliter distribuebat: fama ejus vires de virtutibus sumpsit: hodie quam heri pro tenore pacis praestantior, pro benevolentiae gratia charior, pro regali comitatu honoratior habitus est omnibus. Quanquam enim litteras ignoraret, tamen omnem clerum, cum amabiliter et liberaliter palam, tum convenienti disciplina secreto prudenter instituit. Militum vero animos in hoc multum attraxit, quod antiqua beneficia parentum nemini posterorum auferri sustinuit. Praeterea in donariis frequentibus, quibus eos fortia audere coegit sui similem in toto mundo non posse reperiri aestimaverunt. Suspiciosum est relatu, quam munificus fuit, quam jucundus, quam constantis animi, quantum imperterriti, bonis omnibus blandus, malis severus, in cives benignus, in hostes acerbus, in rebus agendis efficax, quam maximo usui foret regno infatigabilis erat: in brevi tantum proficiens ut nemo dubitaret, post Caroli Magni tempora, aliquem regali sede digniorem non vixisse; unde exstat proverbium: Sella Chuonradi habet ascensoria Caroli. De hoc proverbio quidam de nostris in libello quem Gallinarium vocavit, satyra quarta protulit hunc versum: Chuonradus Caroli premit ascensoria regis Talibus indiciis nomen seu gloria regis. Gentium regiones transcendit, marinos fluctus transnatavit, passim divulgabatur virtus quae in exhausto vigore semper emanabat. Reversus rex de Ribuariis ad Saxoniam venit, ibi legem crudelissimam Saxonum, secundum voluntatem eorum, constanti auctoritate roboravit. Deinde a barbaris qui Saxoniam attingunt tributa exigens, omne debitum fiscale recepit. Inde Bajoariam et orientalem Franciam pertransiens, ad Alemanniam pervenit. Quo transitu, regna pacis foedere et regia tuitione firmissime cingebat. QUALITER REX CUM ITALIS PLACITAVIT. Anno primo regni sui Chuonradus rex diem sanctum Pentecostes in Constantia civitate celebravit; ibi archiepiscopus Mediolanensis Heribertus cum caeteris optimatibus Italicis regi occurrebat; et effectus est suis, fidemque sibi fecit per sacramentorum et obsidum pignus, ut quando veniret cum exercitu ad subjiciendum Italiam, ipse eum reciperet, et cum omnibus suis ad dominum et regem publice laudaret, statimque coronaret. Similiter reliqui Longobardi fecerant propter Ticinenses, qui et alio nomine Papienses vocantur, quorum legati aderant cum muneribus et amicis, molientes ut regem pro offensione civium placarent, quanquam id adipisci a rege juxta votum suum nullo modo valerent. In qua autem re
null
e25efec3-3ae5-4267-b85c-34e743cb5b1f
latin_170m_raw
null
None
None
None
offenderint, breviter absolvam. Erat in civitate Papiensi palatium a Theoderico rege quondam miro opere conditum, ac postea ab imperatore Ottone tertio nimis adornatum. Cognito autem obitu imperatoris Heinrici antecessoris Chuonradi regis, ut mos est hominum semper in novis rebus intemperanter se habere, statim Papienses inconsulto ad imbellem aulam ruentes, Ausibus illicitis fregerunt moenia regis. totumque palatium usque ad imum fundamenti lapidem eruebant, ne quisquam regum ulterius infra civitatem illam palatium ponere decrevisset. Ex qua audacia diu magna controversia inter regem et Papienses habita est. Dicebant Papienses: Quem offendimus? imperatori nostro fidem et honorem usque ad terminum vitae suae servavimus; quo defuncto, cum nullum regem haberemus, regis nostri domum destruxisse non jure accusabimur. E contrario rex: Scio, inquit, quod domum regis vestri non destruxistis, cum eo tempore nullum haberetis; sed domum regalem scidisse non valetis inficiari. Si rex periit, regnum remansit, sicut navis remanet cujus gubernator cadit; aedes publicae fuerant, non privatae juris erant, alieni non vestri. Alienarum autem rerum invasores regi sunt obnoxii. Ergo vos alienae rei invasores fuistis, igitur regi obnoxii estis. Hujuscemodi verbis pluribus instanter objectis legati frustra tentatam pacem relinquentes abierunt. Reliqui vero Italici amplissimis donis a rege honorati in pace dimissi sunt. Rex vero bene ordinato regno Sueviae ad castrum Turcicum perrexit ibique quosdam Italicos, qui ad Constantiam non venerant, ad dominium suum recepit. Inde post paucos dies ad Basileam civitatem pervenit. QUOD REX CHUONRADUS BASILEAE EPISCOPUM CONSTITUIT. Basilea civitas sita est in quodam triviali confinio, id est, Burgundiae, Alemanniae et Franciae: ipsa vero civitas ad Burgundiam pertinet. Hanc civitatem invenit rex vacuatam episcopo, cujus provisor Adalbero ante tres menses quam rex veniret, migravit a saeculo. Ibi Simoniaca haeresi subito apparuit, et cito evanuit: nam dum rex et regina a quodam clerico nobili viro, nomine Udalrico, qui ibi tunc episcopus effectus est, immensam pecuniam pro episcopatu susciperent. Postea rex poenitentia motus, voto se obligavit pro aliquo episcopatu vel abbatia nullam pecuniam amplius accipere, in quo voto pene bene permansit; sed filius ejus tertius, Heinricus, qui postea rex et Augustus effectus est, optime et sine scrupulo patrium votum expiavit; quia in omni vita sua pro omnibus dignitatibus ecclesiasticis unius oboli pretium non dicitur adhuc accepisse. Rex vero Chuonradus colloquio regali habito Basileae, et terminis Burgundiae ultra voluntatem Rudolphi ejusdem Burgundiae regis diligenter praeoccupatis, per Rhenum usque Saxoniam pervenit. Quare autem Rudolphi regis meminerim breviter dicam. Iste Rudolphus rex Burgundiae in senectute sua regnum molliter tractaret, maximam invidiam apud principes regni sui comparans, secundum Heinricum imperatorem, filium sororis suae in regnum invitavit, eumque post vitam suam regem Burgundiae designavit, et principes regni jurare sibi fecit. Ad quam rem cemmendandam imperator Heinricus infinitam pecuniam saepe et saepissime consumpsit, sed defuncto imperatore Heinrico, Rudolphus rex promissa sua irrita fieri voluit. Chuonradus autem rex magis augere quam minuere regnum intentus, antecessoris sui labores metere volens, Basileam sibi subjugavit, ut animadverteret, an rex Rudolphus promissa attenderet. Quos postea Gisela regina, filia sororis ipsius regis Rudolphi, bene pacificavit. DE BOLISLAO DUCE SCLAVORUM. Eodem anno, quem supra notavimus, Bolislaus Sclavigena, dux Bolonorum insignia regalia et regium nomen in injuriam regis Chuonradi sibi aptavit: cujus temeritatem cito mors exinanivit. Filius autem Misico similiter rebellis fratrem suum Ottonem, quoniam regis partibus favebat, in Ruhniam provinciam pepulit. Qualiter vero ejusdem Misiconis protervitatem et cujusdam Udalrici ducis Bohemiae perfidiam rex Chuonradus postea compesceret, in loco suo dicam. DE INIMICITIA INTER REGEM ET ERNESTUM DUCEM. Eodem tempore, hoste pacis diabolo suadente, Ernestus dux Alemanniae, Chuno dux Franciae, Fridericus dux Lotharingorum, cum aliis plerisque contra regem Chuonradum consenserunt, et multa molientes, multas munitiones incassum praeparantes, nihil nisi calamitatem futuram assecuti sunt: Quos omnes rex Chuonradus parvipendens, iter suum in Italiam cum copiis destinavit. Sed dux Ernestus humiliter iter ejus prosecutus usque Augustam Vindelicam, interventu matris suae reginae et fratris sui Heinrici adhuc parvuli aliorumque principum, multum renuente rege, vix in gratiam ejus receptus est. QUOD REX CUM EXERCITU IN ITALIAM REDIIT. Anno incarnationis Christi 1026, Chuonradus rex consilio et petitione principum regni filium suum Heinricum puerum regem
null
f958aee6-0151-4934-b3f7-8762b58b899b
latin_170m_raw
null
None
None
None
post se designavit, illumque Brunoni Augustensis Ecclesiae episcopo in tutelam commendavit; et supra dictis hostibus suis insidias per filium, et caeteros fideles suos diligenter opponens, ipse cum exercitu copioso Italiam petere coepit; in qua expeditione, supra dictus Ernestus dux Alemanniae, aliquantulum regi militans Campidonensem abbatiam, licet contra fas et jus esset, liberam rem nisi liberaliter servire, in beneficium accepit a rege, et ad tutandam patriam honorifice remissus est. QUOD REX PAPIENSES AFFLIXERIT. Rex ingressus Italiam per Veronam inter Mediolanum et Papiam, Vercellas venit, ibique sanctum Pascha celebravit. In ipsis diebus paschalibus Leo ejusdem civitatis antistes, vir multum sapiens, mundum cum pace reliquit, cui Hardericus Mediolanensis canonicus successit. Rex vero jam totam pene Italiam planam suae ditioni subjugavit: Papiensem urbem, quoniam valde populosa fuit, subito capere non potuit; ipsos Papienses in gratiam recipere noluit, quia palatium quod dexstruxerant in loco ubi prius fuerat reaedificare adhuc renuebant, sed defensores eorum Adelbertum marchionem et Wilhelmum, et caeteros principes in iisdem terminis mirabiliter opprimere coepit; castrum eorum nomine Urbam desolavit, et plura alia castella et munitiones firmissimas dissipavit. Ea tempestate grande malum factum est in Italia, propter contentiones Papiensium: multae eorum Ecclesiae, in circuitu cum ipsis castellis incensae sunt, et populus, qui illuc confugerat, igne et gladio periit; agri vastati sunt, vineae truncabantur; exitum et introitum rex prohibebat, navigium abstulit, mercimonia vetuit, et ita per biennium omnes Ticinenses afflixit, donec omnia, quae praecepit, omni dilatione postposita compleverant. DE SEDITIONE QUAE RAVENNAE FACTA EST. Eodem tempore rex Chuonradus Ravennam intravit, et cum magna potestate ibi regnavit. Quadam die miseri Ravennates litem cum exercitu regis commovebant, et in multitudine sua confisi, exercitum de civitate expellere conati sunt, et per cujusdam portae angustias eos qui foris erant prohibebant interioribus succurrere. Excito tumultu bellum undique coepit ingravescere. Quidam in domibus hospites suas aggressi sunt; alii in plateis pugnabant, alii portas obsidebant, plures de muris, multi de turribus altis ignavum praelium cum saxis et sudibus commiserunt. E contra Teutonici armis et ingenio reluctantes, factis agminibus ante et retro, Ravennates circumdabant; et saevientibus gladiis viam ad invicem facientes, eos qui fuerant medii, mortuos aut sauciatos, vel fugientes reliquerunt. Quidam comes nomine Eppo, optimus miles de Bajoaria, cum Panone civitatem exiens, eos qui pontem superstabant subjugavit, et plurimi eorum per illum solum de ponte praecipitati, in aqua necati sunt. Rex vero Chuonradus, sicut erat in cubiculo, hanc seditionem intelligens, arma corripit, equum poscit, et egressus atrium uti vidit Ravennates bello victos ad Ecclesias confugere, et undique latibula quaerere, misertus eorum, quoniam ex utraque parte sui erant, exercitum de persecutione civium revocavit, et ipse in palatium se recepit. Mane autem facto Ravennates qui remanserant, in cilicio et nudis pedibus atque exortis gladiis, ut lex eorum praecipit, victis civibus, ante regem venientes, sicut ipse praecepit, omnibus modis satisfaciebant. Ibi rex Chuonradus maximam munificentiam in quemdam sauciatum Teutonicum more solito ostendit, cui pes cum magna parte supra talum in pugna penitus abscindebatur, cujus ocreas de corio factas rex afferri praecipiens utramque nummis jussit impleri, et supra grabatum sauciati militis juxta illum poni. REX PROPTER CALOREM IN MONTANA SECESSIT. Eo tempore maximus calor Italiam vexabat, ita ut animalia multa et hominum multitudo inde periclitarentur. Rex vero Chuonradus nemini cedens, nisi soli Deo et caloribus aestuis, ultra Atim fluvium propter opaca loca et aeris temperiem in montana secessit, ibique ab archiepiscopo Mediolanensi per duos menses et amplius regalem victum sumptuose habuit. Hinc decedens tempore automnali, Italiam planam iterum peragrans, habitis consiliis, et regalibus colloquiis in opportunis locis, atque rebelles in vincula mittens, regnum pacificavit, et sic pertransiens usque ad confinium Italiae et Burgundiae pervenit. QUOD LEGATI RUDOLPHI REGIS AD CHUONRADUM REGEM IN ITALIAM VENERUNT. Inchoante anno nativitatis Christi 1027, rex Chuonradus in Ipo regia civitate Natalem Domini celebravit: illuc Rudolphi regis Burgundiae legati venerunt promittentes illum Romam venturum ad electionem et consecrationem imperatoriam regis Chuonradi: quod rex gratanter accepit, et remissis legatis cum muneribus, ipse Padum transiens ad Romam tendere coepit. Veniens ad Lucam civitatem, invenit eam sibi
null
0aba394c-c91d-44b2-bc62-da1cfede906a
latin_170m_raw
null
None
None
None
adversam cum Reginhero marchione. Ibi rex paululum moratus post paucos dies civitatem et marchionem in deditionem acceperat, omnemque Tusciam sibi breviter subjugavit, sicque triumphando Romanam visitat arcem. QUOD REX CHUONRADUS ROMAE IMPERATOR EST EFFECTUS. Igitur rex Chuonradus Romam ingressus eodem anno, ut supra, id est, a Nativitate Salvatoris 1027, indictione decima, a papa Joanne et universis Romanis regio honore mirifice receptus est: et in die sancto Paschae, qui eo anno VII Kal. Aprilis terminabatur, a Romanis ad imperatorem electus, imperialem benedictionem a papa suscepit, Caesar et Augustus Romano nomine dictus. Quin etiam regina Gisela imperatricis consecrationem et nomen ibidem accepit. His itaque peractis, in duorum regum praesentia Rudolphi regis Burgundiae, et Cnutonis regis Anglorum, divino officio finito, imperator duorum regum medius ad cubiculum suum honorifice ductus est. In ipsis diebus paschalibus inter Romanos et Teutonicos pro vili causa orta est seditio magna. Contendebant duo pro corio bovis: cumque se invicem pugnis caedere coepissent, totus exercitus imperatoris commotus est: et armati equites et pedites, ex utroque parte convenerunt, ibi interfectus est ex nostra parte quidam juvenis nomine Berrengarius, filius Lutoldi comitis de Alemannia, multum nobilis et bellicosus nimis. Romani diu resistentes ad extremum victi fugerunt, et innumerabiles ex illis perierunt. Imperator vero praedictum juvenem, quoniam sibi dilectus et familiaris fuerat, juxta tumulum Caesaris Ottonis sepeliri praecepit. Postera die Romani, qui seditionem commoverant, ante imperatorem venientes, nudatis pedibus, liberi cum nudis gladiis, servi cum torquibus vimineis circa collum, quasi ad suspensionem praeparati, ut imperator jussit, satisfaciebant. QUOD IMPERATOR IN APULIAM VENIT. Facta igitur pace inter Romanos et Teutonicos imperator in Apuliam processit, et Beneventanum et Capuam, ac reliquas civitates illius regionis seu vi sive voluntaria deditione sibi subjugavit; et Normannis, qui de patria sua, nescio qua necessitate compulsi, in Apuliam confluxerant, ibi habitare licentiam dedit; et ad defendendos terminos regni adversus Graecorum versutias, eos principibus suis coadunavit. Cunctis rebus rite et prospere sibi cedentibus, imperator reversus, praeteriens Romam, iterum Italiam pertransiit. DE TYRANNO THASSELGARO. Eo tempore erat in Italia quidam tyrannus Thasselgart dictus, qui sub tempore Heinrici imperatoris multa facinora commisit in regno: sed per marinos recessus et alias munitiones, quos habuit ultra modum tutas, Caesaris Heinrici persecutionem evaserat. Erat enim nobilis genere, despicabilis in persona, turpis in moribus, magnus praedator ecclesiarum et viduarum. Hunc imperator Chuonradus diligentissime insequebatur, et insidias sibi ante et retro omnibus modis opposuit. Qui dum a quodam suo castro fugere vellet in aliud, a militibus Caesaris captus est. Quod dum audiret imperator, cum magna festinantia properabat, ita ut fere centum milliaria Latina intra diem et noctem pertransiret: cogitabat enim, ut more solito, iterum evaderet. Veniente vero imperatore, praesentatus est illi ipse tyrannus. Quem cum videret, fertur dixisse imperator: Nonne es hic ille leo, qui devoravit bestias Italiae? Per sanctam crucem Domini, talis leo non comedet amplius de pane meo: et hoc dicens, statim cunctis principibus regni adjudicantibus, praecipit illum in patibulum suspendi. Quo suspenso, per omnem illam provinciam pax et securitas, diu latentes simul emerserunt. DE CONJURATIONE QUORUMDAM TEUTONICORUM. Interea morante in Italia imperatore apud Teutonicos, magna invidia, multa consilia, multae factiones adversus imperatorem incassum eruperant. Ut enim a minoribus incipiam et ad majores perveniam, quidam comes in Suevia, Wolff nominatus, dives in praediis, potens in armis, et Bruno episcopus Augustensis, invicem confligentes multa mala in praediis et incendiis fecerunt in regno. Ad extremum praedictus comes ipsam Augustam irrumpens, aerarium episcopi despoliavit, et totam civitatem vastavit; quod postea, cogente imperatore, totum restituit, et episcopo emendavit. Chuno dux Wormatiensis, patruelis imperatoris, nec fidus imperatori, nec tamen multum noxius illi, interim quietus manebat. Fridericus dux Lotharingorum, vitricus praedicti Chunonis imperatori inimicando morte propria praeventus est. Ernestus dux Alemanniae, privignus imperatoris Chuonradi, nuper ab eo beneficiis et muneribus sublimatus, discedens iterum, instigante diabolo, rebellionem moliebatur; et consilio quorumdam militum suorum, Alsatiam provinciam vastavit, et castella Hugonis comitis, qui erat consanguineus imperatoris, desolavit. Deinde magno exercitu juvenum
null
038457c5-3312-43db-89ae-6c24c0e6061c
latin_170m_raw
null
None
None
None
collecto, Burgundiam invasit: et ultra castrum Solodurum, quamdam insulam aggere et vallo firmare coepit; sed Rudolphus rex Burgundionum veritus hostem imperatoris recipere, ab incepto illum prohibuit. Inde reversus supra Turicum quoddam castrum munivit, et Augiensem ecclesiam nec non abbatiam S. Galli nimium distrahendo, non mediocre damnum patriae intulit: sic posthabita lege et justitia usque ad imperatoris reditum iniquis conatibus insistebat. UBI DUX ERNESTUS SE DENUO REDDIDIT. Pace per totam Italiam confirmata, imperator Chuonradus prospero reditu in Alemanniam venit; et in Augusta Vindelica colloquium familiare cum suis fidelibus tenens, de proditoribus patriae tractare coepit; inde ad oppidum quod Ulma vocatur veniens, colloquium publice condictum illic habuit. Huc dux Ernestus non voto supplice venit, confisus militum multitudine, quos optimos habuit, ut vel secundum libitum cum Caesare se pacaret, vel inde per potestatem rediret; et habito colloquio cum suis, primum monuit eos fidei sacramentaliter promissae; dehinc hortabatur eos ne illum desererent, ne honorem suum perderent, non decere eos immemores fore, in historiis patrum, semper Alemannos bonae fidei et stabilitatis in dominos testimonium habere; et sibi fidi forent, illis praemia posteris eorum gloriam et honorem esse futurum. Talia dicenti duo comites, Fridericus et Anselmus pro caeteris respondebant hoc modo: Nolumus inficiari quin vobis firmiter promitteremus contra omnes, praeter eum qui nos vobis dedit: si servi essemus regis et imperatoris nostri, et ab eo juri vestro mancipati, non nobis liceret a vobis separari. Nunc vero cum liberi simul et libertatis nostrae summum defensorem, interea regem et imperatorem nostrum habeamus, ubi illum deserimus, libertatem amittimus, quam nemo bonus, ut ait quidam, nisi cum vita simul amittit. Quod cum ita sit, quidquid honesti et justi a nobis requiritis, in hoc parere volumus vobis: si autem contra hoc vultis, illuc revertemur liberaliter, unde ad vos venimus conditionaliter. His auditis, dux, cum se intellexisset a suis dimitti, sine omni pactione imperatori sese reddit: quem Caesar in Saxoniam exsulari fecit super quamdam rupem quae Gibichenstein dicitur, ut ubi castigatus a rebellione ulterius desineret. QUOD REX BURGUNDIAE IMPERATORI OCCURREBAT BASILEAE. Imperator pertransiens Alemanniam, cunctos qui sibi rebelles fuerant, in deditionem recepit, et munitionem eorum dejecit; et perveniens usque ad Basileam, Rudolphum regem Burgundiae alloquitur, qui illic sibi occurrebat, extra urbem, juxta vicum qui Mitthena dicitur: et habito familiari colloquio, imperator regem secum duxit in urbem. Confirmata inter eos pace, Gisela imperatrice haec omnia meditante, regnoque Burgundiae imperatori tradito, eodem pacto quemadmodum prius antecessori suo Heinrico imperatori datum fuerat; rex iterum donis ampliatus cum suis reversus est in Burgundiam: imperator vero descendens per Rhenum in Franciam venit, ibique dux Chuono, patruelis ejus, prius rebellis, se reddidit: quem imperator in liberis custodiis aliquantulum castigavit, destructisque munitionibus suis, quas optimas habuit, in gratiam illum recepit, totumque in honorem suum sibi restituit. Paulo post Adalbero dux Histrianorum, sive Carintanorum, reus majestatis, victus ab imperatore, cum filiis suis exsulatus est, et ducatum ejus iste Chuono ab imperatore suscepit: quem ducatum pater ejusdem Chuononis dudum habuisse perhibetur. Ita dux Chuono fidus et bene militans imperatori et filio suo Heinrico regi, quousque vixerit, permansit. DE LEGATIONE EPISCOPI ARGENTINENSIS. Eodem tempore Werinharius Argentinae civitatis episcopus, ab imperatore legatus Constantinopolim mittitur. Qui dum causa orationis Hierosolymam pergere se fingeret, ut putavimus, judicio Domini, quem fallere nemo valebit, mirabiliter prohibitus est. Nam dum magnum comitatum hominum, majorem quoque mutorum animalium, equorum, boum, ovium, porcorum, multasque delicias saeculares ultra modum secum educeret, perveniens in Ungariam, a rege Stephano contradicta est sibi via, quod eo tempore nulli aratorum accidit. Inde reversus per Bajoariam cum omni comitatu suo pergens Italiam intravit; et multum circa fines Veronae moratus, tandem cum maximo labore per Venetiam mare Adriaticum ingressus, navigio calamitoso Constantinopolim pervenit: cumque ab imperatore Graecorum honorifice susceptus esset, secumque satis familiariter conversaretur, desiderare coepit ut imperatoris auxilio Hierosolymam adiret: quo desiderio, semper aliqua re interdicente, nunquam potiri invaluit. Sequenti vero tempore obiit, et sepultus est in eadem urbe, et episcopatum ejus Wilhelmus Argentinensis canonicus suscepit. Legationis tamen
null
c76b4609-b230-4ac1-b8e8-2b76c16276fc
latin_170m_raw
null
None
None
None
causam postea imperator Graecorum aureis litteris imperatori Chuonrado rescripsit. QUOD IMPERATOR FILIUM SUUM HENRICUM REGEM CONSECRARI FECIT. Anno Domini 1028, indictione XI, imperator Chuonradus filium suum Heinricum magni ingenii et bonae indolis puerum aetate XI annorum, principibus regni cum tota multitudine populi id probantibus, a Peligrino archiepiscopo Coloniensi in regalem apicem apud Aquisgrani palatium sublimari fecerat. Tunc in principali Dominica Paschae consecratus et coronatus, paschalem laetitiam triplicavit. Nam dum in superioribus annis duas coronas, id est, patris et matris suae mundus veneraretur, nunc tertia addita, Spes pacis, quam rex cum Caesare fecit: praesertim cum is coronatus esset, cujus aetas via diuturna satis digna fuerat. Deinde diversa regna peragrantes, Caesar per se rex sub tutore et actore Augustensi episcopo Brunone cunctos rebelles domabant et foedera pacis ubique feliciter firmabant. DE OBITU EPISCOPI AUGUSTENSIS. Anno sequenti imperator in Bajoaria Ratisponae Pascha celebravit: ibi Bruno episcopus Augustensis defunctus est, cujus corpus imperatrix prosecuta, cum filio Heinrico rege ad Augustam sedem suam honorifice sepeliri fecerunt. Nobilis valde fuit ipse episcopus runo. Nam dum esset frater Heinrici imperatoris, filius erat marterterae Giselae imperatricis; soror vero ejusdem episcopi, nupta Stephano regi Ungarorum, causa fuit Christianitatis, primum in gente Pannonica. Episcopatum vero Augustensem Eberhardus suscepit. QUALITER DUX ERNESTUS DUCATUM ACCEPIT ET STATIM AMISIT. Anno Domini 1030, imperator Chuonradus apud Ingelnheym Pascha celebravit. Ibi Ernestus supra memoratus dux Alemanniae, a custodia solutus, ducatum recepit, eo tenore, ut Wehelonem militem suum, qui multis factionibus turbaverat, quasi hostem reipublicae cum omnibus suis persequeretur, idque se facturum cum sacramento confirmaret. Quod cum rex facere nollet, hostis publicus imperatoris dijudicatus est, et penitus ducatu amisso cum paucis inde recessit. Imperator vero ducatum Alemanniae Hermanno juniori, fratri ejusdem Ernesti dedit, eumque Warmanno Constantiensi episcopo commendavit. Imperator vero communi consilio omnium principum regni eumdem Ernestum et cunctos justitiae et paci reluctantes ab episcopis excommunicari fecit, eorumque res publicari jussit. Ipsa imperatrix Gisela (quod dictu est mirabile), sed actu laudabile, filium inconsultum sapienti marito postponens, publicam fidem dedit omnibus, quidquid illi accidisset, nullam ultionem, neque malum animum pro hac re se reddituram fore. QUOD IMPERATOR SUPER UNGAROS CUM EXERCITU VENIT. Eodem tempore multae dissentiones inter gentem Pannonicam et Bojoarios, culpa tamen Bajoariorum factae sunt, ita ut Stephanus rex Ungarorum multas incursiones et praedas in regno Noricorum, id est, Bajoariorum faceret; unde commotus imperator Chuonradus cum grandi exercitu super Ungaros venit. Rex autem Stephanus minime sufficiens adversus imperatorem, orationibus et jejuniis in universo regno suo indictis, praesidium Domini tantummodo flagitabat. Imperator tam munitum regnum fluviis et silvis intrare non valens, multis tamen praedationibus, incendiis circa terminos regni injuriam suam satis ulciscens, reversus est, volens tempore opportuniori coepta sua peragere. Sed filius suus rex Heinricus adhuc puerulus Eigelberto Frisingensi episcopo creditus, legatione Stephani regis pacem rogantis accepta, juste et sapienter agens, qui regem injuste injuriatum, ultro petentem gratiam recepit in amicitiam. QUOD DUX ERNESTUS AUXILIUM PETIIT AB ODONE COMITE. Interea dum haec agerentur, praefatus Ernestus ducatus dignitate privatus, multa cogitans, multa moliens, qualiter imperatori resisteret magnos labores in vanum consumpsit. Qui assumpto Vuelhone milite suo cum aliis paucis perrexit in Franciam Latinam ad Odonem comitem propinquum suum; nam mater Odonis et mater Giselae imperatricis fuerant sorores. A quo dum consilium et auxilium peteret, sive, nollet, sive non auderet, nil solatii contra imperatorem sibi dedit. QUALITER DUX ERNESTUS PERIIT. Dux vero Ernestus reversus iterum in Alemanniam venit, ibique in quadam eremo, quae Nigra Silva dicitur, in locis tutissimis moratus, praeda miserabili per aliquod tempus vivebat. Ad extremum dum a militia Caesaris undique coarctaretur, quidam, qui imperatori favebant, equos quos dux et omnes sui optimos habebant, per insidias in pascuis exceperunt. Dux vero, perditis equis in quibus confidebat, nil pensi plus habens, in tanta perturbatione quid ageret dubitabat; collectis tamen undique qualibuscunque equis quos habere poterat, cum omnibus quos tunc habuit, egressus est silva, secum deliberans melius esse honeste mori, quam turpiter vivere. Cumque pervenissent in saltus silvarum ad illam regionem Alemanniae quae Bara dicitur, viderunt castra deserta, quae priori nocte hostes occupaverant
null
5a2d7de9-31f1-4c03-bfbb-a50030850d53
latin_170m_raw
null
None
None
None
: confestim perceperunt sibi insidias parari. Nam Manegoldus comes, miles imperatoris, de Augensi abbatia magnum beneficium habens ab imperatore, et Warmanno Constantiensi episcopo, qui tunc vice ducis Heremanni Alemanniam gubernabat, praesidio locatus fuerat, ne dux Ernestus praedas aut incendia faceret in regione. Statim dux Ernestus et assecutores sui nimium alacres effecti sunt, existimantes injurias suas cito ulturos fore in hostibus; arreptoque itinere, suos insecutores insequi coeperunt. Eadem intentione Manegoldus comes, et qui cum illo fuerant, huc et illuc progredientes itinera ducis diligenter observabant. Hac occasione utrinque collata, ita conjuncti sunt, ut se invicem videre et affari possent. Erant autem ex parte Manegoldi multo plures milites quam de parte ducis. Nec mora, congressi pugnabant acriter omnes ex parte ducis, ira, ferocitate, audacia incitati; ex altera parte pro gloria, pro remuneratione adducti. Hi, qui cum duce fuerant, cum nihil de vita cogitarent, omnes ad interitum properabant. Dux vero cum nemini parceret, in hoc praelio, neminem sibi parcentem invenit, et a plurimis vulneratus, postremo interfectus, occubuit. Ibi cecidit Wecilo [ #al.@# Wehelo] comes, miles ducis, cujus causa haec omnia acciderant: Adelbertus et Iwerin nobiles viri et alii multi interfecti sunt ibi. Ex altera parte ipse Manegoldus comes, auctor hujus congressionis, cecidit, et alii plures secum. Corpus Ernesti ducis in Constantiam delatum, prius accepta indulgentia a potestate episcopali, pro excommunicatione, in ecclesia S. Mariae sepultum est. Corpus Manegoldi in Augia subterratum est. Accidit hoc bellum semper miserabile multum, XV Kal. Septemb. Hoc cum nuntiatum esset imperatori, fertur dixisse: Raro canes rabidi feturam multiplicabunt. RUDOLPHUS REX BURGUNDIAE OBIIT, ET ODO [ #al.@# UDO] REGNUM EJUS INVASIT. Anno Domini 1032, Rudolphus rex Burgundiae, avunculus Giselae imperatricis, obiit in pace; cujus regnum comes Odo [ #al.@# Udo] Francigena, filius sororis suae invasit, et quaedam castra munitissima sive civitates, seu dolo, seu bello ceperat: nec se regem ausus est facere, nec tamen regnum voluit dimittere. Referebat quidam illum dixisse saepe, quod nunquam rex fieri, sed tamen semper magister esse regis vellet. Eo modo magnam partem Burgundiae distraxit, licet regnum Burgundiae Chuonrado imperatori et filio ejus Heinrico regi, a Rodulpho rege, postquam ipse superstes non esset, per jusjurandum confirmatum esset. Sed dum Odo comes haec in Burgundia faceret, Chuonradus imperator in Sclavonia cum armis fecerat. Quid ibi ageret, vel qualiter postea Odonem repulisset de Burgundia, consequenter dicam. Supra dictus Bolislaus dux Bolanorum mortuus, reliquit duos filios, Misiconem et Ottonem. Misico dum fratrem suum Ottonem persequeretur, expulerat eum in Russiam. Dum ibi aliquantum tempus miserabiliter viveret, coepit rogare gratiam imperatoris Chuonradi, ut ipso imperante et juvante restitueretur patriae suae. Quod dum imperator facere vellet, decrevit ut ipse cum copiis ex una parte ex altera frater Otto Misiconem aggrederentur. Hunc impetum Misico ferre non valens fugit in Boemiam ad Udalricum ducem, cui tunc temporis imperator iratus fuerat. Sed ille ut sic placaret imperatorem voluit sibi reddere Misiconem: quod pactum sceleratum renuit Caesar, dicens se nolle inimicum emere ab inimico. Otto restitutus patriae, et dux factus a Caesare, dum post aliquod tempus minus caute ageret, a quodam familiari suo clam interfectus est. Tunc Misico omnibus modis quaerebat gratiam imperatricis Giselae et reliquorum principum, ut mereretur redire ad gratiam imperatoris. Caesar misericordia motus dedit sibi veniam, et divisa provincia Bolanorum in tres partes, Misiconem fecit tetrarcham, reliquas duas duobus aliis commendavit; sic imminuta potestate minor facta est temeritas. Defuncto Misicone Casimirus filius ejus fideliter serviebat hoc usque imperatoribus nostris. QUOD IMPERATOR CUM FILIO SUO HENRICO BURGUNDIAM ADIIT. Anno Domini 1033, imperator Chuonradus cum filio suo rege Heinrico Natalem Domini in Argentina civitate celebravit, inde collecto exercitu per Solodorum Burgundiam intravit, et veniens ad Paterniacum monasterium in Purificatione sanctae Mariae, a majoribus et minoribus regni, ad regendam Burgundiam electus est, et in ipsa die pro rege coronatus est: deinde quaedam castella quae Odo invaserat, obsedit; sed propter nimiam asperitatem hiemis, quae tunc fecerat, valde impediebatur. De qua nimietate frigoris quidam de
null
cf4a614f-0355-47f1-b998-e84f95bab2b9
latin_170m_raw
null
None
None
None
nostris centenos versus fecit, quos imperatori praesentavit, in quibus tam mirandae res dicuntur, quod equi in castris circa castellum Murat, si pedes infixissent terrae per teporem dici aliquid moliti, per noctem ita gelati constringerentur, ut nequaquam, nisi securibus et sudibus de terra in circuitu gelata evelli potuissent. Quidam vero, qui non habuit adjutorium equum proprium ita haerentem interfecit, et corium de cruribus sursum abstulit, reliquum terrae gelatae infixum dimisit. Homines quoque multum confundebantur hoc algore: erat enim una facies juvenum et senum: omnes erant die et nocte cani et barbati propter horridum rigorem glaciei, licet plures juvenes et imberbes fuissent ibi; et tamen: Vix haec causa fuit, quod Caesar bella reliqui Imperator reversus ad Turcicum castrum pervenit; ibi plures Burgundiorum, regina Burgundiae, jam vidua, et comes Hupertus, et alii, propter insidias Odonis in Burgundia ad imperatorem venire nequiverunt, per Italiam pergentes occurrebant sibi: et effecti sui, fide promissa per sacramentum sibi et filio suo Heinrico regi, mirifice donati redierunt. QUOD IMPERATOR SUPER ODONEM CUM EXERCITU VENIT. Ejusdem anni aestate imperator cum exercitu suo super Odonem comitem in Gallias Francorum venit, dicens, si Odo in Burgundia res alienas injuste quaereret, de suo proprio juvante Deo, aliquid perdere deberet. Tunc in regno Heinrici regis Francorum, in praediis tamen et beneficiis Odonis tantas devastationes et incendia fecit imperator, ut ipse Odo necessitate compulsus humiliter veniens, quaereret veniam, promittens Burgundiam dimittere; et secundum jussionem illius satisfacere. Sic imperator cum suo honore, et Odonis damno reversus est. QUALITER IMPERATOR ODONEM EXPULIT DE BURGUNDIA. Anno Domini 1034, imperator in Bajoaria Ratisbonae sanctum Pascha celebravit. Hujus anni aestate dum Odo praefatus promissa non attenderet, sed adhuc quamdam partem Burgundiae, quam injuste invaserat, obtineret, imperator Chuonradus expeditis Teutonicis et Italis Burgundiam acute adiit: Teutones ex una parte, ex altera archiepiscopus Mediolanensis Heribertus et caeteri Italici, ductii Huperti comitis de Burgundia, usque Rhodanum fluvium convenerunt. Augustus veniens ad Genevensem civitatem, Geroldum principem regionis illius, et archiepiscopum Lugdunensem atque alios quam plures subegit: et reversus castrum Murat cum fortissimis militibus, Odonis munitum obsidens, vi cepit, et quos intus invenerat, captivos duxit. Caeteri fautores Odonis hoc audientes, solo timore Caesaris fugerunt: quos persecutus Caesar omnino exterminavit de regno, et acceptis de principibus Burgundiae multis obsidibus, rediit per Alsatiam ad imperatricem. Nam dum ille in Burgundiam pergeret, imperatrix secuta est eum usque Basileam. Inde reversa ad Argentinam civitatem, exspectavit reditum imperatoris. Eo tempore filia imperatoris Chuonradi et Giselae imperatricis Mathilda nimiae formositatis, puella Heinrico regi Francorum desponsata, obiit Wormatiae, ibique sepulta est. QUOD REX HEINRICUS SCLAVOS SUBJUGAVIT. Interea dum haec, quae superius dicta sunt, imperator in Burgundia faceret, filius suus Heinricus rex, licet in puerilibus annis, non segnius reipublicae consuluit in Boemia, et in caeteris regionibus Sclavorum: ubi et Udalricum ducem Boemiae, et reliquos quam plures Caesari adversantes, strenue subjugavit, et redeunti patri occurrens, de duplici victoria duplex gaudium populis effecerat. Deinde collectis copiis de Saxonia super eos qui Luttizi [ #al.,@# Lintizi] vocantur, quique olim semi-Christiani, nunc per apostaticam nequitiam omnino sunt pagani, imperator venit: ibique conflictum implacabilem mirabiliter diremit. Inter Saxones enim et paganos fiebant ea tempestate multae dissensiones et incursiones: cumque Caesar veniret, coepit quaerere ex qua parte pax, quae diu inviolata inter eos fuerat, prius corrumperetur. Dicebant pagani a Saxonibus pacem primitus confundi, id per duellum, si Caesar praeciperet, probari. Econtra Saxones ad refellendos paganos similiter singulare certamen, quamvis injuste contenderent, imperatori spondebant. Imperator consulentibus principibus suis, licet non satis caute ageret, hanc rem duello dijudicari inter eos permisit. Statim duo pugiles congressi sunt, uterque a suis electus; Christianus in sola fide, quae sine operibus justitiae mortua est, confidens, et non diligenter attendens quod Deus qui veritas est, omnia in vero judicio disponit, qui solem suum oriri super bonos et malos facit: qui pluit super justos et injustos, audacter pugnare coepit. Paganus autem solam conscientiam veritatis, pro qua dimicabat, prae oculis habens, acriter resistebat. Postremo Christianus a pagano
null
98d72d53-3500-4152-b296-cf27554f85eb
latin_170m_raw
null
None
None
None
vulneratus cecidit. Ex qua re pagani in tantam elationem et audaciam venerunt, ut nisi imperator adesset, continuo irruerent super Christianos; sed imperator ad compescendas incursiones eorum construxit castrum Wirbinam, in quo praesidia militum locabat et principes Saxoniae, ut unanimiter resisterent paganis, sacramento et imperiali jussione constringebat, deinde reversus est in Franciam. Sequenti vero anno idem castrum a paganis dolo raptum est, et plures nostrorum, qui in eo erant, ab eis occisi sunt. Hinc commotus imperator, iterum cum copiis usque Albim fluvium venit. Sed cum pagani transitum prohiberent, imperator per aliud vadum fluvii, partem exercitus latenter transmisit: et ita fugatis hostibus, ipse per ripam liberam regionem ingrediens, immensis devastationibus et incendiis ubique, nisi in locis inexpugnabilibus sic humiliavit eos, ut censum abantiquis imperatoribus propositum, et jam auctum Chuonrado imperatori postea persolverent. Multum enim laboravit Chuonradus imperator prius, et tum in gente Sclavorum: unde quidam de nostris, quoddam breviarium versifice fecit, quod postea imperatori praesentavit. Ibi legitur, qualiter imperator interdum in paludibus usque femora stabat, pugnans ipse, et exhortans milites ut pugnaret; et victis paganis nimis acriter trucidabat eos pro quadam superstitione illorum nefandissima. Nam fertur, ut quodam tempore effigiem ligneam crucifixi Domini nostri Jesu Christi scelerato ludubrio habuissent pagani, et eam spuerent, atque colaphis caederent, ad extremum oculos eruebant, manus et pedes truncabant. Haec ulciscens imperator de captis paganis maximam multitudinem pro una effigie Christi, simili modo, truncavit, et varia morte delevit. Idcirco in eisdem versibus Caesar ultor fidei vocatur, et Romanis principibus Tito et Vespasiano comparatur, qui in ultionem Domini triginta Judaeos pro uno nummo commutaverant, cum Judaei Christum pro totidem denariis vendiderant. Reversus imperator, quidquid obstaculi in regno invenit, imperiose disjecit. Eodem anno Adalbero dux Carantanorum imperatoris gratiam perdens, ducatum amisit, et in exsilium missus est. DE CONJURATIONE ITALORUM. Item eodem tempore magna et modernis temporibus inaudita confusio facta est Italiae, propter conjurationes quas fecerat populus contra principes. Conjuraverant enim omnes valvasores Italiae, et gregarii milites adversus dominos suos, et omnes minores contra majores, ut non paterentur aliquid inultum sibi accidere a dominis suis supra voluntatem ipsorum, dicentes: si imperator eorum nollet venire, ipsi per se legem sibimet facerent. Hoc cum nuntiatum esset imperatori, fertur dixisse: Si Italia modo esurit legem, concedente Deo bene legibus hanc satiabo. Et praeparans se anno sequenti, Italiam cum copiis intravit. Interea principes Italici male conceptam conjurationem periculum generare posse scientes, convenerunt simul cum minoribus, et prius exhortationibus et consiliis hoc recens malum destruere conabantur. Cum hoc non procederet, tentabant bello superare, sed inito praelio, minorum, incredibilis multitudo sola impressione catervarum vicit. Ibi episcopus Astensis indigna statione periit, caeteri fugerunt, et nimium confusi adventum imperatoris aegre exspectabant. QUOD REX HEINRICUS FILIAM CUNITTONIS [ #al.@# CHUNONIS] IN CONJUGIUM DUXERIT. Anno Domini 1036, Heinricus rex filius imperatoris, Cunittonis regis Anglorum filiam nomine Chunelindem pro regina consecratam, regalibus nuptiis in conjugium duxit. Eodem anno, ut dictum est, imperator Chuonradus cum filio Heinrico rege Italiam intravit cum exercitu, et celebravit Natalem Domini Veronae, anno Dominicae incarnationis 1037. Inde ad Mediolanum veniens ab Heriberto archiepiscopo magnifice receptus est in ecclesia sancti Ambrosii. In ipso die (nescimus cujus consilio) pene gravis tumultus factus est populi Mediolanensis, quaerentis ab imperatore, si vellet favere conjurationi eorum. Unde commotus imperator, praecepit ut omnes in urbem Papiensem ad generale colloquium venirent. Quod dum factum esset, cunctis reclamantibus, legem fecit imperator. In ipso placito quidam Hugo comes, et alii quam plures Italici appellabant archiepiscopum Mediolanensem pro multis causis, quibus eos offenderat. Imperator vero vocato archiepiscopo, praecepit ut satisfaceret omnibus. Quod dum archiepiscopus renueret, sensit imperator omnem illam conjurationem Italiae ipsius consilio factam esse, et mox comprehenso illo retinuit in sua potestate. Deinde commendavit eum in custodiam Poponi patriarchae Aquileiensi, et Chunoni duci Carentanorum, qui ab eis ductus est cum imperatorio usque Placentinam civitatem. Quadam nocte quidam de familiaribus archiepiscopi collocavit se, vice ipsius, in lecto quo ipse jacere solebat, et superducto coopertario latuit, ut ita falleret custodes. Archiepiscopus adducto sibi equo a
null
acbcd104-3bad-4a90-8541-3f7a668542ae
latin_170m_raw
null
None
None
None
quodam fugit, et veniens Mediolanum, a suis cum magno gaudio susceptus est. Deinde quidquid poterat moliri contra imperatorem, non praetermisit. Imperator quaeque castella sibi adversa destruxit, et iniquas conjurationes Italiae, justa lege reducta, exinanivit, et veniens Ravennam sanctum Pascha ibi celebravit. Eodem anno in Italia tres episcopi Vercellensis, Cremonensis, Placentinus apud imperatorem accusati sunt; quos imperator comprehensos exsulari fecit. Quae res displicuit multis, sacerdotes Christi sine judicio damnari. Referebant nobis quidam piissimum nostrum Heinricum regem, filium imperatoris, salva reverentia patris, clam detestari praesumptionem Caesaris in archiepiscopum Mediolanensem, atque in istos tres: et merito, quia sicut post judicialem sententiam depositionis nullus honor exhibendus est, sic ante judicium magna reverentia sacerdotibus debetur. Eodem anno praefatus comes Odo de Francia in regno imperatoris quaedam loca invadens a Gozelone duce Lotharingorum et filio suo Godefrido, et Gerhardo comite atque a militia episcopi Metensis, pugna commissa cum illo, fugiendo interfectus est, et vexillum ejus Caesari in Italiam allatum, hostem interemptum testabatur. Eo tempore imperator Mediolanenses nimium afflixit: et quoniam urbem antiquo opere et maxima multitudine munitam, capere non poterat, quod in circuitu fuerat, igne et gladio consumpsit. DE MIRACULO QUOD ACCIDIT IN DIE PENTECOSTES. Eodem tempore cum imperator quoddam castrum sancti Ambrosii, quod Curbitum dicitur, juxta Mediolanum obsideret, accidit ibi quod plures pro miraculo habuerunt. In Dominica sancta Pentecostes, ante horam tertiam, de magna serenitate coeli subito fulmina cum tonitruis eruperunt tantae fortitudinis, ut multa pars hominum et equorum periret in castris: quidam prae tanto terrore in excessum mentis venerunt, ita ut post aliquot menses vix illis sensus redierit. Venientes autem, qui extra castra fuerant, nec vidisse, nec audisse aliquid tale dicebant. Eo tempore imperator archiepiscopatum Mediolanensem Ambrosio Mediolanensi canonico dedit, licet illi ista donatio parum profuisset. Nam cives Mediolanenses, quidquid habuit idem Ambrosius in illorum territorio, demoliebantur, et suum archiepiscopum Heribertum usque obitum ejus cum honore retinuerunt, sed tamen cum gratia Heinrici regis, filii imperatoris, quod plenius in gestis regis, si Deus voluerit, exsequar. Eodem tempore papa Cremonae occurrebat imperatori, et honorifice receptus, et dimissus, Romam reversus est. Imperator disperso exercitu per regiones, ipse ad montuosa loca secessit, propter refrigerium, quoniam ea aestate magnus calor imminebat. DE SEDITIONE QUAE FACTA EST IN PARMA. Eodem anno hiberno tempore collecto exercitu, imperator transcendens Padum ad Parmam civitatem venit; ibi Natalem Domini celebravit, inchoante anno Dominicae incarnationis 1038. In ipsa die Nativitatis Domini inter Teutonicos et cives Parmenses magna seditio orta est, et quidam bene valens Chuonradus infertor ciborum imperatoris cum aliis interfectus est. Unde commotus exercitus gladiis et igne cives aggreditur, et imperator post incendium magnam partem murorum destrui praecepit, ut eorum praesumptionem non fuisse inultam haec ruina aliis civitatibus indicaret. Deinde imperator transcendens Apenninum montem, in Apuliam tendebat. Imperatrix vero Romam, orandi gratia, venit, inde ad imperatorem revertitur. Imperator ad terminos imperii sui perveniens, Troiam, Beneventanum, et Capuam, aliasque civitates Apuliae, lege et justitia stabilivit; dissentiones, quae erant inter Nortmannos extraneos et indigenas, sola jussione sedavit: et cunctis offensionibus de regno sublatis, feliciter reversus, Viennam venit. Ibi dispositis obsidionibus et insidiis adversus Mediolanenses, qui adhuc sibi rebelles fuerant, caeterisque rebus ad voluntatem suam per regnum compositis, patriam revisere decrevit. Eo tempore propter nimium calorem nimia contagio pestilentiae exercitum invasit: neque aetatibus, neque personis pepercit. Ibi regina Chunelindis, conjux Heinrici regis, XV Kalend. Augusti, quasi in limine vitae, ingressu mortis, occubuit, relinquens tantummodo solam filiolam de rege, quam postea pater Christo desponsans in abbatissam consecrari fecit. Filius imperatricis Hermannus dux Alemannorum, juvenis bonae indolis, et in rebus bellicis strenuus, eadem peste gravatus, inter manus peritissimorum medicorum V Kalend. Augusti, non sine magno imperii detrimento, obiit. Eodem mense atque sequenti, maxima multitudo exercitus, morbo contacta, periit. Corpus reginae tenerum et delicatum, aromatibus conditum, cum rege et imperatrice ductum ad Germaniam, in praepositura Lutburg sepultum est. De duce statutum fuerat, ut in Constantiam civitatem Alemanniae duceretur, sed calore nimio obstante in Tridentino sepelitur. QUOD
null
d58f38a0-226f-4455-92c1-2f2a03ea5ec4
latin_170m_raw
null
None
None
None
IMPERATOR FILIO SUO REGI BURGUNDIAM TRADIDIT. Eodem anno Stephanus rex Ungarorum obiit, relinquens regnum Petro filio sororis suae. Reversus imperator in Bajoariam, aegrotantem exercitum medicinis et consilio reficiebat: et dum omne regnum serenitate pacis invenisset illustratum, ejusdem omni autumno Burgundiam adiit, et convocatis cunctis principibus regni, generale colloquium habuit eum eis: et diu desuetam atque pene deletam legem tunc primum Burgundiam praelibare fecerat. Transactis tribus diebus, generalis coloquii quarta die, primatibus regni cum universo populo laudantibus, atque rogantibus, imperator filio suo Heinrico regi regnum Burgundiae tradidit, eique fidelitatem denuo jurare fecit. Quem episcopi cum caeteris principibus in ecclesiam sancti Stephani, quae pro capella regis Soloduri habetur, deducentes, hymnis et canticis Deum laudabant, populo clamante et dicente quod pax pacem generaret, si rex cum Caesare regnaret. Reversus imperator per Basileam descendens, Franciam orientalem et Saxoniam, atque Frisiam, Pacem firmando, legem faciendo revisit. DE OBITU IMPERATORIS. Anno Dominicae incarnationis 1039, dum imperator Chuonradus jam in filio suo rege Heinrico regni rem, imperii autem spem bene locatam confideret: cumque pene omnia per regnum ad libitum suum inclinata videret, ipso anno diem sanctum Pentecostes apud Trajectum civitatem Frisiae celebravit, ubi cum sacratissimam venerando magnifice cum filio et imperatrice coronatus procederet ad mensam, mediocri dolore correptus est; tamen ne tantae diei laetitiam perturbaret, dolorem dissimulavit. Sequenti die, cum morbus lethalis vehementer insisteret, imperatricem cum filio rege ad prandium exire jubet de cubiculo. Interea imperator finem sibi imminere sentiens, sicut in vita sanus, in actu semper constans et strenuus fuit, ita in extremis nihil segnioris fidei permansit: et vocatis episcopis, corpus et sanguinem Domini, et crucem sanctam cum reliquiis sanctorum apportari fecerat; et erigens se cum lacrymis valde affectuosis, in confessione pura et oratione intenta, sanctorum communionem ad peccatorum remissionem devotissime accipiens, imperatrici et filio regi Heinrico per fida monita valedicens, ex hac vita migravit XI Nonas Junii, feria II, indictione VII. Viscera imperatoris apud Trajectum condita sunt, et rex locum sepulturae donis et praediis ampliavit. Reliquum corpus ab imperatrice et filio rege, ut optime excogitari poterat, involutum et reconditum usque Agrippinam Coloniam vectum, per cuncta coenobia illius civitatis atque Moguntiae seu Wormatiae, sive illorum quae in medio fuerant, omni populo sequente et orante deportatum, incredibili oratione, et magnis [ #al.,@# multis] eleemosynis pro redemptione animae factis, tricesima octava, qua obdormivit, die, in Spira civitate, quam ipse imperator, sicut et postea filius multum sublimavit, honorifice sepultum est. Nam gratiam Chuonrado imperatori Deus addidit, quod non vidimus, neque audivimus tantas lamentationes universorum, tot orationes, tales eleemosynas alicui imperatorum corpore insepulto factas, et sicut percepimus referente episcopo Henrico Lausanensi, cum caeteris Burgundionibus, qui illum de obitu usque sepulturam prosecuti sunt, filius Caesaris, Heinricus rex ad omnes introitus ecclesiarum, et ad extremum ad sepulturam humeros suos corpori patris ultra modum humili devotione supposuit: et non solum quod filius patri in charitate perfecta, sed quod servus Domino in timore sancto debet, hoc totum rex patri defuncto studiosissime exhibuit. Haec de imperatoris Chuonradi gestis breviter scripsimus, de quibus, si quidquam intactum omnino dimisimus, hoc inauditum esse a nobis credatur. Si autem aliquid strictius quam rerum magnitudo se extenderet, dictum est, illud propter commoditatem legentis factum esse veraciter attestabimur. Pro quo quidem de nostris cantilenam lamentationum fecerat, quam postea filio suo Heinrico regi in Constantia civitate praesentavit, quas lamentationes hic, quoniam ejusdem operis sunt inserere, non incongruum putavimus.
null
70c9c005-ac8c-44d5-ba57-afc6521a3ff1
latin_170m_raw
null
None
None
None
De viris illustribus sui temporis Armonicae facultatis aspirante gratia, Refero viros illustres, litterarum lumina, Quos recenti recordatur mens dolore saucia. Bestiali feritate mors acerba saeviens In scholares efferata tanquam leo rugiens, Passim dedit strages dire plusquam aer pestilens. Carnotenae decus urbis memorande pontifex, Te primum, Pater Fulberte, dum te conor dicere, Fugit sermo, cor liquescit, recrudescunt lacrymae. Deploranda singillatim multa quidem memini, Utpote convictor senis haerens saepe lateri, Aure bibens oris fontem aureum melliflui. Eheu! quanta dignitate moralis industriae, Quanta rerum gravitate, verborum dulcedine, Explicabat altioris arcana scientiae! Floruere te fovente Galliarum studia, Tu divina, tu humana excolebas dogmata, Nunquam passus obscurari virtutem desidia. Gurges altus ut minores solvitur in alveos, Utque magnus ex se multos fundit ignis radios Sic insignes propagasti per diversa plurimos. Hildierum, quem Pupillam nuncupare soliti, Quod pusillus esset, imo perspicacis animi. Caeterorum princeps atque communiceps praesuli. Is magistrum referebat vultu, voce, moribus: Hippocratis artem jungens Socratis sermonibus, Nec minus Pythagoreis indulgebat fidibus. Charitate Sigo noster plenus atque gratia, Multa praebens ore, manu advenis solatia, Singularis organali regnabat in musica. Lambertus Parisiacum, Engelbertus Genabum, Occupabant lectionum otio venalium, Quaestum de pube Francorum captantes non modicum. Martini quoque concivem, sed non aeque sobrium, Dignum duco memoratu Rainaldum Turonicum, Promptum lingua, stylo largum, valentem grammaticum. Nec tua, Girarde-Gilberte, fraudabo naenia. Ligerim flavum revisens ab Jordane et Solyma, Occidisti propter Mosam sub Virduni moenia. O et te dira peremit aemulorum factio, Postquam missus es Europeam perflagranti studio, Scholas multas expilasti, Waltere Burgundio. Proh! si nunquam revertisses ad fines Allobrogum, Quanta nunc auctoritate decorares Latium! Docens quidquid revexisti ab hortis Hesperidum. Quis te tandem, sacer heros, satis saepe fleverit? Cujus hos et multos plures officina protulit, Quorum quisque prae se tulit, quod te usus fuerit. Raginbaldus Aggrippinas, vir potens ingenio, Barbaras aures Latino temperans eloquio, Notus arces ad Romanas ab usque oceano. Situs est in urbe nostra longus hospes Legia, Legia magnarum quondam artium nutricula Sub Wathone, subque ipso, cujus sunt haec rhythmica. Tres mihi, Camena, cives memora de pluribus, Illum, procul quem exstinctum Transalpinis febribus, Lugent artes, lugent urbes cum suis primatibus. Vix amissum quereremur, Odulfo superstite, Alestanum, quantus erat veteris [ #f.@# uter is] scientiae, Sicut hi quos erudivit, satis pollent hodie. Xerapelinos ornatus cum paucis jugeribus Praesul durus denegarat; at tu Mettim profugus, Multas illic opes nactus, Warine, es et conditus Ypogaeis, et antiquae parentis in gremio Dormientes, excitandi mane mundi ultimo, Pace aeterna perfruantur te, Christe, propitio. Zelo grandi cor accensus pro charorum funere Adelmannus haec deflebat in Nemeti littore, Suos ipse idem illic observans quotidie. ADNOTATIO. Hos rhythmos ex ms. codice Gemblacensi rogatu meo descripsit religiosus vir Michael Delmerius, ejusdem monasterii bibliothecarius, qui operam mihi suam in multis aliis liberaliter impendit. Quis fuerit Adelmannus istorum versuum auctor, nemo eruditus ignorat. Nempe ille ipse est Berengarii condiscipulus sub Fulberto Carnotensi episcopo, #grammaticus, et ex clerico Leodiensi Brixiensis episcopus,@# teste Sigeberto in lib. De scriptoribus ecclesiasticis, cap. 153, ubi vocatur ALMANNUS, qui duas epistolas De veritate corporis Christi Domini in Eucharistia, unam ad Berengarium, alteram ad Paulum primicerium Metensem, scripsit. In exemplari Gemblacensi, istis rhythmis praemittuntur haec verba: « Mitto etiam tibi rhythmicos versiculos juxta ordinem alphabeti digestos, quos ante annos aliquot, cum adhuc Leodii essem, me ad amicos quosdam meos, quorum plures ipse noveras, lamentaliter recensente compositos reperi nuper et edidi. » Quae verba sunt Adelmanni hos versus mittentis ad Berengarium, de quo in fine rhythmorum haec leguntur: RESPONDIT BERINGARIUS: #Nascitur ridiculus mus.@# Qui Berengarius Aldelmanum ironice AULUM-MANNUM vocare solitus erat, ut ibidem subditur. Multa in hos versus notanda forent, sed tantum ea observo quae mihi obvia sunt. Ad litteram K laudatur Sigo, abbas scilicet monasterii Sancti Florentii Salmuriensis ad Ligerim, vir suo tempore clarissimus; cujus aequalis fuit Rainaldus, Turonicae Sancti Martini ecclesiae
null
edaa1d96-3320-446b-85b7-c609905e4a81
latin_170m_raw
null
None
None
None
archiclavus seu custos, de quo hic mentio fit ad litteram M. Stropha incipiens a littera N, mendosa apparet in primo versu: #Nec tua, Girarde-Gilberte, fraudabo naenia,@# videturque legendum, #Nec tua, Girarde glaber, te fraudabo naenia.@# Ad litteram S agitur de Wathone, sub quo #Legia magnarum artium nutricula@# floruisse dicitur, #subque ipso, cujus sunt haec rhythmica.@# Ex quibus discimus Adelmannum fuisse scholasticum seu praefectum scholis in urbe Leodiensi, scilicet post Watonem, qui Wazo dicitur ab Anselmo canonico Leodiensi, cujus haec verba in lib. De episcopis Leodiensibus, cap. 84: « Hic (nimirum Waso) primum sub Notgero praesule capellanus existens, postea ab eodem scholarum donatur magistro. » Chronicon Leodiense apud Labbeum in Bibliothecae novae tomo I haec habet: #Anno 1041 obiit Hithardus, succedit Walto;@# cujus obitus reponitur anno 1048. Ubi vides Watonem non alium esse a Wasone, uti legitur apud Anselmum, qui pro Hithardo #Nithardum@# scribit. Ergo, ut superius praefatus sum, Adelmannus scholis Leodicensibus praefectus est, quod nemo hactenus, ni fallor, observavit. Sub littera X agitur de Warino, qui videtur fuisse clericus Leodiensis, tum monachus in coenobio Gorziensi, demumque abbas in Metensi asceterio Sancti Arnulfi, ut patet ex ipsius Warini epistola. #Praesul@# ille #durus,@# qui Warino #xerapelinos ornatus cum paucis jugeribus@# reposcenti denegasse hic memoratur, Durandus est Leodiensis episcopus, cujus nomen inter lineam ascriptum est in codice ms. Ergo hic Warinus a Durando Leodicensi episcopo pauca jugera sibi dari petierat cum aliqua in Leodicensi Ecclesia dignitate, aut qua alia, cujus insigne erat vestis xerampelina. Quae cum durus antistes Warino negavisset, ille iratus clam Metensem in urbem fugit, ubi cum abbatia S. Arnulfi multas opes nanctus est. Xerampelinos ornatus Gemblacensis codex ita interpretatur: « Xerapelinae vestes dicuntur veteres et praesiccae, pampineum habentes colorem; et ponuntur hoc loco pro quibuscunque antiquis vestibus. » Quae interpretatio docet nos hoc loco legendum #xerampelinos ornatus.@# Quae vox Graeca ex duabus composita est. scilicet ξηρὸς, quae #aridum siccumve,@# et ἄμπελος, quae #vineam@# significat. Itaque #xerampelini ornatus@# dicuntur vestes pampini sicci, colorem qui color siccae rosae dicitur imitantes, ut viri docti in Juvenalem observarunt. De viris illustribus sui temporis Armonicae facultatis aspirante gratia, Refero viros illustres, litterarum lumina, Quos recenti recordatur mens dolore saucia. Bestiali feritate mors acerba saeviens In scholares efferata tanquam leo rugiens, Passim dedit strages dire plusquam aer pestilens. Carnotenae decus urbis memorande pontifex, Te primum, Pater Fulberte, dum te conor dicere, Fugit sermo, cor liquescit, recrudescunt lacrymae. Deploranda singillatim multa quidem memini, Utpote convictor senis haerens saepe lateri, Aure bibens oris fontem aureum melliflui. Eheu! quanta dignitate moralis industriae, Quanta rerum gravitate, verborum dulcedine, Explicabat altioris arcana scientiae! Floruere te fovente Galliarum studia, Tu divina, tu humana excolebas dogmata, Nunquam passus obscurari virtutem desidia. Gurges altus ut minores solvitur in alveos, Utque magnus ex se multos fundit ignis radios Sic insignes propagasti per diversa plurimos. Hildierum, quem Pupillam nuncupare soliti, Quod pusillus esset, imo perspicacis animi. Caeterorum princeps atque communiceps praesuli. Is magistrum referebat vultu, voce, moribus: Hippocratis artem jungens Socratis sermonibus, Nec minus Pythagoreis indulgebat fidibus. Charitate Sigo noster plenus atque gratia, Multa praebens ore, manu advenis solatia, Singularis organali regnabat in musica. Lambertus Parisiacum, Engelbertus Genabum, Occupabant lectionum otio venalium, Quaestum de pube Francorum captantes non modicum. Martini quoque concivem, sed non aeque sobrium, Dignum duco memoratu Rainaldum Turonicum, Promptum lingua, stylo largum, valentem grammaticum. Nec tua, Girarde-Gilberte, fraudabo naenia. Ligerim flavum revisens ab Jordane et Solyma, Occidisti propter Mosam sub Virduni moenia. O et te dira peremit aemulorum factio, Postquam missus es Europeam perflagranti studio, Scholas multas expilasti, Waltere Burgundio. Proh! si nunquam revertisses ad fines Allobrogum, Quanta nunc auctoritate decorares Latium! Docens quidquid revexisti ab hortis Hesperidum. Quis te tandem, sacer heros, satis saepe fleverit? Cujus hos et multos plures officina protulit
null
a661c3a2-f1f0-4e27-8d2b-d319fea49a34
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Quorum quisque prae se tulit, quod te usus fuerit. Raginbaldus Aggrippinas, vir potens ingenio, Barbaras aures Latino temperans eloquio, Notus arces ad Romanas ab usque oceano. Situs est in urbe nostra longus hospes Legia, Legia magnarum quondam artium nutricula Sub Wathone, subque ipso, cujus sunt haec rhythmica. Tres mihi, Camena, cives memora de pluribus, Illum, procul quem exstinctum Transalpinis febribus, Lugent artes, lugent urbes cum suis primatibus. Vix amissum quereremur, Odulfo superstite, Alestanum, quantus erat veteris [ #f.@# uter is] scientiae, Sicut hi quos erudivit, satis pollent hodie. Xerapelinos ornatus cum paucis jugeribus Praesul durus denegarat; at tu Mettim profugus, Multas illic opes nactus, Warine, es et conditus Ypogaeis, et antiquae parentis in gremio Dormientes, excitandi mane mundi ultimo, Pace aeterna perfruantur te, Christe, propitio. Zelo grandi cor accensus pro charorum funere Adelmannus haec deflebat in Nemeti littore, Suos ipse idem illic observans quotidie. ADNOTATIO. Hos rhythmos ex ms. codice Gemblacensi rogatu meo descripsit religiosus vir Michael Delmerius, ejusdem monasterii bibliothecarius, qui operam mihi suam in multis aliis liberaliter impendit. Quis fuerit Adelmannus istorum versuum auctor, nemo eruditus ignorat. Nempe ille ipse est Berengarii condiscipulus sub Fulberto Carnotensi episcopo, #grammaticus, et ex clerico Leodiensi Brixiensis episcopus,@# teste Sigeberto in lib. De scriptoribus ecclesiasticis, cap. 153, ubi vocatur ALMANNUS, qui duas epistolas De veritate corporis Christi Domini in Eucharistia, unam ad Berengarium, alteram ad Paulum primicerium Metensem, scripsit. In exemplari Gemblacensi, istis rhythmis praemittuntur haec verba: « Mitto etiam tibi rhythmicos versiculos juxta ordinem alphabeti digestos, quos ante annos aliquot, cum adhuc Leodii essem, me ad amicos quosdam meos, quorum plures ipse noveras, lamentaliter recensente compositos reperi nuper et edidi. » Quae verba sunt Adelmanni hos versus mittentis ad Berengarium, de quo in fine rhythmorum haec leguntur: RESPONDIT BERINGARIUS: #Nascitur ridiculus mus.@# Qui Berengarius Aldelmanum ironice AULUM-MANNUM vocare solitus erat, ut ibidem subditur. Multa in hos versus notanda forent, sed tantum ea observo quae mihi obvia sunt. Ad litteram K laudatur Sigo, abbas scilicet monasterii Sancti Florentii Salmuriensis ad Ligerim, vir suo tempore clarissimus; cujus aequalis fuit Rainaldus, Turonicae Sancti Martini ecclesiae archiclavus seu custos, de quo hic mentio fit ad litteram M. Stropha incipiens a littera N, mendosa apparet in primo versu: #Nec tua, Girarde-Gilberte, fraudabo naenia,@# videturque legendum, #Nec tua, Girarde glaber, te fraudabo naenia.@# Ad litteram S agitur de Wathone, sub quo #Legia magnarum artium nutricula@# floruisse dicitur, #subque ipso, cujus sunt haec rhythmica.@# Ex quibus discimus Adelmannum fuisse scholasticum seu praefectum scholis in urbe Leodiensi, scilicet post Watonem, qui Wazo dicitur ab Anselmo canonico Leodiensi, cujus haec verba in lib. De episcopis Leodiensibus, cap. 84: « Hic (nimirum Waso) primum sub Notgero praesule capellanus existens, postea ab eodem scholarum donatur magistro. » Chronicon Leodiense apud Labbeum in Bibliothecae novae tomo I haec habet: #Anno 1041 obiit Hithardus, succedit Walto;@# cujus obitus reponitur anno 1048. Ubi vides Watonem non alium esse a Wasone, uti legitur apud Anselmum, qui pro Hithardo #Nithardum@# scribit. Ergo, ut superius praefatus sum, Adelmannus scholis Leodicensibus praefectus est, quod nemo hactenus, ni fallor, observavit. Sub littera X agitur de Warino, qui videtur fuisse clericus Leodiensis, tum monachus in coenobio Gorziensi, demumque abbas in Metensi asceterio Sancti Arnulfi, ut patet ex ipsius Warini epistola. #Praesul@# ille #durus,@# qui Warino #xerapelinos ornatus cum paucis jugeribus@# reposcenti denegasse hic memoratur, Durandus est Leodiensis episcopus, cujus nomen inter lineam ascriptum est in codice ms. Ergo hic Warinus a Durando Leodicensi episcopo pauca jugera sibi dari petierat cum aliqua in Leodicensi Ecclesia dignitate, aut qua alia, cujus insigne erat vestis xerampelina. Quae cum durus antistes Warino negavisset, ille iratus clam Metensem in urbem fugit, ubi cum abbatia S. Arnulfi multas opes nanctus est. Xerampelinos ornatus Gemblacensis codex ita interpretatur: « Xerapelinae vestes dicuntur veteres
null
7bc2b3db-cfbc-458d-89f6-226446e2f6ef
latin_170m_raw
null
None
None
None
et praesiccae, pampineum habentes colorem; et ponuntur hoc loco pro quibuscunque antiquis vestibus. » Quae interpretatio docet nos hoc loco legendum #xerampelinos ornatus.@# Quae vox Graeca ex duabus composita est. scilicet ξηρὸς, quae #aridum siccumve,@# et ἄμπελος, quae #vineam@# significat. Itaque #xerampelini ornatus@# dicuntur vestes pampini sicci, colorem qui color siccae rosae dicitur imitantes, ut viri docti in Juvenalem observarunt.
null
563f7f53-cb01-44f6-863f-8a2843d11826
latin_170m_raw
null
None
None
None
Epistola de Eucharistae sacramento Dilecto in Christo fratri scholastico BERENGARIO ADELMANNUS salutem in Domino. Collactaneum te meum vocavi propter dulcissimum illud contubernium quod cum te adolescentulo, ipse ego majusculus, in academia Carnotensi sub nostro illo venerabili Socrate jucundissime duxi; cujus de convictu gloriari nobis dignius licet quam gloriabatur Plato, gratias agens naturae eo quod in diet us Socratis sui hominem se non pecudem peperisset. Nos enim sanctiorem vitam salubrioremque doctrinam catholici et christianissimi hominis experti sumus, et nunc ejus apud Deum precibus adjuvari sperare debemus. Neque enim putandus est memoriam, in qua nos tanquam in sinu materno semper ferebat, amisisse, aut vero charitas Christi, qua sicut filios amplectebatur, in eo exstincta est. Sed absque dubio memor nostri, diligens plenius quam cum in corpore mortis hujus peregrinaretur, invitat ad se votis et tacitis precibus, obtestans per secreta illa et vespertina colloquia quae nobiscum in hortulo juxta capellam de civitate illa quam Deo volente senator nunc possidet, saepius habebat, et obsecrans per lacrymas, quas interdum in medio sermone prorumpens, exundante sancti ardoris impetu, emanabat, ut illuc omni studio properemus, viam regiam directim gradientes, sanctorum Patrum vestigiis observantissime inhaerentes, ut nullum prorsus in diverticulum, nullam in novam et fallacem semitam desiliamus, ne forte in laqueos et scandala incidamus; quia sicut ait Psalmista: « Juxta iter scandalum posuerunt mihi (Psal. CXXXIX). » Nam quod est juxta iter, hoc est extra iter. De via autem quid dicit? « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Et quid est lex Domini, nisi via Domini? Sicut in alio psalmo cantatur: « Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Ibid.). » Ergo in via, pax; extra viam, scandalum. Hoc scandalum incurrunt qui, per haereses et schismata deviantes, pacem catholicam impiis contentionibus rescindunt. Quos nihilominus in psal. XIII ita adnotatos advertimus: « Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non coguoverunt. » Ecce scandalum vel potius scandala; nempe contritio et infelicitas aeterna; quae occurrunt in semitis haereticorum viam pacis catholicae nosse recusantium. Avertat Dominus a te, sancte frater, semitas tales, et convertat pedes tuos in testimonia sua; et mendaces ostendat qui famam tuam tam foeda labe maculare nituntur, spargentes usquequaque, ut non solum Latinas, verum etiam Teutonicas aures, inter quas diu peregrinor, repleverint, quasi te ab unitate sanctae matris Ecclesiae divulseris, et de corpore et sanguine Domini, quod quotidie in universa terra super sanctum altare immolatur, aliter quam fides catholica teneat, sentire videaris: hoc est, ut illorum de te dictis utar, non esse verum corpus Christi neque verum sanguinem, sed figuram quamdam et similitudinem! Haec ante hoc biennium cum audissem, fraternitatem tuam per epistolam convenire, idque ex teipso certius sciscitandum esse decrevi. Sciens porro familiarem tuum dominum Paulinum, Metensem primicerium, tibi propiorem tibique aliquanto viciniorem esse, et mea petitione et sua pollicitatione delegavi sibi hujus negotii exsecutionem. At ille (non enim in hac re laudare eum possum) negligens sive alterutrum sive utrumque nostrum, usque adhuc reliquit me suspensum. Sed divina gratia nos nunquam negligens inopinato mihi obtulit melius quam optabam. Optabam autem invenire hominem peregrinandi usu exercitatum, regionis et linguae Francorum non ignarum; et ecce stetit mihi e latere frater iste G., ex tuo nomine me sautans. Obstupui prae gaudio, et tamen non potui tam repentino eventui fidem integram habere, quia frater item nullum abs te signum litteratorium (uti mos est inter amicos tam longe remotos tamque diu non visos) afferebat: quod tamen ipsum multis de causis facile persuasibilibus excusabat. Sive ergo vere, sive aliter hoc agebat, ego eum a Domino praeparatum mihi esse non diffidens, nolui diutius dissimulare quin ipse mente ac spiritu meo (praesentibus litteris tanquam pennis induto) per tanta terrarum spatia transvolarem, obsecrans per misericordiam Dei, per suavissimam memoriam Fulberti, ut pacem catholicam diligas, neque conturbes rempublicam Christianae civitatis bene compositam a majoribus nostris: pro qua tot millia martyrum contra idololatriam et regnum diaboli fortiter certantes triumphaverunt, subindeque sancti doctores bella civilia ab haereticis commota salutaris eloquentiae fluminibus restinxerunt, itaque eam circumquaque
null
171dec80-1cce-43a5-9b57-f3da51a5a389
latin_170m_raw
null
None
None
None
munierunt, ut jam novus hostis nullus oboriri queat qui, adversus eam aliquid nitens, non continuo mille jaculis desuper ruentibus obruatur. Ideo confusi sunt omnes et defecerunt. Ubi enim sunt Manichaei, ubi Ariani? Quonam tota illa factio perditissimorum civium evasit? Computruit etiam memoria eorum. At vero Ambrosius, Augustinus, Hieronymus, et alii plures bestiarum talium oppressores, cum laudibus vivunt, quotidieque splendidius efflorescunt. Bonum est, frater, nobis parvulis sub istorum ducum titulis delitescere, quorum tam valida tamque probabilis est apud ecclesiasticas aures auctoritas sanctorum virtutum fulgore coelestis sapientiae luce praepollens, ut extremae jam sit dementiae, vel de ratione fidei vel de ordine recte vivendi, eis in aliquo refragari. Quare? Nonne homines erant, et falli ab aliis atque ipsi fallere alios poterant? Ita enim dicit Scriptura verax, quia « omnis homo mendax (Psal. XI). » Unde ergo eo culminis pervenerunt, ut jam ratum habendum sit quidquid de divinis mysteriis senserunt memoriaeque mandaverunt? Nam et gentiles magni quidam et nobiles philosophi multa falsa, quae jure contemnimus, non solum de creatore Deo, sed de hoc mundo et his quae in eo sunt, sensisse inveniuntur. Quid enim absurdius affirmari potest quam coelum astraque omnia stare, terram vero rapida vertigine in medio circumferri; falli vero eos qui putent coelestia moveri, quemadmodum falluntur navigantes quibus turres atque arbores cum ipsis littoribus videntur recedere? solem praeterea non calere, nivem nigram esse, audire quis ferat? Sunt apud illos plura aeque monstruosa, quae prosequi longum est et nugatorium? De quibus Doctor noster: « Dicentes, inquit, se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I). » Non hos elegit Dominus, qui superbiae inflati spiritu « evanuerunt in cogitationibus suis. » At nostri illi Patres humiles corde ac pauperes spiritu, pro quibus Salvator Patrem glorificat hoc modo: « Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI), » ideo veraces sunt, quia participaverunt et cohaeserunt illi qui ait: « Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). » De quo etiam intus didicerunt, quod de sacramento hoc, de quo agimus, foris docuerunt. Audierunt enim eum de seipso in Evangelio praedicantem: « Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. Si quis manducaverit de hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita (Joan. VI). » #Dabo,@# inquit, non ait #dedi.@# Quando ergo coepit dare? Quando, pridie quam pateretur accepit panem, et elevatis oculis in coelum, gratias agens benedixit, fregit, dedit discipulis suis, dicens: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Accipite et bibite ex eo omnes. Hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI). » Quis hoc ita esse non credit, nisi qui aut Christo non credit, aut ipsum hoc dixisse non credit? Sed de incredulis nihil ad nos. Dixisse autem Christum, testes non duo tantum aut tres, in quibus « stat omne verbum, » sed quatuor probatissimi certissimique existunt: duo scilicet ex circumcisione, et duo ex praeputio, ut uterque populus suis ac legitimis auctoritatibus, sive ad salutem sive ad judicium uteretur. Dixit utique, dixit ille qui dixit et facta sunt. Qui enim dixit in principio: « Fiat lux, et facta est lux de nihilo (Genes. I), » non potuit dicendo de pane, « Hoc est corpus meum, » ita fieri efficere? Et qui tacita virtute aquam vertit in vinum, non efficacius poterat (si quid tamen efficacius de Deo dici debet) sonante vocaliter eadem virtute, vinum ipsum in sanguinem suum transferre? Quod si quis apud se dicat potuisse hoc facere unum illum hominem, qui etiam Deus erat; caeteris vero qui hoc non sint, impossibile esse: nos quoque cum eo sentimus, sic tamen ut per ministerium humanum Christum ipsum operari fateamur. Dixerat enim cum adhuc esset cum hominibus mortalis: « Sine me
null
a05c27f6-3478-4ea4-b35e-d78d000c91b5
latin_170m_raw
null
None
None
None
nihil potestis facere (Joan. XV). » Et immortalis effectus, cum coelos ascensurus corporaliter esset: « Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Quia enim ex duabus naturis diversis (altera circumscripta, altera incircumscripta) compersonatus, per circumscriptam de loco ad locum transmigrabat; per incircumscriptam vero, qua illocaliter ubique est totus, cum eis remanebat: nec tamen Filium Dei a Filio hominis separabat. Denique et priusquam Filius hominis actu ascenderet in coelum, cum Filio Dei ibi erat, ipso attestante, ubi ait: « Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). » Si ergo ibi erat per unitatem personae, quo nondum ascenderat per proprietatem naturae, propter eamdem unitatem, coelum ascendens, cum hominibus in terra remanebat. Quis enim alius dicebat: « Saule, Saule, quid me persequeris? » (Act. IX.) Neque putandus est ei angelus pro Christo apparuisse, cum ipse Saulus effectus Paulus postea dicat: « Novissime omnium tanquam abortivo, visus est et mihi (I Cor. XV). » Et alio loco: « Nonne Dominum Jesum Christum vidi? (I Cor. IX.) Aut vero Saulus adhuc infidelis raptus est in coelum, ut illic ei Christus loqueretur; aut ipse Christus descendit e coelo, quod semel tantum fieri oportet in voce archangeli et in tuba Dei, « quando omnes qui in monumentis sunt audientes vocem Filii Dei (Joan. V), » procedent? Ipse igitur cum hominibus manens semper, et homines baptizat per homines, et consecrat quidquid per homines consecratur. Utrumque enim in Evangelio habemus, et quod Jesus baptizaret, et quod ipse non baptizaret, sed discipuli ejus. Baptizat nimirum, quia quando corpus sub quibusdam verbis solemnibus in aqua mersatur, ipse animam mortuam, peccata remittendo, vivificat, sicut in Evangelio loquitur: « Venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent (Ibid.); » quod non nisi de resurrectione animarum accipi potest Baptizat et homo, per cujus manus et linguam opus illud administratur; sed maxime et principaliter ille baptizat, qui vim et efficientiam totam praestat. Propter quod dictum est Joanni Baptistae: « Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat (Joan. I). » Alioquin baptismus unus non esset; sed prout meritum se haberet baptizantis, alius dignior, alius indignior fieret; et quem homo sanctior baptizaret, ille melius baptizatus esset. Sed absit! quia quicunque baptizat in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, dignus an indignus, sanctus aut peccator, catholicus aut haereticus, nihil interest; quoniam ministerium illorum tantummodo est, nec ab eis, sed per eos (si recte loqui volumus) baptizatur. Christus igitur per manum et os sacerdotis baptizat, Christus per manum et os sacerdotis corpus et sanguinem suum creat. « An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? (I Cor. XIII.) » Dicebat quidem hoc Apostolus non arroganter se efferendo, sed veraciter docendo, Christum in ministris suis et loqui quod ipsi loqui audiuntur, et operari quae ipsi facere videntur; propter quod sacerdos est in aeternum, quia ipse est qui baptizat et qui immolat. Nam quod semel fecit passibiliter per semetipsum, id quotidie agit impassibiliter per eos quibus dedit potestatem filios Dei fieri. Nec aliter melius posse intelligi puto quod Apostolus de illo ait: « Qui est ad dexteram Patris, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII), » quam ut interpellatio ista fiat non verba proferendo, sed obedientiam atque humanitatem suam per commemorationem passionis Deo Patri commendando. Hoc quoque in ejusdem sacramenti institutione, cum jam sub articulo ipsius passionis agonizaret, et ad dolores carnis mox futuros praescio spiritu pavitaret, hoc, inquam, certissimum pignus sui, dilectis discipulis relinquens: « Hoc facite, inquit, in meam commemorationem (Luc. XXII); » commemorationem, inquam, charitatis erga vos, pro quibus animam meam pono, et obedientiae apud Patrem, quia « sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio #(Joan. XIV)@#. »
null
4aa61206-fb77-4c70-86f3-724977c21cef
latin_170m_raw
null
None
None
None
Quod si quos movet cur hoc sacramentum non visibiliter transmutetur in speciem carnis et sanguinis, attendant quod Apostolus ait: « Per fidem ambulamus, et non per speciem. Est autem fides (ipse definivit) sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Heb. XI). » Si enim id quod intus sunt, foris sacramenta ostenderent; fides, ex qua « justus vivit, » non solum otiosa, verum nulla omnino esset. « Quod enim videt quis, qui sperat? (Heb. X.) » Ut ergo fides exerceatur credendo quod non apparet, vitale sacramentum sub specie corporea viriliter latet, uti anima in corpore. Denique et baptismi aqua quaelibet oculis intuentium videtur, et homo baptizatus, quid aliud quam quod antea erat, apparet! Non enim ex nigro albus, aut ex illiterato grammaticus, per lavacrum regenerationis efficitur. « O animalis homo » , qui non percipit ea quae Dei sunt! O caro carnalibus phantasiis magis quam vino ebria! quousque ab his tam infeliciter ludificaberis? Non enim similis est hic error denegationi salutis animarum, aut illusionibus somniorum, aut de aquis et speculis resultantium imaginationum, quia ibi sine periculo fallitur, hic cum detrimento irrecuperabili, nisi resipiscatur, erratur. Expergiscere ergo et clama: « Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) » Et respondebit tibi apostolica consolatio: « Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid.). » Quod et si credimus verum esse non liberari hominem non solum a molestia spiritualis pugnae (quam hoc in loco mortem appellat), sed nec a miseria errorum, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, melius tamen id intelligimus si humanae naturae concretionem et vim, quae nimirum in sensu corporis et animi intellectu tota constat, diligenter inspiciamus, et quid per utrumque, quidve per alterutrum valeat, breviter perstringamus. Sunt namque muita quae solo sensu corporis agimus, sicut audire et videre; pleraque, sicut legere et scribere, quae communiter sensus cum intellectu administrat; plurima vero, ad quae sensui nullus prorsus accessus esse potest, sicut ad rationem numerorum, ad proportiones sonorum, et omnino ad notiones rerum incorporearum, quae omnia quilibet intellectus, sed purus atque etiam usu limatus percipere meretur. Nec me fugit illa prima, quae duas istas potentias praecedit, sed ad nostrum institutum nihil visa est attinere, et curandum est ne longiore quam oportet utamur digressione. Conamur enim, adjuvante divina gratia, ostendere quod nulla humana facultas, quae plane et ipsa est divina largitas, nequaquam tamen sufficiens sit (quamlibet se extendat) ad comprehendendam altitudinem sacramentorum quibus initiamur et perficimur ad aeternam salutem quae est in Christo Jesu Domino nostro. Proponamus itaque baptismum ipsum, et quid ibi sensus, quid ratio deprehendat, videamus. Liquorem esse aliquem, interrogatus tactus pronuntiat; visus, si forte in vase est, quisnam liquor sit addubitat; sed gustus, tanquam tertius testis adhibitus, aquam esse incunctanter explorat. Ulterius, nisi fallor, hac in re officium suum sensus non pollicetur. At ratio longe lateque penetrat interius, naturamque insensibilem perspicaciter intuetur, hoc est, mobilem atque obtusam esse, humidam substantialiter, frigidam naturaliter, in aerem sive in terram converti eam possibile esse: et si quid adhuc aliud, quod novimus aut ignoramus, de natura aquarum indagari potest. Quomodo autem per aquam et spiritum anima regeneretur, peccatorumque remissio tribuatur: sicut sensus carnis paulo ante docebatur non posse ad rationis excellentiam ascendere, ita profecto et minus forsitan valet ratio ad hoc in scrutabile arcanum aspirare; et tamen firmiter tenemus, verissime confitemur, animam incorpoream per aquam corpoream renasci, atque in eum statum quo fuerat Adam nondum praevaricans, reparari. Deum quoque ipsum, cujus aenigma omnem superat intellectum, non solum novimus esse quod infideles fateantur, verum etiam unum eumdemque trium personarum incircumscriptum, ubique illocaliter totum; neque tamen sensu aut ratione habemus hoc comprehensum. #Videntur multa deesse.@# Epistola de Eucharistae sacramento Dilecto in Christo fratri scholastico BERENGARIO ADELMANNUS salutem in Domino. Collactaneum te meum vocavi propter dulcissimum illud contubernium quod cum te adolescentulo, ipse ego majusculus, in academia Carnotensi sub nostro illo venerabili Socrate jucundissime duxi; cujus de convictu gloriari nobis dignius
null
907abe8d-6853-4c17-888d-ba42b63b7a51
latin_170m_raw
null
None
None
None
licet quam gloriabatur Plato, gratias agens naturae eo quod in diet us Socratis sui hominem se non pecudem peperisset. Nos enim sanctiorem vitam salubrioremque doctrinam catholici et christianissimi hominis experti sumus, et nunc ejus apud Deum precibus adjuvari sperare debemus. Neque enim putandus est memoriam, in qua nos tanquam in sinu materno semper ferebat, amisisse, aut vero charitas Christi, qua sicut filios amplectebatur, in eo exstincta est. Sed absque dubio memor nostri, diligens plenius quam cum in corpore mortis hujus peregrinaretur, invitat ad se votis et tacitis precibus, obtestans per secreta illa et vespertina colloquia quae nobiscum in hortulo juxta capellam de civitate illa quam Deo volente senator nunc possidet, saepius habebat, et obsecrans per lacrymas, quas interdum in medio sermone prorumpens, exundante sancti ardoris impetu, emanabat, ut illuc omni studio properemus, viam regiam directim gradientes, sanctorum Patrum vestigiis observantissime inhaerentes, ut nullum prorsus in diverticulum, nullam in novam et fallacem semitam desiliamus, ne forte in laqueos et scandala incidamus; quia sicut ait Psalmista: « Juxta iter scandalum posuerunt mihi (Psal. CXXXIX). » Nam quod est juxta iter, hoc est extra iter. De via autem quid dicit? « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII). » Et quid est lex Domini, nisi via Domini? Sicut in alio psalmo cantatur: « Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Ibid.). » Ergo in via, pax; extra viam, scandalum. Hoc scandalum incurrunt qui, per haereses et schismata deviantes, pacem catholicam impiis contentionibus rescindunt. Quos nihilominus in psal. XIII ita adnotatos advertimus: « Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non coguoverunt. » Ecce scandalum vel potius scandala; nempe contritio et infelicitas aeterna; quae occurrunt in semitis haereticorum viam pacis catholicae nosse recusantium. Avertat Dominus a te, sancte frater, semitas tales, et convertat pedes tuos in testimonia sua; et mendaces ostendat qui famam tuam tam foeda labe maculare nituntur, spargentes usquequaque, ut non solum Latinas, verum etiam Teutonicas aures, inter quas diu peregrinor, repleverint, quasi te ab unitate sanctae matris Ecclesiae divulseris, et de corpore et sanguine Domini, quod quotidie in universa terra super sanctum altare immolatur, aliter quam fides catholica teneat, sentire videaris: hoc est, ut illorum de te dictis utar, non esse verum corpus Christi neque verum sanguinem, sed figuram quamdam et similitudinem! Haec ante hoc biennium cum audissem, fraternitatem tuam per epistolam convenire, idque ex teipso certius sciscitandum esse decrevi. Sciens porro familiarem tuum dominum Paulinum, Metensem primicerium, tibi propiorem tibique aliquanto viciniorem esse, et mea petitione et sua pollicitatione delegavi sibi hujus negotii exsecutionem. At ille (non enim in hac re laudare eum possum) negligens sive alterutrum sive utrumque nostrum, usque adhuc reliquit me suspensum. Sed divina gratia nos nunquam negligens inopinato mihi obtulit melius quam optabam. Optabam autem invenire hominem peregrinandi usu exercitatum, regionis et linguae Francorum non ignarum; et ecce stetit mihi e latere frater iste G., ex tuo nomine me sautans. Obstupui prae gaudio, et tamen non potui tam repentino eventui fidem integram habere, quia frater item nullum abs te signum litteratorium (uti mos est inter amicos tam longe remotos tamque diu non visos) afferebat: quod tamen ipsum multis de causis facile persuasibilibus excusabat. Sive ergo vere, sive aliter hoc agebat, ego eum a Domino praeparatum mihi esse non diffidens, nolui diutius dissimulare quin ipse mente ac spiritu meo (praesentibus litteris tanquam pennis induto) per tanta terrarum spatia transvolarem, obsecrans per misericordiam Dei, per suavissimam memoriam Fulberti, ut pacem catholicam diligas, neque conturbes rempublicam Christianae civitatis bene compositam a majoribus nostris: pro qua tot millia martyrum contra idololatriam et regnum diaboli fortiter certantes triumphaverunt, subindeque sancti doctores bella civilia ab haereticis commota salutaris eloquentiae fluminibus restinxerunt, itaque eam circumquaque munierunt, ut jam novus hostis nullus oboriri queat qui, adversus eam aliquid nitens, non continuo mille jaculis desuper ruentibus obruatur. Ideo confusi sunt omnes et defecerunt. Ubi enim sunt Manichaei, ubi Ariani? Quonam tota illa factio perditissimorum civium evasit? Computruit etiam
null
62a906f2-7cb4-4e78-82f6-15df2a1bc2ae
latin_170m_raw
null
None
None
None
memoria eorum. At vero Ambrosius, Augustinus, Hieronymus, et alii plures bestiarum talium oppressores, cum laudibus vivunt, quotidieque splendidius efflorescunt. Bonum est, frater, nobis parvulis sub istorum ducum titulis delitescere, quorum tam valida tamque probabilis est apud ecclesiasticas aures auctoritas sanctorum virtutum fulgore coelestis sapientiae luce praepollens, ut extremae jam sit dementiae, vel de ratione fidei vel de ordine recte vivendi, eis in aliquo refragari. Quare? Nonne homines erant, et falli ab aliis atque ipsi fallere alios poterant? Ita enim dicit Scriptura verax, quia « omnis homo mendax (Psal. XI). » Unde ergo eo culminis pervenerunt, ut jam ratum habendum sit quidquid de divinis mysteriis senserunt memoriaeque mandaverunt? Nam et gentiles magni quidam et nobiles philosophi multa falsa, quae jure contemnimus, non solum de creatore Deo, sed de hoc mundo et his quae in eo sunt, sensisse inveniuntur. Quid enim absurdius affirmari potest quam coelum astraque omnia stare, terram vero rapida vertigine in medio circumferri; falli vero eos qui putent coelestia moveri, quemadmodum falluntur navigantes quibus turres atque arbores cum ipsis littoribus videntur recedere? solem praeterea non calere, nivem nigram esse, audire quis ferat? Sunt apud illos plura aeque monstruosa, quae prosequi longum est et nugatorium? De quibus Doctor noster: « Dicentes, inquit, se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I). » Non hos elegit Dominus, qui superbiae inflati spiritu « evanuerunt in cogitationibus suis. » At nostri illi Patres humiles corde ac pauperes spiritu, pro quibus Salvator Patrem glorificat hoc modo: « Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI), » ideo veraces sunt, quia participaverunt et cohaeserunt illi qui ait: « Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). » De quo etiam intus didicerunt, quod de sacramento hoc, de quo agimus, foris docuerunt. Audierunt enim eum de seipso in Evangelio praedicantem: « Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. Si quis manducaverit de hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita (Joan. VI). » #Dabo,@# inquit, non ait #dedi.@# Quando ergo coepit dare? Quando, pridie quam pateretur accepit panem, et elevatis oculis in coelum, gratias agens benedixit, fregit, dedit discipulis suis, dicens: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Accipite et bibite ex eo omnes. Hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI). » Quis hoc ita esse non credit, nisi qui aut Christo non credit, aut ipsum hoc dixisse non credit? Sed de incredulis nihil ad nos. Dixisse autem Christum, testes non duo tantum aut tres, in quibus « stat omne verbum, » sed quatuor probatissimi certissimique existunt: duo scilicet ex circumcisione, et duo ex praeputio, ut uterque populus suis ac legitimis auctoritatibus, sive ad salutem sive ad judicium uteretur. Dixit utique, dixit ille qui dixit et facta sunt. Qui enim dixit in principio: « Fiat lux, et facta est lux de nihilo (Genes. I), » non potuit dicendo de pane, « Hoc est corpus meum, » ita fieri efficere? Et qui tacita virtute aquam vertit in vinum, non efficacius poterat (si quid tamen efficacius de Deo dici debet) sonante vocaliter eadem virtute, vinum ipsum in sanguinem suum transferre? Quod si quis apud se dicat potuisse hoc facere unum illum hominem, qui etiam Deus erat; caeteris vero qui hoc non sint, impossibile esse: nos quoque cum eo sentimus, sic tamen ut per ministerium humanum Christum ipsum operari fateamur. Dixerat enim cum adhuc esset cum hominibus mortalis: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » Et immortalis effectus, cum coelos ascensurus corporaliter esset: « Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Quia enim ex duabus naturis diversis (altera circumscripta,
null
ae785780-6bf9-4bb8-969a-a10f57adfc23
latin_170m_raw
null
None
None
None
altera incircumscripta) compersonatus, per circumscriptam de loco ad locum transmigrabat; per incircumscriptam vero, qua illocaliter ubique est totus, cum eis remanebat: nec tamen Filium Dei a Filio hominis separabat. Denique et priusquam Filius hominis actu ascenderet in coelum, cum Filio Dei ibi erat, ipso attestante, ubi ait: « Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III). » Si ergo ibi erat per unitatem personae, quo nondum ascenderat per proprietatem naturae, propter eamdem unitatem, coelum ascendens, cum hominibus in terra remanebat. Quis enim alius dicebat: « Saule, Saule, quid me persequeris? » (Act. IX.) Neque putandus est ei angelus pro Christo apparuisse, cum ipse Saulus effectus Paulus postea dicat: « Novissime omnium tanquam abortivo, visus est et mihi (I Cor. XV). » Et alio loco: « Nonne Dominum Jesum Christum vidi? (I Cor. IX.) Aut vero Saulus adhuc infidelis raptus est in coelum, ut illic ei Christus loqueretur; aut ipse Christus descendit e coelo, quod semel tantum fieri oportet in voce archangeli et in tuba Dei, « quando omnes qui in monumentis sunt audientes vocem Filii Dei (Joan. V), » procedent? Ipse igitur cum hominibus manens semper, et homines baptizat per homines, et consecrat quidquid per homines consecratur. Utrumque enim in Evangelio habemus, et quod Jesus baptizaret, et quod ipse non baptizaret, sed discipuli ejus. Baptizat nimirum, quia quando corpus sub quibusdam verbis solemnibus in aqua mersatur, ipse animam mortuam, peccata remittendo, vivificat, sicut in Evangelio loquitur: « Venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent (Ibid.); » quod non nisi de resurrectione animarum accipi potest Baptizat et homo, per cujus manus et linguam opus illud administratur; sed maxime et principaliter ille baptizat, qui vim et efficientiam totam praestat. Propter quod dictum est Joanni Baptistae: « Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat (Joan. I). » Alioquin baptismus unus non esset; sed prout meritum se haberet baptizantis, alius dignior, alius indignior fieret; et quem homo sanctior baptizaret, ille melius baptizatus esset. Sed absit! quia quicunque baptizat in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, dignus an indignus, sanctus aut peccator, catholicus aut haereticus, nihil interest; quoniam ministerium illorum tantummodo est, nec ab eis, sed per eos (si recte loqui volumus) baptizatur. Christus igitur per manum et os sacerdotis baptizat, Christus per manum et os sacerdotis corpus et sanguinem suum creat. « An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? (I Cor. XIII.) » Dicebat quidem hoc Apostolus non arroganter se efferendo, sed veraciter docendo, Christum in ministris suis et loqui quod ipsi loqui audiuntur, et operari quae ipsi facere videntur; propter quod sacerdos est in aeternum, quia ipse est qui baptizat et qui immolat. Nam quod semel fecit passibiliter per semetipsum, id quotidie agit impassibiliter per eos quibus dedit potestatem filios Dei fieri. Nec aliter melius posse intelligi puto quod Apostolus de illo ait: « Qui est ad dexteram Patris, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII), » quam ut interpellatio ista fiat non verba proferendo, sed obedientiam atque humanitatem suam per commemorationem passionis Deo Patri commendando. Hoc quoque in ejusdem sacramenti institutione, cum jam sub articulo ipsius passionis agonizaret, et ad dolores carnis mox futuros praescio spiritu pavitaret, hoc, inquam, certissimum pignus sui, dilectis discipulis relinquens: « Hoc facite, inquit, in meam commemorationem (Luc. XXII); » commemorationem, inquam, charitatis erga vos, pro quibus animam meam pono, et obedientiae apud Patrem, quia « sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio #(Joan. XIV)@#. » Quod si quos movet cur hoc sacramentum non visibiliter transmutetur in speciem carnis et sanguinis, attendant quod Apostolus ait: « Per fidem ambulamus, et non per speciem. Est autem fides (ipse definivit) sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Heb. XI
null
422efaef-20d1-4f41-877a-2609794289e7
latin_170m_raw
null
None
None
None
). » Si enim id quod intus sunt, foris sacramenta ostenderent; fides, ex qua « justus vivit, » non solum otiosa, verum nulla omnino esset. « Quod enim videt quis, qui sperat? (Heb. X.) » Ut ergo fides exerceatur credendo quod non apparet, vitale sacramentum sub specie corporea viriliter latet, uti anima in corpore. Denique et baptismi aqua quaelibet oculis intuentium videtur, et homo baptizatus, quid aliud quam quod antea erat, apparet! Non enim ex nigro albus, aut ex illiterato grammaticus, per lavacrum regenerationis efficitur. « O animalis homo » , qui non percipit ea quae Dei sunt! O caro carnalibus phantasiis magis quam vino ebria! quousque ab his tam infeliciter ludificaberis? Non enim similis est hic error denegationi salutis animarum, aut illusionibus somniorum, aut de aquis et speculis resultantium imaginationum, quia ibi sine periculo fallitur, hic cum detrimento irrecuperabili, nisi resipiscatur, erratur. Expergiscere ergo et clama: « Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) » Et respondebit tibi apostolica consolatio: « Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid.). » Quod et si credimus verum esse non liberari hominem non solum a molestia spiritualis pugnae (quam hoc in loco mortem appellat), sed nec a miseria errorum, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, melius tamen id intelligimus si humanae naturae concretionem et vim, quae nimirum in sensu corporis et animi intellectu tota constat, diligenter inspiciamus, et quid per utrumque, quidve per alterutrum valeat, breviter perstringamus. Sunt namque muita quae solo sensu corporis agimus, sicut audire et videre; pleraque, sicut legere et scribere, quae communiter sensus cum intellectu administrat; plurima vero, ad quae sensui nullus prorsus accessus esse potest, sicut ad rationem numerorum, ad proportiones sonorum, et omnino ad notiones rerum incorporearum, quae omnia quilibet intellectus, sed purus atque etiam usu limatus percipere meretur. Nec me fugit illa prima, quae duas istas potentias praecedit, sed ad nostrum institutum nihil visa est attinere, et curandum est ne longiore quam oportet utamur digressione. Conamur enim, adjuvante divina gratia, ostendere quod nulla humana facultas, quae plane et ipsa est divina largitas, nequaquam tamen sufficiens sit (quamlibet se extendat) ad comprehendendam altitudinem sacramentorum quibus initiamur et perficimur ad aeternam salutem quae est in Christo Jesu Domino nostro. Proponamus itaque baptismum ipsum, et quid ibi sensus, quid ratio deprehendat, videamus. Liquorem esse aliquem, interrogatus tactus pronuntiat; visus, si forte in vase est, quisnam liquor sit addubitat; sed gustus, tanquam tertius testis adhibitus, aquam esse incunctanter explorat. Ulterius, nisi fallor, hac in re officium suum sensus non pollicetur. At ratio longe lateque penetrat interius, naturamque insensibilem perspicaciter intuetur, hoc est, mobilem atque obtusam esse, humidam substantialiter, frigidam naturaliter, in aerem sive in terram converti eam possibile esse: et si quid adhuc aliud, quod novimus aut ignoramus, de natura aquarum indagari potest. Quomodo autem per aquam et spiritum anima regeneretur, peccatorumque remissio tribuatur: sicut sensus carnis paulo ante docebatur non posse ad rationis excellentiam ascendere, ita profecto et minus forsitan valet ratio ad hoc in scrutabile arcanum aspirare; et tamen firmiter tenemus, verissime confitemur, animam incorpoream per aquam corpoream renasci, atque in eum statum quo fuerat Adam nondum praevaricans, reparari. Deum quoque ipsum, cujus aenigma omnem superat intellectum, non solum novimus esse quod infideles fateantur, verum etiam unum eumdemque trium personarum incircumscriptum, ubique illocaliter totum; neque tamen sensu aut ratione habemus hoc comprehensum. #Videntur multa deesse.@#
null
5484868c-d8b6-4c7e-b547-27369047ef41
latin_170m_raw
null
None
None
None
PRAEFATIO. 1. Praecepisti, venerande Pater Rudolfe, ut beati martyris Arialdi passionem describerem. Quod licet facere conatus sim (in veritate, non pro humilitate sola, ut plerique sapientes solent, loquor), quidquid in ea est quod conveniens sit, etiam in ipsa verborum compositione, non meae sapientiae, quae sic est parva ut pene sit nulla, sed soli Dei gratiae, meritisque ipsius, atque tuae orationi tribuo. In qua sciat, eam quicunque legerit, me prorsus nihil dixisse nisi quod viris certis narrantibus didicerim, a marchione videlicet, ipsius germano fideli, vel a Bonovisino ejusdem fidelissimo famulo, qui ei a cunabulis est famulatus similiter, imo de quibus tot existere possunt testes quot illo in loco cum aetate perfecta sanoque sensu sunt homines. 2. Verum, per totum hunc libellum, meum nomen celetur, qui talis sum ut magis conveniat nesciri quam sciri, cui jure congruit illud Isaiae: « Claude, inquit, ostium tuum, et absconde te post illud, donec transeat ira Domini (Isai XXVI, 20); » tum vero nomen in ejus fronte habeatur; quoniam, velis nolis, super candelabrum, ut omnibus luceas, te posuit Christus; quatenus, is qui scripsit si ignoratur, ad quem scriptus est non ignoretur. Porro quia in hoc plura sunt in verbis et factis aedificationi utilia, duodecim monasteriis quibus te supernus Judex proposuit, oro ut ad legendum tribuas, quatenus, dum audierint, in defensione veritatis, quod alii nostro in tempore dixerunt et perpessi sunt, accendantur et ipsi ut talia dicant, et, si necesse fuerit, pro eadem veritate similia patiantur. CAPUT PRIMUM. #Arialdi natales, institutio, prima contra clerum incestum concio.@# 3. Licet jam sic senex sit mundus ut jamjamque vicinus ejus cernatur occasus, tamen quia ab universis mortalibus ignoratur quando finiatur, libet novorum constantiam sanctorum, supparem antiquorum, saevitiamque perfidorum qui eos usque ad necem, nostris temporibus imoque nostris sub oculis, persecuti sunt, scriptis tradere atque posteris ad eorum aedificationem intimare. 4. Igitur in Cutiaco quodam vico, inter Mediolanum Comumque sito, milliario vigesimo distante a majore, quinto vero a minore [civitate], ut vulgari fertur opinione, Bezo quidam cum Beza sua uxore exstitit, nobiles utrique natione, sed nobiliores probitate. In quorum profecto laude parumper immorari ex sanctorum gestis quamplurimis instruimur, et cuncti scimus liberiorem fore laudem celsi aedificii, si certitudo manifesta habeatur firmi ipsius fundamenti. Hi namque causam reproborum, quae est rapacitas, tam exosam habeant, ut inter caetera eorum bona, cum in servis equisque nimis abundarent, nullus erat audax ex ipsis servis qui manipulum quidem vi furtimve alienae segetis raptum deferre auderet equis coram eisdem. Porro superbiam, quae est causa diaboli, ita exsecrabantur ut, cum libere modis omnibus suis vicinis imminerent atque a nemine eorum si nollent, constringi possent; ceu essent ex illorum minimis, sic se ultro subdebant ipsorum omni justae conventioni. 5. Verum quoniam unicuique parum est non agere prava nisi in bonis operibus exercitationem ponat, pauperum infirmorumque necessitati intendebant, ut ex vicinis nemo, infirmitate oppressus, in strato jaceret qui a Beza memoria digna non visitaretur, et suis, si egeret hujusmodi, substantiis non aleretur. Praeterea in caeterorum orphanorum egenorumque beneficiis, quae illis sedule impendebat, Deo et hominibus ejus vita sic erat grata ut ipsi pauperes invicem conferrent, dicentes: Si haec obierit, profecto nobis vivere non expedit. Hoc quippe exercitium sanctae actualis vitae, per multorum curricula annorum, in venerabilis Bezae natorumque ejus desudatione, viro ipsius jam defuncto, egomet vidi caeteraque perplura aedificationi congrua. Quae ideo praetermitto, quia velociter ad ea quorum causa hoc opus assumpsi venire concupisco. 6. Huic utique, sicut illius relatione didici, nocte quadam dormienti, ejus adhuc vivente viro ex quo tunc in utero habebat filium, admirabile lumen in visione, ceu solis meridiani splendor, desuper illuxit; cujus claritas, omnibus tenebris ab ea expulsis, totam domum, ubi erat jacens, implevit. Mane autem facto, insolitam secum visionem admirans, antiquis matronis pandit; a quibus protinus audit habere se in utero infantem sexus masculini, meritique futurum celsi. Quem cum enixa est, apto praestolato tempore
null
921c7545-ccf7-47ee-8f6a-88c9685f023d
latin_170m_raw
null
None
None
None
, Arialdum vocant, clericum faciunt, scholis diligenter eo usque tradunt quousque provinciales magistri qui eum possent instruere deficiunt. A quibus cum per tempora, ut scholaribus moris est, reverteretur (sicut a matre ejus jam saepe dicta cognovit) et puellae ipsius ornatiores more solito nitidioresque se ejus vultui praesentarent, quemadmodum esset videre, sic exterminabat a sua facie, dicens: Captio haec est Satanae. Indesinenter denique, in diversis terris, scholasticis se studiis tandiu tradidit, donec optime tam liberalium quam divinarum litterarum haberet scientiam simulque aetatem perfectam. 7. Erat enim tunc ordo ecclesiasticus in tot erroribus seductus, ut ex illo vix quispiam existeret qui in suo loco veraciter reperiri posset. Nam alii, cum canibus et accipitribus huc illucque pervagantes, suum venationi lubricae famulatum tradebant, alii vero tabernarii, et nequam villici, alii impii usurarii existebant, cuncti fere cum publicis uxoribus sive scortis suam ignominiose ducebant vitam; omnesque, quae sua erant, non quae Christi, quaerebant. Nam, quod sine gemitu dici vel audiri nec potest nec debet, universi sic sub Simoniaca haeresi tenebantur impliciti, quatenus a minimo usque ad maximum nullus ordo vel gradus haberi posset nisi sic emeretur quomodo emitur pecus. Et, quod est nequius, nemo tunc qui tantae perversitati resisteret apparebat; sed, cum lupi essent rapaces, veri putabantur esse pastores. 8. Ad quorum nimirum perversitatem detegendam et corrigendam, Mediolanum, ubi haec iniquitas tanto erat copiosior quanto urbibus caeteris ipsa est populosior, a Deo procul dubio praefatus missus est Arialdus, divinis, ut praediximus, legibus bene eruditus. Qui ingressus urbem, populum pene universum, ad ejus verba confluentem, fari sic adorsus est: « Volo, dilectissimi, vobis dicere, in nostri sermonis exordio, quae scire vos scio, ut paulatim sic vos introducam ad ea quae nescitis et vobis scire magnopere necessaria sunt. Veraciter credo vos nosse humanum genus usque ad Christi Domini nostri adventum caecum fuisse, non oculis corporis sed cordis. Quod ideo erat caecum, quoniam quod erat falsum credebat verum, dicens lapidi lignoque et metallo: Deus meus es tu. Cujus caecitati ut miseriae in tantum summa Lux et aeterna compassa est, per quam omnia facta sunt, et in qua universa consistunt, ut non ad hanc a cordibus hominum auferendam angelum mitteret, sed per semetipsam de coelo descendit, carnem assumpsit, et, ut eam ab hominum cordibus penitus expelleret, usque ad crucis mortem libenter accessit. Qui in diebus carnis suae homines tot de mundo elegit quot sufficere ad universitatis illuminationem ante saecula posse praevidit. Quos, omnibus falsitatis tenebris ab eorum cordibus expulsis, aeterna luce illuminavit eosque per mundum universum misit, et lucem, quam acceperat, ubique deferre praecepit sicque ad Patrem a quo venerat rediit. 9. Haec quippe summa et aeterna vivaque Lux duas in terra causas reliquit, in quibus omnes qui erant illuminandi illuminarentur, et usque in finem saeculi semper permanerent lucidi; tam isti qui adhuc erant illuminandi quam qui jam fuerant illuminati. Vultis nosse eae res quae fuerunt? Verbum scilicet Dei et doctorum vita. De Verbo autem Dei, quod lux sit, non meum, sed Psalmistae audite testimonium: « Praeceptum, inquit, Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII, 9); » et item: « Lucerna pedibus meis verbum tuum (Psal. CXVIII, et 105.). » De vita vero doctorum, quod esse debeat lux in verbis suis, ipsa per se Veritas aperte manifestat: « Vos, inquit, estis lux mundi (Matth. V, 14), » et protinus addidit: « Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis #(Ibid., 16)@#. » Ex his itaque unam idem Dominus posuit ante illos, aliam ante vos. Hi vero, quibus scientiam Scripturae dedit, sibique ad ministrandum elegit, ut ad lumen verbi sui lucidi semper viverent, constituit; et, ut eorum vita esset vestra lectio, qui litteras nescitis, ordinavit. Sed, inimico humani generis insidiante, pariterque nostra negligentia et peccato operante, illi, se convertendo retrorsum, perdiderunt suam; vos autem lucem perdidistis vestram. 10. Verumtamen, ut
null
74d78cd4-314a-4493-9c50-ef4917cb8d01
latin_170m_raw
null
None
None
None
securius vos idem inimicus deluderet, qui societatis ab eis abstulit veritatem, eis promisit in exteriori habitu sanctitatis habere similitudinem, quod gemens dico, non ad vestram ignominiam, sed ad cautelam. Nonne ad eamdem caecitatem estis reversi, pro qua ab hominibus auferenda Christus de coelo misericorditer descendit? Sic enim ideo humanum genus ante ipsius adventum, ut diximus, erat caecum, quia sumebat pro vero mendacium; quicunque nunc opus simile facit, nonne causam eamdem incurrit? Nam sicut illi decepti lapides et ligna credebant deos, ita vos vestros sacerdotes putatis veros, quos incunctanter esse constat falsos. Unde hoc scire possumus? Vultis nosse unde? In tenebris sumus: ut hoc patenter cognoscamus, ad lucem eamus. Ad quam lucem? Ad Verbum videlicet Dei. Ecce Christus dicit: « Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26). » Quod est aperte dicere: A nemine quippe mihi ministratur nisi ab eo qui me sequitur. Vestrorum vitam sacerdotum scio vos nosse: et quo Christus pergat, et quid dicat, audite, atque tunc plenius cognoscetis utrum isti sint ejus ministri, an ipsius potius adversarii. Ecce Christus clamat: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. II, 29). » Et iterum de se dicit: « Filius hominis non habet ubi caput reclinet #(Luc, IX, 58)@#. » Et item: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). » 11. E contra vero, ut inspicitis, vestri sacerdotes, qui effici possunt ditiores in terrenis rebus, excelsiores in aedificandis turribus et domibus superioribus, in honoribus, in mollibus delicatisque vestibus pulchriores, ipsi putantur beatiores. Et ipsi, ut cernitis, sicut laici, palam uxores ducunt; stuprum, quemadmodum scelesti laici, sequuntur, atque ad nefandum hoc opus patrandum tanto sunt validiores quanto a terreno labore minus oppressi; videlicet viventes de dono Dei. Christus autem in suis econtra ministris tantam munditiam quaerit et exoptat ut non solum in opere, verum etiam stupri scelus damnet in corde, dicens: « Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28.) » Redite, dilectissimi, ad corda vestra, redite: et sumere verum, falsumque respuere discite. Nam conatus sum reos reducere ad suam lucem; sed nequivi. Ut enim vos ad vestram reducam, huc ideo veni; et hoc aut fecero, aut pro vestra salute paratus sum animam meam tradere gladio. Haec et hujuscemodi complura vir Dei dum diceret, in verbis ejus plebs fere universa sic est accensa ut, quos eatenus venerata erat ut Christi ministros, damnans proclamaret Dei hostes, animarumque deceptores. CAPUT II. #Arialdus, socium Landulfum nactus, Romam abit, et ambo injuriis impiorum vexantur.@# 12. Factum est autem, dum agerentur haec, de medio multitudinis surgens quidam clericus, nomine Landulphus, de urbanis excellentibus tam ordine quam natione, nimis potens in voce et sermone, silentium petiit. Quo concesso, hujusmodi laetiferam vocem prompsit: Gratias, inquit, coram vobis omnipotenti Deo ago, qui nunc me ea audire permittit, unde meum cor per innumera tempora ignescit. Nam olim haec sciens dolensque, ideo tacebam, quoniam cum quo ea dicerem non habebam. Nunc vero, domine Arialde charissime, quia Dei donum te dedit mihi, scito me ab ipso collatum tibi, et exinde quidquid hac de re dixeris fecerisve, me facere et dicere, et me meam animam, sicut tu professus es tuam, pro salute fratrum ponere esse paratum, incunctanter te nunc reddo securum. Populus jam fidelis haec audiens, in Dei laudem crescens, hilarescit, pars adversa tabescens deficit; Dei vero famulus Arialdus, oculis ac manibus sursum erectis, omnium bonorum Largitori immensas ac debitas reddit gratias. 13. Denique post haec quidam laicus surrexit alius, nomine Nazarius, officio monetarius, cujus vita valde erat ab omnibus laudabilis, licet conjugalis, qui silentium petiit. Quo accepto, coram omnibus tale responsum dedit: Domine Arialde, ea quae dicis esse vera et utilia, non solum advertere possunt sapientes; verum etiam et vecordes. Quis tam
null
3f1f0f80-7616-41ec-b6bc-1f5ea0a30204
latin_170m_raw
null
None
None
None
insipiens est, qui non lucide perpendere possit quod eorum vita esse altius debeat a mea dissimilis? quos ego in domum meam ad benedicendum eam voco, juxta meum posse reficio, et post haec manus deosculans munus offero; et a quibus mysteria, pro quibus aeternam vitam exspecto, omnia suscipio. Sed, ut omnes inspicimus, non solum non mundior, verum etiam sordidior perspicue cernitur. Verumtamen hoc scelus sic scito inter nos radicatum et inveteratum, quatenus aut vix aut cum grandi labore poterit evelli. Nunc autem, quia Largitor omnium bonorum mihi tanta contulit bona, quae satis et mihi sufficere possunt et tibi, obsecro te, per eumdem omnipotentem Dominum, ut in domum meam ingredi digneris, et ex bonis omnibus meis, ut ego, ita et tu fruaris, quatenus tua exhortatione assidua ab hoc errore liberari, et in omni veritate confirmari possimus, tam ego quam haec plebs universa. Cave ne ad sanguinem altum de quo ortus es, et ad opem multam qua polles, inspic as, ne forte, sacramente pro quo te adjuravi spreto, non quae Dei, sed quae tua sunt quaerere videaris. 14. Vir autem Domini haec audiens, et magnitudinem conjurationis, et famam viri optimam considerans, omnia terrena, quae sibi resistere possent, conculcans, in domum se juste invitantis libenter intravit, et per plura tempora Marthae opus ab eo fideliter sumpsit; et quod operatus est Petrus in Cornelio suisque amicis, operatus Arialdus est in Nazario ejusque vicinis. In quibus utique tunc arbustis, quae se Dominus per prophetam pollicitus est in deserto simul positurum, scilicet vitem et ulmum (Isai. XLI, 19), procul dubio est completum, quatenus altera mentes debriaret, altera vero debriantem sustentaret. Exhortantibus denique Arialdo Landulphoque populum fideli et assidua doctrina, stupra clericorum nefanda et execranda eorum connubia, sic ab eodem populo intra aliquanta tempora sunt persecuta et deleta, ut nullus existeret quin aut cogeretur tantum nefas dimittere, vel ad altare non accedere. 15. Per idem tempus decrevere fideles Romam ad synodum Landulphum mittere; quoniam, ut eos mendaciter eorum aemuli accusarent, illo pergebant. Quem [ultra] urbem Placentinam progredi non licuit, quia ibi a quodam profano est in oppido percussus, et sic Mediolanum regressus. Sed Arialdus, Dei famulus, sumpto itinere, omnium adversariorum fraudem circumquaque positorum ad cum necandum scienter declinavit, atque Romam, Deo illum protegente, incolumis pervenit. Qui coram summo pontifice se offerens, cum causam jam coeptam ei retulisset, post multam honorificentiam, quam ipsi idem impendit, jussit, a quibus sacerdotibus divina mysteria dehinc sumeret, et sub inevitabili jussu ei praecepit ad opus coeptum regredi, et tandiu in eo vehementer insistere, donec nefanda opera, quae tunc inerant in ecclesiastica familia, aut penitus deleret, aut sanguinem pro Christo proprium inimicis fundendum praeberet. Qui in omnibus obediens regreditur, jam saepe dictam causam competenter persequitur et constanter, cum suo socio divinitus sibi collato, habentes dehinc doctrinam tam plenam auctoritate quam veritate. 16. Hoc quippe impii civiles clerici perpendentes, quasi occulte in unum conveniunt; ideo, quia progenie altior erat Landulphus, cum occidere disponunt, putantes timore perterritum sic silere posse Arialdum. Ad patrandum vero tam scelestum opus, quemdam audacem et impium conveniunt clericum, et nimio praemio reddunt securum, si jam dictum exstingueret virum. Qui acquisito grandi carnificis gladio, quem saepe ego postea vidi, simulque toxico ad necandum citissimo, coepit eum prosequi per Coenam Domini, et Parasceven, Sabbatumque sanctum clanculum, nec non et sanctum diem Passchae. Vera utique me dicere scio; utrum rei gestae ordinem teneam, ignoro. Cumque ipsum in diebus his reperire minime potuerit absque turbis; in secunda tandem de Albis feria, ad impium et diu optatum pervenit votum. Nam in ipsius diei crepusculo solum illum ante quoddam reperit altare orantem; misturam impiam, quam secum ferebat, permiscuit illico, scilicet gladium cum toxico; et post tergum clam veniens, eum in collo graviter percussit, et sic fugam protinus petiit. Sed, volente Deo, licet esset nimis velox ad fugiendum, in egressu basilicae per quemdam captus est claudum. 17. Clamor igitur vehemens attollitur; ab omnibus concurritur; quae esset
null
bb909811-7d8d-43bb-9656-dff7ec39e08b
latin_170m_raw
null
None
None
None
causa tanti clamoris inquiritur. Cognita namque causa, nefandum clericum circumdedere, eumque cornu toxico plenum habentem reperiunt. Moerentes ergo, percussum et eum qui percussit accipiunt, ac sic ad domum Landulphi pergunt; et ipsius obitum protinus praestolantur affuturum. Sed magni prodigii evidentiam tunc ostendit Deus omnipotens, ut servo suo nihil plus venenum officeret, quemadmodum si aqua esset. Nam isdem professus est clericus se illud in pluribus pecudibus probasse; quae ut deglutivere, cunctae post paululum vita caruerunt. O mira Domini potentia! Hunc virum postquam tetigit, etiam deglutitum nulli nocere quivit. Unde ipse reddens debitam Deo laudem, percussorem clericum dimisit incolumem, admonens ne ulterius tantam conaretur praesumptionem. Idem vero clericus, sua cernens molimina, nimio studio exquisita, a Dei evidenter virtute exinanita, sibique ab ejus famulo pro malis impensa bona, corde compunctus, veniam petiit, tanti sceleris incentores prodidit, se ulterius tale quid minime conari promisit, et postremo sic discessit 18. Per idem tempus clerici suburbani, in unum convenientes, ad invicem dicunt: Quid facimus? En Arialdus, qui nos nostrasque familias conturbavit et dispersit, in urbe conclusus, atque a populo circumdatus, inhabitat; ideoque, ut eum perimamus, nequaquam pertingere valemus. Si autem hoc nequimus, damnum dedecusque, quod possumus, illi saltem inferamus. In loca nostra nunc revertamur, et exquisitis gladiis bene acutis, rursum nocte alia conveniamus, una illuc, ubi idem est ortus, pergamus, et ubi adhuc cum suis magna pollet possessione parentibus, atque ad ignominiam ejus ecclesiam, quam olim impendio proprio construxit, violemus et dissipemus; arbores vero castaneas, quas habet innumeras, decorticemus, vineas autem, quibus nimis abundat, incidamus. Interim quidem ex nobis aliqui illuc pergant in die qui ipsius substantiae plene habent notitiam, vineas ejus et silvas evidenter designent, ut non tunc quid appareat in quo quis errare debeat. 19. Nocte igitur conveniunt condicta, ecclesiam extra vicum reperiunt, quam ruptis ostiis intrant. Altare frangunt et violant, caeteraque utensiiia dissipant, et dedecus, quod infelices nequibant famulo, facere non sunt veriti Domino. Porro cum ad designatas arbores vineasque vellent accedere, sicut ipsi postea professi sunt morientes, cum ingenti terrore tanta a justo Dei judicio sunt perculsi caecitate, ut neque ubi essent, neque rem designatam invenire possent. O mira Domini pietas! Suam demoliri casam permisit, servi vero sui optime tutari novit. Sed ne miseri illam noctem inanem ducerent, vineas et silvas introgressi, alienas incidunt et decorticant. Verumtamen Deo gratias agens profiteor postea me vidisse persaepe ipsas arbores suis cultoribus uberrimos fructus reddere casque adhuc similiter credo facere. CAPUT III. #Acta S. Arialdi contra Simoniacos, quos tanquam haereticos fugiendos docebat.@# 20. Per idem tempus Christi famuli, cernentes omnem populum ad sequendum quidquid dicerent esse promptissimum, de Simoniaca quam eatenus reticuerant, palam loqui incipiunt. Quorum primus in virtute scientiae et sanctitatis, scilicet Arialdus, licet illo eloquentior esset Landulphus, de Simoniaca et contra ipsam tale exordium protulit ad populum. Gratias, inquit, dilectissimi, omnipotenti Deo reddere debemus, qui dedit vobis velle quae vult ipse. Scire vos quidem volumus quod laborem non modicum, quem usque modo contra insolentiam conjugatorum adulterorumque sumpsimus sacerdotum, magis nos fecisse necessitate quam voluntate. Nam, utrum haeretici uxores habeant an non, parvi pendimus. Aspicientibus ergo ad invicem se turbis, et admirantibus cur hoc diceret, adjecit: Audistis, charissimi, dum legeretur liber Actuum apostolorum, venisse Simonem Magum ad B. apostolum Petrum, et postulasse per pecuniam Spiritus sancti gratiam. Lucas evangelista, qui hoc scripsit, quid beatus ei Petrus responderit, protinus adjunxit: « Pecunia (inquit) tua tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia possideri (Act. VIII, 20). » Quid est hoc? Nonne iste ille Petrus, cui septuagies septies peccanti fratri dimittere jussit Dominus? (Matth. XVIII, 22.) Est utique. Sed hunc non prospexit in se nec in hominem peccare solummodo, sed in Deum. Nam nimis isdem B. Petrus peccasset, si auctorem tanti reatus silendo proficere sineret, et aestimationem tantae nequitiae in ipsa sua radice minime damnasset. 21. Quod
null
924d5c2c-57a8-4d8a-914e-5c74dcc6b38a
latin_170m_raw
null
None
None
None
lacrymabiliter validoque dolore profero. Ecce nefas, quod apostolorum princeps in ipsa aestimatione aeternae perditioni tradidit, per universum pene mundum sic obtinet principatum, quatenus nullus ad regimen pontificale vel abbaticum, sive ad officium qualecunque ecclesiasticum perveniat, nisi per ipsum. Quis, quae dicturus sum audit, et dolens non obstupescit? En Christus, verus Dominus, Pastor bonus, suo gregi solemne et salutare bonumque dedit praeceptum; quod oblivioni tantae projectum est ut nemo appareat qui ejus jam reminisci audeat. Vultis audire quid est illud? « Gratis, inquit, accepistis, gratis date (Matth. X, 8). » Econtra vero impia cogitatio, quae maligne semel est exorta in impii Simonis corde, et quae illico est damnata a tanto apostolo cum suo auctore, ubique sic est sparsa solemniter, ut nemo fere ad altaris officium accedat, nisi prius agat opere quod idem cogitavit nequiter corde; et donec eidem maledictioni tanto profundius se subjiciat, quanto esse noscitur pejus malum facere quam cogitare. 22. Utinam haec maledictio illos percuteret tantummodo qui Dei donum vendere aut emere praesumunt audaci corde et impio! Verumtamen hic tam noxius est reatus ut non solum qui faciunt et qui consentiunt, verum etiam eos qui facientibus non resistunt et oppugnant, sic poenaliter obliget, quatenus maledictione quae Simoni a Petro est illlata minime procul dubio careant. Ne forte mentiri me arbitremini, quid de hac re noster patronus sentiat B. Ambrosius, audite: ait enim: « Nam et lepram cum Giezi a sancto suscepisse se credant Eliseo, qui gradum sacerdotalem se existimant pecuniis comparare. Nam sicut validioribus morbis capite vitiato, reliquum necesse est corpus inundatione superioris morbi lethaliter irrigari, ita et ii qui caput videntur esse Ecclesiae, morbo pestifero fraternum vitiant corpus, ut nihil ex totius corporis compage insauciatum possit evadere; quod negligentium sacerdotum vitiositatis morale non infecerit virus, ita ut videas in Ecclesia passim quos non merita, sed pecuniae ad episcopatus ordinem provexerunt. Verumtamen, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Deut. XVII, 6), » audite quid super hac re beatus dicat Gregorius. « Cur (inquit) non videtur, cur non perpenditur, quia benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc, ut fiat haereticus, ordinatur? » Et iterum: « Quisquis contra hanc Simoniacam et Neophytorum haeresim vehementer pro officii sui consideratione non exarserit, cum Simone Mago se non dubitet habore portionem qui prius commisit hoc piaculare flagitium. » 23. Quoniam locus ille hoc B. Gregorii sermone, ubi praecipitur unicuique pro sui officii consideratione contra Simoniacam ardere debere, non omnibus forsitan plene patet, vobis lucide nos explanare condecet. Tres quippe ordines in sancta Ecclesia habentur: unus praedicatorum, alter continentium, tertius conjugatorum. Primus namque debet contra hanc ardere, indefessa exhortatione; continentes autem, assidua oratione; vos vero, qui conjugati estis, et in vestrarum labore manuum vivitis, ut Deus omnipotens hanc ab Ecclesia sancta repellat et disperdat, quotidie ardenterque operibus eleemosynarum instare debetis. Quisquis igitur nunc ex his tribus ordinibus contra Simoniacam, cum his justitiae operibus, ardenter minime pugnaverit, juxta dicta Spiritus sancti, qui haec dixit per os B. Gregorii, poenam, quam Simon Magus nunc habet, quod eamdem in fine effugere queat, nullo modo credat. Si enim hi, quibus est scientia officiumque praedicandi commissum, qualibet ex causa tacuerint, non solum continentes, quorum praedicatio tanto esse debet liberior et veracior, quanto constat quia sunt ab omni re saeculari expediti, et sacrae legis meditatione assidua edocti, verum etiam vos, qui estis idiotae ignarique Scripturae, communibus verbis quibus valetis, invicem vos cautos ab hac nequitia reddere debetis. Unde Dominus dixit: « Si homines tacuerint, parietes loquentur (Luc. XIX, 40). » Nonne de hac re dicit propheta: « Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine? (Jer. XLVIII, 10.) » hoc est, ab interfectione hujus nequissimae belluae. 24. Haec quippe et hujuscemodi quamplura dicente B. Arialdo, in locum illum salutifer ille gladius est procul dubio missus, qui fideles dividit ab infidelibus, et de quo locutus est Dominus. Non veni, inquit, pacem mittere, sed
null
0ff49a54-b70d-45c3-bc48-72d17c5bc7f8
latin_170m_raw
null
None
None
None
gladium. Nam Guido, qui dicebatur archiepiscopus, et pars maxima clericorum et militum, nec non et multi de populo minore nequam viri, se cernentes, dixere ad invicem: Haec namque doctrina, si ad profectum venerit, nobis nostrisque filiis profecto nullo modo vivere expedit. Quae enim est nostra vita, nisi ecclesiarum beneficia, quae assidue a nobis venduntur et emuntur? Quapropter utilius est nobis ut huic novae doctrinae resistentes moriamur, quam venire hanc ad profectum, ut diximus, sinamus. Econtra vero ad viros Dei fideles clamabant: Audivimus, inquiunt, ex vestra assertione Simoniacos hereticosque esse procul dubio qui noscuntur emisse ea quae sunt sacra; quo scelere qui immunis de sacerdotibus inter nos sit sine dubio manifestum est, quia nemo est. Nos autem, quia Christiani dicimur, absque Christi sacramento vivere nullatenus valemus. Quod si ab istis sumpserimus, potius dicitis nos sumere damnationem quam salutem, et ideo his telis undique constringimur, et quid agamus profecto nescimus 25. Quibus B. Arialdus sic respondit: Videte, inquit, dilectissimi, dum haec dicitis, ne super vos veniat quod Spiritus sanctus per B. Jacobum loquitur dicens: « Vir duplex animo, inconstans est in in omnibus viis suis (Jac. XIX, 8): » ideoque qui veritatem cupit veraciter invenire, constanter omnem debet falsitatem respuere. Quapropter, ut veritate, quae Deus est, perfrui perfecte valeatis, per ipsum vos obsecro, ut a falsorum consortio sacerdotum penitus vos segregetis, quoniam luci cum tenebris, fidelibus cum infidelibus, Christo cum Belial nulla esse debet conventio, aut pars sive societas. Sic enim scriptum est: « Exite de medio eorum, et separamini, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, dicit Dominus (II Cor. VI, 17, 18). » Quomodo potest fieri, ut vobis petentibus minora non tribuat, id est, pastores qui vos juste regant, qui vobis adhuc non existentibus tribuit majora, hoc est semetipsum pro salute vestra? Propterea, omnium spreto haereticorum consortio, pastores bonos et fideles ab eo fiducialiter petite, et, quia accipietis, procul dubio scitote. His namque verbis multi viri ac mulieres sic sunt accensi ut non solum deinceps Simoniacorum actus contemnerent, sed etiam cum eis nullo modo in uno oratorio orare vellent. In his autem diebus si per illam urbem incederes, praeter hujus rei contentionem undique vix aliquid audires. Alii siquidem Simoniacam excusantes, alii eam constanter damnantes. Nec mirum; quoniam una domus tota erat fidelis, altera vero tota infidelis; in tertia autem mater erat credula cum uno filio, pater incredulus cum altero, et hac quidem confusione et contentione civitas tota erat plena et permista. 26. In diebus illis quamplurimi clerici coepere consortium clericorum pravorum relinquere, et B. Arialdo adhaerere. Inter quos quidam ex illis sacerdotibus, ipsius exhortatione compunctus, ecclesiam quamdam, quam grandi pretio male emerat, dimittere disposuit. Sed Christo ordinante, Miles, in cujus jure haec erat, jam de fidelibus, quippe per B. Arialdum edoctus, sicut ille eam deserere disposuerat, qui illam emerat; sic iste suo e jure elegit hanc amittere ut dominam, qui eatenus ipsam nequiter usurparat ut famulam. Convenientibus igitur cum B. Arialdo in unum multis fidelibus, Miles refutationem ab emptore accepit, eamque super altare viri Dei admonitione posuit, et eidem B. Arialdo jussit ut deinceps eam disponeret, secundum quod Deum velle sciret. Qui protinus tres clericos fideles et castos vocavit, et refutationem quam Miles in altare posuerat eos pariter jussit tollere. 27. Cumque idem a pluribus exhortaretur, ut eamdem cum ipsis una sumeret, quatenus ad multorum profectum ibidem manere deberet, ait: Cum ipsis quidem ad eorum instructionem, et caeterorum salutem manebo; verumtamen, ne verbo Dei mihi credito impedimentum sit, sub jugo alicujus terrenae rei, et ne huic Azoni, in cujus ditione haec ecclesia est constructa, sub hac occasione aliquod possit damnum inferri, hujus rei sortem nequaquam sumo, quoniam tale tempus scitote procul dubio venturum, in quo nulli vivere liceat, nisi me a suis finibus expellat. Hic quippe sermo quomodo propheticus fuerit, in sequenti lectoris menti luce clarius patebit. Eo namque in eadem
null
ed4cd9ef-9912-4218-b484-47e42404edfa
latin_170m_raw
null
None
None
None
ecclesia manente, quanta beneficia, tam verbis quam factis, sive ipsis fratribus, sive caeteris tam fidelibus quam infidelibus impenderit, et quanta ab eis pro bonis mala per decem fere annos pertulerit, nemo nec omnia scribere, imo nec valet profecto dicere. Nam protinus legationem in domum paternam misit, et ex ea viginti libras argenti sumpsit, atque juxta eamdem ecclesiam habitaculum mirabiliter aptum aedificavit. 28. Agitur denique res nova et pene ab eodem loco hactenus inscia. Chorus namque alti circumdatione muri concluditur, in quo ostium ponitur; visio clericorum, laicorum ac mulierum, quae una erat et communis, dividitur; omnes de una arca vivere coguntur, fabulae ad mensam compescuntur, pro quibus sancta lectio super eam assidue profertur. Caeteri autem clerici mane omnes diei Horas potius murmurabant, quam decantarent; hic vero in die, tacto septies signo, fratribus una congregatis, magna cum veneratione debitam omnipotenti Deo laudem decantabat, atque ad satisfactionem omnes in eodem officio, dum forte delinquerent, dicto et facto provocabat. Porro sicut B. Arialdus laetus nimis est effectus, eo quod ad votum diu nimisque optatum (videlicet, ut cum fratribus ad ecclesiam communiter vivere posset) pervenerat; sic fideles multi laeti sunt effecti, pro eo quod aptum locum haberent, ubi Domini verba mente libera audire possent, et divina mysteria ac sacramenta percipere. Coepit autem tanta illuc ibidem multitudo confluere, non solum de urbe, sed etiam de villis et castellis, quatenus eos nullo modo valeret capere ipsa ecclesia, licet satis esset ampla. Quos tam constanti assiduaque doctrina vir Dei docebat ut plerumque vocem sic amitteret, quatenus ab aliquibus juxta se positis vix audiri posset. 29-30. Praeterea, quia canes muti effecti erant et latrare nequibant, multa mala et detestanda populus tunc committebat, quae ita idem ab exordio suae praedicationis universa damnavit ut suum procul dubio illud dictum faceret, quod per B. Paulum prolatum est: « Mundus, inquit, a sanguine sum omnium vestrum: non enim subterfugi, quominus nuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. XX, 26, 27). » Per totum namque Adventum absque contradictione ulla eos reperit nuptias solemniter celebrare; uxores ducere, etiam in ipsa Domini Natalis vigilia, si fortassis eveniret in Dominica. Cui rei nefandae tam ardenter constanterque verbo coepit pariter et actibus obsistere, quatenus in ejus venerabili transitu nemo pene reperiri posset qui tam nefandum opus agere praesumeret. Nam in ipso nuptiali die, jam paratis omnibus quae in nuptiis solent parari, illuc, ubi eaedem nuptiae agebantur, cum fratribus anxie occurrebat; et celebraturos omnium rerum Domini nuptias nitidos, suis minime reatibus esse debere sordidos occupatosque denuntiabat, et tali modo illos cogebat omnia jam tractata omittere, et in apto tempore servare. 31. Duo denique clerici, olim signum clericatus in ecclesia quadam, quae S. Maria Secreta nuncupatur, sumpserant; quorum tamen nemo ipsius beneficio perfrui posset, donec, sicut loco eodem mos erat, ejusdem ecclesiae sacerdos minime obisset, quem per idem tempus obisse contigit. Sed cum jam dictam ecclesiam, pridem qui primus designatus fuerat, adipisci deberet, tantummodo si pro ea male usitatum praemium daret, viri Dei jam credulus verbis, distulit. Quem improbus suus minor anticipavit, et neque Dominum neque hominem erubuit, nec veritus est ut eamdem sibi cum pecunia non acquireret. Quod ut ad hominem Dei Arialdum fuisset perlatum, eum adscitum ad se sic allocutus est: Inique praesumptor, cur, postquam, me docente, esse haereticum emptorem venditoremque sacri audisti, hanc iniquitatem committere non timuisti? 32. Quo obmutescente et nesciente quid responderet in excusatione, et quia jam pro hoc a vicinis nimis habebatur exsecrabilis, tandem sic respondit: Audita quidem manifesta ratione me male fecisse video, sed quid exhinc agam penitus ignoro, quoniam abbas S. Victoris, cui hac de causa pene quidquid habebam dedi, Deum non sic timet, ut mihi meam semel acceptam pecuniam reddat; et hanc si non habuero, unde meam vitam mediocriter sustentem minime habebo. Cui vir Dei: Quid, inquit, dedisti? Duodecim, inquit, libras argenti. Respondit autem vir Dei dicens: Et, si tibi reddantur, vis dimittere libenter quod comparasti nequiter?
null
32b3d837-25a4-4100-82f3-e4c0953108b9
latin_170m_raw
null
None
None
None
Qui respondit: Libentissime. At bonus discipulus, pium imitans magistrum, sequitur opere quod loquitur ore. De suo proprio patrimonio duodecim integre libras argenti sumpsit, ipsique universas tradidit; et sic jam fatam ecclesiam gratis alterum fecit habere, cui competebat jure. CAPUT IV. #S. Herlembaldi ad Arialdum accessus, et munus defensoris ei ab Alexandro papa commissum.@# 33. Per idem tempus Landulfus obiens, superstitem germanum, nomine Herlembaldum, prudentem et fidelem virum, licet laicum, reliquit. Hic nuper Jerosolyma reversus, volebat tunc saeculum relinquere, et se tradere vitae monasticae. Cujus fidem et constantiam Arialdus agnoscens, coepit ei promittere quod sibi potiorem apud Deum gradum acquireret, si monasterium ingredi differret, et fidem catholicam secum defenderet, atque cum ipso haereticis et Christi hostibus resisteret. Qui volens probare utrum in his quae a B. Arialdo sibi promittebantur veraciter auderet confidere, sumptis aliquantis fidelibus perrexit Romam, non per viam regiam gradiens, sed per Dei cultores, in eremo et in monasteriis circumquaque degentes, de re jam dicta omnes interrogans. Cumque cuncti, in vera et pura fide accensi, sententiam ei concordem una cum B. Arialdo promerent, tandem pervenit Romam; ubi sub inevitabili imperio ab Alexandro papa et a cardinalibus ei praeceptum est redire, et Christi adversariis in defensione justitiae, usque ad proprii sanguinis effusionem, viriliter cum B. Arialdo resistere; cui etiam ex B. Petri parte mirificum vexillum dedere, ut quoties haereticorum vesania ultra modum insaniret, illud in manu tenens eos reprimeret. Quod quam constanter per decem et octo fere annos impleverit, nec lingua plene promere, nec stylus meus exprimere est profecto idoneus. 34. Erat enim nobilis Herlembaldus coram saeculo quasi dux, in vestibus pretiosis, et in abscondito coram Deo, sicut eremita agrestis, indutus erat laneis. Hunc in pedum ablutione pauperum agere vidi, quod in alio nemine me reminiscor vidisse. Nam cum alicubi per urbem vallatus magna multitudine fidelium sibi gratis obsequentium incederet et horrendos pauperes et debiles inspiceret, clam alicui ex suis famulis innuebat persistere atque pauperem post ipsum ad domum secum ducere. Dimissis igitur extraneis, allata aqua, cinctusque linteo, egeni pedes nimia cum veneratione abluebat et extergebat. Post haec autem, corpore in solo prostrato, sub ipsius pedibus caput ponebat, et tale modo mendicum et pauperem faciebat se modicum conculcare divitem, denique honorifice et abundanter ipsum reficiebat secum. Nam hoc opus sanctum interdum in numerum duodenum explere vidi pauperum. Verumtamen Dei zelo sic erat accensus ut de eo in ejus absentia plerumque vir Dei Arialdus suspirans diceret: Proh dolor! praeter Herlembaldum et Nazarium, clericum vix quemquam reperio, qui quoquomodo mihi sub falsa discretione tacere non suadeat quatenus Simoniaci et adulteri libere possint peragere opera diaboli. Multa namque bona de hoc viro familiariter cognovi, sed quia nuper in defensione justitiae martyrio est coronatus, ea alteri tam volumini quam scriptori relinquo, quia B. Arialdi Vitam perficere velociter cupio. EMBOLISMUS #De ejusdem Herlembaldi principiis et Landulfi obitu.@# 35. Cum propositum sit S. Herlembaldi Vitam una cum Vita S. Arialdi prosequi, praetermittere non possum quin tali proposito importunam Andreae brevitatem aliunde suppleam, secutus auctores a Puricello subministratos. Hic pag. 221, ex Annalibus Petri Aruzii, circa annum 1402 finitis, narrat, quomodo sede Mediolanensi vacante per mortem Ariberti laudatissimi praesulis (obiisse autem hic in suo epitaphio legitur « anno 1045, 17 die mensis Januarii, indictione XIII) et Lazone de curte exsulante, » qui scissa in factiones civitate contra nobilitatem partes plebis sustinebat cum titulo « Capitanei, pars populi ad nihilum redacta est. Tunc, » inquit, « capitanei sex portarum, cum suis vassallis, dominium civitatis usurpaverunt, et congregantes universos amicos in palatio communitatis, duo statuta fecerunt in odium populi. Primum statutum fuit istud, quod Ranzo de Curte, miles proscriptus, cum tota parentela illorum de Curte, nunquam habitare posset in civitate Mediolani, nec in comitatu, nec possessiones habere in aeternum. Secundum statutum fuit istud, quod si aliquis nobilis interficeret aliquem popularem, solveret septem libras tertiolorum et duodecim denarios, quos cum solvisset, ab omni culpa et offensa liber esset; propter quod innumerabiles de populo infra paucos dies
null
5ed7398b-2a28-4234-8981-a52d392e9165
latin_170m_raw
null
None
None
None
trucidati sunt. Hac de causa populares iterum alium capitaneum elegerunt quemdam virum ex numero nobilium, qui dictus est Herlembaldus Cotta. Hic fuit vir genere clarus nimis, in armis strenuus, gracilis corpore, leonino pectore fervens. Ejus domus quasi domus regalis (cum curte mirabili et viridario delectabili, » inquit Dacius, anno 1080 scribens) « fuit ex opposito ecclesiae S. Victoris ad quadraginta Martyres. Contradicente igitur parte nobilium ne ipse Herlembaldus esset capitaneus, contra nobiles ipsos multum praevaluit. » 36. Ergo vacante (ut dixi) sede, Herebraldus (sic enim scribit praecitatus Dacius, cujus verba apud Puricellum pag. 215 recitata prosequor) « procuravit cum clero, quod eligerentur quatuor, et imperator, » Henricus Niger, seu potius rex (nam sequenti anno exeunte regni sui septimo coronatus primum imperator fuit « (quem vellet in archiepiscopum confirmaret. Et fuerunt electi Landulphus Cotta, sacri palatii notarius, frater carnalis ipsius Hernebraldi: alter dictus est Anselmus de Badagio, ecclesiae Mediolanensis cardinalis, » id est canonicus ordinarius; « tertius dictus est Arialdus, ex capitaneis de Carimate, » plane diversus a nostro sancto; « quartus dictus est Atho, Ecclesiae Mediolanensis cardinalis. Ex alia parte, pars nobilium elegit Guidonem de Velate, imperatoris secretarium. Facta relatione ad imperatorem, ipse, caeteris exclusis, Guidonem de Velate investivit per baculum et annulum de archiepiscopatu Mediolanensi, quem papa cum cardinalibus pallio archiepiscopali investivit, » Romam fortassis advectum anno 1046, in comitatu Henrici regis, imperialem coronam suscepturi in Natali Domini. Dacii brevitatem, in narranda Guidonis institutione, supplevit Alciatus in supralaudato fragmento, simul et occasionem indicavit subsecutarum cum S. Arialdo et sociis contentionum. Cum enim dixisset quod Henricus « actu et blanditiis, qui advenerant oratores Mediolanensium impulit ut suam electionem laudarent, » sic progreditur: 37. « Tulit id, aeque ac debuit, aegerrime populus, vixque adduci potuit ut advenientem praesulem cum dedecore non repelleret: sed corruptis largitione sacerdotum primoribus, facillime deinde impetratum est ut plebs ipsa acquiesceret. Praetendebant illi religionem divinique cultus profanis non obnoxium arbitrium . . . Durabat et tunc summa caritas, et ejus comes pestis, quae non nisi vicesimo tertio demum anno exstincta est. His calamitatibus conflictati Insubres omnia sacerdotibus permittebant. Hi igitur Widonem pro justo praesule agnoscentes, insignia dignitatis in eum contulerunt, honoribus augent, jussis obtemperant. Sed et comis natura liberalisque Wido, sibi ipsi non deerat. Sacerdotes et ministros quoslibetque initiatos libenter amplecti, delicta eorum dissimulare, aequa atque iniqua pati; quibus actibus omnes sibi non difficulter conciliavisset, nisi licentiam hanc tandem Arialdus repressisset. » Ea res quemadmodum se habuerit, hactenus vidimus, uti etiam Alciati verbis, quatenus servata ab injuriis temporum sunt. De Herlembaldo hic subjungimus, quod praesente jam archiepiscopo, penes quem ex more regimen civitatis erat, et sacerdotum opera, conciliata utcunque cum nobilibus plebe, minus huic necessarium esse se videns, Hierosolymam peregrinus abiit; fortassis ne immisceretur novis turbis, quas prospiciebat excitandas, occasione eorum quae contra incestos Simoniacosque a S. Arialdo ac fratre suo Landulfo movebantur. Quomodo autem Alexandri II tempore inde reversus, iisdem se adjunxerit, fervente vel maxime contentione propter Stephani et Nicolai papae judicia, placeat ex Landulfo juniore discere, apud Puricellum pag. 140, sic prosequente S. Arialdi Vitam. 38. « Iisdem temporibus Herlembaldus de Cotta frater Landulfi ab Hierosolymis redierat, miles factus. Vir equidem magnae nobilitatis et consilio prudens magnanimusque semper fuit. Hic Arialdo et Landulfo visus est idoneus ad ipsos defendendum contra clericos arma moventes. Unde cum visitandi hortandique gratia ad cum venissent, talibus orsi sunt verbis. O Herlembalde, in omnibus venerande, pro tuo reditu nos Deum collaudantes, gratias ei referimus immensas; sic enim Deus, in mari et in terra multis quassatum procellis, te nobis redire sua benignitate disposuit. Vitiis modo saeculi miles fuisti, decens ratio est ut Dei ecclesiaeque catholicae miles efficiaris strenuissimus; et quod efficere non potuimus, tua dextera perficere valeamus. Esto nobis quasi Mathathias et filii ejus, qui pro templo Dei et populi libertate mortui sunt, et vitam habentes aeternam in Christo sunt feliciter coronati. Liberemus Ecclesiam Dei, multis temporibus obsessam, et uxoratis sacerdotibus
null
c4a5ba03-acd2-49b6-8fbe-785054878f1f
latin_170m_raw
null
None
None
None
inquinatam, tu lege gladii, et nos Dei. Visitasti sepulcrum ejus, libera igitur Ecclesiam ejus. His auditis Herlembaldus aliquantulum supersedit, dubitans clericorum actionibus immisceri. Tandem hortatu Landulfi cum Arialdo Romam proficiscitur, promittens se id acturum, si papa Alexander, qui de Badagio erat, confirmaret. Ea namque tempestate, mortuo Nicolao papa, Anselmus, Mediolanensis civis de Badagio, Lucanus episcopus, ab omnibus cardinalibus in papam est electus, vocatusque Alexander secundus. 39. « Hic dum esset ordinarius Mediolanensis Ecclesiae, scientiis et moribus laudabilis fuit, et in sermone potens, cujus facundia scientiaque plurimum civibus grata erat, coepitque tunc in praedicationibus suis clericorum vitam vituperare, nec verbis archiepiscopi Guidonis, ipsum hortantis ad scandala clericorum minime publicanda, consentiebat. Unde archiepiscopus, dissimulans quid agere vellet, cum Anselmo ad imperatorem pergit; qui consilio archiepiscopi curiose satis ab urbe expulit Anselmum, nam ei Lucanum episcopatum dedit. Itaque Guido, se tutum putans absentia Anselmi, magis fallitur. Nam Anselmus, vocato Landulfo levita ordinario, familiariter hortatur ut in praedicationibus suis vitia exprobret clericorum; idem domestice satis facit Arialdo, ostendens eis modos quos tenebat antequam fieret episcopus. Sicque haec proclamatio contra clericos lascivos et Simoniacos, per Arialdum et Laudulfum diutius continuata, a praefato Anselmo de Badagio sumpsit exordium. Hac igitur familiaritate confisus Arialdus, ad Alexandrum papam cum Herlembaldo sese transtulit. 40. « Cum vero Alexandro papae eorum foret nuntiatus adventus, eos ad se in cubiculari thalamo vocari jubet: ubi super eorum colla ruens, plurimum gavisus est; Arialdo antiquam ostendens familiaritatem, quam solent amici ad alta ascendentes negligere. At Arialdus, mutuo amore monstrato servataque debita reverentia, ita coepit effari: Pater sanctissime, Creatori omnium gratias refero immensas, quod te in tanto honoris culmine, per Dei misericordiam, sublimare et exaltare disposuit. Nunc itaque animus meus, multis attenuatus angustiis, agnoscit quod olim mihi tua dilectio promittebat, et, ut omnia omitterem, sanctitatis tuae clementiam reverenter exoro, ut hunc militem Herlembaldum, bello probum consilioque strenuissimum, in omnibus virtutibus confirmatum, Dei favore tuoque munitum, mihi tribuas defensorem, et a te vexillum accipiat, ut securius militans nos possit defendere, et tuos olim rebelles humiliare. Quibus auditis Alexander Hildebrandum cardinalem, olim legationis suae collegam, vocari jussit, consentientibusque caeteris cardinalibus, annuente id Hildebrando, Alexander in publico consistorio vexillum sanctum, quod nominavit Vexillum S. Petri, Herlembaldo dedit, eumque Romanae universalis Ecclesiae vexilliferum fecit. Quibus feliciter completis, Arialdus cum Herlembaldo Mediolanum repedavit, factusque securus tali defensore, vitia clericorum exstirpavit acrius. 41. « Cum autem Herlembaldus vidisset clerum arma moventem, utramque partem ad diurnam disputationem convocat, eo pacto, ut quaecunque pars ratione convinceretur, alteri subjaceret. In medium prolatis doctorum sententiis maxime Ambrosii protectoris nostrae clarissimae urbis. ibique per Guibertum archidiaconum, Antonium Bissum, Andream Decumanum, multa prolata sunt contra Arialdum et Landulfum; qui praedictorum trium verba, Pauli apostoli et sanctorum auctoritate refellunt. » Hactenus Landulfus junior. Puricellus autem, lib. IV, cap. 92, prolixe expendit locum S. Ambrosii, sumptum ex libro I De officiis, capite ult., quem praedicti conjugiorum clericalium defensores corruperint, et corruptum pejus intellexerint; docens istis solum ventilari quaestionem tunc inter Patres controversam, utrum ante baptismum bis conjugatus, post illum deberet censeri ligatus, adeoque a sacris ordinibus arceri, et non arcendum existimante S. Hieronymo, contrarium tenuisse Ambrosium, Innocentium atque Augustinum. 42. Quando igitur Ambrosius dicit quod clericis « una tantum nec repetita permittitur copula, » quo sensu id dicat, mox explicat verbis: « Plerisque mirum videtur cur etiam ante baptismum iterato conjugio, ad electionem muneris et ordinationis praerogativam impedimenta generentur, cum etiam delicta obesse non soleant, si lavacri remissa sunt sacramento. Sed intelligere debemus quia in baptismo culpa dimitti potest, lex aboleri non potest; » ea scilicet, quae non nisi unius uxoris virum ordinari permittit. Quod autem etiam unius uxoris viros ab uxoris commercio arceat castimonia in subdiaconatu suscipiendo promissa, nedum uxorem quantumvis virginem ducere prohibeat, ex aliis Ambrosii locis ostendit Puricellus; postquam docuisset primum fuisse Dacium qui scripto mandaverit fabulam passim deinde assumptam ab aliis de eodem Ambrosio,
null
7fce3706-1da0-41df-86c9-0eafe06273e7
latin_170m_raw
null
None
None
None
quasi is a Damaso papa missus Constantinopolim dixerit, quod « lex concedit sacerdotes semel virginem uxorem ducere, sed conjugium non iterare, » cum falsum sit aliquem ex Occidente episcopum concilio ulli Constantinopolitano tempore Damasi interfuisse; neque apud Graecos, quantumvis nupturientes, quid simile legatur; nec denique talis lex usquam inveniatur; sed ea solum quae monogamos ordinari concedit, cum obligatione castimoniae post ordinationem servandae. Huic autem legi insistens Alexander II, ex Romano concilio anni 1063 ad Mediolanenses scripserat, et praecipiendo mandarat « ut nullus missam audiat presbyteri quem scit concubinam habere vel subintroductam mulierem; quicunque » autem « sacerdos vel diaconus, post constitutum papae Leonis aut Nicolai, concubinam duxerit palam, vel ductam non reliquerit, non cantet missam neque Evangelium, neque Epistolam ad missam legat, neque in presbyterio ad divina officia maneat, neque partem ab ecclesia suscipiat. » 43. Atque haec de Herlembaldo et Alexandro supplenda hic erant, de cujus cum Arialdo Romam profectione agit Andreas, dum refert mortem fratris ejus Landulfi, quamvis ea profectione posteriorem, obitam nempe an. 1065. Hoc sciens Landulfus historiographus junior, narratis quae de Herlembaldo praemisimus, « cum haec acta fuissent, » inquit, clerusque arma moveret, moritur Landulfus Herlembaldi frater. Utriusque obtrectator Arnulfus, apud Puricellum pag. 223, sic de ea morte loquitur: « Cum placuit Altissimo, qui renes scrutatur et corda, ille qui alienam diu fuerat meditatus lassitudinem, inopinam subito doluit suam ipsius aegritudinem; cumque langueret biennio pulmonis vitio, linguae privatur officio, ut in quo multos affecerat in eo quoque deficeret. » Ita ille divinorum judiciorum malignus explorator, pro quibus si dicendum per conjecturam sit aliquid, verosimilius dicetur eam mortem fuisse poenam dilati monachatus, ad quem suscipiendum Deo se obstrinxerat Landulfus, multimodis praedictam a S. Petro Damiani, lib. V, epist. 16. 44. Conatur quidem Puricellus excusare cum exemplo fratris Herlembaldi, a monastica vita abstracti intuitu majoris boni publici; sed diversa plane utriusque est ratio. Consilium sive propositum Herlembaldus habebat, non votum, et Ecclesia egebat militis armati auxilio, quod monachus praestare non potuisset. Concionator autem Landulfus manere, et monachus fieri poterat, quales etiam in subsidium Mediolanensis ecclesiae Vallumbrosa evocatos scribit Locatellus in Historia sui Ordinis, lib. I, cap. 68, ad quos etiam hortatoriam eam scripsit Petrus, quae lib. V est epistola 14, directa « sanctis fratribus Rodulfo, Vitali et Arialdo atque Herlembaldo et caeteris pro castris Christi invicta fide certantibus, » ubi is ordo servatus videtur, ut primo nominentur monachi, tum clericus Arialdus, deinde laicus Herlembaldus; tacetur autem Landulfus, quia vel jam mortuus, vel saltem inutilis propter morbum, de quo nolim cum Puricello dubitare, quia nihil obest si mors illa differatur ad annum usque 1064 vel etiam 1065. Prius ergo quam istam epistolam scriberet Alexander, rescripserat Landulfo et Arialdo clericis, id quod est apud Ivonem in decreto p. 12, c. 24: « Possumus in perjurii aliquo crimine lapsis misericordiae manum porrigere; sed non debemus, ad futurae perditionis exemplum, licentiam dare: » quod credo respicere clericos post juratam emendationem receptos ad beneficium, ac deinde relapsos, iterum ad illud non recipiendos, absolutione tamen sacramentali donandos, si poenitentiam obtulerint. His interjectis pro continuando historiae filo regredior ad contextum Andreae, qui sic porro habet. 45. « Per idem tempus, » quo scilicet Arialdus et Herlembaldus communi conatu rem catholicam promovebant Mediolani, post mortem Landulfi, puta anno 1064 vel 1065, « abbas coenobii S. Celsi obiit; cujus locum quidam clericus, nomine Lanfrancus, protinus rapuit, refutato pro eo tirocinio non modico, quod annuatim sumebat de pontificali domo. Cujus nefandae praesumptioni tam constanter per tempora plurima vir domini Arialdus, cum Herlembaldo nobili socioque fideli, obstitit, donec eum facerent exulem, non solum male emptae abbatiae regimine, sed etiam pene finibus ejusdem parochiae. 46. « In eodem denique tempore, defuncto monasterii S. Ambrosii abbate, alius clericus cancellarius, nomine Ariprandus, clericale birrum, eatenus ignominiose delatum, reliquit, et hujus monasterii nomen abbaticum sibi nefande usurpavit. Qui cum tantae esset celsitudinis, pro natura superbi sanguinis, ut violenter nequaquam posset
null
19e161dd-dd68-4f48-83d3-2ec189d9788b
latin_170m_raw
null
None
None
None
expelli, ait Arialdus vir Dei: Si quod debemus in hoc improbo explere nequimus, quod valemus saltem faciamus. Protinus igitur sumptis fratribus, ad cum perrexit. Quo coram pervento, dixit: Quid est hoc? Heri clericus: hodie abbas. Magnum fecisti et velocem saltum. Et quare non timuisti contra sanctos canones, et contra jusjurandum, quod nuper in Ecclesia Romana jurasti, hoc usurpare? Qui respondit: Hoc, ut vides, actum est, et relinquere id ulterius minime possum. Cui vir Dei: Si vis, inquit, potes, et omnino ex Dei parte sanctaeque Romanae Ecclesiae deprecor te, ut rem contra Dei voluntatem sumptam, et contra tuae animae salutem raptam, relinquas. At ille: Et ego, inquit, sub eodem juramento, quo adjurasti me, adjuro te ut tuis te vestibus nunc exuas, et hic coram me te scopari facias. Qui protinus cucurrit, virgas acquisivit, vestibus se exuit, et acriter se ab uno ex suis ibi coram omnibus scopari fecit. Haec itaque falsus abbas perpendens, quid ultra diceret nescius, capite demisso inde surrexit, et induratus ut Pharao, aliorsum declinavit. » CAPUT V. #Arialdi virtutes; jejunandi et psallendi accurata ratio.@# 47. Sicut enim tot testari possunt quot eum familiariter novere, hujus intentio et exercitium aliud assidue non erat quam ut opere impleret quidquid in divinis legebat voluminibus. Nam sic erat largus ut frequenter de ipso dicerent hi qui sedule cum eo morabantur: Si hic arcam aureis plenam haberet, et non defuissent petentes egentesque, uno in die omnia procul dubio expenderet. Cum enim alicubi incederet, et obviantes pauperes eum, ut eis aliquid largiretur, exorarent, argentum, quod nunquam peculiariter detinebat, a se sequentibus protinus commodabat, et sic eorum necessitati misericorditer subveniebat. Munditiam namque cordis corporisque sic diligebat ut contra diabolicas illusiones, quibus homines illudi solent nocturnis horis, universas ferme noctes medias insomnis et pervigil permaneret, et quamplurimas usque ad galli cantum protelaret, partim orando, partim legendo, partim ad destructionem Simoniacae haeresis cum caeteris fidelibus in consilio consistendo. 48. Illum praeterea usum gulosum, qui carnales, tam clericos quam laicos, in sabbato sancto ad nonam cogit missarum solemnia et baptismatum, quae in eadem sancta nocte agenda sunt, anticipare valde damnabat. Sed quia aliis in hoc non valebat, sibi consulebat. Prandente namque universa urbe, ipse sanctam noctem jejunus cum fratribus aliquibus praestolabatur; atque cum eis ad quemdam exibat locum, qui dicitur Nemus, milliario a civitate secretum. Ibi enim adhuc est ecclesia, a B. Ambrosio constructa et dedicata; ubi, sicut fertur, idem fugiens populi tumultum, solitus erat degere librosque dictare. In hac autem vir Dei sanctam eamdem noctem pernoctabat, et debitas omnipotenti Deo laudes cum fratribus competenter reddebat. Nunquam enim volebat solus bibere, nunquam sine pauperibus clericis comedere, nunquam sine sodalibus limitem forinsecum transire. 49. In diebus vero jejuniorum, solemnia nequaquam celebrabat sanctorum; econtra autem in solennitatibus, nec genua flectebat, nec jejunabat, nec quemquam secum commorantem jejunare sinebat. Triduanum namque illud jejunium, quod inter sanctos dies paschales, contra antiquorum dicta sanctorum, noviter est peragi usitatum, sic vehementer horrebat, ut libenter diceret vellet se tradere morti, si tantum exhortari posset populum quatenus in tempus mutaretur licitum et aptum. Quapropter in uno eorum dierum, una omni jam Ecclesia congregata, ut solito more ad litanias procederet; locum, e quo docere solebat, conscendit, eisque talia verba proferre coepit. Debet, inquit, dilectissimi, juxta Apostoli dictum, esse Domino Deo nostro rationabile obsequium nostrum #(Rom. XII, 1)@#, quod competenter tunc agitur, quando cum sanctorum dictis noster actus consors invenitur. Hoc jejunium, quod nunc agitis, scitote me penitus ignorare cujus impulsione spiritus agatur. Si enim Dei sit, valde miror; quoniam per illorum dicta sanctorum, pro quibus Deum locutum non dubito, jejunare in his diebus Paschalibus interdictum reperio. 50. Est et res alia, quae super hoc nimis me haesitare cogit. Nam in istis diebus tam acriter vos affligere cerno, vestibus laneis induendo, nudis pedibus incedendo, in pane tantummodo et aqua jejunando, quomodo, quando
null
e570d23a-da95-48f6-a7e8-291877f9c487
latin_170m_raw
null
None
None
None
haec agere debite jussum est, vos nullo modo facere inspicio. Scitote, quia sicut unus ex diebus quadragesimalibus non debet frangi a jejunio, qui hanc significant vitam, sic procul dubio nec unus ex his diebus quinquaginta est jejunandus, qui significant futuram, praeter Sabbatum [ante] Pentecosten; et hoc, non propter afflictionem, sicut caetera jejunia alterius temporis, jejunandum est, sed propter novorum fratrum exspectationem qui ad nonam regenerantur, quorum renovationem nos oportet jejunos praestolari. Verumtamen ut ea quae dico plena esse auctoritate demonstrem, sanctae synodo Nicenae, cujus instituta sic sunt recipienda, quomodo sancta Evangelia, per hos dies nec genua flectere nec jejunia celebrare placuit. Nam ii dies qui non sunt jejunandi, oranti pro hoc quondam cuidam Patri venerando, nomine Apollonio, qui praeerat monachis circiter quingentis, satis declaratum est. Hic enim, quadragesimali rigore transacto, cum fratribus omnipotentem Deum rogavit ut eis dignaretur ostendere si eos more solito dies vellet jejunare. Quibus ipse Dominus, per incognitos viros, ante eos illico tanta dona omnium rerum ad edendum congrua misit, quanta per hos omnes dies Paschales eis abundanter sufficere possent. Et ut evidenter hac ulterius ambiguitate carerent eadem dona sic fuerunt mensurata ut, donec dies Pentecostes complerentur, ipsa non deficerent, et dum completi sunt, similiter consumpta universa sunt et illa. Quod B. Benedictus cernens, cum omni tempore alio monachis jejunium indixisset, hos jejunare eos nullo modo jussit. 51. Quid etiam B. Ambrosius noster patronus de his dixerit, commemorandum est. Ait enim (serm. 2 in Pent.): « Hanc sanctam Pentecostes diem qua ratione curemus, vel cur istorum quinquaginta dierum numero sit jugis et continuata festivitas, ita ut hoc omni tempore neque observanda indicemus jejunia, neque ad exorandum Deum genibus incumbamus, sed, sicut Dominica facere solemus, erecti et feriati Resurrectionem Domini celebremus. Ad instar enim Dominicae tota quinquaginta dierum curricula celebrantur; et omnes isti dies velut Dominici deputantur. Sic enim disposuit Dominus, ut, sicut ejus passionem Quadragesimae jejuniis moerebamus, ita ejus Resurrectione in Quinquagesimae feriis laetaremur. Non igitur jejunamus in Quinquagesima, quia in his diebus nobiscum Dominus commoratur. Non, inquam, jejunamus praesente Domino, quia ipse ait: « Nunquid possunt filii sponsi jejunare, quandiu cum illis est sponsus? » (Marc. II, 19.) Haec cuncta beatus dixit Ambrosius: cujus dicta quomodo sint accipienda, non solum novimus nos, quorum est patronus, sed omnis etiam pene noscit mundus. Verumtamen haec nunc tantummodo meminisse vestrae charitati sufficiat. Caeterum, si vixerimus, hac de re, Christo auxiliante, plus dicemus. 52. Post haec autem plebem dimisit, et ad S. Ambrosii corpus causa orandi perrexit. Quidam autem illico currentes ad ecclesiam majorem, ubi jam civitas erat omnis congregata, retulere haec omnia. His itaque auditis, sacerdotum filii caeterique quamplurimi detestandi viri, accepta occasione diu praestolata, coepere insanire et dicere: Modo aperte patet hunc, qui tam sanctum opus damnat, esse haereticum Deique inimicum. Et his dictis, levaverunt pariter voces et fustes, omnique plebe commota, in ecclesiam beati viri, quae canonica nuncupabatur, cum magno impetu irruunt; quidquid inveniunt, diripiunt, domumque destruere incipiunt; servum vero Dei ideo non interfecere, quia non invenere. Haec ut nobilis Herlembaldus caeterique fideles audiere, sumptis armis in audacem plebem et temerariam irruere, quos protinus sic exterminavere omnes, quasi essent vilissimae pecudes. Imo cum virtute magna et potestate ad ecclesiam majorem venientes, violenter ab impiis abstulere quidquid de domo Domini rapuerant, et sic ecclesiae Dei pene cuncta sunt reddita, operante Christo per zelum piorum, quae ab ea fuerant rapta, operante Satana per furorem impiorum. 53. Sicut Arialdus quotidie Christi causas erigere et exaltare contendebat, ita Christus de virtute in virtutem Arialdum assidue provehebat. Nam tam potentem in oratione nunquam reminiscor me vidisse alium quemquam; cujus qualitatem si dixero, gratum fore diligentibus Deum, profuturumque spero. Tot enim sanctorum nomina de ipsius ore non solum semel in die, sed etiam bis terque audiebam procedere, quot nunquam scripta in codice vidi, nec alium proferentem audivi. Nam licet divinis ac liberalibus litteris sic imbutus esset ut vix alicubi ejus
null
8c2d4a99-d83d-4fea-9de8-358fb841a490
latin_170m_raw
null
None
None
None
par inveniri posset, nullatenus plus in sua scientia confidebat quam velut nec unam sciret litteram. Sed cum esset cum aliquo de fide altercaturus in publico, priusquam ipsa haberetur congressio studebat per se, sive per fratres directos, circumquaque corpora sanctorum requirere, atque eorum patrocinia, ubi omnem suam spem collocarat, obnixe flagitare. Nam quotidie, vallatus fraterna acie, sanctorum corpora circumibat atque coram eisdem Deo gemebundam fundebat precem. 54. Exeuntes enim a domo, singulatim privatimque orando incedebamus, donec populi tumultum transissemus. Quo transito, psalmos cantabamus reciproce, quos incipiebat ipse, et hoc agebamus, quousque ecclesiae januis proximi essemus, ad quam pergebamus, ubi relicta psalmodia ejusque parte ultima memoriae tradita, quos ad laudem illius sancti pertinere cantus vel hymnos sciebat, sumebat; sic quidem dicendo moderate lenique voce ut quod dicebat possemus audire, atque cum eo dicere, et cum hoc sancto canore ante sanctum veniebamus altare. Quo venerabiliter adorato, si dies solemnis vel Paschalis non esset, utraque genua in terram ponebat, manus expandebat, oculos in coelum figebat, et sic in crucis modo ante altare stans, pro Romano summo pontifice, atque pro pace, pro salute universalis Ecclesiae, ac pro ejus adversariorum conversione, et pro caeteris hujusmodi utilitatibus multis, Deum exorabat cum gemitibus et lacrymis. Nos vero post ipsum procumbentes, quod dicebat, audiebamus et respondebamus. Tunc demum silenter paululum orabat, idque unumquemque nostrum agere sinebat. Denique se erigebat, altare honorifice adorabat, et nobiscum jam regrediendo dicebat: Angelum pacis et gratiae dona nobis, Domine Deus noster, et tunc ibi psalmos dicere in ecclesiae exitu incipiebat, ubi eosdem in ingressu reliquerat: cumque ad aliam veniremus ecclesiam, hoc in ea agebamus, quod in alia feceramus. Et notandum quod in loco quo psalterium finiebat, in eodem protinus idem incipiebat; etiamsi praeter psalmos tres minime ei exordio (an #ex ordine?@# ) tunc dicere liceret. Clericum enim fatebatur semper debere inter psalmodiam esse. CAPUT VI. #Archiepiscopus cum suis Arialdum et fideles armatus aggreditur vinciturque.@# 55. Peractis igitur novem annis in exercitio tam grandi atque admirabili, ventum est ad decimum, in quo pervenit ad votum diu nimis optatum. Nam sic pro Christo mori ardenter cupiebat, ut, cum quemlibet se Deumque cerneret pure diligentem, magna cum prece deposceret, dicens: Obsecro te per Christum, ut pro me precem fundas apud ipsum quatenus sanguine proprio testari merear verbum ejus, quod praedico, ad quod adipiscendum ei haec occasio fuit. Juraverat illi omnis clerus, tam majoris quam minoris ordinis, necnon ipse Guido, qui Pontifex dicebatur, quatenus cum eo deberent haeresim Simoniacam ac Neophytanam damnare, et in catholica fide ulterius persistere. Sed cum ecclesiarum regimina eidem Guidoni sine rectoribus apparebant, illico quod juraverat oblivioni tradebat; et, ceu canis ad vomitum, sic revertebatur ad suum antiquum reatum. Quod vir Dei Arialdus cernens,, litteras per manus Herlembaldi ad apostolicum direxit, quatenus ipse decerneret quid de Guidone adultero et Simoniaco atque perjuro fieri oporteret. 56. Tunc etiam duo clerici Modicenses ad Christi famulum venere, spondentes velle se relinquere opera et consortium diaboli, et deinceps firmiter tenere et praedicare opera et fidem Christi, nam unus ex his tantae fuerat audaciae et perversitatis, ut quasi ductor existeret adversae partis. Quibus vir Dei ait: Tot quippe sunt qui hoc dicunt mendaciter ut jam pene nemo sit cui possit credi veraciter. Vos vero, si vultis ut vestris credam sermonibus, ite, et operibus me firmum reddite. Regressi igitur domos, connubio illico a se repulso, coepere palam et constanter profiteri B. Arialdi verba esse plena veritate, quae hactenus erant professi fore plena falsitate. Haec ut Guido audierat, saevos illuc protinus apparitores mittens, eos capere jussit, atque in Alpes ad Castrum, quod dicitur Leucum, deportari. Ibi namque in tam dirum carcerem sunt missi (sicut ipsi nobis sunt postea professi) ut nunquam eos contigerit audisse sanctos a paganis duriora perpessos. Quod Christi famulus dum audisset, convocata in unum civitatis multitudine, ait: Volo vos, dilectissimi, scire quod Christianus pro nulla causa gladium debeat ferre nisi pro fidei defensione. Si ita est, vos, qui Christiani estis
null
33076d4b-ba79-42b1-b7b1-38314b980920
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et arma fertis, cogitate quid nunc vos oporteat facere. Ecce enim duo clerici quandiu in perfidia persistentes, opera diabolica sunt secuti, honorifice ab eo qui pontifex Mediolanensis dicitur sunt habiti; cum vero eamdem perfidiam diabolicamque nequitiam decrevere contemnere et Christum sequi, tunc sunt capti, tunc in dirum carcerem trusi. 57. Haec cum cives Christiani audissent, obstupefacti, tantam perfidiam cum magno clamore coeperunt damnare, ad arma currere, et ad vindicandum tantum scelus contra Guidonem exire. Christi vero famulus, timens ne ad fidei detrimentum pro absentia Herlembaldi populus praemio aut timore corrumperetur, eos praecessit, in manu portans vexillum sanctae crucis. Guido autem, spe nimiae multitudinis equitum, pugnaturus occurrit in ruribus Modicensibus, millibus fere decem ab urbe distantibus. Vociferantibus itaque partibus utrisque, infidelem aciem protinus tantus invasit timor quatenus ei nulla quidem remaneret spes fugiendi vel bellandi, sed dantes statim obsides, clericos spoponderunt captos quantocius se reddituros. Et sic in eodem die reversi sunt gaudentes, Deumque laudantes. Tertia etiam die post haec ad ecclesiam viri Dei vox insonuit, dicens: En jam veniunt rudes martyres Christi, clerici scilicet, qui fuerant capti. Quibus Christi famulus cum multis fidelibus illico occurrit obvius, eosque deosculans, cum magno gaudio suscepit: et excelsa voce « Te Deum laudamus » cum fratribus cantare coepit, illosque sic in ecclesiam introduxit. Quos tunc consterna . . . . . 58. Postquam autem Herlembaldus Roma rediit, litterasque excommunicationis detulit archiepiscopo, subito praedictus archiepiscopus per totam urbem nuntios misit in Sabbato (ante) Pentecosten nuntians universis civibus, ut si inaudita scire cuperent, in Pentecoste summo diluculo venirent ad majorem ecclesiam. Hoc autem ideo fecit, ut contra sanctos Dei Arialdum et Herlembaldum populus insaniret. Mane fit concursus populi; Herlembaldus supra cancellos sese contulit, ita ut ab omnibus videretur. Coepit igitur Guido, tenens manu excommunicationis bullam, ad populum conqueri de Arialdo et Herlembaldo, dicens: Turbatio pestifera per hos disseminata est, ita ut videam in his scriptis omnium nostrum perniciem contineri. Haec enim civitas ob reverentiam B. Ambrosii nunquam Romanae paruit Ecclesiae. Ergo tollantur de terra viventium hi seminatores verborum qui quotidie laborant ut haec urbs pristinam et propriam perdat libertatem. Ad haec coepit populus exclamare: Occidantur velociter, occidantur. His dictis, Guido cum magna clericorum caterva coepit descendere, ut sanctos Dei opprimeret. Sed cum nimia plebis densitate ad eos non pateret accessus, coepit Guido exclamare: Omnes qui S. Ambrosii honorem diligunt ab ecclesia exeant, ut nostri adversarii evidentius cognoscantur, citiusque conterantur et opprimantur. Subitoque ecclesia evacuata est ita ut ex septem millibus virorum tantum duodecim remanserint in subsidium servorum Dei. Arialdus autem et Herlembaldus super cancellos stantes, flexibus genibus Dominum exorabant: in quos pars adversa clamore magno irruit, laici in Herlembaldum, clerici vero in Arialdum; quem percutientes deorsum praecipitant, et percussum credunt occisum. Tenebatur autem sceptrum militare ante Herlembaldum, super quo se appodiare solebat; quo sibi propinquantes mirabiliter prosternebat, ita ut nullus auderet sibi propinquius accedere. 59. Coepit igitur volare fama per urbem, mortem nuntians Arialdi, unde sequaces sui ira commoti arma capiunt; venientesque non ad ecclesiam, ubi tumultus erat, sed pontificalem aulam ingrediuntur, quaequae reperiunt, dissipant, et per aulae ingressum intrant ecclesiam . . . . . tos cruentosque. Coeperunt itaque Herlembaldum cohortari, ut descenderet et Christi adversarios cum eis prosterneret. Quibus nullo modo acquiescens, nec descendit, nec manus deposuit. Ipsi vero irruere protinus in adversarios, et, sicut ante validissimum ventum fumus, sic ante eos omnis illico infidelis evanuit populus. Guidonem vero ante januas in equo reperiunt; quem juste fustigantes spoliant, atque eorum manus vix evadere potuit, in coenaculum quoddam tractus potius quam delatus. Tot namque ocius tunc apparuere pro veritate certantes quasi eisdem nulli essent in eadem urbe resistentes. Magno igitur cum trophaeo ecclesiam intrantes, Herlembaldum descendere faciunt, imo laeti valde sunt effecti, eo quod B. Arialdum quem credebant mortuum, reperiunt vivum. Quem tollentes in atrium ecclesiae, quae dicitur Rozzoni, deveniunt, ibique protinus tanta armatorum multitudo est congregata quatenus inimicorum non solum corpora prosternere, verum etiam ipsorum possent libere omnia aedificia subruere. Ad quod
null
8cfd97ca-cb4e-47f9-af3b-10adea6b470f
latin_170m_raw
null
None
None
None
patrandum dum anxie anhelarent, Herlembaldus, jam vexillum in manu tenens erectum, ait: Oportet ut dominum Arialdum inquiramus, et cujus domum evertere primitus debeamus. Haec vero ut Christi martyr audiit, in locum, unde a cunctis posset audiri, se jussit deferri; eoque innuente manu, silentium factum est magnum. 60. Charissimi, inquit, si in linguas verterentur nostra omnia membra, nullo modo valerent Dei laudare magnalia, vobis hodie coelitus ostensa: Hodie enim, ut scitis, talis hora fuit, in qua nullus vestrum unum saltem pro veritate valebat verbum proferre, nunc autem nullus est qui vel etiam contra vos, ut inspicitis, audeat mutire. Ecquis vero est haec operatus, nisi Christus? Si igitur Dominus hodie cognovit famulos ad tuendum, dignum est ut famuli noscant Dominum ad venerandum. Nam si inimici Dei et nostri hodiernam noscerent solemnitatem, quod egerunt, nullatenus essent conati. Nos vero et Dei scire solemnitatem venerando, et ejus audire praecepta obsequendo oportet. Ait enim « Diligite inimicos vestros; benefacite his qui oderunt vos (Luc. VI, 27). » Per ipsum ergo vos oro ut nunc arma deponatis, mecumque ad B. Ambrosii sacrum corpus veniatis, et ibi Deo grates debitas pariter reddamus, nostrosque aemulos diem hodiernum ducere laetiferum sinamus, nec non pro ipsis Deum suppliciter exoremus. Nam a quibus haec aguntur, alta celsitudo acquiritur: quia de filiis hominum Dei filii, testante Christo, efficiuntur (Joan. 12). Haec illa multitudo dum audisset, alii videlicet sapientiores, B. Arialdum totum cruentum et seminecem spectantes, pacem vitamque inimicorum poscere audientes, mirantes obstupescebant; alii vero ferventiores spiritu, his verbis nullo modo acquiescere volebant. Verumtamen licet diversi vellent diversa, cuncta tamen illico sunt completa martyris verba. CAPUT VII. #S. Arialdi ab hospite presbytero proditi caedes crudelis.@# 61. Sequenti denique nocte iterum cum Guidone congregata est pars perversa, dicens: Non nos haec adversa omnimodo dejiciant; popularis enim turba cito mutatur, et in diversas partes facile inclinat. Certi quidem sumus, quod in urbe Arialdum exstinguere nullo modo valemus. Tale igitur aliud consilium nostra sagacitas reperiat, quod ipse nullatenus evadere queat. Constituantur equidem per diversa urbis loca ex nobis viri prudentes, pecunias a nobis sibi collatas habentes copiose, quas per populum clam in noctibus tribuant; in diebus vero, omnibus omissis negotiis, assidue conveniamus, et hoc tandiu agamus, quousque nimis multiplicati ipsum violenter ab urbe pellere valeamus. Quod cum fuerit factum, positis undique insidiis capiatur, captusque illico necetur. Quae cuncta si non impleverimus, pacem nunquam habebimus. Quid multa? Per dies quindecim duodecim duo populorum conventicula sunt in urbe vehementia assidue habita; unum scilicet fidelium ad ecclesiam Rozzoni, alterum vero in curia pontificali. Crescebat autem nimis pars vesana, pro pecunia sibi in noctibus data; qua nequiter crescente, fideles paulatim taedentes coepere deficere. Quod perversa plebs cernens, coepit elata in B. Arialdum cum nimiis clamoribus irruendi facere impetum, quatenus eum ibi necaret ejusque locum funditus desolaret. Erat enim Christi famulus inter adversa tam fortis et constans ut nullus e fratribus in die tribulationis inde auderet aufugere, nec quidquam asportare, sed cum fremitum impiorum supervenientem audirent, se ante altare prosternebant, ibique mortem exspectabant. 62. In uno horum dierum, cum jam clausis ostiis fratres ante altare jacebant mortem praestolantes, unus eorum rem quam maxime diligebat, latenter aperto ostio inde asportavit, eamque in domo cujusdam civilis amici commendavit, protinusque rediit. Quod vir Dei ut audivit, fratrem ad se accitum sic allocutus est: Arnulfe, inquit, nonne ecclesia haec in ejus honorem et nomen dedicata est, cui assidue dicimus: « Sub tuum praesidium confugimus, Dei Genitrix? » Et nonne legisti: Maledictus homo qui spem suam ponit in homine (Jer. XVII, 5)? Et cur contra haec nunc agere praesumpsisti? Qui pavens obmutuit. Ut autem tam idem quam caeteri amodo non praesumerent talia, haec culpa acribus verberibus est protinus emendata. In his namque diebus ibidem tam gravis confusio vehemensque perturbatio erat, ut in hora constituta plerique fideles cibum capere desperarent, mortem ad futuram illico exspectantes. Sed licet impii frementes insanirent, nullo
null
61b8b52f-a47d-4222-a957-e40338ca89eb
latin_170m_raw
null
None
None
None
modo facere audebant quod minabantur, quoniam toties dolor in eorum capita vertebatur quoties contra Christi famulum surgere nitebantur. 63. Quapropter iniquum et publicum dant praeceptum ut, donec Arialdus in urbe maneret, quicunque clericorum publice mysterium celebraret, vel tintinnabula sonaret, aut laicus quisquam qui haec in sua agere ecclesia permitteret, non solum privaretur substantia, sed etiam vita. Haec vero non solum alibi, verum etiam in ecclesia ubi idem manebat, prae nimio timore jubente milite, cujus ipsa juris fuerat, servari coepere. Quod ipse super omnia, quae ei hactenus acciderant, gravius existimans, ait: Absit ut mei ultra sint participes et fratres, qui nefandas haereticorum observant pro mortis timore institutiones! Qua de re, etiam ipsis fratribus ignorantibus, assumpto tantum comite uno nomine Syro, nocte clam urbe exiit, et ad S. Victorem ad ulmum biduo cum ipso perlatuit. Denique hinc Herlembaldus cum multis fidelibus militibus utrosque suscepit, et Papiam cum eis perrexit. Et parte quidem militum remissa, parte vero secum retenta, per Padum navigio coeperunt descendere, quatenus Romam pergerent, et usque ad aliud tempus tantae irae cederent. In quo scilicet navigio sub quodam capti sunt oppido, et ex medio sodalium ineffabiliter moerentium B. Arialdus violenter solus est raptus, et in arcem deductus. Ubi dum solitam in oratione et sermone teneret constantiam, miratus miles, qui ipsum ceperat, ait: Pontifex quippe Mediolanensis magnum quidem mihi se daturum promisit praemium, si te caperem, eique te darem. Namque mihi ab eo est intimatum te esse haereticum, quod, ut cerno, omnino est falsum. Denique eum cum omni domo sua venerabiliter habere coepit, et comitibus moestis Papiam jam reversis reddere festinavit. 64. Post haec, scientes loca undique obsessa, ad quoddam castrum fidelis Herlembaldi sunt reversi. Tunc quidam fratres Canturienses ei man darunt, dicentes: Nobis quidem hic pro nimia persecutione vivere non licet, nos vero ad te venire jube, si placet. Quibus et ipse: Quicunque, inquit, mecum pro Christo mori est paratus, venire ad me festinet, qui autem nondum est, aliorsum fugiens declinet. Haec, me praesente, dicta sunt. Post haec Herlembaldo, caeterisque qui secum aderant, sic locutus est: Ex hac, inquit, terra exire nequimus, quia mortiferis insidiis omnes aditus obsessos scimus. Et hic manere non possumus, quoniam populus vesanus hic me persequi jam minatur; et valde paveo ne insontes hujus loci incolae sub hac occasione devastentur. Quapropter necesse est ut aliud reperiamus consilium, scilicet, ut quaeramus quempiam virum, qui me per dies aliquot in suam occultet domum, quatenus interim aut populi furor deferveat, et in hac terra me vivere liceat, vel custodiae in insidiis ubique positae me desistant quaerere pro nimia securitate, et sic me hinc forte licebit exire. Qui responderunt dicentes: Quae autem dicis, cunctis placent, si inveniretur qui hoc fideliter faceret. Et ille: Est, inquit, loco huic quidam presbyter vicinus, nuper ex Hierosolyma regressus, qui hactenus mihi credere satis est visus, per quem, si placet, mittatur, et super hac re diligenter inquiratur. Omnibus itaque volentibus, per nefandum presbyterum tunc missum est. 65. Post haec ecclesiam ingressus ipse est, in qua, quoniam vigilia S. Joannis Baptistae erat, a mane usque ad horam quasi nonam in oratione permansit indeficiens. Et ecce detestandus presbyter veniens, secrete diligenterque inquiritur, si locum haberet aptum ad ipsum per tres saltem menses occultandum. Qui cum promitteret se juxta ecclesiam locum sic habere secretum, ut in eo quempiam per multos annos tenere valeret celatum; media tandem nocte, libatis osculis, cum gemitibus et lacrymis multis, usque ad portam cum ambobus processimus. Nam ipsum multum deprecati sumus, ut unum (quemcunque ex nobis vellet) in suum obsequium sumens, duceret: Quibus et ipse: Nequaquam, in quit, quoniam, si una duo sunt, loquuntur et loquentes audiuntur. Quis fari potest quanta bona tunc Herlembaldus presbytero promisit, si ipse Christi famulum tractaret, bene, et quanta mala, si male? Moerentes igitur, utrosque abire permisimus; mane vero ad urbem devenimus. 66. Presbyter ergo nequam, mox
null
ef079418-2fed-49f0-bdd9-90e49d03655d
latin_170m_raw
null
None
None
None
ut in suo conclavi illum concluserat, diabolico tactus spiritu, malo Guidoni nuntiare festinavit, dicens: Quid vis mihi dare, et ego tibi tradam Arialdum sine turba, sine Herlembaldo, imo absque viro aliquo? Cui ille, laetus nimis effectus, magnum praemium illico cum securitate promisit si ipse quod promittebat impleret. Tunc sibi quamplures dari petiit milites; quos sumptos inter duas macerias, ab habitatione secessas, nocte constituit, dicens: Unus, inquit, ex vobis tantummodo in media jaceat via, scuto coopertus; hunc enim, cum venero, percutiam calceamento. Tunc vos omnes velociter surgite, et tam me quam ipsum capite; ne forte quidem super alium surgatis incaute, vobis hoc fore signum scitote. Et post haec in his verbis ad virum Dei ingressus est: Domine, inquit, Arialde, necesse est ut hinc velociter discedamus, et ad castrum, de quo te suscepi, revertamur, quoniam te hic esse omnibus notum est; nam si hic moram fecerimus, cras procul dubio capiemur. Cui vir Dei: Tibi, inquit, via est nota, praecede ergo, et ego sequar te. Traditore igitur praecedente, ad milites venere utrique. Et ex calceamento facto condicto signo, omnes pariter in Dei virum irruunt, eumque capiunt, captumque stricte vinciunt, et vinctum jumento superimponunt, ac tacite conciteque contra Lacum majorem festinant pergere. 67. Hoc autem ante horam diei tertiam, in quo vigilia S. Petri celebratur, per totum Mediolanum est divulgatum; unde factum est ut ubique esset luctus et lamentum piorum, atque contra vesana exsultatio reproborum. Quod ego audiens, tumultuosam et confusam protinus reliqui urbem, eumque prosecutus sum. Die igitur eodem nocteque sequenti festine properans, die altero ad praefatum jam sole oriente perveni Lacum; supra cujus dum incederem littus, et Stationae, ubi parentela mali Guidonis habitabat, essem propinquus, obvium habui virum, nomine Martinum, qui se dicebat fore presbyterum. Hic me interrogavit unde essem, quove pergerem. Cui, ut veritatem securus ab eo inquirerem, ex parte mentitus sum, dicens: Ex illa plebe sum et compares mei huc me direxere, ut manifeste valeant scire utrum verum sit quod apud nos de Arialdo, clericorum inimico, noviter insonuit, scilicet, quod exstinctus sit, et si eis super hoc pleniter laetandum sit. At ille: Revertere, inquit, mecum; et, cum ad ecclesiam quam paululum post te reliquisti, redieris, optime de hoc instructus eris. 68-69. Et tunc mihi secum revertenti ait: Externa namque die vox laetifera nostro insonuit loco, dicens: Arialdus, clericorum adversarius, vinctus habetur in nave, et in ripa Laci. Ad quem illico cum multis aliis decurri, et arrepto palo optime acuto, manuque erecta, in pectore ejus illum infigere volui; sed non sum permissus. Missi sunt quidem quinque protinus viri a domina nepote archiepiscopi, de quorum ferocitate ipsa non dubitabat, qui eum a militibus dividerent, et in locum, quo ipsa eis jusserat, ducerent. Quod sine mora completum est, et in tantam illico est ductus solitudinem ut vix ibi sit aliquando accessus hominum, et tantummodo navigantium, sed silvestrium solummodo habitatio bestiarum. Quid te verbis longius protraham? Ibi cadaver ejus sine auribus, sine naribus, sine oculis, sine dextera manu, sine membro genitali esse fecere. Si absque omnibus his membris aliquando quemquam vidisti vivere, hunc esse mortuum noli credere, nam fere nullo modo quiescere quiveram, donec ii qui in cum haec patrarant sic me securum fecere quatenus ultra non sit unde mea jam mens dubitare possit. Tu vero ad tuos revertere, haec eis intimans, eosque redde securos laetosque. Et post haec alterutro divisi sumus, et, donec ecclesiam est ingressus, me redire finxi; postea vero, nolens verbis confidere perfidi, regressus sum ad iter quod reliqueram. Cum autem in jam praefatum ingrederer vicum, juxta viam reperi ecclesiam, in honorem S. Petri dedicatam, ad quam tunc clericorum laicorumque multitudo cum processione exibat. Ibi quidem seorsum duas inveni mulieres, de his quae acciderant conferentes et plorantes. Quibus appropinquans, inquisivi quid haberentet cur flerent. Quarum una ait: Vere tu ex illo es
null
917dd592-4cec-477d-861f-2d9ce67e9cfb
latin_170m_raw
null
None
None
None
ordine qui, cum deberet suis bonis dictis factisque omnes levare in coelum, econtra malis exemplis cunctos praecipitat in infernum. In hoc enim loco, machinante tuo ordine perverso, in his diebus tantum est perpetratum scelus quatenus pro hoc omnipotens Deus [omnes] in abyssum demergat anxie exspectemus; et tu dicis: Cur flemus? Videns igitur mulierum fidem, ipsis quod discipulus essem illius de quo flebant intimavi, easque, si vera essent quae a praedicto audieram viro, inquisivi. Quae statim, factae apud me nimis gratae, omnia testantur esse vera, praeter hoc quod de ejus morte adhuc erant incertae. Viam itaque mihi contra praefatam tendentem solitudinem ostendunt, multumque deposcunt, ut revertens eas facerem sciolas, unde eis adhuc inierat dubietas. Verum ingentium praepeditus obstaculis saxorum, illuc accedere eundo per terram nequivi, quique per navem illuc me transferre auderet, reperire non potui; ideoque, praeter quae dicta sunt, pleniter de illo tunc scire non valui. 70. Porro, secundum quod postea diligenter scrutatus sum, qualiter quibusque ex hac vita verbis migraverit, diligentibus Deum fore gratum credo, si id breviter intimavero. A loco igitur, quo captus est, psalmodiam decantavit. Ad Stationam enim a militibus, ut praedictum est, divisus et quinque ferocibus servulis est traditus. Qui cum ipsum ducerent ad mortem, allocuti sunt dicentes: Arialde, cur non recordaris, ut neges quae hucusque dixisti, et profitearis dominum nostrum esse verum pontificem? Nam si hoc faceres, forte adhuc vivere posses. At ille: Absit, inquit, ut coronam, quam veram dicendo in mea acquisivi vita, in fine mentiendo amittam! Nam me utrum nunc ducatis ad mortem, ignoro; quod si facitis, scitote vestro domino meam mortem valde nocituram, non solum in futura vita, sed etiam in praesenti. Et illi: Videsne, inquiunt, illum magnum montem? Si ipse profecto esset aureus et tuus, totumque dares, ultra nullo modo viveres. Ille autem haec audiens se erexit, et hymnum sanctorum apostolorum Petri et Pauli alta voce decantare coepit; quo finito, ad solitudinem ad quam tendebant, pervenere. Quem tollentes de nave, supra quoddam saxum vinctum posuere ad sedendum. Seorsum denique paululum remoti haec dicere coeperunt ad invicem: Quid faciemus? Si tantum occiderimus virum, nostrae animae nullum ultra poterunt adipisci remedium, et hoc si non fecerimus, nihilominus moriemur. In his enim dum haesitarent, aspexere naviculam concite venientem, duosque homines deferentem: Et aiunt ad invicem: Hos exspectemus, hi forsan boni nuntii bajuli sunt. 71. Praedicta vero mali Guidonis neptis, quae exhinc Jezabel et Herodias est nuncupata, postquam quinque ad Dei famulum necandum direxerat servulos, duos clericos, quos in ejus mortem praecipue inhiare cognoverat, ad se vocatos sic allocuta est: Assumptis gladiis vestrum persequimini velociter inimicum, ne forte caeteros seducat, et ulterius vivat. Hi vero erant, qui cum nave tunc veniebant. Qui cum ad caeteros venissent, egressi de nave dicunt: Ubi est Arialdus? Qui responderunt dicentes: Mortuus est. At illi: Nobis, inquiunt, jussum est videre illum, sive vivum sive mortuum. Et aspicientes, viderunt illum eminus vinctum, sedentem super saxum. In quem sic anxie irruunt, quomodo leonum catuli super praedam famelici. Evaginatis igitur gladiis, ipsius unus unam, alter vero auriculam arripit alteram, dicentes: Dic, furcifer, si dominus noster verus est archiepiscopus. Qui respondit: Nec fuit unquam, quia opus archiepiscopi in ipso nec est nunc nec fuit unquam. Tunc immites ejus utrasque amputant aures. At ille, oculis in coelum clevatis, ait: Gratias tibi ago, Christe, qui me hodie inter tuos martyres dignatus est connumerare. Interrogatur denique iterum si Guido verus esset archiepiscopus. Qui solitam constantiam animi tenens, ait: Non est. Quapropter nasus ipsius protinus cum labio superno est abscissus; deinde ambo oculi sunt effossi. Postea vero dexteram detruncant manum, dicentes: Haec est quae faciebat epistolas, Romam directas. Dehinc radicitus membrum amputant genitale, dicentes: Praedicator castitatis hactenus fuisti, exhinc et tu castus eris. Postea vero de sub gutture linguam extrahunt, dicentes: Modo sileat quae clericorum familias conturbavit et
null
e61fc38f-6d9f-48d2-b5b7-5687b9f8151b
latin_170m_raw
null
None
None
None
dispersit. Et sic illa sancta anima carne est soluta; corpus vero ibi quoquomodo terrae traditum est. CAPUT VIII. #Corporis per decem menses incorrupti deportatio Mediolanum.@# 72. Coeperunt denique illic post haec luminaria praeclara per noctes piscatoribus apparere; quod ut impia Jezabel audivit, protinus in aliam insulam eum nocte transferri jussit. Sed cum eadem lux ibidem similiter crebro appareret, in locum tertium eumdem asportari fecit. Videns igitur quod non posset sanctum occultare corpus, nec sub terra neque super terram, quia illud ubique lux eximia comitabatur, irata valde fecit saxa ingentia circa ipsum innecti, et in profundum laci dimergi. Verumtamen ibi, ubi est projectum, tanta est aquae altitudo (sicut didici a viris illus loci) ut vix fune centum cubitorum quisquam possit fundum attingere; nam idem lacus pro sui magnitudine Major nuncupatur, et plus quinquaginta milliaribus in longum extenditur. In quo tam innumerabiles procul dubio immanesque sunt pisces ut per tres menses facile devorarent quot in eadem parochia sunt pecudes. Verum quia omnia haec occulte fuerant peracta, de illo haesitatio et altercatio ubique erat non parva. Alii dicebant quod esset mortuus, alii quod in vinculis clam detineretur. In cujus amorem tunc sic omnis populus est accensus ut cuncti se sub jurejurando constringerent quatenus illum aut essent vivum sive mortuum habituri, aut pro ipso ad mortem usque certaturi. Sed Deus omnipotens, cujus causam ipse patefecerat, nec illum passus est a pisce contaminari nec in lacu profundo occulte morari. 73. Transactis namque mensibus decem, quidam vir fidelis, nomine Algisius, per urbem coepit discurrere, dicens: Nuper in die inventionis sanctae crucis, mei causa negotii juxta littus transibam Laci Majoris. Et ecce aquila eadem supervolitabat littora, caetera expellens volucria. Quod ut viderunt pastores, qui ibi pascebant suas pecudes, illuc festine coepere currere; cum quibus cucurri et ego. Et ecce beatissimus Arialdus, ex aqua projectus, ibi integer, praeter octo membra, quae ei erant cum ferro amputata, jacebat, mirifice candidus. Quem ego videns, optime illico agnovi, hisque qui aderant lacrymabititer omnibus dixi: Videte, inquam, ut hic salvus sit, quia iste est B. Arialdus, quem moestus universus quaerit populus. Dum enim ibi aliquantulum moraremur, subito de arce Arona missi sunt servi, qui inde nos ejecerunt; et in quamdam, quae ibi erat, foveam leniter humavere. Hoc ego qui haec scripsi, dum audissem, sumpto comite, illuc perrexi concite. Repertosque pastores, utrum nam vera essent quae audieram, diligenter cauteque inquisivi. Qui, cuncta esse procul dubio vera, respondentes asseruerunt. Et ego: Si vera sunt, inquam, ubi ergo est ille? At illi: Ecce, inquiunt, locus, ubi videntibus sero est positus: mane vero revertentes, locum quidem invenimus; de eo autem nihil. Hoc tantum putamus quod nocte sursum delatus sit in arcem. 74. His auditis velociter reversus, Herlembaldo, viro prudenti, quaecunque audieram, per ordinem cuncta narravi. Qui festine omnibus convocatis civibus, jam in appetitu martyris, quem patefactum audierant, vehementer inhiantibus; ex illis viros elegit, atque ad sanctum requirendum corpus direxit. Qui post biduum reversi, professi sunt hostes veritatis dixisse: Mori potius parati sumus quam quod quaeritis reddere corpus. Hoc autem ideo dicebant quia idem dissipare tentarant. Nam nocte qua ad se illud detulerant, cernentes ejus integritatem et decorem, dixere ad invicem: Si enim hic fuerit quaesitus, et ab omni populo tam decorus inspectus, semper quidem ipse erit in laude, nos vero in opprobrio. Quapropter cutem cum capillis de ejus radamus capite; pellem vero corporis albescentem ferreis dilaceremus ungulis, pedes abscindamus utrosque, et in furno denique nimis candente illum aduramus, quatenus, si ad eum videndum missum fuerit, horridus et ignotus potius respuatur quam quaeratur. 75. Verum, licet haec diabolica machinamenta in eo cuncta complessent, in deteriorem quam putarant ignominiam ceciderunt, quia non missum est ad videndum, sed petendum. Nam auditis nuntiis, tintinnabulis tubisque concisius sonantibus, omnis civitas in unum convenit. Tunc dixit Herlembaldus: Quoniam inimici Dei et nostri gratis sanctum nolunt reddere corpus, decet ut ab eis per nos violenter auferatur.
null
7c6691b8-c484-49a6-b0ac-351fd40c58b4
latin_170m_raw
null
None
None
None
Sed quia res, quam prosequimur, Dei creditur et dicitur esse, volo ut illuc juste et cum ipsius incedamus honore. Non enim cum raptu et pauperum detrimento innocentium pergamus, sed nobiscum feramus unde vivere debeamus. Discurrant itaque nuntii circumquaque velociter qui omnes, ad bella aptos, cum armis, rusticosque ut venire hortentur cum plaustris, quatenus illi nobis cum pugnent, isti vero nostra arma et victus deportent. Congregata igitur post paululum tanta sunt carra, ut per septem fere milliaria vix posset per publicam et communem viam turba pedestris vel equestris incedere. Confluebat autem undique quasi arena maris multitudo innumerabilis, arma ferens et victus supra dorsum famulorum sive jumentorum. Et sic incedentes, secundo tandem die ad vesperum reperimus pratum, quarto fere milliario a loco quo incedebamus distans, bene humectum amplumque. Ibique, quia ad hoc aptum erat, castra metati sumus. 76. Hic Herlembaldus, vir prudens, iterum delegavit, blandeque sanctum corpus quaesivit. Perterriti itaque hostes a sonitu pavendo frementis multitudinis super se venientis, prohibere quod petebatur ultra non ausi sunt. Et ecce die altero illucescente, vox laetifera per castra insonuit, dicens: In littore quidem Ticini directum est in navem corpus B. Arialdi. His auditis certatim omnes arripuerunt cursum; ille namque habebatur tunc beatior qui ad currendum erat promptior. Eo igitur levato in feretrum, cum tanta gloria et laude reverti coepimus ut eas nullo modo exprimere possem, etiamsi vocem linguamque ferream haberem. Nam de castellis, quibus se concluserant pro civium timore, exibant senum, juvenum atque mulierum infinitae multitudines, Cruces cereosque atque situlas aqua plenas (ut potarent aestuantes) deferentes, et unusquisque, prout valebat, voce excelsa immensas Deo gratias reddebat. Tintinnabula quippe personabant undique, arbores quoque quamplurimi scandebant, ut ipsum saltem videre possent. 77. At ubi Mediolano propinquavimus, totam pene urbem obviam habuimus; matronas, nobiles et ignobiles, cereos innumerabiles deferentes; infantes et senes, omnesque Deo laudem dantes; etiam ipsos, quos in vita sua habuit aemulos, scilicet clericos, invenimus paratos non officium cantantes mortuorum, sed (ut decebat) Martyrum. Et sic in sancto die Ascensionis Domini posuimus illum in medio ecclesiae S. Ambrosii. Tunc nobilis Herlembaldus in loco eminenti progressus, haec omnibus audientibus est locutus: Videtis, inquit, dilectissimi, quantum valet fides, quam inter nos per decem annos docuit B. Arialdus. Certe, ut videtis, ipsa eum servavit defunctum incolumem in profundo Laci, inter innumerabiles immanesque pisces, per decem menses. Haec autem coram vobis ipsum per decem hos dies aestivos conservet, videlicet usque ad sanctum diem Pentecosten, quatenus de longinquo et proximo sexus diversae aetatis uterque huc venire, et nostram fidem, nostrorumque impietatem aemulorum evidenter possit contemplari. Clamabant tunc, nobis audientibus, ad illum daemonia, dicentia: Quid contra nos latras? Non potes tantum latrare ut te non faciamus interimere, sicut tuum fecimus socium, et ut pingues et iniqui episcopi, abbates et presbyteri non sint nostri. 78. In his quidem diebus ibidem undique veniebat maxima multitudo, plurima munera offerens corpori sancto, quibus ad eum intuendum fas erat per dies; per noctes vero clericorum, monachorumque veniebat maxima multitudo, easque pervigiles ducebat psallendo. In una autem harum noctium, timens valde ne forte ad opprobrium Christi servorumque ipsius ibi per aestivum tempus diu permanens feteret, assumpto lumine, paucis admodum vigilantibus, ad ipsum accessi, et reperto foramine, quod ejus germanus ipsi sub ascella fecerat, ut sciret qualiter illius haberentur interiora, interius prospexi; et ecce ejus exta ut nix erant candida; jecur vero aereum habebat colorem. Quae cum intromissis duobus digitis tetigissem et confricassem, eosque retractos naribus apposuissem, testor veritatem, quae Deus est, tantam talemque odoris fragrantiam ex ipsis digitis emanare sensi, qualem quamtumve nunquam me alibi sensisse reminiscor. Et sicut mea conscientia tunc testabatur, et nunc testatur, si ipsi digiti gladii bis acuti acumen habuissent, nares absque vulnere nullo modo evaderent, quia odoris suavitas tam erat delectabilis ut nares valentiores essent ad odoriferos digitos intra se attrahendum quam brachii virtus ad retrahendum; nam quamplures dies, ut diu delectarer tanto odore, eo ab omni custodivi liquore. 79. Congregata
null
ad73916c-9bea-4c39-874b-a63b8916b620
latin_170m_raw
null
None
None
None
igitur est iterum, in die sancto Pentecostes, tanta virorum ac mulierum diversae aetatis multitudo de proximo et longinquo ut nunquam se tantam vidisse etiam senes dicerent; et sic eum magna gloria laudeque ineffabili, ad monasterium delatus est S. Celsi. Ibi in locum mirabiliter aptum traditus est sepulturae, siquidem ex una parte habet ecclesiam, in qua S. Celsi venerabile nunc adoratur corpus; ex altera vero ecclesiam , ubi quondam (ut fertur) diu sanctus perlatuit Nazarius. Exhinc quippe ibi a multis fidelibus adoratur et colitur, ab infidelibus autem, nec Christus universorum Dominus, nec Arialdus ipsius famulus. 80. Decem igitur annos beatus Levita et martyr Arialdus duxit, pro Christi lege viriliter certando; decem membra eidem post haec per manus obtulit iniquorum, octo, cum occideretur; decem vero menses in profundo laci incolumis jacuit: decem autem milliaria illum nobis proximiorem lacus projecit, quam acceperit. Per dies etiam decem aestivos ipsum in ecclesiam S. Ambrosii, videntibus cunctis, Christus conservavit, eique post haec decimo anno Herlembaldum fidelem socium associavit) ut veraciter credo) in regno coelorum, peremptum scilicet per eorumdem manus iniquorum. In quo decimo anno haec scripta sunt, ad laudem Christi ejusque famuli Arialdi. Passus ergo est beatus Levita et martyr Christi Arialdus quinto Kalendas Junii, anno ab Incarnatione Domini millesimo sexagesimo sexto, praesidente sedi apostolicae secundo papa Alexandro, regnante Domino nostro Jesu Christo cum Patre et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen. CAPUT IX. #Appendix litterarum auctoris ad Syrum, priorem scriptorem; et hujus ad illum, cum quibusdam miraculis.@# 81. SYRO, venerando et fideli sacerdoti, ANDREAS. Legente me olim ea, quae cum socio Herimbarto de venerabili Arialdo scripsisti, reperi vos multa praeterisse quae dici oportet. Unde factum est ut, jubente beatae memoriae Rodulpho Patre, cujus anima jam cum Christo gaudet, multa tam de his quae omisistis quam quae dixistis, exprimere conatus sim; quae ad te mittens, obsecro per charitatem, ut diligenter inspicias, et, si vera sunt, testimonium feras. Nam sicut ipsum habui, ut haec facerem, praeceptorem, sic te habere volo, ut vera sint, assertorem, quatenus si jure pro inculto sermone ejus putredinis et vermis qui composuit contemnitur, pro reverentia duorum sanctorum sacerdotum, unius praecipientis, alterius asserentis, suscipiatur. Tu enim tanto tempore ejus esse frater familiaris meruisti, ut pene quid de eo dixerim proprio intuitu inspiceres; imo, quia sacerdos es, mentiri non vales, ideoque digne justeque te elegi fore testem hujus rei. 82. PRESBYTER Syrus, ANDREAE Christi famulo. Miror, charissime, quod de illis requiras rebus unum testem, quam testari possunt non solum multa millia fidelium, sed etiam infidelium. Et si nullius superesset alius qui harum rerum existere posset testis idoneus, quis tam vecors inveniretur, qui diceret te scripsisse falsa? Si sciret te ideo reliquisse saeculum, ut non solum a verbis vacares mendacibus, sed etiam ab otiosis, praesertim cum non civilia monasteria et dissoluta petisti, sed famosum et celebre Vallisumbrosae coenobium, itinere dierum quinque a naturali solo semotum? Porro de obitu ejus clam peracto quis te certior existit, qui pro hoc mortis periculo ter te dedisti? Etenim semel utcunque incaptus evasisti, alia vero vice quia dicebatur quod in Travallia arce inexpugnabili occulte detineretur, ejus desiderio accensus, longo itinere confecto, multis montibus transactis, te ante ejusdem portas obtulisti. In quam, quia inspicere es ausus, quis esses cognitus, ideoque captus atque in altissimam ejusdem turrem deductus, per foramen cum funibus in ipsius es depositus profundum, quod magis videbatur esse sepulcrum quam habitaculum. Nam lectuli fulcrum erat coenum, capitale saxum. Nec enim ibi erat, unde digestio occultaretur, nec desuper tectum a quo pluvia pelleretur. Ibi quippe prae nimio horrore vultus tuus et stomachus sic elanguit et emarcuit ut cibum per funes tibi dimissum gustare minime posses: ideoque nocte media te subtraxere, et sic semivivum dimisere. Altera autem vice lacum transfretasti, iterum cognitus et captus, donec te pretio non emisti, evadere nullo modo potuisti. Quae cum ita sint, quis tam crudelis erit et durus ut tuis sermonibus existat incredulus? 83. Verumtamen
null
ca45c203-c299-4b31-8eca-3cdcfd1cb565
latin_170m_raw
null
None
None
None