Search is not available for this dataset
text
stringlengths
0
31.2k
en
stringlengths
1
6.69k
id
stringlengths
1
36
dataset_id
stringclasses
4 values
source
null
filename
stringlengths
4
78
title
stringclasses
360 values
author
stringclasses
53 values
ulla, ac solo forsitan vivae vocis oraculo, approbavit venerationem quae B. Arialdo a fidelibus deferebatur, tanquam martyri; idque ad instantiam Herlembaldi aliorumque Arialdo devotorum: quamvis etiam ante concilium, vel ibi vel alibi, in gratiam recepisset archiepiscopum Guidonem. Hic enim, quemadmodum in priori judicio coram Petro Damiani, « ut est professionis, » legatis deferendae, « admonitus, » non solum acquievit Petro cardinali sinister assidere, Alexandro, tunc Anselmo Lucensi, dexteram obtinente; sed « impiger obtulit ultro etiam, ut, si » Petrus « praeciperet, in scabello, quod ejus suberat pedibus, sine controversia resideret, » similique promptitudine admisit, signavit juravitque implere quidquid idem legatus tunc ordinavit, sicut ipse S. Petrus Damiani prolixe narrat: ita idem Guido nihilo nunc minori profitendae vel simulandae poenitentiae atque obedientiae promptitudine, potuit videri meruisse a pontifice, pacis cupientissimo, indulgentiam; ut ab excommunicationis vinculo absolutus. Mantuano interesset conventui, et suum ibi gradum teneret. Quod autem ad statuta attinet, quae Mediolani fecisse Alexandrum dicit Landulfus, ea non alia esse existimo quam quae legati sui, post synodum ad res ordinandas missi composuerunt, quaeque superveniens postea pontifex potuit confirmasse, nullo de Arialdi causa, deque caedis auctoribus instituto judicio, ne pax, noviter coalita, dissolveretur. 3. Ea quomodo composita tunc quadam tenus fuerit, breviter apud Puricellum pag. 248 tradit historiographus Arnulfus, his verbis: « Nulla interim erat requies praedonum in diripiendis substantiis clericorum. » Ita malevolus ille interpretatur zelum Herlembaldi in persequendis caedis reis pro suo defensoris munere, et in exigenda a clericis, quam se observaturos juraverunt S. Petro Damiani, vel continentia, vel cessatione a ministeriis, quae non nisi per impollutos tractanda sunt. « Ad quod sedandum litigium tunc temporis » (Alexandro adhuc in Lombardia praesente et ordinante) dicit Arnulfus « Maynardum episcopum Sylvae Candidae et Minutium cardinalem episcopum » (ipse « Joannem cardinalem presbyterum » subscribendo se nominat) « Romanos legatos venisse Mediolanum. Qui dum praecepto apostolico Alexandri pacem evangelizarent omnibus, consulte satis provident de nece Arialdi foedus componere; deinde inter clerum judicantes et populum, eleganti scripto constituunt quid fieri debeat in posterum. » In hoc illi: « Quia per confratrem nostrum, inquiunt, D. Petrum Ostiensem episcopum, reverendae sanctitatis virum, quaedam sunt olim in hac urbe correcta, non opus est ea, vel praeteritas lites, omnibus notas, replicare, sed quae nunc sunt canonica disciplina a nobis statuta, ad futurorum memoriam litteris exarare. » De Guidone etiam, ut vere archiepiscopo, adeoque ut reconciliato, loquuntur honorifice, dum art. 15 jubetur « Laicus quiscunque clericos » potestatis suae, quos « sciverit feminam retinere vel in fornicationis crimen casu incidisse, indicare archiepiscopo et ecclesiae ordinariis, quibus cura ista commissa fuerit; si vero archiepiscopus vel sui ordinarii, postquam audierint, hoc neglexerint, ipse laicus, nec officium facere, nec beneficium alicui ex illis permittat tenere, donec culpam deserat, et digne Domino per poenitentiam satisfaciat. » Et rursum num. 18, jubetur « antistes, qui nunc est, vel quicunque deinceps fuerit, semel aut bis per omnes plebes circumire. » Totum statutum legi apud Baronium potest, aut ex eo in libris Conciliorum, ubi illud invenietur, factum « anno ab Incarnatione D. N. Jesu Christi 1067, pontificatus vero domini Alexandri II papae VI, indict. V, die 1 mensis Augusti. » 4. « Nec tamen his contentus Herlembaldus » (inquit apud Puricellum pag. 257 praedictus Arnulfus) utpote jam experientia doctus, quam parum vel nihil esset fidendum Guidonis poenitentiae, vel simulatae vel inconstanti; sed « pergens Romam » (anno, si non fallor, 1068,) « novum init cum Romanis consilium. Vetus quippe fuit Italici regni conditio, perseverans usque in hodiernum, » (id est annum 1077,) « ut, defunctis ecclesiarum praesidibus, imperator vel rex provideat successores Italicos, a clero et populo decibiliter invitatus. Hoc Romani canonicum esse negant; sed instantius archidiaconus Hildeprandus, qui cum abolito veteri novum tentaret inducere constitutum, » (verius dixisset, abolito subreptitio, vetus reducere,) « palam fatebatur haud secus sedari posse Mediolanense dissidium, quam
null
c643f9e5-4799-4a18-9cac-b9bd6fb40285
latin_170m_raw
null
None
None
None
canonicum habendo pastorem, ad quem eligendum necessarium fore dicebat Romanum consensum. His instructus assertionibus Herlembaldus, Mediolanum veniens, quae audierat festinanter exsequitur. Prius ergo secreto paucos convenit ex amicis; a quibus cum exigeret sponsionem celandi credita, caute subintulit juramento causam futuri eligendi pastoris, post decessum praesentis: deinde diu noctuque laborans, laicos quosque et clericos eidem juramento reddidit obnoxios. Interim tamen a persequendo praesulem Guidonem non destitit, omnesque suae consanguinitatis affines. » Ita ille in Herlembaldum invidiose atque calumniose, porro tamen describendus, ut substantia historiae habeatur, discreti lectoris judicio facile separanda a scoria sequioris erga Romanae Ecclesiae jurisdictionem affectus. Sic ergo progreditur: 5. « Archiepiscopus autem, cum tot nequiret imminentes tolerare pressuras, aeternam maturus et diuturno languore membris omnibus dissolutus, arbitratus est forte conveniens ut, quod ille (Herlembaldus) faciendum praeviderat, ipse quoque faciendum praeveniret, scilicet ut dignitatem propriam alteri se vivente concederet. Per idem tempus fuerat quidam ordinarius Ecclesiae subdiaconus, nomine Gothofredus, illius a secretis prae omnibus unicus; qui, ex quo domini sui penetraverat mentem, in se transferendum omnimodis satagebat honorem. Secreta igitur facta conventione cum eo, praesul, datis communis pacti ex alterutro sacramentis, dignitatem deponit abssas, virga cum annulo Caesari per legatos directa. Gothofredus autem, cum jam pridem labore multo regis conciliasset affectum, recenti tamen pacto ab eodem Augusto gaudens adeptus est praesulatum. Verumtamen juxta Scripturae veritatem, mistus est dolori risus, et extrema gaudii occupavit luctus (Jac. IV, 9): reprobatus enim a civibus, nullis in locis episcopatus vel ad hospitandum suscipitur, ipsis etiam factus invisus agricolis. Hunc Romani domini cum apostolico jure statim condemnant canonico, judicii sui litteras Mediolanensibus super illo mittentes. » Si ejusmodi litterae superessent, certius definiremus annum quo acta haec sint: interim videmur, non multum aberraturi, si anno 70 currentis saeculi acta dicamus; pergit porro apud Puricellum pag. 259 et seqq. Arnulphus: 6. « Qua elatus Herlembaldus fiducia, acrius insurgit non solum in illum (Gothofredum), verum etiam in fautores omnes, universa ferro et flammis demoliens; contra quem etiam per vicos et castella multorum exegerat sacramenta. Unde fit ut, si quando de facultatibus ecclesiae aliquod praesumere nititur, ab omnibus penitus interdicatur, quemadmodum factum est in aliquibus, de quibus enarrare per singula longum est, imo superfluum est indicare. Interea Guido fatebatur se Gothofredi delusum insidiis, communis pacti transgressorem illum appellans. Qui cum amissum vellet reparare honorem, cum Herlembaldo pacis foedera sociavit. O mens caeca mortalium! Veniens enim illo duce Mediolanum, non ad urbem ut voluit, sed ad S. Celsi monasterium ducitur, de privato factus privatior; ibique commendatus custodibus multis diebus ibi vixit, gloriosius hac vice delusus, » qui multos deluserat. « Gothofredus autem pluribus jam coarctatus obstaculis, cum parte suorum aliquo suo se collegit in oppido, quod vulgo Castellio dicebatur, inexpugnabile revera praesidium, moenibus ac loci natura munitum. 7. « Ex eo saepius erumpens (Gothofredus) cum supra modum praedis inhiaret ac caedibus, indignati Mediolanenses proponunt arcem illam protinus expugnare. Nec mora, instructo exercitu, et iis quae ad usum militiae fuerant necessaria paratis, procedunt omnes; castra metati ad radicem montis (aberat enim ab urbe vigesimo paulo plus milliario) mox undique circulantes, incessanter oppugnant; ad hoc cunctos regionis illius instant congregare agricolas, diuturnam jurantes obsidionem. Constituunt ergo petrarias, et omnis generis bellici machinas; sciridas quoque, ballistas, milleque mortis parant insidia. Obsessis vero ad posse repugnantibus, multa quotidie cruoris fiebat effusio, adeo ut in ipsa quadragesimae venerabilis observantia, nulla fuerit caedis humanae abstinentia. Hac itaque tempestate, cum rarus in urbe populus sua frueretur securitate, repentina calamitas provisam invasit urbem. Horresco referens. Primo namque quadragesimae Sabbato » (fuit id anno 1071 die 19 Martii, cum Pascha tunc fuerit celebrandum 24 Aprilis,) « magno civitas conflagravit incendio. Cumque vehemens tunc flaret turbo ventorum . . . . . o quae et qualia domorum aedificia, quamque decora combusta sunt moenia! . . . . . sed, quod est omni damno deterius, plures sanctorum crematae sunt basilicae, in urbe et extra . . . . .
null
e43c00e4-29ac-4055-a868-5615b7d8db55
latin_170m_raw
null
None
None
None
» Distinctiora vide apud Puricellum in Monumentis Ambrosianis, pag. 461: ego ad Herlembaldum festino 8. « Ubi autem rumor tam dirus castris insonuit, » inquit Arnulphus, « quamplures illico relicta obsidione eunt ad tenues ab igne reliquias, et miseram visitare familiam. Herlembaldus vero cum aliis retenta parte castrorum perseverat obnixius, quotidie belligerare non desinens. Gothofredus autem, tribus jam obsessus mensibus, ut vidit tenuem castrorum exercitum, clam vocare suos et caute satis procurat amicos. Cumque paschales instarent feriae, convenientes in unum, constructa acie protinus in castra consurgunt, impetu et clamore non modico; nec minus obsessi, ruptis claustris, undique prosiliunt. Herlembaldus autem, tanto positus in discrimine, arreptis armis, audet cum suis paucis juxta vires obsistere, signifer ipse factus; et nisi sua suorumque pugnasset audacia, dies illa sibi fuisset extrema. Videntes autem multi paucorum constantiam, ultro recedunt, educentes secum ab oppido Gothofredum. Hos longe prosecuti sunt Mediolanenses, conglobati repente similiter, et qui in castris fuerant, et qui in urbe remanserant; nec a prosequendo diebus aliquot cessarunt et noctibus, donec in summa constitutos necessitate coegerunt illos iterum Castellonem intrare. Post haec redeuntes Mediolanenses ad urbem, jurejurando definiunt Gothofredum nunquam recipiendum, imo alterum de catalogo majoris ecclesiae communiter eligendum. Jam enim migraverat a saeculo archiepiscopus ille Guido, » die 23 Augusti, « sepultus in loco qui vocatur Burguli vulgo, » (nunc Alexandria civitas ibi fundata creditur,) « ubi post urbis incendium » per ipsum elapsus vel abire permissus e custodia S. Celsi, « in amaritudine animae diem clausit extremum. » CAPUT II. #Canonicam electionem procurat Herlembaldus, Gothofredum intrusum et excommunicatum coercet; a Gregorio papa VII juvatur per litteras.@# 9. « Ab illo die Herlembaldus omni instat conamine, modo cum clero, modo cum populo, de eligendo agens episcopo, nova a Romanis accepta licentia, spreta vero regum veteri providentia. Verumtamen major civitatis portio ex clero ac sapienti populo, priscae consuetudini ac regio intendebat honori. Ipse autem, neglectis omnibus et juramento communi, solum Romani illius Ildeprandi auscultabat consultum. Itaque dies appropinquabat, quam ad hoc agendum ipse praeviderat, sancta scilicet Theophaniae solemnitas. Studet ergo sollicite praesentes. vocare, absentes [quoque] clericos ac laicos, abbates et monachos, amicam sibi [non] omittens agrestium turbam. Cumque dies instaret festus, factus est multorum in ecclesia hiemali conventus, illis tamen absentibus cum quibus istam se facturum electionem juraverat. Celebratis itaque missarum solemnibus, primo concionatus ad libitum, ac multa de eligendo pastore commemorans, astante quodam Bernardo legato Romano, elegit Athonem, adhuc tantummodo clericum, ac tenera aetate juvenculum, invito clero et multis ex populo, adeo ut stomachati redirent ab ecclesia. » 10. Hic merito interfatur Puricellus pag. 265, et quam amaro animo, ad invidiam Herlembaldo conciliandam, haec scripserit Arnulfus, jubet vel ex eo aestimare, quod Athonem appellat « tenera aetate juvenculum. » Fuerit is juvenis respectu Gothofredi, forsan valde grandaevi, pro certo tamen tenet Puricellus habuisse illum requisitam a sacris canonibus aetatem, adeoque tricenario majorem fuisse cum eligeretur. Movetur autem ad hoc sentiendum, attenta praesentia legati apostolici, et Hildeprandi ingenio; qui postea factus papa Gregorius VII, duabus ad Britanniae episcopos epistolis recusavit ordinare Dolensi archiepiscopatui, ab illis ad se directum « juvenem quemdam, satis praeclarum genere: Cui quidem petitioni, » inquit in una, « quoniam sacri canones contradicunt, assensum praebere nequaquam potuimus; » in altera: « Cujus causam sicut oportuit examinantes, honestos quidem mores, sed nondum satis maturos aut instructos ad portandum episcopale pondus, in eo probavimus. » Quod autem certius competentis in Athone aetatis possit optari indicium quam quod idem Gregorius, electum anno 1075 Theodaldum noluerit approbare, quia penes se habebat Athonem: « Quem, inquit, in eadem Ecclesia electum certo cognovimus, sed cur reprobari debeat, nulla adhuc deprehendere potuimus ratione; » qualis omnino fuisset minor quam canones patiantur aetas. Redeamus ad Arnulfum, qui libro suo III finem facit apud Puricellum, pag. 27, in hisce verbis: 11. « Cumque cum suis Atho ad convivandum episcopalem conscenderet aulam, (fuerant enim jam in
null
b8e3b848-17e0-470b-9ce5-de136d465ed3
latin_170m_raw
null
None
None
None
mensis ampla parata convivia,) inflammati cives invadunt repente domum, anteriora, exteriora scrutantes. Ipse autem electus noviter, cum camerae unius lateret in angulo, inventus, capitur, discerpitur, ac misere dilaniatur, demum per suras et brachia a summo ad ima pertrahitur. Qui cum staret in ecclesia metu mortis altari prostratus, clamante populo in pulpitum ascendit, ibique, facto in omnium auribus sacramento, abrenuntiavit sedi Ambrosianae in praesens et in perpetuum. Interea quippe fautores sui diversas fugere per latebras; ipse quoque Romanus legatus vix, discerptis vestibus, laceratus evasit. Caeterum Gothofredus et Atho remanserunt privati pariter ambo, propriis tantum contenti laribus atque substantiis. » Post haec librum IV sic orditur Arnulfus: « Igitur auditis his quae Athoni contigerant, praefatus ille archidiaconus Hildeprandus, sua cum cardinalis esset auctoritate, illico juramentum illud violentiae, omnimodis judicavit habendum invalidum . . . . . . . Unde factum est ut collecto Romae coetu pontificum, instante ipso, Athonem juste praedicaret electum, prostrato anathemate Gothofredo. Quae omnia Hildeprandus suis litteris saepe jam dicto retulit Herlembaldo . . . . . 12. « Interea suffraganei sedis Ambrosianae pontifices, accepto a rege mandato, apud urbem convenientes Novariam, Gothofredo manum consecrationis imponunt, illum, prout quiverant, roborantes. Licet [autem] praeceptio regia multis dicatur impetrata muneribus, constat tamen regem postea poenituisse atque interventorem penitus odisse legatum . . . . . . . Dum haec taliter geruntur, defungitur apostolicus » Alexander II, anno 1073, die 20 Aprilis, « cui parvo dierum (19) intervallo succedit Hildeprandus mutato nomine dictus Gregorius VII in quo revixit Athonis illico spiritus, adeo ut Romam pergens, illius sese subderet contubernio. Ipse autem cum in priori radicitus inhaereret proposito, indicta Romae generaliter synodo, cum suis sectatoribus Gothofredum excommunicavit. » Hic recitat Puricellus quas in eadem causa Gregorius scripsit epistolas, Tusciae ac Liguriae dominae Beatrici ejusque filiae Mathildi, ut a communione illorum abstineant episcoporum, a quibus Gothofredus fuit consecratus; Guilielmo Papiensi episcopo, Mediolanensem causam commendans, contra pseudoarchiepiscopum ejusque fautores; itemque omnibus S. Petri fidelibus in Longobardia commorantibus: quae omnes epistolae inveniuntur datae « indictione XI, VIII Kal. Junii, III Kal. Julii, » et ipsis « Kal. Julii, » id est anno 1072. Sed iis hic praetermissis, proprius ad rem nostram faciunt, quas Herlembaldo scripsit eodem anno « Capuae, V Kal. Octobris, indictione XII, » recens scilicet inchoata, in haec verba: 13. « GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, HERLEMBALDO, Mediolanensi militi, salutem et apostolicam benedictionem. Sciat prudentia tua, nos, Deo miserante, sanos et laetos non sine magna Ecclesiae Dei utilitate, apud Capuam commorari . . . Henricum regem praeterea scias dulcedinis et obedientiae plena verba nobis misisse . . . Quidam etiam ex majoribus fidelibus suis promittunt nobis ex parte sui, eum de causa Mediolanensis Ecclesiae sine dubio consilio nostro obedire . . . Tu igitur omnino confidens in Domino et in matre tua Romana Ecclesia, viriliter age, confortatus in Domino et in potentia virtutis ejus, sciens quia quanto nobis nunc insurgit gravior perturbationis tempestas, tanto postmodum, Deo favente, jucundius arridebit serenitas. » Videsis apud Baronium, ad an. 1073, num. 43, Henrici poenitentis ad Gregorium litteras, quibus se « criminosum et infelicem » confitetur, « partim pueritiae blandientis instinctione, partim potestativae et imperiosae potentiae libertate; partim eorum, quorum seductilis nimium secutus sit consilia, seductoria deceptione, » peccavisse in coelum et coram pontifice. « Et nunc, inquit, imprimis pro Ecclesia Mediolanensi, quae nostra culpa est in errore, rogamus ut vestra apostolica districtione canonice corrigatur, et exinde ad caeteras Ecclesias corrigendas auctoritatis vestrae sententia progrediatur. » Rursus autem Herlembaldo Gregorius, etiam Capuae, « VII Idus Octobris, ita scribit, pluribus ejus quaesitis simul respondens: Piae sollicitudinis studio, in defensione fidei factaque religionis restauratione, donec occupatus fueris, legationes tuas libenter audire teque adjuvare voluntas non deerit. Multiplici quidem vestrae interrogationi, aliis quia intenti sumus, paucis respondere disponimus. 14. « De sociis itaque illius excommunicati, qui accepta pecunia ad te redire volunt et de filiis quorum patres, aut
null
9fe6c6e3-75bb-4bbc-a239-df23f115d992
latin_170m_raw
null
None
None
None
de patribus quorum filii ipsi Gothofredo excommunicato adhaerent, atque de iis, quorum correctionem absque pecuniae attributione fieri non vultis (erga quos tamen clementes vos existere monemus, si qui vestrae parti se applicare cupiunt) vestrae prudentiae, ut melius scitis et valetis, disponendum committimus. Quicunque autem horum, erroris sui poenitentes, ad vos redire remedii gratia desideraverint, benigne se suscipi ac misericorditer tractari noverint. Episcopos praeterea, inimicum vestrum fulcire conantes, non multum metuatis, cum Beatrix ac filia ejus Mathildis, cum quibusdam maximis regni proceribus, laborent nostrum atque regis animum firmiter unire, contra quem quidem nullum odium neque debemus neque volumus exercere; nisi (quod absit!) divinae religioni contrarius voluerit existere. Quem regem omnino confidunt voluntati nostrae de caeteris negotiis ecclesiasticis satisfacere, praesertimque de vestro nostrae dispositioni assensum praebere. Denique Gregorium Vercellensem episcopum quoquo honesto pacto vales, stude tibi conciliare, quia nostrae ex toto jussioni se profitetur parere. De caetero itaque confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus, precibus et eleemosynis ac puritate cordis indulgentiam illius postulantes, quatenus votum nostrum ac vestrum ad perfectum perducere dignetur. » 15. Similiter « Capuae III Idus Octobris, » scribens « Alberto Albensi episcopo, » ex Gothofredi quidem ordinatoribus uni, sed quem fideli relatione excusatum intellexerat, ad reparandum Mediolanensis Ecclesiae honorem, habere zelum: « In nullo, inquit, magis debitorem S. Petrum et nos religio tua potest sibi facere quam si contra Simonem Magum, qui Ecclesiam B. Ambrosii venalitatis suae miserabiliter veneno infecit, scuto fidei et galea salutis armatus, nobiscum praelieris, et si Herlembaldo, strenuissimo Christi militi, et his, quae ad Dei cultum et ad religionem sanctae Ecclesiae pertinent, manum auxilii praestiteris. » Item « Guillielmo Papiensi episcopo, » die et loco eodem: « Litterae fraternitatis tuae nobis directae simulque Herlembaldi Mediolanensis verba evidenter ostendunt, quod tu sanctae apostolicae sedi, eam quam debes, velis obedientiam fideliter exhibere, et exhortationibus nostris sicut decet parere. Sed nihil est quod fraternitati tuae promptius injungamus, nihil est quod te libentius facere velimus quam si Ecclesiam tuam gregemque tibi commissum ab haeresibus, quae in sancta Ecclesia pestifere videntur pullulare, pastorali vigilantia studeas defendere . . . et clericos a turpis vitae conversatione ad castitatem revocare. Hoc etiam scias, te rem admodum matri tuae Romanae Ecclesiae commendabilem facere, si praefato Herlembaldo, in his, quae nostro consilio, imo omnipotentis Dei timore operatur, manu adjutorii praestiteris, et inimicis sanctae Ecclesiae, bellum Dei secum praeliaturis, restiteris. » 9. « Ab illo die Herlembaldus omni instat conamine, modo cum clero, modo cum populo, de eligendo agens episcopo, nova a Romanis accepta licentia, spreta vero regum veteri providentia. Verumtamen major civitatis portio ex clero ac sapienti populo, priscae consuetudini ac regio intendebat honori. Ipse autem, neglectis omnibus et juramento communi, solum Romani illius Ildeprandi auscultabat consultum. Itaque dies appropinquabat, quam ad hoc agendum ipse praeviderat, sancta scilicet Theophaniae solemnitas. Studet ergo sollicite praesentes. vocare, absentes [quoque] clericos ac laicos, abbates et monachos, amicam sibi [non] omittens agrestium turbam. Cumque dies instaret festus, factus est multorum in ecclesia hiemali conventus, illis tamen absentibus cum quibus istam se facturum electionem juraverat. Celebratis itaque missarum solemnibus, primo concionatus ad libitum, ac multa de eligendo pastore commemorans, astante quodam Bernardo legato Romano, elegit Athonem, adhuc tantummodo clericum, ac tenera aetate juvenculum, invito clero et multis ex populo, adeo ut stomachati redirent ab ecclesia. » 10. Hic merito interfatur Puricellus pag. 265, et quam amaro animo, ad invidiam Herlembaldo conciliandam, haec scripserit Arnulfus, jubet vel ex eo aestimare, quod Athonem appellat « tenera aetate juvenculum. » Fuerit is juvenis respectu Gothofredi, forsan valde grandaevi, pro certo tamen tenet Puricellus habuisse illum requisitam a sacris canonibus aetatem, adeoque tricenario majorem fuisse cum eligeretur. Movetur autem ad hoc sentiendum, attenta praesentia legati apostolici, et Hildeprandi ingenio; qui postea factus papa Gregorius VII, duabus ad Britanniae episcopos epistolis recusavit ordinare Dolensi archiepiscopatui, ab illis ad se directum « juvenem quemdam, satis praeclarum genere: Cui quidem petitioni, » inquit in
null
f097f956-ff06-4c7c-8eef-8fd12c61f381
latin_170m_raw
null
None
None
None
una, « quoniam sacri canones contradicunt, assensum praebere nequaquam potuimus; » in altera: « Cujus causam sicut oportuit examinantes, honestos quidem mores, sed nondum satis maturos aut instructos ad portandum episcopale pondus, in eo probavimus. » Quod autem certius competentis in Athone aetatis possit optari indicium quam quod idem Gregorius, electum anno 1075 Theodaldum noluerit approbare, quia penes se habebat Athonem: « Quem, inquit, in eadem Ecclesia electum certo cognovimus, sed cur reprobari debeat, nulla adhuc deprehendere potuimus ratione; » qualis omnino fuisset minor quam canones patiantur aetas. Redeamus ad Arnulfum, qui libro suo III finem facit apud Puricellum, pag. 27, in hisce verbis: 11. « Cumque cum suis Atho ad convivandum episcopalem conscenderet aulam, (fuerant enim jam in mensis ampla parata convivia,) inflammati cives invadunt repente domum, anteriora, exteriora scrutantes. Ipse autem electus noviter, cum camerae unius lateret in angulo, inventus, capitur, discerpitur, ac misere dilaniatur, demum per suras et brachia a summo ad ima pertrahitur. Qui cum staret in ecclesia metu mortis altari prostratus, clamante populo in pulpitum ascendit, ibique, facto in omnium auribus sacramento, abrenuntiavit sedi Ambrosianae in praesens et in perpetuum. Interea quippe fautores sui diversas fugere per latebras; ipse quoque Romanus legatus vix, discerptis vestibus, laceratus evasit. Caeterum Gothofredus et Atho remanserunt privati pariter ambo, propriis tantum contenti laribus atque substantiis. » Post haec librum IV sic orditur Arnulfus: « Igitur auditis his quae Athoni contigerant, praefatus ille archidiaconus Hildeprandus, sua cum cardinalis esset auctoritate, illico juramentum illud violentiae, omnimodis judicavit habendum invalidum . . . . . . . Unde factum est ut collecto Romae coetu pontificum, instante ipso, Athonem juste praedicaret electum, prostrato anathemate Gothofredo. Quae omnia Hildeprandus suis litteris saepe jam dicto retulit Herlembaldo . . . . . 12. « Interea suffraganei sedis Ambrosianae pontifices, accepto a rege mandato, apud urbem convenientes Novariam, Gothofredo manum consecrationis imponunt, illum, prout quiverant, roborantes. Licet [autem] praeceptio regia multis dicatur impetrata muneribus, constat tamen regem postea poenituisse atque interventorem penitus odisse legatum . . . . . . . Dum haec taliter geruntur, defungitur apostolicus » Alexander II, anno 1073, die 20 Aprilis, « cui parvo dierum (19) intervallo succedit Hildeprandus mutato nomine dictus Gregorius VII in quo revixit Athonis illico spiritus, adeo ut Romam pergens, illius sese subderet contubernio. Ipse autem cum in priori radicitus inhaereret proposito, indicta Romae generaliter synodo, cum suis sectatoribus Gothofredum excommunicavit. » Hic recitat Puricellus quas in eadem causa Gregorius scripsit epistolas, Tusciae ac Liguriae dominae Beatrici ejusque filiae Mathildi, ut a communione illorum abstineant episcoporum, a quibus Gothofredus fuit consecratus; Guilielmo Papiensi episcopo, Mediolanensem causam commendans, contra pseudoarchiepiscopum ejusque fautores; itemque omnibus S. Petri fidelibus in Longobardia commorantibus: quae omnes epistolae inveniuntur datae « indictione XI, VIII Kal. Junii, III Kal. Julii, » et ipsis « Kal. Julii, » id est anno 1072. Sed iis hic praetermissis, proprius ad rem nostram faciunt, quas Herlembaldo scripsit eodem anno « Capuae, V Kal. Octobris, indictione XII, » recens scilicet inchoata, in haec verba: 13. « GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, HERLEMBALDO, Mediolanensi militi, salutem et apostolicam benedictionem. Sciat prudentia tua, nos, Deo miserante, sanos et laetos non sine magna Ecclesiae Dei utilitate, apud Capuam commorari . . . Henricum regem praeterea scias dulcedinis et obedientiae plena verba nobis misisse . . . Quidam etiam ex majoribus fidelibus suis promittunt nobis ex parte sui, eum de causa Mediolanensis Ecclesiae sine dubio consilio nostro obedire . . . Tu igitur omnino confidens in Domino et in matre tua Romana Ecclesia, viriliter age, confortatus in Domino et in potentia virtutis ejus, sciens quia quanto nobis nunc insurgit gravior perturbationis tempestas, tanto postmodum, Deo favente, jucundius arridebit serenitas. » Videsis apud Baronium, ad an. 1073, num. 43, Henrici poenitentis ad Gregorium litteras, quibus se « criminosum et infelicem » confitetur, « partim pueritiae blandientis instinctione, partim potestativae et imperiosae potentiae libertate
null
5e9a74ab-74c4-4678-aca5-ff19caa5612a
latin_170m_raw
null
None
None
None
; partim eorum, quorum seductilis nimium secutus sit consilia, seductoria deceptione, » peccavisse in coelum et coram pontifice. « Et nunc, inquit, imprimis pro Ecclesia Mediolanensi, quae nostra culpa est in errore, rogamus ut vestra apostolica districtione canonice corrigatur, et exinde ad caeteras Ecclesias corrigendas auctoritatis vestrae sententia progrediatur. » Rursus autem Herlembaldo Gregorius, etiam Capuae, « VII Idus Octobris, ita scribit, pluribus ejus quaesitis simul respondens: Piae sollicitudinis studio, in defensione fidei factaque religionis restauratione, donec occupatus fueris, legationes tuas libenter audire teque adjuvare voluntas non deerit. Multiplici quidem vestrae interrogationi, aliis quia intenti sumus, paucis respondere disponimus. 14. « De sociis itaque illius excommunicati, qui accepta pecunia ad te redire volunt et de filiis quorum patres, aut de patribus quorum filii ipsi Gothofredo excommunicato adhaerent, atque de iis, quorum correctionem absque pecuniae attributione fieri non vultis (erga quos tamen clementes vos existere monemus, si qui vestrae parti se applicare cupiunt) vestrae prudentiae, ut melius scitis et valetis, disponendum committimus. Quicunque autem horum, erroris sui poenitentes, ad vos redire remedii gratia desideraverint, benigne se suscipi ac misericorditer tractari noverint. Episcopos praeterea, inimicum vestrum fulcire conantes, non multum metuatis, cum Beatrix ac filia ejus Mathildis, cum quibusdam maximis regni proceribus, laborent nostrum atque regis animum firmiter unire, contra quem quidem nullum odium neque debemus neque volumus exercere; nisi (quod absit!) divinae religioni contrarius voluerit existere. Quem regem omnino confidunt voluntati nostrae de caeteris negotiis ecclesiasticis satisfacere, praesertimque de vestro nostrae dispositioni assensum praebere. Denique Gregorium Vercellensem episcopum quoquo honesto pacto vales, stude tibi conciliare, quia nostrae ex toto jussioni se profitetur parere. De caetero itaque confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus, precibus et eleemosynis ac puritate cordis indulgentiam illius postulantes, quatenus votum nostrum ac vestrum ad perfectum perducere dignetur. » 15. Similiter « Capuae III Idus Octobris, » scribens « Alberto Albensi episcopo, » ex Gothofredi quidem ordinatoribus uni, sed quem fideli relatione excusatum intellexerat, ad reparandum Mediolanensis Ecclesiae honorem, habere zelum: « In nullo, inquit, magis debitorem S. Petrum et nos religio tua potest sibi facere quam si contra Simonem Magum, qui Ecclesiam B. Ambrosii venalitatis suae miserabiliter veneno infecit, scuto fidei et galea salutis armatus, nobiscum praelieris, et si Herlembaldo, strenuissimo Christi militi, et his, quae ad Dei cultum et ad religionem sanctae Ecclesiae pertinent, manum auxilii praestiteris. » Item « Guillielmo Papiensi episcopo, » die et loco eodem: « Litterae fraternitatis tuae nobis directae simulque Herlembaldi Mediolanensis verba evidenter ostendunt, quod tu sanctae apostolicae sedi, eam quam debes, velis obedientiam fideliter exhibere, et exhortationibus nostris sicut decet parere. Sed nihil est quod fraternitati tuae promptius injungamus, nihil est quod te libentius facere velimus quam si Ecclesiam tuam gregemque tibi commissum ab haeresibus, quae in sancta Ecclesia pestifere videntur pullulare, pastorali vigilantia studeas defendere . . . et clericos a turpis vitae conversatione ad castitatem revocare. Hoc etiam scias, te rem admodum matri tuae Romanae Ecclesiae commendabilem facere, si praefato Herlembaldo, in his, quae nostro consilio, imo omnipotentis Dei timore operatur, manu adjutorii praestiteris, et inimicis sanctae Ecclesiae, bellum Dei secum praeliaturis, restiteris. » CAPUT III. #S. Herlembald caedes, Liprandi presbyteri mutilatio, Tetaldi in episcopatum intrusio.@# 16. Talibus apostolicae sedis judicii probata S. Herlembaldi integritas, non recusat, quominus acta sua (quanto amicus nullus ea scripsit) vel inimici calamo scripta, maligne explicata, proponantur; facile ab aequo lectore in meliorem accipienda partem. Arnulfum ergo audiamus, post verba de electo ad pontificatum Hildebrando, superius prolata num. 101, res anni 1073 sic prosequentem apud Puricellum pag. 296: « Dum Gothofredus Brebiae solius immoraretur praesidio, Atho, propria neglecta domo ac patria, Romae degebat, solius papae mancipatus obsequiis; cui Herlembaldus apud Mediolanum totis favebat viribus, diu noctuque laborans, datis etiam ac promissis muneribus. Insuper omne collegium Gothofredi flammis ac ferro persequebatur, interdum nibil intentatum juxta posse relinquens, praesertim cum nec regiae, nec suorum parium aliorumque multorum cederet voluntati, Romana tantum
null
bef1d755-dde5-4dea-90ad-5dba72802de4
latin_170m_raw
null
None
None
None
fretus atque contentus fiducia; ad hoc etiam prorumpens, ut Ambrosianae consecrationis » (sic ille schismaticam ordinationem vocat) « episcopos blasphemaret, asserens apostolice excommunicatos, quorum omne reprobat officium. Unde fuit quod sancto Pentecostes die » (cadebat ille in 19 Maii) « prohibuit in urbe baptisma. 17. « Postea vero, » id est anno 1074, quando Pascha celebrandum erat die 20 Aprilis, « chrisma sacrum (quod unus illorum, Dominicae coenae mysterio metropolitanae direxit ecclesiae, sicut mos est deficiente pontifice,) profusum humi coram omni populo calcibus conculcavit, suum producens in medium, a quo confectum vel unde, incognitum » (utique a catholico aliquo, puta Papiensi Guilielmo, de quo supra num. 101,) « ac sic postposita Sabbati illius authentici apparatibus tradita praerogativa, sexta in Albis feria suum fecit celebrari baptisma, . . . unde contigit ut paschale gaudium suum nesciret lavacrum, ac multo post tempore plures catechumeni baptismi carerent gratia. » Quam recte in his omnibus et ex theologorum sententia processerit Herlembaldus probare contendit Puricellus, cap. 48. Crescebat interim clericorum contumacia tanto magis quanto rex Henricus diutius differebat apostolicae sedi in negotio Mediolanensi satisfacere, sicut promiserat; ob quam rem Gregorius denique se coactum vidit acriori remedio uti. Itaque « habita Romae, » sicut Arnulfus scribit, « synodo, » per quadragesimam anni 1075 « in qua palam interdixit regi jus deinde habere aliquod in dandis episcopatibus, omnesque laicas ab investituris submovit personas; insuper, facto anathemate, cunctos regis damnavit consiliarios, idipsum regi comminatus, nisi in proximo huic cedat constituto. » 18. Sed nihil synodi reverentia Mediolanenses schismaticos movit quominus de suscipiendo Gothofredo, vel quemcunque alium rex jussisset, consilia agitarent. Quod profecto eis impune non fuit. Nam « transactis quatuor a memorato superiori incendio annis, propinquante sanctissimo Paschae festo, secunda videlicet hebdomadis authenticae feria (III Kalendas Aprilis), miseranda iterum civitas divinam persensit iracundiam, experta quam sit « horrendum incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31). » Celebratis namque missarum solemniis, vergente jam sole, in urbis apparuit medio densae fumus caliginis, flante ventorum violentia nimia per aerem volitans. Siquidem plures velut fulmina faces, ab illo maximo et inexstinguibili erumpentes igneo globo, totam subito micuerunt per urbem ut quod civitatis residuum jam dictum illud evaserat incendium, totum fere flammis adureretur praesentibus . . . . . . . Quid enim dici valet ulterius? quam quod ignis hic instar fuit alterius, hoc tamen crudelior, quod multo plures ac majores combussit ecclesias, . . . . . . quarum parietinae annis apparebunt ut reor plus mille . . . . . » 19. His inter Monumenta Ambrosiana pag. 462 ex Arnulfo relatis, nunc ubi de Herlembaldo agit Puricellus, pag. 300, prosequitur coeptam narrationem his verbis: « Inter tot angustias tantasque, cum tota foret in urbe luctus omnis ordinis et aetatis utriusque sexus, solius Herlembaldi intrepidus perseverabat et inflexibilis animus. Siquidem instantibus Albis Paschatis baptismi » (Pascha autem tunc recurrebat 5 Aprilis) « satagebat, sicut praeterito fecerat anno, ignoto chrismate inchoare mysterium. Cumque cardinales ecclesiae, quorum intererat sacrare fontes. nollent contra solitum agere, astat illico Luitprandus quidam, presbyter nuncupatus, a progenitoribus vernula, qui jussu ac virtute illius ordinariorum usurpavit officium, venientes inconsulte baptizans. 20. « Et haec quidem violentia, recenti juncta incensae civitatis memoriae, quamplurimos offendit graviter cives, praecipue milites . . . . . Unde factum est (pag. 325) ut simul diebus aliquot extra urbem exeuntes, suam sibi jurarent, magna plebis cum parte, justitiam et S. Ambrosii honorem, ac dono regis accepturos sese pastorem. Cumque ingrederentur communiter urbem, Herlembaldus, ut semper consortis impatiens, astantibus sibi concionabatur more suo. Ut vero cohibere furorem ultra non valuit, facto cum suis impetu et clamore, festinanter arripit arma, vexillum, quod S. Petri dicebat, dextra gerens, et contra cives, dum parte surgunt ab omni, armatus prorupit in medium; quem in momento ac prima fronte belli tanta adversariorum oppressit incursio ut nihil memorabile posset ab illo fieri. Ubi vero circumventus est undique, illico crebris configitur ictibus, dictoque citius moriens corruit,
null
a70bfa90-3f51-4281-86b2-6bbee7336614
latin_170m_raw
null
None
None
None
comitatu ejus exiguo circumquaque disperso. Cujus cadaver exanime, prostratum humi, discerptis exuitur indumentis, nudatumque fustibus undique tunditur ac petris, ut qui vivens multis terrori fuerat, multorum subjaceret lusibus moriens; et cum gestaretur humandus, nulla illum exsequiarum est prosecuta devotio. Posthac Luitprandus presbyter » (qui cum Herlembaldo in hostem processerat crucem praeferens) « dum fugeret, auribus truncatur et naso, ut qui alienum praesumpsit officium, quod habere videbatur, amitteret. Eadem hora, post hoc insigne tropaeum, cives omnes triumphales personant hymnos, Deo et patrono suo Ambrosio, armati adeuntes ipsius ecclesiam. In crastinum vero simul cum clero laici, in litaniis et laudibus, ad sanctum denuo procedentes Ambrosium, reatus praeteritos confitentur alterutrum, absolutione vero a sacerdotibus, qui praesto aderant, celebrata, reversus est in pace populus universus ad propria. » 21. Si tamen pax aliqua potest esse impiis, per magis impios sacerdotes magis magisque ad schisma fovendum obligatis; unde (verius quam intende it Arnulfus apud Puricellum pag. 315) ad porro secuta progredi se ait; « praedictis rebus, non plane compositis, sed involutis. » Quaenam autem porro secuta? « Saepe jam dicti Mediolanenses, inquit, pro petendo episcopo ultra montes Henrico regi legationem dirigunt, mandantes Herlembaldicae interfectionis triumphum. Quo cognito, laetatus est rex ille supra modum, quemcunque vellent se daturum promittens episcopum. » Et paulo post: « Interea legatis Mediolanensium ex clero et populo super re praefata regem adeuntibus, Tedaldus quidam, Mediolanensis Ecclesiae subdiaconus, capella militabat in regia. Cui rex, multa volvens ac revolvens consilia, proprio tandem indulgens arbitrio, Ambrosianum tradidit praesulatum, posthabita Gothofredi illius adhuc viventis investitura et unctione, Athonis quoque Romae tunc degentis electione. Quid plura? Susceptus est praesul ille a clero et populo . . . . . cui etiam suffraganei, iidem ipsi, qui Gothofredum consecraverant, manus imponunt, » die 4 Februarii 1076 (uti ostendi in Exegesi de episcopis Mediolanensibus), non obstante quod Gregorius papa, per datas VII Idus Septembris praegressi Tedaldo mandasset ut Romam veniret, electionis suae rationem redditurus, interim vero sacros ordines ne susciperet; VI quoque Idus Octobris scribens Vercellensi, Taurinensi, Astensi, Iporediensi, Laudensi et caeteris suffraganeis sanctae Mediolanensis Ecclesiae, significaverat quid Tedaldo scripserit; eisque praeceperat eum ad sacros ordines ne promoveant. Hic vero non se potest continere Arnulfus, quantumvis partis regiae studiosus, quin exclamet: « Res mira, et cunctis retro temporibus inaudita, ut urbis unius uno electo antistite, sacrato altero, uno eodemque tempore tertius erumpat! » 22. Falli hic Arnulfum vult Puricellum, dum ipso incendii secundi anno, et ante Tedaldi electionem atque ordinationem schismaticam, interfectum Herlembaldum dicit, atque id factum contendit paulo post Pascha anni 1076, id est mense Aprilis. Sed quomodo falli potuit is qui tunc, cum res agebatur, scribebat, et scribendi finem fecit anno post sequenti 1077? Me certe ad id dicendum non cogunt verba Andreae, dicentis, num. 80, quod martyrii palmam assecuto Arialdo, Deus, « decimo post anno Herlembaldum fidelem socium associavit in regno caelorum, in quo decimo anno ista scripta sunt ad laudem Dei ejusque famuli Arialdi. » Non, inquam, haec me movent: quia ibi video sollicitum Andream, ut in iis quae Arialdum spectant, inveniat denarium numerum; quem ut reperiret in annis utrique morti mediis, potuit incompletos eos sumere, primumque numerare ipsum quo caesus Arialdus est, licet jam media ex parte decursum, et sic decimus post, erit ipse quem statuit Arnulfus, quemque ei disputare nequeo, annus 1075. Biennio autem post, Henrico rege ad communionem ecclesiasticam recepto, « Mediolanensis populus, Theodaldi societate culpabilis, (divina prohibente lege communicare cum excommunicato,) missis domino papae legatis, solutionem imploravit. Cui legationi, » inquit Arnulfus, « etiam ipse interfui, de praeteritis satisfaciens, in futuro castigari promittens; » adeoque ea quae contra « sanctos Arialdum et Herlembaldum » acerbius scripserat correcturus, si denuo scribere eamdem historiam debuisset vel potuisset, nisi forte etiam tunc adhuc persistebat in priori opinione, quod illi, justum quidem, sed non juste fuerint prosecuti, modum et terminos suos cujusque ordini praefixos excedendo. Hanc
null
6c6af55f-9245-446b-9c6e-faa9667465f6
latin_170m_raw
null
None
None
None
certe opinionem retinebat, jam quadamtenus emendatus, cum scriberet apud Puricellum pag. 329: « Si quae sunt aliorum bene dicta vel acta, non improbamus, nec ullo modo dissentimus ab omnibus illis qui venales reprobant consecrationes et sacrorum incontinentias ordinum, ea tamen ratione ut a Paulo non discrepemus auctore; ait enim: « Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. XIV, 40). » 23. Nihil contra hanc legem, ne ab Herlembaldo quidem peccatum censuit Andreas, cum « in defensione justitiae martyrio coronatum » pronuntiavit, num. 34; nihil etiam Gregorius papa, scribens « Wifredo Mediolani militi; quem, » post Herlembaldi caedem, « ad confortandos Christi milites animum et fortitudinem resumpsisse » intellexerat. Mentem autem suam manifestius luculentiusque declarat in epistola ad praefatum Liprandum. quam ex ejus nepote Landulfio a S. Paulo sic recitat Puricellus pag. 327: « GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, LIPRANDO sacerdoti, salutem et apostolicam benedictionem. « Si sanctorum memoriam veneramur, de quorum legimus morte et abscissione membrorum; si patientiam laudamus eorum, quos a Christi fide nec gladius nec ulla poena divisit; tu quoque, abscisso naso et auribus pro Christi nomine, laudabilior es, qui ad eam gratiam pertingere meruisti, quae ab omnibus desideranda est; qua a sanctis (si perseveraveris in finem) non discrepas. Integritas quidem corporis tui diminuta est; sed interior homo, qui renovatur de die in diem, magnum sanctitatis suscipit incrementum: forma visibilis turpior, sed imago Dei, quae est forma justitiae, facta est in diminutione jucundior, in turpitudine pulchrior; unde in Canticis canticorum gloriatur Ecclesia, dicens: « Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem (Cant. I, 54). » Quod si interior species nihil passa est detrimenti iis abscissionibus, non est abscissum a te sacerdotale officium, quod proprium est sanctitatis; et non tam consideratur in integritate membrorum quam in integritate virtutum. Unde imperator Constantinus Hierosolymitani episcopi cujusdam oculum » (S. Maximi scilicet, de quo actum 5 Maii) « pro Christi nomine erutum saepe osculabatur; et exemplo Patrum atque documento majorum didicimus non auferre sacrum officium martyribus, pro hujusmodi caesura membrorum. 24. « Proinde, martyr Christi, confortare in Domino. Magis credas in te nunc esse presbyteratus officium, quod prius olei unctione, nunc tui est sanguinis tinctione commissum; et quanto minus habes quod possit auferri, tanto minus timeas praedicare quae vera sunt, seminare quae centuplicata reddentur. Scimus quidem te ab inimicis sanctae Ecclesiae semper inimicari et affligi, sed ne eos timeas neque perterrearis, quia non tam te quam tua omnia, sub nostra et apostolicae sedis tutela, cum magna charitate tenemus. Et si in aliquibus tibi necessarium fuerit apostolicam sedem appellare, concedimus; et si ad nos et si ad nostram sedem veneris, cum gaudio et magno honore suscipere parati sumus. » Utinam sic etiam haberentur litterae, quas, intellecta Herlembaldi morte, ad eos qui ipsam significabant, dedisse Gregorium credibile est, plenas aestimationis et affectus, nec non comprobationis actorum ab eo, quibus obstrui similiter possent ora, de eo aeque ac S. Arialdo loquentium iniqua. Nunc quod superest, quidquid ex Puricello colligere possumus, ad utriusque honorem pergamus decerpere, adductis auctorum, quae repraesentat, verbis. 16. Talibus apostolicae sedis judicii probata S. Herlembaldi integritas, non recusat, quominus acta sua (quanto amicus nullus ea scripsit) vel inimici calamo scripta, maligne explicata, proponantur; facile ab aequo lectore in meliorem accipienda partem. Arnulfum ergo audiamus, post verba de electo ad pontificatum Hildebrando, superius prolata num. 101, res anni 1073 sic prosequentem apud Puricellum pag. 296: « Dum Gothofredus Brebiae solius immoraretur praesidio, Atho, propria neglecta domo ac patria, Romae degebat, solius papae mancipatus obsequiis; cui Herlembaldus apud Mediolanum totis favebat viribus, diu noctuque laborans, datis etiam ac promissis muneribus. Insuper omne collegium Gothofredi flammis ac ferro persequebatur, interdum nibil intentatum juxta posse relinquens, praesertim cum nec regiae, nec suorum parium aliorumque multorum cederet voluntati, Romana tantum fretus atque contentus fiducia; ad hoc etiam prorumpens, ut Ambrosianae consecrationis » (sic ille schismaticam ordinationem
null
d6929d4c-8ba9-43d6-af5c-70cc7043b542
latin_170m_raw
null
None
None
None
vocat) « episcopos blasphemaret, asserens apostolice excommunicatos, quorum omne reprobat officium. Unde fuit quod sancto Pentecostes die » (cadebat ille in 19 Maii) « prohibuit in urbe baptisma. 17. « Postea vero, » id est anno 1074, quando Pascha celebrandum erat die 20 Aprilis, « chrisma sacrum (quod unus illorum, Dominicae coenae mysterio metropolitanae direxit ecclesiae, sicut mos est deficiente pontifice,) profusum humi coram omni populo calcibus conculcavit, suum producens in medium, a quo confectum vel unde, incognitum » (utique a catholico aliquo, puta Papiensi Guilielmo, de quo supra num. 101,) « ac sic postposita Sabbati illius authentici apparatibus tradita praerogativa, sexta in Albis feria suum fecit celebrari baptisma, . . . unde contigit ut paschale gaudium suum nesciret lavacrum, ac multo post tempore plures catechumeni baptismi carerent gratia. » Quam recte in his omnibus et ex theologorum sententia processerit Herlembaldus probare contendit Puricellus, cap. 48. Crescebat interim clericorum contumacia tanto magis quanto rex Henricus diutius differebat apostolicae sedi in negotio Mediolanensi satisfacere, sicut promiserat; ob quam rem Gregorius denique se coactum vidit acriori remedio uti. Itaque « habita Romae, » sicut Arnulfus scribit, « synodo, » per quadragesimam anni 1075 « in qua palam interdixit regi jus deinde habere aliquod in dandis episcopatibus, omnesque laicas ab investituris submovit personas; insuper, facto anathemate, cunctos regis damnavit consiliarios, idipsum regi comminatus, nisi in proximo huic cedat constituto. » 18. Sed nihil synodi reverentia Mediolanenses schismaticos movit quominus de suscipiendo Gothofredo, vel quemcunque alium rex jussisset, consilia agitarent. Quod profecto eis impune non fuit. Nam « transactis quatuor a memorato superiori incendio annis, propinquante sanctissimo Paschae festo, secunda videlicet hebdomadis authenticae feria (III Kalendas Aprilis), miseranda iterum civitas divinam persensit iracundiam, experta quam sit « horrendum incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31). » Celebratis namque missarum solemniis, vergente jam sole, in urbis apparuit medio densae fumus caliginis, flante ventorum violentia nimia per aerem volitans. Siquidem plures velut fulmina faces, ab illo maximo et inexstinguibili erumpentes igneo globo, totam subito micuerunt per urbem ut quod civitatis residuum jam dictum illud evaserat incendium, totum fere flammis adureretur praesentibus . . . . . . . Quid enim dici valet ulterius? quam quod ignis hic instar fuit alterius, hoc tamen crudelior, quod multo plures ac majores combussit ecclesias, . . . . . . quarum parietinae annis apparebunt ut reor plus mille . . . . . » 19. His inter Monumenta Ambrosiana pag. 462 ex Arnulfo relatis, nunc ubi de Herlembaldo agit Puricellus, pag. 300, prosequitur coeptam narrationem his verbis: « Inter tot angustias tantasque, cum tota foret in urbe luctus omnis ordinis et aetatis utriusque sexus, solius Herlembaldi intrepidus perseverabat et inflexibilis animus. Siquidem instantibus Albis Paschatis baptismi » (Pascha autem tunc recurrebat 5 Aprilis) « satagebat, sicut praeterito fecerat anno, ignoto chrismate inchoare mysterium. Cumque cardinales ecclesiae, quorum intererat sacrare fontes. nollent contra solitum agere, astat illico Luitprandus quidam, presbyter nuncupatus, a progenitoribus vernula, qui jussu ac virtute illius ordinariorum usurpavit officium, venientes inconsulte baptizans. 20. « Et haec quidem violentia, recenti juncta incensae civitatis memoriae, quamplurimos offendit graviter cives, praecipue milites . . . . . Unde factum est (pag. 325) ut simul diebus aliquot extra urbem exeuntes, suam sibi jurarent, magna plebis cum parte, justitiam et S. Ambrosii honorem, ac dono regis accepturos sese pastorem. Cumque ingrederentur communiter urbem, Herlembaldus, ut semper consortis impatiens, astantibus sibi concionabatur more suo. Ut vero cohibere furorem ultra non valuit, facto cum suis impetu et clamore, festinanter arripit arma, vexillum, quod S. Petri dicebat, dextra gerens, et contra cives, dum parte surgunt ab omni, armatus prorupit in medium; quem in momento ac prima fronte belli tanta adversariorum oppressit incursio ut nihil memorabile posset ab illo fieri. Ubi vero circumventus est undique, illico crebris configitur ictibus, dictoque citius moriens corruit, comitatu ejus exiguo circumquaque disperso. Cujus cadaver exanime, prostratum humi, discerptis exuitur indumentis, nudatumque fustibus
null
df36cea8-135f-446d-b676-711ce01861b8
latin_170m_raw
null
None
None
None
undique tunditur ac petris, ut qui vivens multis terrori fuerat, multorum subjaceret lusibus moriens; et cum gestaretur humandus, nulla illum exsequiarum est prosecuta devotio. Posthac Luitprandus presbyter » (qui cum Herlembaldo in hostem processerat crucem praeferens) « dum fugeret, auribus truncatur et naso, ut qui alienum praesumpsit officium, quod habere videbatur, amitteret. Eadem hora, post hoc insigne tropaeum, cives omnes triumphales personant hymnos, Deo et patrono suo Ambrosio, armati adeuntes ipsius ecclesiam. In crastinum vero simul cum clero laici, in litaniis et laudibus, ad sanctum denuo procedentes Ambrosium, reatus praeteritos confitentur alterutrum, absolutione vero a sacerdotibus, qui praesto aderant, celebrata, reversus est in pace populus universus ad propria. » 21. Si tamen pax aliqua potest esse impiis, per magis impios sacerdotes magis magisque ad schisma fovendum obligatis; unde (verius quam intende it Arnulfus apud Puricellum pag. 315) ad porro secuta progredi se ait; « praedictis rebus, non plane compositis, sed involutis. » Quaenam autem porro secuta? « Saepe jam dicti Mediolanenses, inquit, pro petendo episcopo ultra montes Henrico regi legationem dirigunt, mandantes Herlembaldicae interfectionis triumphum. Quo cognito, laetatus est rex ille supra modum, quemcunque vellent se daturum promittens episcopum. » Et paulo post: « Interea legatis Mediolanensium ex clero et populo super re praefata regem adeuntibus, Tedaldus quidam, Mediolanensis Ecclesiae subdiaconus, capella militabat in regia. Cui rex, multa volvens ac revolvens consilia, proprio tandem indulgens arbitrio, Ambrosianum tradidit praesulatum, posthabita Gothofredi illius adhuc viventis investitura et unctione, Athonis quoque Romae tunc degentis electione. Quid plura? Susceptus est praesul ille a clero et populo . . . . . cui etiam suffraganei, iidem ipsi, qui Gothofredum consecraverant, manus imponunt, » die 4 Februarii 1076 (uti ostendi in Exegesi de episcopis Mediolanensibus), non obstante quod Gregorius papa, per datas VII Idus Septembris praegressi Tedaldo mandasset ut Romam veniret, electionis suae rationem redditurus, interim vero sacros ordines ne susciperet; VI quoque Idus Octobris scribens Vercellensi, Taurinensi, Astensi, Iporediensi, Laudensi et caeteris suffraganeis sanctae Mediolanensis Ecclesiae, significaverat quid Tedaldo scripserit; eisque praeceperat eum ad sacros ordines ne promoveant. Hic vero non se potest continere Arnulfus, quantumvis partis regiae studiosus, quin exclamet: « Res mira, et cunctis retro temporibus inaudita, ut urbis unius uno electo antistite, sacrato altero, uno eodemque tempore tertius erumpat! » 22. Falli hic Arnulfum vult Puricellum, dum ipso incendii secundi anno, et ante Tedaldi electionem atque ordinationem schismaticam, interfectum Herlembaldum dicit, atque id factum contendit paulo post Pascha anni 1076, id est mense Aprilis. Sed quomodo falli potuit is qui tunc, cum res agebatur, scribebat, et scribendi finem fecit anno post sequenti 1077? Me certe ad id dicendum non cogunt verba Andreae, dicentis, num. 80, quod martyrii palmam assecuto Arialdo, Deus, « decimo post anno Herlembaldum fidelem socium associavit in regno caelorum, in quo decimo anno ista scripta sunt ad laudem Dei ejusque famuli Arialdi. » Non, inquam, haec me movent: quia ibi video sollicitum Andream, ut in iis quae Arialdum spectant, inveniat denarium numerum; quem ut reperiret in annis utrique morti mediis, potuit incompletos eos sumere, primumque numerare ipsum quo caesus Arialdus est, licet jam media ex parte decursum, et sic decimus post, erit ipse quem statuit Arnulfus, quemque ei disputare nequeo, annus 1075. Biennio autem post, Henrico rege ad communionem ecclesiasticam recepto, « Mediolanensis populus, Theodaldi societate culpabilis, (divina prohibente lege communicare cum excommunicato,) missis domino papae legatis, solutionem imploravit. Cui legationi, » inquit Arnulfus, « etiam ipse interfui, de praeteritis satisfaciens, in futuro castigari promittens; » adeoque ea quae contra « sanctos Arialdum et Herlembaldum » acerbius scripserat correcturus, si denuo scribere eamdem historiam debuisset vel potuisset, nisi forte etiam tunc adhuc persistebat in priori opinione, quod illi, justum quidem, sed non juste fuerint prosecuti, modum et terminos suos cujusque ordini praefixos excedendo. Hanc certe opinionem retinebat, jam quadamtenus emendatus, cum scriberet apud Puricellum pag. 329: « Si quae
null
f594d467-4472-41d9-994c-98b60057ecc8
latin_170m_raw
null
None
None
None
sunt aliorum bene dicta vel acta, non improbamus, nec ullo modo dissentimus ab omnibus illis qui venales reprobant consecrationes et sacrorum incontinentias ordinum, ea tamen ratione ut a Paulo non discrepemus auctore; ait enim: « Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. XIV, 40). » 23. Nihil contra hanc legem, ne ab Herlembaldo quidem peccatum censuit Andreas, cum « in defensione justitiae martyrio coronatum » pronuntiavit, num. 34; nihil etiam Gregorius papa, scribens « Wifredo Mediolani militi; quem, » post Herlembaldi caedem, « ad confortandos Christi milites animum et fortitudinem resumpsisse » intellexerat. Mentem autem suam manifestius luculentiusque declarat in epistola ad praefatum Liprandum. quam ex ejus nepote Landulfio a S. Paulo sic recitat Puricellus pag. 327: « GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, LIPRANDO sacerdoti, salutem et apostolicam benedictionem. « Si sanctorum memoriam veneramur, de quorum legimus morte et abscissione membrorum; si patientiam laudamus eorum, quos a Christi fide nec gladius nec ulla poena divisit; tu quoque, abscisso naso et auribus pro Christi nomine, laudabilior es, qui ad eam gratiam pertingere meruisti, quae ab omnibus desideranda est; qua a sanctis (si perseveraveris in finem) non discrepas. Integritas quidem corporis tui diminuta est; sed interior homo, qui renovatur de die in diem, magnum sanctitatis suscipit incrementum: forma visibilis turpior, sed imago Dei, quae est forma justitiae, facta est in diminutione jucundior, in turpitudine pulchrior; unde in Canticis canticorum gloriatur Ecclesia, dicens: « Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem (Cant. I, 54). » Quod si interior species nihil passa est detrimenti iis abscissionibus, non est abscissum a te sacerdotale officium, quod proprium est sanctitatis; et non tam consideratur in integritate membrorum quam in integritate virtutum. Unde imperator Constantinus Hierosolymitani episcopi cujusdam oculum » (S. Maximi scilicet, de quo actum 5 Maii) « pro Christi nomine erutum saepe osculabatur; et exemplo Patrum atque documento majorum didicimus non auferre sacrum officium martyribus, pro hujusmodi caesura membrorum. 24. « Proinde, martyr Christi, confortare in Domino. Magis credas in te nunc esse presbyteratus officium, quod prius olei unctione, nunc tui est sanguinis tinctione commissum; et quanto minus habes quod possit auferri, tanto minus timeas praedicare quae vera sunt, seminare quae centuplicata reddentur. Scimus quidem te ab inimicis sanctae Ecclesiae semper inimicari et affligi, sed ne eos timeas neque perterrearis, quia non tam te quam tua omnia, sub nostra et apostolicae sedis tutela, cum magna charitate tenemus. Et si in aliquibus tibi necessarium fuerit apostolicam sedem appellare, concedimus; et si ad nos et si ad nostram sedem veneris, cum gaudio et magno honore suscipere parati sumus. » Utinam sic etiam haberentur litterae, quas, intellecta Herlembaldi morte, ad eos qui ipsam significabant, dedisse Gregorium credibile est, plenas aestimationis et affectus, nec non comprobationis actorum ab eo, quibus obstrui similiter possent ora, de eo aeque ac S. Arialdo loquentium iniqua. Nunc quod superest, quidquid ex Puricello colligere possumus, ad utriusque honorem pergamus decerpere, adductis auctorum, quae repraesentat, verbis. CAPUT IV. #SS. Herlembaldo et Arialdo erecta in S. Dionysio monumenta.@# 25. Obiit Gregorius papa VII anno 1075, decimo post Herlembaldi caedem anno; cujus ut sancti Vitam illustravit Henschenius 25 Maii. Obiit etiam eodem anno eodemque die, aut saltem sequenti, Aronae Tedaldus, pseudoarchiepiscopus Mediolanensis. Huic suffectus Anselmus est, Romana sede per duos fere annos vacante. Non audet Puricellus liberare ejus institutionem a vitio electionum praecedentium; cum ipsa illa quam dixi apostolici culminis vacatio, Henrico, manutenendae investiturae studiosissimo, commodam occasionem praeberet usurpandi juris, a Gregorio VII abjudicati. Quomodo autem in ordinatione suscipienda sese gesserit Anselmus iste, a quibus, et quando illam susceperit, nihil hic attinet discutere; satis sit dicere quod Bertholdo Constantiensi, pontificiarum partium scriptore, dicatur obiisse anno 1093 « in causa S. Petri studiosissimus, » adeoque a Victore papa II, qui anno 1086 in Pentecoste ordinatus est, vel ab Urbano papa II, qui postea annis 11 et mensibus aliquot tenuit Ecclesiae catholicae
null
5148846f-7928-48c1-b8ad-97b4736bab74
latin_170m_raw
null
None
None
None
gubernaculum, et receptus et agnitus fuit verus S. Ambrosii successor. Etenim illius ad hunc exstat apud Ivonem parte VI. cap. 406, rescriptum hujusmodi: « Discretioni nostrae videtur quatenus, secundum praecepti nostri tenorem, quando secundum Ecclesiae vestrae morem sacros daturus quibuslibet aliis ordines, benedicere coeperis, eos, quos tua duxerit solertia reconciliandos, inter benedicendum et manus imponendum facias interesse; quibus caetera omnia consecrationis instrumenta, praeter unctionis, explebis, et sic ad sancta ministeria reconciliabis. » 26. Anno 1095 Placentiae synodum celebravit Urbanus: « Huic, » teste Bertholdo Constantiensi « interfuerunt Saltzburgensis archiepiscopus, et Pataviensis episcopus de Bajoaria, de Alemannia vero Constantiensis, qui et Arnulfum Mediolanensem archiepiscopum, diu quidem electum, sed nondum consecratum, eodem tempore ex concessione domini papae Mediolani consecravere. » Supervenit deinde illuc pontifex ipse, qui quid tunc egerit Mediolani, collegit Puricellus ex quadam ms. marginali additione, ad caput ult. libri III, Annalium Landulfi Senioris, nihil quam Arnulfus fuit aequioris ad memoriam Herlembaldi. Ibi post haec scripta in margine verba, « Occiditur Herlembaldus ab Arnaldo de Raude; » sic insuper legitur: « Versus super sepulcro Herlembaldi in S. Dionysio, quem sanctorum martyrum catalogo adnotavit Urbanus II; qui cum Arnulpho archiepiscopo millesimo nonagesimo primo, corpus ejus tumulavit, » (ubi « nonagesimum quintum » annum legendum merito censet Puricellus,) quia ipse Herlembaldus, vexillifer Ecclesiae ac tutor, ab adversariis Ecclesiae occisus est. #Hic Herlembaldus, miles Christi reverendus,@# #Occisus legitur qui coeli sede potitur.@# #Incestus reprobat, Simonias et quia damnat,@# #Hunc Veneris servi perimunt Simonisque maligni:@# #Urbanus, summus praesul dictusque secundus,@# #Noster et Arnulfus, pastor pius atque benignus,@# #Hujus membra viri tumulant translata beati.@# 27. Quod autem primae sepulturae locus non fuerit alius, quam quo ipsum postea papa detulit, intelligendum nobis praebet Petrus Azarius apud Puricellum, pag. 22, ubi primum narrat, quod « audientes nobiles milites, de Mediolani proscripti, bona nova de dato sibi archiepiscopo, » (etsi revera necdum datus esset, sed solum promissus,) « confortati sunt valde; et congregantes amicos ex omnibus partibus civitatis Mediolani, ipsam civitatem aggressi sunt. Quod sentiens Herlembaldus Gotta, dominus populi primus, exivit obviam inimicis, cui occurrit in campo Herlembaldus » (aliis Arnaldus dictus) « de Raude, miles proscriptus, atque ipsum de equo dejecit et decapitavit. » Addit deinde Azarius: « Et sic in sancta confessione moriens sepultus fuit in ecclesia SS. Protasii et Aurelii, id est, S. Dionysii inter martyres. » Hieronymus Montius, Mediolanensis jurisconsultus et orator, postea etiam senator et praeses sanitatis, in panegyrico quem recitavit anno 1547, cum Herlembaldum quoque ex eo laudasset, quod « legem in Ecclesia Mediolanensi promulgari procuravit, ne clerici uxores ducere, neve matrimonio jungi possent . . . . . Ea causa, inquit, offensos clericos, » (melius dixisset eorum fautores nobiles,) « necem homini intulisse reperio apud auctores; a populo vero divinos illi honores, ob tam celebris facti memoriam exhibitos, inclusumque ferrea arca cadaver, divi Dionysii templo, in nostram usque diem servatum novimus. » 28. Bernardinus Corius, cap. 9, « arcam » appellat, « ferreis laminis circumdatam. » Paulus Morigia, in suo Sanctuario Mediolanensi anni 1603, inter corpora, tunc adhuc quiescentia in aede S. Dionysii, recenset quidem « corpus S. Herlembaldi martyris; » sed ex fide antiquorum chronicorum, potius quam ex praesenti conspectu; idque quia « anno 1549 Ferdinandus Gonzagua Mediolanensis gubernator, volens civitatem moeniis cingere ex artis militaris praescripto, coepit ab exstruendo S. Dionysii propugnaculo, cujus licet noviter structam ecclesiam, bona tamen sui parte truncavit, tota scilicet tribuna cum sanctuario sive crypta sacra. » Ex qua occasione abolita fuisse « SS. Arialdi et Herlembaldi » monumenta, videtur agnoscere Puricellus pag. 384; sic enim loquitur: « Si quis tandem requirat utrum sanctorum corpora etiamnum in hac S. Dionysii, si non aedicula subterranea (quam utique dirutam fassi sumus) certe saltem ecclesia utcunque perseverent, nec alio translata unquam fuerint; ego quidem adhuc nihil habeo causae,
null
39ccbb3d-08d5-4d85-8c4e-4259c21d67e2
latin_170m_raw
null
None
None
None
cur de corpore quiddam Herlembaldi ambigam. » 29. Ad S. Arialdum autem quod attinet, Landulfus senior, coaevus illi, sed studio partium infensus historicus, apud Puricellum, pag. 12, post nescio quae scripta de corporis inventione vel ostensione (nec enim placuit Puricello ea publicare) deinde « multis, inquit, dubitantibus, multisque congaudentibus, plurimisque credentibus, tandem pallio superimposito, lectica compositus est. Quo assumpto et quasi Levita cum stola ornato, summis cum litaniis magnisque exsultationibus plurimisque confrequentationibus, in monasterio S. Celsi humatum est. His itaque peractis, Herlembaldus suis cum omnibus magnisque caeremoniis, quasi novum martyrem celebrantes, phantastica delusi imagine (ut postea in tempore quarti Anselmi archiepiscopi apparuit) sedulo ac devote colebant. Cum enim post biennium suae consecrationis » (id est anno 1099 secundum meum alibi calculum, etiam a Puricello pag. 382, probatum,) « cum, inquam, dominus Anselmus Arialdi ossa ac corpus, qualiter male olim in veritate fuissent humata, comperisset, curialiter cum paucis clericis ad locum tendens, ossa quae habere potuit colligens, in ecclesia S. Dionysii humavit. » Quibus verbis videtur indicari, istud quod Herlembaldus transtulit, et apud Sanctum Celsum tumulavit corpus, non fuisse verum corpus sancti Arialdi. 30. Sed in hoc « splendide mentiri » Landulfum censet Puricellus aeque ac ubi dixit quod, « transactis aliquantis » a prima « in arce Travali deportatione diebus, ejus cadaveris fetor castellum omne, ita ut omnes nausearent fugientes, occupavit. » Sane quam hoc certo falsum est, ut supra vidimus ex veraciori teste B. Andrea, tam illud quoque, de ablatis clam ex arce praedicta ossibus, debet confictum ab inimicis censeri. Utrumque fortassis pedem, mortuo abscissum num. 74, ex praedicto loco requisivit archiepiscopus, vel ex loco carnificinae dexteram auresque et caetera membra viventi amputata, eaque junxerit reliquo apud S. Celsum tumulato corpori, ac pariter ad Dionysii transtulerit, monumentum eis daturus prope monumentum S. Herlembaldi. Qui Landulfi istius ac deinde Arnulfi historias transcripsit librarius, apud Puricellum pag. 11, sic notavit in margine: « Nec mirandum, si iste historiographus, et sequens, non laudent istum Arialdum, quia ipsi erant fautores sacerdotum uxoratorum, concubinariorum et Simoniacorum, a quibus B. Arialdus passus est. » Deinde in eodem margine describit versus « super sepulcro S. Arialdi » repertos, sed veluti consequenter legendos ut infra, cum verosimile mihi sit, duplex, aut etiam triplex epigramma hic haberi, quorum alterum arcae, alterum lavello seu absidi appictum vel insculptum fuerit; tertium, communis fuerit, et inter utrumque duorum monumentum scriptus titulus. 31. Indicasse hoc videtur scriptor cum addit: « Tres isti versus loquuntur de Arialdo et Herlembaldo, » scilicet tres ultimi, sic descripti: #Sanctos thesauros venerare per omnia charos,@# #Hos pugiles Christi, gens inclyta Mediolani,@# #De cujus sancti sunt isti sanguine nati.@# Arcae ipsi tres primos versus sic ascripserim, ut eis addere velim unum ex Herlembaldi epitaphio assumptum, et ad supplendum defectuosum sensum perquam utilem. #Martyr Levita jacet hac Arialdus in urna.@# #Truncatus moritur; sed vitae dona meretur;@# #Hoc mausoleo reverenter condita digno;@# #Incestus reprobat, Simonias et quia damnat.@# Similiter tribus aliis versibus super lavello locandis deesse videtur caput; quod ex eodem Arialdi epitaphio sic mutuabor: #Dum veneris servos reprimit Simonisque maligni;@# Deinde subjungam, sensum utcumque habituros tres: #His geminis causis Arialdus passus ab istis,@# #Martyr in ecclesia Levita reconditus ista.@# #Transtulit Anselmus pastor venerabile corpus.@# 32. Istaec utcunque se habeant, allegat, p. 14, Puricellus, commodatum sibi ms. « de archiepiscopis Mediolanensibus, a S. Barnaba usque ad Joannem Arcimboldum, » id est usque ad annum 1550, « quibus addita sunt quaedam ex collectis per N. Fontanam: » hic vero « ex Andreae Alciati Antiquario, » ad nomen Guidonis archiepiscopi, sic notat: « Sub hoc Guidone de Velate Valvassorio, Arialdi ex Alciata gente sepulcrum. Relatus est inter divos ab Alexandro II, sepultus in D. Dionysii tumulo marmoreo; sed millesimo quingentesimo octavo, a Ludovico duodecimo Francorum rege, Parisios pro
null
a82ba793-e479-4fd1-b8e1-ad928d94aba0
latin_170m_raw
null
None
None
None
corpore S. Dionysii translatum est. » Melius tamen fortassis notaretur annus 1509, quando in Insubria regem fuisse constat, Maximiliano imperatori pontificique Julio contra Venetos foederatum; ubi inito ad flumen Adduam praelio, victoriam ingentem retulit. Videtur autem rex petiisse corpus S. Dionysii Mediolanensis, ut ipsum jungeret duobus aliis SS. Dionysiis, Parisiensi scilicet, quem Areopagitam vulgus credebat, et Corinthiorum episcopo, de cujus corpore illuc sub annum 1215 translato egit Henschenius 8 Aprilis, sed deprecantibus ne illo tutelari suo privarentur Mediolanensibus, corpore S. Arialdi contentus abierit; hoc vero quid porro factum sit, hactenus non potui invenire. 33. Aliud epitaphium, sed nescio an non ab ipsomet Alciato compositum, certe in praelaudato illius Antiquario a Fontana transcriptum, et forte nusquam positum, sic recitat Puricellus, pag. 15. ARIALDO DIACONO. #Qui, nemo ut melius, divini mystica verbis@# #Tradidit, et populi solus in ore fuit;@# #Qui lapsos mores disciplinamque cadentem@# #Et Thyasi errores corrigere ausus erat;@# #Hic Arialdus adest. Heu noxia vita nocentum,@# #Quae censorem ullum ferre molesta nequit!@# #Clam raptum, appensumque molae, projecit in undas@# #Verbani, ut rapidis piscibus esca foret:@# #Deinde sed inventum, atque illaeso corpore, templis@# #Est dignata novum martyra posteritas.@# 25. Obiit Gregorius papa VII anno 1075, decimo post Herlembaldi caedem anno; cujus ut sancti Vitam illustravit Henschenius 25 Maii. Obiit etiam eodem anno eodemque die, aut saltem sequenti, Aronae Tedaldus, pseudoarchiepiscopus Mediolanensis. Huic suffectus Anselmus est, Romana sede per duos fere annos vacante. Non audet Puricellus liberare ejus institutionem a vitio electionum praecedentium; cum ipsa illa quam dixi apostolici culminis vacatio, Henrico, manutenendae investiturae studiosissimo, commodam occasionem praeberet usurpandi juris, a Gregorio VII abjudicati. Quomodo autem in ordinatione suscipienda sese gesserit Anselmus iste, a quibus, et quando illam susceperit, nihil hic attinet discutere; satis sit dicere quod Bertholdo Constantiensi, pontificiarum partium scriptore, dicatur obiisse anno 1093 « in causa S. Petri studiosissimus, » adeoque a Victore papa II, qui anno 1086 in Pentecoste ordinatus est, vel ab Urbano papa II, qui postea annis 11 et mensibus aliquot tenuit Ecclesiae catholicae gubernaculum, et receptus et agnitus fuit verus S. Ambrosii successor. Etenim illius ad hunc exstat apud Ivonem parte VI. cap. 406, rescriptum hujusmodi: « Discretioni nostrae videtur quatenus, secundum praecepti nostri tenorem, quando secundum Ecclesiae vestrae morem sacros daturus quibuslibet aliis ordines, benedicere coeperis, eos, quos tua duxerit solertia reconciliandos, inter benedicendum et manus imponendum facias interesse; quibus caetera omnia consecrationis instrumenta, praeter unctionis, explebis, et sic ad sancta ministeria reconciliabis. » 26. Anno 1095 Placentiae synodum celebravit Urbanus: « Huic, » teste Bertholdo Constantiensi « interfuerunt Saltzburgensis archiepiscopus, et Pataviensis episcopus de Bajoaria, de Alemannia vero Constantiensis, qui et Arnulfum Mediolanensem archiepiscopum, diu quidem electum, sed nondum consecratum, eodem tempore ex concessione domini papae Mediolani consecravere. » Supervenit deinde illuc pontifex ipse, qui quid tunc egerit Mediolani, collegit Puricellus ex quadam ms. marginali additione, ad caput ult. libri III, Annalium Landulfi Senioris, nihil quam Arnulfus fuit aequioris ad memoriam Herlembaldi. Ibi post haec scripta in margine verba, « Occiditur Herlembaldus ab Arnaldo de Raude; » sic insuper legitur: « Versus super sepulcro Herlembaldi in S. Dionysio, quem sanctorum martyrum catalogo adnotavit Urbanus II; qui cum Arnulpho archiepiscopo millesimo nonagesimo primo, corpus ejus tumulavit, » (ubi « nonagesimum quintum » annum legendum merito censet Puricellus,) quia ipse Herlembaldus, vexillifer Ecclesiae ac tutor, ab adversariis Ecclesiae occisus est. #Hic Herlembaldus, miles Christi reverendus,@# #Occisus legitur qui coeli sede potitur.@# #Incestus reprobat, Simonias et quia damnat,@# #Hunc Veneris servi perimunt Simonisque maligni:@# #Urbanus, summus praesul dictusque secundus,@# #Noster et Arnulfus, pastor pius atque benignus,@# #Hujus membra viri tumulant translata beati.@# 27. Quod autem primae sepulturae locus non fuerit alius, quam quo ipsum postea papa detulit, intelligendum nobis praebet Petrus Azarius apud Puricellum, pag. 22, ubi
null
263740b2-764e-41a0-85da-db6dd72b96e1
latin_170m_raw
null
None
None
None
primum narrat, quod « audientes nobiles milites, de Mediolani proscripti, bona nova de dato sibi archiepiscopo, » (etsi revera necdum datus esset, sed solum promissus,) « confortati sunt valde; et congregantes amicos ex omnibus partibus civitatis Mediolani, ipsam civitatem aggressi sunt. Quod sentiens Herlembaldus Gotta, dominus populi primus, exivit obviam inimicis, cui occurrit in campo Herlembaldus » (aliis Arnaldus dictus) « de Raude, miles proscriptus, atque ipsum de equo dejecit et decapitavit. » Addit deinde Azarius: « Et sic in sancta confessione moriens sepultus fuit in ecclesia SS. Protasii et Aurelii, id est, S. Dionysii inter martyres. » Hieronymus Montius, Mediolanensis jurisconsultus et orator, postea etiam senator et praeses sanitatis, in panegyrico quem recitavit anno 1547, cum Herlembaldum quoque ex eo laudasset, quod « legem in Ecclesia Mediolanensi promulgari procuravit, ne clerici uxores ducere, neve matrimonio jungi possent . . . . . Ea causa, inquit, offensos clericos, » (melius dixisset eorum fautores nobiles,) « necem homini intulisse reperio apud auctores; a populo vero divinos illi honores, ob tam celebris facti memoriam exhibitos, inclusumque ferrea arca cadaver, divi Dionysii templo, in nostram usque diem servatum novimus. » 28. Bernardinus Corius, cap. 9, « arcam » appellat, « ferreis laminis circumdatam. » Paulus Morigia, in suo Sanctuario Mediolanensi anni 1603, inter corpora, tunc adhuc quiescentia in aede S. Dionysii, recenset quidem « corpus S. Herlembaldi martyris; » sed ex fide antiquorum chronicorum, potius quam ex praesenti conspectu; idque quia « anno 1549 Ferdinandus Gonzagua Mediolanensis gubernator, volens civitatem moeniis cingere ex artis militaris praescripto, coepit ab exstruendo S. Dionysii propugnaculo, cujus licet noviter structam ecclesiam, bona tamen sui parte truncavit, tota scilicet tribuna cum sanctuario sive crypta sacra. » Ex qua occasione abolita fuisse « SS. Arialdi et Herlembaldi » monumenta, videtur agnoscere Puricellus pag. 384; sic enim loquitur: « Si quis tandem requirat utrum sanctorum corpora etiamnum in hac S. Dionysii, si non aedicula subterranea (quam utique dirutam fassi sumus) certe saltem ecclesia utcunque perseverent, nec alio translata unquam fuerint; ego quidem adhuc nihil habeo causae, cur de corpore quiddam Herlembaldi ambigam. » 29. Ad S. Arialdum autem quod attinet, Landulfus senior, coaevus illi, sed studio partium infensus historicus, apud Puricellum, pag. 12, post nescio quae scripta de corporis inventione vel ostensione (nec enim placuit Puricello ea publicare) deinde « multis, inquit, dubitantibus, multisque congaudentibus, plurimisque credentibus, tandem pallio superimposito, lectica compositus est. Quo assumpto et quasi Levita cum stola ornato, summis cum litaniis magnisque exsultationibus plurimisque confrequentationibus, in monasterio S. Celsi humatum est. His itaque peractis, Herlembaldus suis cum omnibus magnisque caeremoniis, quasi novum martyrem celebrantes, phantastica delusi imagine (ut postea in tempore quarti Anselmi archiepiscopi apparuit) sedulo ac devote colebant. Cum enim post biennium suae consecrationis » (id est anno 1099 secundum meum alibi calculum, etiam a Puricello pag. 382, probatum,) « cum, inquam, dominus Anselmus Arialdi ossa ac corpus, qualiter male olim in veritate fuissent humata, comperisset, curialiter cum paucis clericis ad locum tendens, ossa quae habere potuit colligens, in ecclesia S. Dionysii humavit. » Quibus verbis videtur indicari, istud quod Herlembaldus transtulit, et apud Sanctum Celsum tumulavit corpus, non fuisse verum corpus sancti Arialdi. 30. Sed in hoc « splendide mentiri » Landulfum censet Puricellus aeque ac ubi dixit quod, « transactis aliquantis » a prima « in arce Travali deportatione diebus, ejus cadaveris fetor castellum omne, ita ut omnes nausearent fugientes, occupavit. » Sane quam hoc certo falsum est, ut supra vidimus ex veraciori teste B. Andrea, tam illud quoque, de ablatis clam ex arce praedicta ossibus, debet confictum ab inimicis censeri. Utrumque fortassis pedem, mortuo abscissum num. 74, ex praedicto loco requisivit archiepiscopus, vel ex loco carnificinae dexteram auresque et caetera membra viventi amputata, eaque junxerit reliquo apud S. Celsum tumulato corpori, ac pariter ad Dionysii transtulerit, monumentum eis
null
bb3ea218-20c6-41b7-bf59-9e386bcaa88e
latin_170m_raw
null
None
None
None
daturus prope monumentum S. Herlembaldi. Qui Landulfi istius ac deinde Arnulfi historias transcripsit librarius, apud Puricellum pag. 11, sic notavit in margine: « Nec mirandum, si iste historiographus, et sequens, non laudent istum Arialdum, quia ipsi erant fautores sacerdotum uxoratorum, concubinariorum et Simoniacorum, a quibus B. Arialdus passus est. » Deinde in eodem margine describit versus « super sepulcro S. Arialdi » repertos, sed veluti consequenter legendos ut infra, cum verosimile mihi sit, duplex, aut etiam triplex epigramma hic haberi, quorum alterum arcae, alterum lavello seu absidi appictum vel insculptum fuerit; tertium, communis fuerit, et inter utrumque duorum monumentum scriptus titulus. 31. Indicasse hoc videtur scriptor cum addit: « Tres isti versus loquuntur de Arialdo et Herlembaldo, » scilicet tres ultimi, sic descripti: #Sanctos thesauros venerare per omnia charos,@# #Hos pugiles Christi, gens inclyta Mediolani,@# #De cujus sancti sunt isti sanguine nati.@# Arcae ipsi tres primos versus sic ascripserim, ut eis addere velim unum ex Herlembaldi epitaphio assumptum, et ad supplendum defectuosum sensum perquam utilem. #Martyr Levita jacet hac Arialdus in urna.@# #Truncatus moritur; sed vitae dona meretur;@# #Hoc mausoleo reverenter condita digno;@# #Incestus reprobat, Simonias et quia damnat.@# Similiter tribus aliis versibus super lavello locandis deesse videtur caput; quod ex eodem Arialdi epitaphio sic mutuabor: #Dum veneris servos reprimit Simonisque maligni;@# Deinde subjungam, sensum utcumque habituros tres: #His geminis causis Arialdus passus ab istis,@# #Martyr in ecclesia Levita reconditus ista.@# #Transtulit Anselmus pastor venerabile corpus.@# 32. Istaec utcunque se habeant, allegat, p. 14, Puricellus, commodatum sibi ms. « de archiepiscopis Mediolanensibus, a S. Barnaba usque ad Joannem Arcimboldum, » id est usque ad annum 1550, « quibus addita sunt quaedam ex collectis per N. Fontanam: » hic vero « ex Andreae Alciati Antiquario, » ad nomen Guidonis archiepiscopi, sic notat: « Sub hoc Guidone de Velate Valvassorio, Arialdi ex Alciata gente sepulcrum. Relatus est inter divos ab Alexandro II, sepultus in D. Dionysii tumulo marmoreo; sed millesimo quingentesimo octavo, a Ludovico duodecimo Francorum rege, Parisios pro corpore S. Dionysii translatum est. » Melius tamen fortassis notaretur annus 1509, quando in Insubria regem fuisse constat, Maximiliano imperatori pontificique Julio contra Venetos foederatum; ubi inito ad flumen Adduam praelio, victoriam ingentem retulit. Videtur autem rex petiisse corpus S. Dionysii Mediolanensis, ut ipsum jungeret duobus aliis SS. Dionysiis, Parisiensi scilicet, quem Areopagitam vulgus credebat, et Corinthiorum episcopo, de cujus corpore illuc sub annum 1215 translato egit Henschenius 8 Aprilis, sed deprecantibus ne illo tutelari suo privarentur Mediolanensibus, corpore S. Arialdi contentus abierit; hoc vero quid porro factum sit, hactenus non potui invenire. 33. Aliud epitaphium, sed nescio an non ab ipsomet Alciato compositum, certe in praelaudato illius Antiquario a Fontana transcriptum, et forte nusquam positum, sic recitat Puricellus, pag. 15. ARIALDO DIACONO. #Qui, nemo ut melius, divini mystica verbis@# #Tradidit, et populi solus in ore fuit;@# #Qui lapsos mores disciplinamque cadentem@# #Et Thyasi errores corrigere ausus erat;@# #Hic Arialdus adest. Heu noxia vita nocentum,@# #Quae censorem ullum ferre molesta nequit!@# #Clam raptum, appensumque molae, projecit in undas@# #Verbani, ut rapidis piscibus esca foret:@# #Deinde sed inventum, atque illaeso corpore, templis@# #Est dignata novum martyra posteritas.@#
null
cc01f5d1-6391-4b1c-ac11-35b68c6381d2
latin_170m_raw
null
None
None
None
Litaniae veteres ecclesiae Bellovacensis Christus vincit. Ter. Christus regnat. Ter. Christus imperat. Ter. Exaudi Christe. R\ Joanni summo pontifici et universali papae vita. Ter. Salvator mundi. Tu illum adjuva. Sancta Maria. Tu illum adjuva. Sancte Michael. Tu illum adjuva Sancte Gabrihel. Tu illum adjuva. Sancte Raphahel. Tu illum adjuva. Exaudi Christe. Rotgerio hujus Ecclesiae pontifici et omni gregi sibi commisso salus et vita. Redemptor mundi. Tu illum adjuva. Sancte Petre. Tu illum adjuva. Sancte Paule. Tu illum adjuva. Sancte Andrea. Tu illum adjuva. Sancte Simon. Tu illum adjuva. Exaudi Christe. Rotberto serenissimo et a Deo coronato magno et pacifico regi vita et victoria. Salvator mundi. Tu illum adjuva Sancte Stephane. Tu illum adjuva. Sancte Dionysi Tu illum adjuva. Sancte Luciane. Tu illum adjuva Sancte Juste. Tu illum adjuva. Exaudi Christe. Constantiae reginae salus et vita. Redemptor mundi. Tu illam adjuva. Sancta Felicitas Tu illam adjuva. Sancta Perpetua. Tu illam adjuva. Sancta Agatha. Tu illam adjuva. Sancta Agnes. Tu illam adjuva. Exaudi Christe. Omnibus judicibus et cuncto exercitui Christianorum vita et victoria. Salvator mundi. Tu illos adjuva. Sancte Silvester Tu illos adjuva. Sancte Gregori. Tu illos adjuva. Sancte Leo. Tu illos adjuva. Sancte Ambrosi. Tu illos adjuva. Christe audi nos. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat. Rex Regum Christus vincit. Misericordia nostra Christus vincit. Liberatio et redemptio nostra Christus vincit. Arma nostra invictissima Christus vincit. Murus noster inexpugnabilis Christus vincit. Defensio et exsultatio nostra Christus vincit. Protectio et victoria nostra Christus vincit. Ipsi soli imperium, gloria, et potestas per immortalia saecula saeculorum. Amen. Ipsi honor, laus, et jubilatio per infinita saecula saeculorum. Amen. Ipsi soli virtus, fortitudo, et victoria per omnia saecula saeculorum. Amen. Kyrie eleyson. Hunc diem laeti ducamus. Ter. Domnum Joannem apostolicum Deus conservet. Ter. Salvator mundi. Tu illum adjuva. Sancte Joannes. Tu illum adjuva. Sancte Jacobe. Tu illum adjuva. Sancte Philippe. Tu illum adjuva. Domnum Rotgerium Episcopum Deus conservet. Ter. Redemptor mundi. Tu illum adjuva. Sancte Martine. Tu illum adjuva. Sancte Remigi. Tu illum adjuva. Sancte Medarde. Tu illum adjuva. Domnum Rotbertum regem Deus conservet. Ter. Salvator mundi. Tu illum adjuva. Sancte Corneli. Tu illum adjuva. Sancte Laurenti. Tu illum adjuva. Sancte Vincenti. Tu illum adjuva. Feliciter. Ter. Feliciter. Ter. Feliciter. Ter. Tempora bona habeant. Ter. Tempora bona habeant. Ter. Multos annos. Amen. Ite, missa est. Deo gratias. Litaniae veteres ecclesiae Bellovacensis Christus vincit. Ter. Christus regnat. Ter. Christus imperat. Ter. Exaudi Christe. R\ Joanni summo pontifici et universali papae vita. Ter. Salvator mundi. Tu illum adjuva. Sancta Maria. Tu illum adjuva. Sancte Michael. Tu illum adjuva Sancte Gabrihel. Tu illum adjuva. Sancte Raphahel. Tu illum adjuva. Exaudi Christe. Rotgerio hujus Ecclesiae pontifici et omni gregi sibi commisso salus et vita. Redemptor mundi. Tu illum adjuva. Sancte Petre. Tu illum adjuva. Sancte Paule. Tu illum adjuva. Sancte Andrea. Tu illum adjuva. Sancte Simon. Tu illum adjuva. Exaudi Christe. Rotberto serenissimo et a Deo coronato magno et pacifico regi vita et victoria. Salvator mundi. Tu illum adjuva Sancte Stephane. Tu illum adjuva. Sancte Dionysi Tu illum adjuva. Sancte Luciane. Tu illum adjuva Sancte Juste. Tu illum adjuva. Exaudi Christe. Constantiae reginae salus et vita. Redemptor mundi. Tu illam adjuva. Sancta Felicitas Tu illam adjuva. Sancta Perpetua. Tu illam adjuva. Sancta Agatha. Tu illam adjuva. Sancta Agnes. Tu illam adjuva. Exaudi Christe. Omnibus judicibus et cuncto exercitui Christianorum vita et victoria. Salvator mundi. Tu illos adjuva. Sancte Silvester Tu illos adjuva. Sancte Gregori. Tu illos adjuva. Sancte Leo. Tu illos
null
a8d998ce-a600-4996-9423-a9baabb23e8d
latin_170m_raw
null
None
None
None
adjuva. Sancte Ambrosi. Tu illos adjuva. Christe audi nos. Kyrie eleyson. Christe eleyson. Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat. Rex Regum Christus vincit. Misericordia nostra Christus vincit. Liberatio et redemptio nostra Christus vincit. Arma nostra invictissima Christus vincit. Murus noster inexpugnabilis Christus vincit. Defensio et exsultatio nostra Christus vincit. Protectio et victoria nostra Christus vincit. Ipsi soli imperium, gloria, et potestas per immortalia saecula saeculorum. Amen. Ipsi honor, laus, et jubilatio per infinita saecula saeculorum. Amen. Ipsi soli virtus, fortitudo, et victoria per omnia saecula saeculorum. Amen. Kyrie eleyson. Hunc diem laeti ducamus. Ter. Domnum Joannem apostolicum Deus conservet. Ter. Salvator mundi. Tu illum adjuva. Sancte Joannes. Tu illum adjuva. Sancte Jacobe. Tu illum adjuva. Sancte Philippe. Tu illum adjuva. Domnum Rotgerium Episcopum Deus conservet. Ter. Redemptor mundi. Tu illum adjuva. Sancte Martine. Tu illum adjuva. Sancte Remigi. Tu illum adjuva. Sancte Medarde. Tu illum adjuva. Domnum Rotbertum regem Deus conservet. Ter. Salvator mundi. Tu illum adjuva. Sancte Corneli. Tu illum adjuva. Sancte Laurenti. Tu illum adjuva. Sancte Vincenti. Tu illum adjuva. Feliciter. Ter. Feliciter. Ter. Feliciter. Ter. Tempora bona habeant. Ter. Tempora bona habeant. Ter. Multos annos. Amen. Ite, missa est. Deo gratias.
null
9acc6131-b97f-4479-b8a6-67f62890d1ff
latin_170m_raw
null
None
None
None
PRAEMONITIO UGHELLI. 27. Non praetereundum quod, Walderico Praesule, ad coelum evolavit Leo IX Pontifex Maximus: cui post obitum, cum multis claruisset miraculis, Beneventanus populus sanctissimo viro, et de ejus civitate bene merito, ejus nomine intra civitatis moenia ecclesiam aedificarunt, et quolibet anno solemni ritu ac fastu eam incolere coeperunt: cujus et causa ejusdem miracula aliquot in Beneventana regione meritis illius patrata litteris consignari fecerunt. Quae cum in antiquissimo codice litteris Longobardicis exarata in bibliotheca Beneventana invenisset noster Coelestinus, fideliter conscripsit, mihique transmisit: ut ad augendam pietatem hoc in loco lectoribus exhiberemus. Quod libenter fecimus, cum in iis aliqua contineantur, quae ab aliis, qui Vitam sanctissimi Pontificis litteris demandarunt, omissa fuerint. Auctor anonymus est et Leonis synchronus. HISTORIA MIRACULORUM. 28. Longe divulgata fama miraculorum beatissimi Leonis, Beneventi coepta est aedificari ad ejus honorem ecclesia: ut, quem Beneventani cives vivum a Normannis carcere detentum aspexerant, jam mortuum et spatiis coelestibus perfruentem venerarentur. Interea accidit ut Nicolaus quidam de Castello Molliniana et Berardus de loco Carrara, quorum alter perdito brachio dextero, retractis poplitibus et nervis; alter vero frigus et febrim usque ad dysenteriam passus; cum uterque se deferre fecissent ad praedictam ecclesiam, quae construebatur Beneventi, illico omnium judicio desperatam recuperarunt sanitatem. 29. Rusticus quidam ex oppido Ordonum, cum annualiter votive festum B. Leonis excoleret, contigit ut prae nimia oppressione laborum quos in agro gerebat, die Dominica, quando festa annuntiantur populo, minime ecclesiam adierat. Erat autem dies festus S. Leonis in quinta feria sequenti, quod praedicto rustico erat incognitum. Ille itaque valde mane surgens, sumpsit secum unum puerulum, quem filium unicum habebat, et securem rastrumque fossorium. Mox ut applicuit suo agro, dimisit praedictum puerulum suum ad sarcinam: ille vero fodere anxie coepit. Ex alia parte lupus ore aperto tulit filium ejus puerulum, et fugam arripuit. Quod a longe cernens pater, currere post lupum coepit, haec clamitans: O Sancte Leo, Patrone mi, adjuva me nunc in praesenti, et redde mihi unicum filium meum. Quae vix locutus fuerat, cum ecce lupus dimisit puerum ita illaesum, ut in vestimentis nec vestigium quidem appareret dentium lupi, in ea parte qua eum lupus arripuerat. Reversus itaque rusticus ad oppidum, haec omnia narravit: sentiensque eam ipsam diem esse anniversariam in memoriam B. Leonis, novo se adstrinxit voto ad eam quotannis solemniter custodiendam. Sicque nedum Beneventi, sed per totam Apuliae oram, celeberrimum evasit Leonis nomen: Deo sic disponente ut is in eisdem locis in quibus paucis ante annis, profligato ejus et Ecclesiae exercitu, ipse captivus detentus fuerat, postmodum, ingruente miraculorum ejus fama, iidem qui adversus eum steterant in praelio, supplices et venerabundi ejus memoriam excolerent, et magis ac magis erga sanctam Ecclesiam fideles se praestarent, ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, cujus nomen per cuncta saecula sic benedictum. Amen.. 30. Haec sunt miracula quae Deus fieri voluit per beatissimum Leonem famulum ejus in Benevento. Joannes quidam nomine, ex castello vocabulo Serra, contractus dolore capitis ex quadam occasione, videlicet dum in area discuteret fruges hordei, volatu unius grani ejusdem frugis in oculum caligine obsitus lumen videre non poterat; quem Dei virtus et S. Leonis Papae primum in Benevento curavit, restituto sibi lumine. Item quidam puerulus, habens brachium ad humerum stupefactis nervis spatio septem annorum, veniendo ad praefatam ecclesiam, quae construebatur Beneventi in honorem B. Leonis Papae, Dei misericordia et precibus ipsius, pristinam sanitatem recepit. Alius vero Joannes de cujusdam civitatis regione, vocabulo Vico, dum esset passus paralysin, perdidit officium linguae et brachiorum et aliorum membrorum, tribus annis, in tantum ut nec quoquam posset, nisi reptans cum scabellis per terram, ambulare: sed in ecclesia eadem pristinam sanitatem recepit. Rursum alius Joannes, de castro nomine Celone, dum contra Dei legem percussit matrem suam, divina ultione amissis quatuor digitis pedum et duobus manuum ex morsu cancri, nervis etiam tibiarum contractis (sic ut non bene erectus, sed flexis poplitibus ambularet Beneventum), in via sanatus est. 31. Item mulier quaedam, vocabulo Uzancia ex Benevento, cujusdam Balzani clerici, forte casu e lecto
null
01f9a49f-1f07-48a1-95bf-1d431ea28960
latin_170m_raw
null
None
None
None
cecidit: ruinae autem lapsu in tantum tibia ejus stupefacta est, ut nullo modo ambulans, in lecto tribus annis aegritudine cubaret: quae tandem cum invocaret auxilium B. Leonis, statim [sanitati] restituta est, atque confestim ad praefatum locum, ubi ecclesia construebatur in honore ejus, perrexit, Deoque et B. Leoni gratias reddidit. Puella quoque nobilis feminae uno anno in lecto infirma cubans, ut nequaquam ingredi, vel egredi, nisi brachiis suorum supportata valeret: quae, dum repertus est sanguis ejus et deportatus cum hymnis et laudibus in ecclesia episcopii; illuc ducta et prostrata ante altare sanctae Dei Genitricis, confestim erecta est et ambulavit. Puer quidam, Dominicus nomine, ex castello Vicari, arreptus a daemonio, venit Beneventum ductus a matre; quem sic ablatum ab officio linguae ut nequaquam loqui vellet nisi nimis fustigaretur, et hoc duo vel tria verba non plus, meritum B. Leonis ita sanus reddidit, ut recte et expedite loqueretur. 32. Ex territorio civitatis vocabulo S. Agathae, quae confinis est Beneventi, narratur quod adolescens, nomine Nicolaus, dum incoleret transacto mense Maii vineas cum patre et fratre, subito cecidit in terram amisso linguae officio aliorumque membrorum omnium: quod accidens pater et frater valde condolentes coeperunt flere: dehinc invento asino imposuerunt illum ibi et deduxerunt eum domum. Die vero alia usi meliori consilio, iterum in lecto illum ponentes, Beneventum duxerunt ad praenominatam ecclesiam, ubi meritis B. Leonis redditus est perfectae sanitati, in tantum ut qui mutus venerat et alienis delatus humeris, Dei loquens magnalia sanus et laetus veloci gressu suis pedibus ad propria remearet, castellum videlicet unde venerat, Torrelicosi vocabulo. Femina quaedam ex regione Murronis civitatis pluribus a daemonibus vexata, audiens rumorem miraculorum B. Leonis, assumpsit spem (quae non frustrata est) quod si ad jam praefatam basilicam veniret, a daemone illo curaretur: quod et fecit; quae dum staret [ante altare], daemonium quod decipere illam erat solitum, instar corvi ab humeris ejus avolavit, et nusquam amplius eam vexavit: [sic] Dei favente gratia et intercessione B. Leonis, curata est a daemone. 33. Quidam oriundus ex civitate Confinia nomine, audita fama signorum ejus, venit cum aliis ejusdem loci Beneventum; et per intercessionem B. Leonis Papae sanitatem quam amiserat consecutus est. Quidam [contractus brachio], cum per dies sex in praefata ecclesia degeret, somno opprimitur: sed a turba hominum coactus est fugere et vigilare. Qui bene vigilans surrexit, opemque divinam sibi attributam sensit: coepit enim extendere brachium. quod contractis nervis ad collum ligatum habuerat, et hac illacque volvere, et quae solitus erat, expedite cum eo agere. Quod cum viderent qui aderant, omnipotenti Deo et S. Leoni benedixerunt. Rursus unus adolescens et duae puellae in festivitate B. Augustini sanitatem ibi consecutae sunt: quorum una puella ex civitate Monopoli erat, altera vero ex Frequentina civitate: adolescens vero ex finibus Apuliae, iste autem et puella quae Frequentina oriunda fuerat, per quinque annos oculorum lumina amiserunt: sed largiente Dei misericordia et intercessione B. Leonis, ambo eodem die coeperunt videre sic ut nunquam melius: illa autem quae ex Monopoli erat, unum latus totum habens perditum, similiter consecuta est sanitatem per merita B. Leonis Papae. Ad quod spectaculum tota civitas Beneventus confluxit, horumque trium miraculorum testis exstitit, dum in laudem Dei hymnos et gratiarum actiones altis vocibus personuit. 34. Quaedam mulier, de finibus Beneventi, habens unicam filiam, quae ab infantia manuum et pedum officio carens nullo modo, contractis omnibus nervis, vel ambulare poterat vel opus manibus operari: haec cum audisset famam miraculorum quae in praefata ecclesia Christus per suum servum Leonem sanctissimum dignatus est operari, a sua matre super asellum posita, deportata est ibi. Cumque per sex dies perseveraret ibidem jacens, et, plurimis sanitati restitutis, ipsa nihil boni consequeretur, dixit matri suae: Mater, quoniam nostra peccata merita Sancti superant, celeriter eamus hinc: indignae enim sumus consequi sanitatem ab illo. Quam mox ejus genitrix asello imposuit, et ad propriam domum ire coeperunt. Vere pius Dominus petentes se nunquam repellit et suos Sanctos omnibus glorificat modis. Nam cum prolongasset
null
8076ba14-f8ee-4faf-be5c-42feb94e5870
latin_170m_raw
null
None
None
None
ab ecclesia quasi stadiis quinque, matre paululum remorante, cum asellum in quo sedebat ipsa vellet pausare, vehiculum, quod brachium sustentabat cum manu ejus, in terram cecidit: statimque oblita suae infirmitatis, quasi sanus vir, post baculum in terram se dedit, ut eum aufferret rursum et resideret asellum. Sed dum pedes ejus terram tetigissent, virtutem Christi sensit super se in tantum evenisse, ut veniens ejus genitrix reperiret eam totam sanissimam, juxta asellum expeditis pedibus ac toto corpore stantem, et voce clara coelestem medicum collaudantem. Quae mox ad ecclesiam S. Leonis Papae, ex qua egressae fuerant, revertentes palam sibi obviantibus Domini annuntiaverunt virtutem, ibique Christi et S. Leoni gratias et laudes egerunt; admirante populo et collaudante ipsius Christi gratiam et gloriam et virtutem: qui ut voluerit, suos ubique ita glorificat Sanctos, ut et hominum semper laudes consequi mereantur, et cum illo sine fine in coelo inter Angelos glorientur. Amen. MIRACULO DUO. #A Desiderio abbate Casinensi, dein Victore papa III, descripta.@# 35. Post obitum beatissimi Pontificis Leonis multa et magna ad ejus tumulum, aliisque in locis, per eum Domino tribuente claruere miracula. E quibus omissis caeteris, duo tantum aedificationis gratia subnectam, sicut a veridicis viris nobis relata sunt. Victor Papa, qui in regimine Sacerdotali ei successerat, audita fama miraculorum ejus, quod per eum Dominus talia operaretur, fidem non accommodabat. Sed quia, ut ait Apostolus, « Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIII), » omnipotens Dominus experimento eum docere voluit quae audita a pluribus minime credere volebat. 36. Curiensis quidam Episcopus, cujus nomen e memoria excidit, cum supra memorato Pontifice Victore a Germania veniens, ejus in obsequio Romae morabatur. Hic puerum ab utero matris mutum habebat, quem pro mercede animae suae pascens ac vestiens, quocumque ibat, secum ducere consueverat, in cujus vacuo ore nec indicium quidem linguae inesse videbatur. Qui etiam episcopus, ex mirabilibus ad B. Leonis tumulum, similiter ut Papa, incredulum animum gerebat. Cum igitur quadam die ad sedem sui episcopatus, jam accepta licentia, reverti decrevisset, ecclesiam B. Petri apostoli orationis gratia ingressus, postquam B. Petro se intentius commendavit suis cum clientibus, equis ascensis, puero in eadem ecclesia oblito, festinus viam quae eum ad suam ducebat patriam, egressus Urbe gradiebatur. Cum itaque longiuscule adhuc esset ab Urbe profectus, repente ei in memoriam rediit quod mutum puerum in ecclesia B. Petri reliquisset. Qui mox substitit, ac famulos suos, a quibus puer reduci deberet, quosdam remisit. Igitur cum illi apostolorum Principis basilicam essent egressi, conspiciunt puerum ante tumulum B. Leonis stantem, atque cum his qui circumstabant loquentem. Illis itaque mirantibus, et qualiter hoc sibi evenisset quaerentibus, puer inquit: Postquam dominus meus, hac in ecclesia me relinquens, discessit, huc ad sepulcrum B. Leonis me contuli; si forte omnipotens Dominus officium, quo carebam, vocis meritis ejus mihi restituere dignaretur. Nec sum meo, quod corde poscebam, voto fraudatus: sed mox ut ante ejus venerandam memoriam lacrymans aliquantulum prostratus jacui, illico recepta voce loquens, ut ipsi videtis, surrexi. Ab illa utique die, quod mirabilius est, coepit in ore ejus lingua, quae defuerat, paulatim crescere, ita ut intra paucos dies pleno ore linguam perfecte reciperet; et verba sine impedimento sonaret. Denique qui missi fuerant, curaverunt puerum ad Episcopum ducere, et quem tacentem reliquerat, B. Leonis suffragantibus meritis ei loquentem adducunt. Regressus igitur episcopus Romanum Pontificem adiit: et quod omnipotens Dominus per B. Leonem operari dignatus fuisset, ostendit. Ex tunc coeperunt ipsi ejus veneranda merita cunctis praedicare, qui aliis antea referentibus non patiebantur audire. 37. Illustris vir Maximus, Romanae urbis civis, nuper retulit mihi de eodem venerabili Praesule quae narro. Bernardus quidam pessimae mentis miles exstitit, qui Apostolicae Sedi contrarium se in omnibus, quibus potuit, modis exhibebat. Sed in bello, quod a vicinis circa Urbem manentibus, conjurantibus cum Cadalao Parmensi episcopo, qui tunc Apostolicam Sedem invadere tentabat, cum militibus qui Romanam Ecclesiam defendebant, commissum est, justo Dei judicio
null
52a31bfc-d99f-4ada-a42c-1f8c9d51721c
latin_170m_raw
null
None
None
None
confossus interiit. Hic igitur, audita fama miraculorum quae omnipotens Deus meritis B. Leonis fidelibus populis exhibebat, non solum non credebat, verum etiam ore sacrilego deridebat et blasphemabat. Cum denique quadam die in conventu appareret populi, et sermo inter eos de signis et virtutibus B. Leonis exortus esset, coepit ridere dicens: Si Sanctus est, ut dicis, contrahat mihi digitum meum. Cumque compesceretur ab iis qui astabant, ne de sancto viro talia loqueretur, dimisso conventu, discessit. Cum ecce forte canis, qui eum sequebatur, suem in platea inventum invasit. Ille vero, ne porcus discerperetur, festine cucurrit, et injecta manu canem tenere voluit: sed mox porcus hianti ore digitum ejus momordit, sicque ab illa die omni tempore quo vixit digitum contractum habens, nullatenus eum extendere potuit. Unde factum est ut qui Dei famulum irridere praesumpserat, ipse contracto digito omnibus derisuri haberetur. Haec de tanto Patre B. Leone dicta sufficiant, quia ad aliorum narranda gesta properamus. PRAEMONITIO UGHELLI. 27. Non praetereundum quod, Walderico Praesule, ad coelum evolavit Leo IX Pontifex Maximus: cui post obitum, cum multis claruisset miraculis, Beneventanus populus sanctissimo viro, et de ejus civitate bene merito, ejus nomine intra civitatis moenia ecclesiam aedificarunt, et quolibet anno solemni ritu ac fastu eam incolere coeperunt: cujus et causa ejusdem miracula aliquot in Beneventana regione meritis illius patrata litteris consignari fecerunt. Quae cum in antiquissimo codice litteris Longobardicis exarata in bibliotheca Beneventana invenisset noster Coelestinus, fideliter conscripsit, mihique transmisit: ut ad augendam pietatem hoc in loco lectoribus exhiberemus. Quod libenter fecimus, cum in iis aliqua contineantur, quae ab aliis, qui Vitam sanctissimi Pontificis litteris demandarunt, omissa fuerint. Auctor anonymus est et Leonis synchronus. 27. Non praetereundum quod, Walderico Praesule, ad coelum evolavit Leo IX Pontifex Maximus: cui post obitum, cum multis claruisset miraculis, Beneventanus populus sanctissimo viro, et de ejus civitate bene merito, ejus nomine intra civitatis moenia ecclesiam aedificarunt, et quolibet anno solemni ritu ac fastu eam incolere coeperunt: cujus et causa ejusdem miracula aliquot in Beneventana regione meritis illius patrata litteris consignari fecerunt. Quae cum in antiquissimo codice litteris Longobardicis exarata in bibliotheca Beneventana invenisset noster Coelestinus, fideliter conscripsit, mihique transmisit: ut ad augendam pietatem hoc in loco lectoribus exhiberemus. Quod libenter fecimus, cum in iis aliqua contineantur, quae ab aliis, qui Vitam sanctissimi Pontificis litteris demandarunt, omissa fuerint. Auctor anonymus est et Leonis synchronus. HISTORIA MIRACULORUM. 28. Longe divulgata fama miraculorum beatissimi Leonis, Beneventi coepta est aedificari ad ejus honorem ecclesia: ut, quem Beneventani cives vivum a Normannis carcere detentum aspexerant, jam mortuum et spatiis coelestibus perfruentem venerarentur. Interea accidit ut Nicolaus quidam de Castello Molliniana et Berardus de loco Carrara, quorum alter perdito brachio dextero, retractis poplitibus et nervis; alter vero frigus et febrim usque ad dysenteriam passus; cum uterque se deferre fecissent ad praedictam ecclesiam, quae construebatur Beneventi, illico omnium judicio desperatam recuperarunt sanitatem. 29. Rusticus quidam ex oppido Ordonum, cum annualiter votive festum B. Leonis excoleret, contigit ut prae nimia oppressione laborum quos in agro gerebat, die Dominica, quando festa annuntiantur populo, minime ecclesiam adierat. Erat autem dies festus S. Leonis in quinta feria sequenti, quod praedicto rustico erat incognitum. Ille itaque valde mane surgens, sumpsit secum unum puerulum, quem filium unicum habebat, et securem rastrumque fossorium. Mox ut applicuit suo agro, dimisit praedictum puerulum suum ad sarcinam: ille vero fodere anxie coepit. Ex alia parte lupus ore aperto tulit filium ejus puerulum, et fugam arripuit. Quod a longe cernens pater, currere post lupum coepit, haec clamitans: O Sancte Leo, Patrone mi, adjuva me nunc in praesenti, et redde mihi unicum filium meum. Quae vix locutus fuerat, cum ecce lupus dimisit puerum ita illaesum, ut in vestimentis nec vestigium quidem appareret dentium lupi, in ea parte qua eum lupus arripuerat. Reversus itaque rusticus ad oppidum, haec omnia narravit: sentiensque eam ipsam diem esse anniversariam in memoriam B. Leonis, novo se adstrinxit voto ad eam quotannis solemniter custodiendam. Sicque nedum Beneventi, sed per
null
8f1e2942-af53-4c22-bb54-f512e16b36ff
latin_170m_raw
null
None
None
None
totam Apuliae oram, celeberrimum evasit Leonis nomen: Deo sic disponente ut is in eisdem locis in quibus paucis ante annis, profligato ejus et Ecclesiae exercitu, ipse captivus detentus fuerat, postmodum, ingruente miraculorum ejus fama, iidem qui adversus eum steterant in praelio, supplices et venerabundi ejus memoriam excolerent, et magis ac magis erga sanctam Ecclesiam fideles se praestarent, ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, cujus nomen per cuncta saecula sic benedictum. Amen.. 30. Haec sunt miracula quae Deus fieri voluit per beatissimum Leonem famulum ejus in Benevento. Joannes quidam nomine, ex castello vocabulo Serra, contractus dolore capitis ex quadam occasione, videlicet dum in area discuteret fruges hordei, volatu unius grani ejusdem frugis in oculum caligine obsitus lumen videre non poterat; quem Dei virtus et S. Leonis Papae primum in Benevento curavit, restituto sibi lumine. Item quidam puerulus, habens brachium ad humerum stupefactis nervis spatio septem annorum, veniendo ad praefatam ecclesiam, quae construebatur Beneventi in honorem B. Leonis Papae, Dei misericordia et precibus ipsius, pristinam sanitatem recepit. Alius vero Joannes de cujusdam civitatis regione, vocabulo Vico, dum esset passus paralysin, perdidit officium linguae et brachiorum et aliorum membrorum, tribus annis, in tantum ut nec quoquam posset, nisi reptans cum scabellis per terram, ambulare: sed in ecclesia eadem pristinam sanitatem recepit. Rursum alius Joannes, de castro nomine Celone, dum contra Dei legem percussit matrem suam, divina ultione amissis quatuor digitis pedum et duobus manuum ex morsu cancri, nervis etiam tibiarum contractis (sic ut non bene erectus, sed flexis poplitibus ambularet Beneventum), in via sanatus est. 31. Item mulier quaedam, vocabulo Uzancia ex Benevento, cujusdam Balzani clerici, forte casu e lecto cecidit: ruinae autem lapsu in tantum tibia ejus stupefacta est, ut nullo modo ambulans, in lecto tribus annis aegritudine cubaret: quae tandem cum invocaret auxilium B. Leonis, statim [sanitati] restituta est, atque confestim ad praefatum locum, ubi ecclesia construebatur in honore ejus, perrexit, Deoque et B. Leoni gratias reddidit. Puella quoque nobilis feminae uno anno in lecto infirma cubans, ut nequaquam ingredi, vel egredi, nisi brachiis suorum supportata valeret: quae, dum repertus est sanguis ejus et deportatus cum hymnis et laudibus in ecclesia episcopii; illuc ducta et prostrata ante altare sanctae Dei Genitricis, confestim erecta est et ambulavit. Puer quidam, Dominicus nomine, ex castello Vicari, arreptus a daemonio, venit Beneventum ductus a matre; quem sic ablatum ab officio linguae ut nequaquam loqui vellet nisi nimis fustigaretur, et hoc duo vel tria verba non plus, meritum B. Leonis ita sanus reddidit, ut recte et expedite loqueretur. 32. Ex territorio civitatis vocabulo S. Agathae, quae confinis est Beneventi, narratur quod adolescens, nomine Nicolaus, dum incoleret transacto mense Maii vineas cum patre et fratre, subito cecidit in terram amisso linguae officio aliorumque membrorum omnium: quod accidens pater et frater valde condolentes coeperunt flere: dehinc invento asino imposuerunt illum ibi et deduxerunt eum domum. Die vero alia usi meliori consilio, iterum in lecto illum ponentes, Beneventum duxerunt ad praenominatam ecclesiam, ubi meritis B. Leonis redditus est perfectae sanitati, in tantum ut qui mutus venerat et alienis delatus humeris, Dei loquens magnalia sanus et laetus veloci gressu suis pedibus ad propria remearet, castellum videlicet unde venerat, Torrelicosi vocabulo. Femina quaedam ex regione Murronis civitatis pluribus a daemonibus vexata, audiens rumorem miraculorum B. Leonis, assumpsit spem (quae non frustrata est) quod si ad jam praefatam basilicam veniret, a daemone illo curaretur: quod et fecit; quae dum staret [ante altare], daemonium quod decipere illam erat solitum, instar corvi ab humeris ejus avolavit, et nusquam amplius eam vexavit: [sic] Dei favente gratia et intercessione B. Leonis, curata est a daemone. 33. Quidam oriundus ex civitate Confinia nomine, audita fama signorum ejus, venit cum aliis ejusdem loci Beneventum; et per intercessionem B. Leonis Papae sanitatem quam amiserat consecutus est. Quidam [contractus brachio], cum per dies sex in praefata ecclesia degeret, somno opprimitur: sed a turba hominum coactus est fugere et
null
e6fcce03-3d2c-43db-9664-eaae7472aedd
latin_170m_raw
null
None
None
None
vigilare. Qui bene vigilans surrexit, opemque divinam sibi attributam sensit: coepit enim extendere brachium. quod contractis nervis ad collum ligatum habuerat, et hac illacque volvere, et quae solitus erat, expedite cum eo agere. Quod cum viderent qui aderant, omnipotenti Deo et S. Leoni benedixerunt. Rursus unus adolescens et duae puellae in festivitate B. Augustini sanitatem ibi consecutae sunt: quorum una puella ex civitate Monopoli erat, altera vero ex Frequentina civitate: adolescens vero ex finibus Apuliae, iste autem et puella quae Frequentina oriunda fuerat, per quinque annos oculorum lumina amiserunt: sed largiente Dei misericordia et intercessione B. Leonis, ambo eodem die coeperunt videre sic ut nunquam melius: illa autem quae ex Monopoli erat, unum latus totum habens perditum, similiter consecuta est sanitatem per merita B. Leonis Papae. Ad quod spectaculum tota civitas Beneventus confluxit, horumque trium miraculorum testis exstitit, dum in laudem Dei hymnos et gratiarum actiones altis vocibus personuit. 34. Quaedam mulier, de finibus Beneventi, habens unicam filiam, quae ab infantia manuum et pedum officio carens nullo modo, contractis omnibus nervis, vel ambulare poterat vel opus manibus operari: haec cum audisset famam miraculorum quae in praefata ecclesia Christus per suum servum Leonem sanctissimum dignatus est operari, a sua matre super asellum posita, deportata est ibi. Cumque per sex dies perseveraret ibidem jacens, et, plurimis sanitati restitutis, ipsa nihil boni consequeretur, dixit matri suae: Mater, quoniam nostra peccata merita Sancti superant, celeriter eamus hinc: indignae enim sumus consequi sanitatem ab illo. Quam mox ejus genitrix asello imposuit, et ad propriam domum ire coeperunt. Vere pius Dominus petentes se nunquam repellit et suos Sanctos omnibus glorificat modis. Nam cum prolongasset ab ecclesia quasi stadiis quinque, matre paululum remorante, cum asellum in quo sedebat ipsa vellet pausare, vehiculum, quod brachium sustentabat cum manu ejus, in terram cecidit: statimque oblita suae infirmitatis, quasi sanus vir, post baculum in terram se dedit, ut eum aufferret rursum et resideret asellum. Sed dum pedes ejus terram tetigissent, virtutem Christi sensit super se in tantum evenisse, ut veniens ejus genitrix reperiret eam totam sanissimam, juxta asellum expeditis pedibus ac toto corpore stantem, et voce clara coelestem medicum collaudantem. Quae mox ad ecclesiam S. Leonis Papae, ex qua egressae fuerant, revertentes palam sibi obviantibus Domini annuntiaverunt virtutem, ibique Christi et S. Leoni gratias et laudes egerunt; admirante populo et collaudante ipsius Christi gratiam et gloriam et virtutem: qui ut voluerit, suos ubique ita glorificat Sanctos, ut et hominum semper laudes consequi mereantur, et cum illo sine fine in coelo inter Angelos glorientur. Amen. 28. Longe divulgata fama miraculorum beatissimi Leonis, Beneventi coepta est aedificari ad ejus honorem ecclesia: ut, quem Beneventani cives vivum a Normannis carcere detentum aspexerant, jam mortuum et spatiis coelestibus perfruentem venerarentur. Interea accidit ut Nicolaus quidam de Castello Molliniana et Berardus de loco Carrara, quorum alter perdito brachio dextero, retractis poplitibus et nervis; alter vero frigus et febrim usque ad dysenteriam passus; cum uterque se deferre fecissent ad praedictam ecclesiam, quae construebatur Beneventi, illico omnium judicio desperatam recuperarunt sanitatem. 29. Rusticus quidam ex oppido Ordonum, cum annualiter votive festum B. Leonis excoleret, contigit ut prae nimia oppressione laborum quos in agro gerebat, die Dominica, quando festa annuntiantur populo, minime ecclesiam adierat. Erat autem dies festus S. Leonis in quinta feria sequenti, quod praedicto rustico erat incognitum. Ille itaque valde mane surgens, sumpsit secum unum puerulum, quem filium unicum habebat, et securem rastrumque fossorium. Mox ut applicuit suo agro, dimisit praedictum puerulum suum ad sarcinam: ille vero fodere anxie coepit. Ex alia parte lupus ore aperto tulit filium ejus puerulum, et fugam arripuit. Quod a longe cernens pater, currere post lupum coepit, haec clamitans: O Sancte Leo, Patrone mi, adjuva me nunc in praesenti, et redde mihi unicum filium meum. Quae vix locutus fuerat, cum ecce lupus dimisit puerum ita illaesum, ut in vestimentis nec vestigium quidem appareret dentium lupi, in ea parte qua eum lupus arripuerat. Reversus itaque rusticus ad oppidum,
null
82250ccf-20a9-4345-b551-b3c715bd88bb
latin_170m_raw
null
None
None
None
haec omnia narravit: sentiensque eam ipsam diem esse anniversariam in memoriam B. Leonis, novo se adstrinxit voto ad eam quotannis solemniter custodiendam. Sicque nedum Beneventi, sed per totam Apuliae oram, celeberrimum evasit Leonis nomen: Deo sic disponente ut is in eisdem locis in quibus paucis ante annis, profligato ejus et Ecclesiae exercitu, ipse captivus detentus fuerat, postmodum, ingruente miraculorum ejus fama, iidem qui adversus eum steterant in praelio, supplices et venerabundi ejus memoriam excolerent, et magis ac magis erga sanctam Ecclesiam fideles se praestarent, ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, cujus nomen per cuncta saecula sic benedictum. Amen.. 30. Haec sunt miracula quae Deus fieri voluit per beatissimum Leonem famulum ejus in Benevento. Joannes quidam nomine, ex castello vocabulo Serra, contractus dolore capitis ex quadam occasione, videlicet dum in area discuteret fruges hordei, volatu unius grani ejusdem frugis in oculum caligine obsitus lumen videre non poterat; quem Dei virtus et S. Leonis Papae primum in Benevento curavit, restituto sibi lumine. Item quidam puerulus, habens brachium ad humerum stupefactis nervis spatio septem annorum, veniendo ad praefatam ecclesiam, quae construebatur Beneventi in honorem B. Leonis Papae, Dei misericordia et precibus ipsius, pristinam sanitatem recepit. Alius vero Joannes de cujusdam civitatis regione, vocabulo Vico, dum esset passus paralysin, perdidit officium linguae et brachiorum et aliorum membrorum, tribus annis, in tantum ut nec quoquam posset, nisi reptans cum scabellis per terram, ambulare: sed in ecclesia eadem pristinam sanitatem recepit. Rursum alius Joannes, de castro nomine Celone, dum contra Dei legem percussit matrem suam, divina ultione amissis quatuor digitis pedum et duobus manuum ex morsu cancri, nervis etiam tibiarum contractis (sic ut non bene erectus, sed flexis poplitibus ambularet Beneventum), in via sanatus est. 31. Item mulier quaedam, vocabulo Uzancia ex Benevento, cujusdam Balzani clerici, forte casu e lecto cecidit: ruinae autem lapsu in tantum tibia ejus stupefacta est, ut nullo modo ambulans, in lecto tribus annis aegritudine cubaret: quae tandem cum invocaret auxilium B. Leonis, statim [sanitati] restituta est, atque confestim ad praefatum locum, ubi ecclesia construebatur in honore ejus, perrexit, Deoque et B. Leoni gratias reddidit. Puella quoque nobilis feminae uno anno in lecto infirma cubans, ut nequaquam ingredi, vel egredi, nisi brachiis suorum supportata valeret: quae, dum repertus est sanguis ejus et deportatus cum hymnis et laudibus in ecclesia episcopii; illuc ducta et prostrata ante altare sanctae Dei Genitricis, confestim erecta est et ambulavit. Puer quidam, Dominicus nomine, ex castello Vicari, arreptus a daemonio, venit Beneventum ductus a matre; quem sic ablatum ab officio linguae ut nequaquam loqui vellet nisi nimis fustigaretur, et hoc duo vel tria verba non plus, meritum B. Leonis ita sanus reddidit, ut recte et expedite loqueretur. 32. Ex territorio civitatis vocabulo S. Agathae, quae confinis est Beneventi, narratur quod adolescens, nomine Nicolaus, dum incoleret transacto mense Maii vineas cum patre et fratre, subito cecidit in terram amisso linguae officio aliorumque membrorum omnium: quod accidens pater et frater valde condolentes coeperunt flere: dehinc invento asino imposuerunt illum ibi et deduxerunt eum domum. Die vero alia usi meliori consilio, iterum in lecto illum ponentes, Beneventum duxerunt ad praenominatam ecclesiam, ubi meritis B. Leonis redditus est perfectae sanitati, in tantum ut qui mutus venerat et alienis delatus humeris, Dei loquens magnalia sanus et laetus veloci gressu suis pedibus ad propria remearet, castellum videlicet unde venerat, Torrelicosi vocabulo. Femina quaedam ex regione Murronis civitatis pluribus a daemonibus vexata, audiens rumorem miraculorum B. Leonis, assumpsit spem (quae non frustrata est) quod si ad jam praefatam basilicam veniret, a daemone illo curaretur: quod et fecit; quae dum staret [ante altare], daemonium quod decipere illam erat solitum, instar corvi ab humeris ejus avolavit, et nusquam amplius eam vexavit: [sic] Dei favente gratia et intercessione B. Leonis, curata est a daemone. 33. Quidam oriundus ex civitate Confinia nomine, audita fama signorum ejus, venit cum aliis ejusdem loci Beneventum; et per intercessionem B. Leonis
null
5b6927ab-494b-4f40-a80c-b5e4e261d826
latin_170m_raw
null
None
None
None
Papae sanitatem quam amiserat consecutus est. Quidam [contractus brachio], cum per dies sex in praefata ecclesia degeret, somno opprimitur: sed a turba hominum coactus est fugere et vigilare. Qui bene vigilans surrexit, opemque divinam sibi attributam sensit: coepit enim extendere brachium. quod contractis nervis ad collum ligatum habuerat, et hac illacque volvere, et quae solitus erat, expedite cum eo agere. Quod cum viderent qui aderant, omnipotenti Deo et S. Leoni benedixerunt. Rursus unus adolescens et duae puellae in festivitate B. Augustini sanitatem ibi consecutae sunt: quorum una puella ex civitate Monopoli erat, altera vero ex Frequentina civitate: adolescens vero ex finibus Apuliae, iste autem et puella quae Frequentina oriunda fuerat, per quinque annos oculorum lumina amiserunt: sed largiente Dei misericordia et intercessione B. Leonis, ambo eodem die coeperunt videre sic ut nunquam melius: illa autem quae ex Monopoli erat, unum latus totum habens perditum, similiter consecuta est sanitatem per merita B. Leonis Papae. Ad quod spectaculum tota civitas Beneventus confluxit, horumque trium miraculorum testis exstitit, dum in laudem Dei hymnos et gratiarum actiones altis vocibus personuit. 34. Quaedam mulier, de finibus Beneventi, habens unicam filiam, quae ab infantia manuum et pedum officio carens nullo modo, contractis omnibus nervis, vel ambulare poterat vel opus manibus operari: haec cum audisset famam miraculorum quae in praefata ecclesia Christus per suum servum Leonem sanctissimum dignatus est operari, a sua matre super asellum posita, deportata est ibi. Cumque per sex dies perseveraret ibidem jacens, et, plurimis sanitati restitutis, ipsa nihil boni consequeretur, dixit matri suae: Mater, quoniam nostra peccata merita Sancti superant, celeriter eamus hinc: indignae enim sumus consequi sanitatem ab illo. Quam mox ejus genitrix asello imposuit, et ad propriam domum ire coeperunt. Vere pius Dominus petentes se nunquam repellit et suos Sanctos omnibus glorificat modis. Nam cum prolongasset ab ecclesia quasi stadiis quinque, matre paululum remorante, cum asellum in quo sedebat ipsa vellet pausare, vehiculum, quod brachium sustentabat cum manu ejus, in terram cecidit: statimque oblita suae infirmitatis, quasi sanus vir, post baculum in terram se dedit, ut eum aufferret rursum et resideret asellum. Sed dum pedes ejus terram tetigissent, virtutem Christi sensit super se in tantum evenisse, ut veniens ejus genitrix reperiret eam totam sanissimam, juxta asellum expeditis pedibus ac toto corpore stantem, et voce clara coelestem medicum collaudantem. Quae mox ad ecclesiam S. Leonis Papae, ex qua egressae fuerant, revertentes palam sibi obviantibus Domini annuntiaverunt virtutem, ibique Christi et S. Leoni gratias et laudes egerunt; admirante populo et collaudante ipsius Christi gratiam et gloriam et virtutem: qui ut voluerit, suos ubique ita glorificat Sanctos, ut et hominum semper laudes consequi mereantur, et cum illo sine fine in coelo inter Angelos glorientur. Amen. MIRACULO DUO. #A Desiderio abbate Casinensi, dein Victore papa III, descripta.@# 35. Post obitum beatissimi Pontificis Leonis multa et magna ad ejus tumulum, aliisque in locis, per eum Domino tribuente claruere miracula. E quibus omissis caeteris, duo tantum aedificationis gratia subnectam, sicut a veridicis viris nobis relata sunt. Victor Papa, qui in regimine Sacerdotali ei successerat, audita fama miraculorum ejus, quod per eum Dominus talia operaretur, fidem non accommodabat. Sed quia, ut ait Apostolus, « Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIII), » omnipotens Dominus experimento eum docere voluit quae audita a pluribus minime credere volebat. 36. Curiensis quidam Episcopus, cujus nomen e memoria excidit, cum supra memorato Pontifice Victore a Germania veniens, ejus in obsequio Romae morabatur. Hic puerum ab utero matris mutum habebat, quem pro mercede animae suae pascens ac vestiens, quocumque ibat, secum ducere consueverat, in cujus vacuo ore nec indicium quidem linguae inesse videbatur. Qui etiam episcopus, ex mirabilibus ad B. Leonis tumulum, similiter ut Papa, incredulum animum gerebat. Cum igitur quadam die ad sedem sui episcopatus, jam accepta licentia, reverti decrevisset, ecclesiam B. Petri apostoli orationis gratia ingressus, postquam B. Petro se intentius commendavit suis cum clientibus, equis ascensis,
null
c0ef2815-b9fc-47e0-8b70-b46334ce4282
latin_170m_raw
null
None
None
None
puero in eadem ecclesia oblito, festinus viam quae eum ad suam ducebat patriam, egressus Urbe gradiebatur. Cum itaque longiuscule adhuc esset ab Urbe profectus, repente ei in memoriam rediit quod mutum puerum in ecclesia B. Petri reliquisset. Qui mox substitit, ac famulos suos, a quibus puer reduci deberet, quosdam remisit. Igitur cum illi apostolorum Principis basilicam essent egressi, conspiciunt puerum ante tumulum B. Leonis stantem, atque cum his qui circumstabant loquentem. Illis itaque mirantibus, et qualiter hoc sibi evenisset quaerentibus, puer inquit: Postquam dominus meus, hac in ecclesia me relinquens, discessit, huc ad sepulcrum B. Leonis me contuli; si forte omnipotens Dominus officium, quo carebam, vocis meritis ejus mihi restituere dignaretur. Nec sum meo, quod corde poscebam, voto fraudatus: sed mox ut ante ejus venerandam memoriam lacrymans aliquantulum prostratus jacui, illico recepta voce loquens, ut ipsi videtis, surrexi. Ab illa utique die, quod mirabilius est, coepit in ore ejus lingua, quae defuerat, paulatim crescere, ita ut intra paucos dies pleno ore linguam perfecte reciperet; et verba sine impedimento sonaret. Denique qui missi fuerant, curaverunt puerum ad Episcopum ducere, et quem tacentem reliquerat, B. Leonis suffragantibus meritis ei loquentem adducunt. Regressus igitur episcopus Romanum Pontificem adiit: et quod omnipotens Dominus per B. Leonem operari dignatus fuisset, ostendit. Ex tunc coeperunt ipsi ejus veneranda merita cunctis praedicare, qui aliis antea referentibus non patiebantur audire. 37. Illustris vir Maximus, Romanae urbis civis, nuper retulit mihi de eodem venerabili Praesule quae narro. Bernardus quidam pessimae mentis miles exstitit, qui Apostolicae Sedi contrarium se in omnibus, quibus potuit, modis exhibebat. Sed in bello, quod a vicinis circa Urbem manentibus, conjurantibus cum Cadalao Parmensi episcopo, qui tunc Apostolicam Sedem invadere tentabat, cum militibus qui Romanam Ecclesiam defendebant, commissum est, justo Dei judicio confossus interiit. Hic igitur, audita fama miraculorum quae omnipotens Deus meritis B. Leonis fidelibus populis exhibebat, non solum non credebat, verum etiam ore sacrilego deridebat et blasphemabat. Cum denique quadam die in conventu appareret populi, et sermo inter eos de signis et virtutibus B. Leonis exortus esset, coepit ridere dicens: Si Sanctus est, ut dicis, contrahat mihi digitum meum. Cumque compesceretur ab iis qui astabant, ne de sancto viro talia loqueretur, dimisso conventu, discessit. Cum ecce forte canis, qui eum sequebatur, suem in platea inventum invasit. Ille vero, ne porcus discerperetur, festine cucurrit, et injecta manu canem tenere voluit: sed mox porcus hianti ore digitum ejus momordit, sicque ab illa die omni tempore quo vixit digitum contractum habens, nullatenus eum extendere potuit. Unde factum est ut qui Dei famulum irridere praesumpserat, ipse contracto digito omnibus derisuri haberetur. Haec de tanto Patre B. Leone dicta sufficiant, quia ad aliorum narranda gesta properamus. 35. Post obitum beatissimi Pontificis Leonis multa et magna ad ejus tumulum, aliisque in locis, per eum Domino tribuente claruere miracula. E quibus omissis caeteris, duo tantum aedificationis gratia subnectam, sicut a veridicis viris nobis relata sunt. Victor Papa, qui in regimine Sacerdotali ei successerat, audita fama miraculorum ejus, quod per eum Dominus talia operaretur, fidem non accommodabat. Sed quia, ut ait Apostolus, « Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIII), » omnipotens Dominus experimento eum docere voluit quae audita a pluribus minime credere volebat. 36. Curiensis quidam Episcopus, cujus nomen e memoria excidit, cum supra memorato Pontifice Victore a Germania veniens, ejus in obsequio Romae morabatur. Hic puerum ab utero matris mutum habebat, quem pro mercede animae suae pascens ac vestiens, quocumque ibat, secum ducere consueverat, in cujus vacuo ore nec indicium quidem linguae inesse videbatur. Qui etiam episcopus, ex mirabilibus ad B. Leonis tumulum, similiter ut Papa, incredulum animum gerebat. Cum igitur quadam die ad sedem sui episcopatus, jam accepta licentia, reverti decrevisset, ecclesiam B. Petri apostoli orationis gratia ingressus, postquam B. Petro se intentius commendavit suis cum clientibus, equis ascensis, puero in eadem ecclesia oblito,
null
b8e92aad-f84f-490e-aaaf-ef279cbb09aa
latin_170m_raw
null
None
None
None
festinus viam quae eum ad suam ducebat patriam, egressus Urbe gradiebatur. Cum itaque longiuscule adhuc esset ab Urbe profectus, repente ei in memoriam rediit quod mutum puerum in ecclesia B. Petri reliquisset. Qui mox substitit, ac famulos suos, a quibus puer reduci deberet, quosdam remisit. Igitur cum illi apostolorum Principis basilicam essent egressi, conspiciunt puerum ante tumulum B. Leonis stantem, atque cum his qui circumstabant loquentem. Illis itaque mirantibus, et qualiter hoc sibi evenisset quaerentibus, puer inquit: Postquam dominus meus, hac in ecclesia me relinquens, discessit, huc ad sepulcrum B. Leonis me contuli; si forte omnipotens Dominus officium, quo carebam, vocis meritis ejus mihi restituere dignaretur. Nec sum meo, quod corde poscebam, voto fraudatus: sed mox ut ante ejus venerandam memoriam lacrymans aliquantulum prostratus jacui, illico recepta voce loquens, ut ipsi videtis, surrexi. Ab illa utique die, quod mirabilius est, coepit in ore ejus lingua, quae defuerat, paulatim crescere, ita ut intra paucos dies pleno ore linguam perfecte reciperet; et verba sine impedimento sonaret. Denique qui missi fuerant, curaverunt puerum ad Episcopum ducere, et quem tacentem reliquerat, B. Leonis suffragantibus meritis ei loquentem adducunt. Regressus igitur episcopus Romanum Pontificem adiit: et quod omnipotens Dominus per B. Leonem operari dignatus fuisset, ostendit. Ex tunc coeperunt ipsi ejus veneranda merita cunctis praedicare, qui aliis antea referentibus non patiebantur audire. 37. Illustris vir Maximus, Romanae urbis civis, nuper retulit mihi de eodem venerabili Praesule quae narro. Bernardus quidam pessimae mentis miles exstitit, qui Apostolicae Sedi contrarium se in omnibus, quibus potuit, modis exhibebat. Sed in bello, quod a vicinis circa Urbem manentibus, conjurantibus cum Cadalao Parmensi episcopo, qui tunc Apostolicam Sedem invadere tentabat, cum militibus qui Romanam Ecclesiam defendebant, commissum est, justo Dei judicio confossus interiit. Hic igitur, audita fama miraculorum quae omnipotens Deus meritis B. Leonis fidelibus populis exhibebat, non solum non credebat, verum etiam ore sacrilego deridebat et blasphemabat. Cum denique quadam die in conventu appareret populi, et sermo inter eos de signis et virtutibus B. Leonis exortus esset, coepit ridere dicens: Si Sanctus est, ut dicis, contrahat mihi digitum meum. Cumque compesceretur ab iis qui astabant, ne de sancto viro talia loqueretur, dimisso conventu, discessit. Cum ecce forte canis, qui eum sequebatur, suem in platea inventum invasit. Ille vero, ne porcus discerperetur, festine cucurrit, et injecta manu canem tenere voluit: sed mox porcus hianti ore digitum ejus momordit, sicque ab illa die omni tempore quo vixit digitum contractum habens, nullatenus eum extendere potuit. Unde factum est ut qui Dei famulum irridere praesumpserat, ipse contracto digito omnibus derisuri haberetur. Haec de tanto Patre B. Leone dicta sufficiant, quia ad aliorum narranda gesta properamus.
null
6e3acf51-b3f3-4f3a-970d-975f7333e7c4
latin_170m_raw
null
None
None
None
PROLOGUS. 1. Anno millesimo quinquagesimo quarto Domini nostri Jesu Christi, indictione VII, decima tertia Kalendas Maias, depositione exsultemus Beati Patris nostri Leonis Papae IX, regnante Henrico Imperatore filio Conradi imperatoris Romae. Ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, et ad memoriam Beati Leonis Papae, certamus hunc intimare laborem certaminis, quem oculis nostris vidimus, omnes presbyteri et diacones et cuncti Sanctae Romanae Ecclesiae Catholici. Saepe vidimus in ejus vita multam largitatem, vel eleemosynas erogantem pauperibus civibus ac peregrinis, ita ut cunctos thesauros Ecclesiae et cuncta quae habere poterat plurimam partem viduis, orphanis et Deum timentibus erogaret. Propterea Romanorum perfidia contra eum murmur et bella suscitabat: nam ut inexpugnabilem suae Ecclesiae murum Dominus contra dementes haereticos erigeret, huic viro in litterarum studiis plerique catechizati fuerant. Iste almificus Praesul Leo humilibus suaviter blanditus est, iste superborum colla constringens, iste derogatoribus suae vitae necessarium victum subministrans, virginitatem praedicans, matrimonia casta defendens, virtutum certamina gloriosa collaudans, lapsum Clericis, atque monachis pravitatem accusans, etiam ubi res tulit Gentilium exempla dulcissima varietate permiscuit; sed tamen hoc non erat suae voluntatis, sed, ut ita dicam, gravissimae necessitatis, ut probaret ea quae a sanctis prophetis ante saecula praedicta sunt, tam Graecorum quam Latinorum, et aliarum gentium linguis vel litteris; vere totus explicans, totus exornans, et per disputationis genera semper aequalis incedens. Cum vere dixerimus Catholicam hominis illius scientiam; sana doctrina, quocunque conversatus est loco, stabilis permanet firmitate fidei, nam ista pauca excerpsimus de ejus Vita, plura vero ad magistrorum peritiam dimittamus; et de ejus mirabilibus, quae vidimus, fideliter doceamus. CAPUT PRIMUM. #Extrema S. Leonis acta et monita: piissimus obitus.@# 2. Quinto decimo Kalendas Maias, cum gravi infirmitate longe maceraretur in corpore, idem Dominico die quinto decimo post Pascha, vocavit omnes Episcopos et Clericos ad se, et ita locutus est eis, dicens: Audite, Fratres mei et Coepiscopi, me enim Dominus de hac vita vocavit. Memores vero estote Evangelici sermonis dicentis: « Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit (Matth. XXV, 13). » Rogo enim vos, charissimi, ut in me aspiciatis et cogitetis qualiter flores hujus mundi cito marcescant. Nam infelix ego, qui indignus Apostoli Petri honorem suscepi, modo quantum ad corporis partes fere ad nihilum sum redactus. Nam ita mihi obscuratur praesens mundus iste, quasi jam habitem in obscurissima domo: quia in hac nocte in visu vidi illum quo iturus sum mundum; et videor quasi jam non habitem saeculum istud, sed potius illud quod in visione praevidi: pro quo timens et timidus nimium sum. Vidi enim multa quae videre expavi. Verum gavisus sum in nostris Fratribus, qui pugnantes in Apulia pro Deo sunt trucidati. Vidi enim illos in Martyrum numero, et eorum sicut aurum splendentia vestimenta; tenentes omnes palmae ramos in manibus suis, plenos floribus immarcessibilibus, excelsaque voce me vocabant dicentes: Veni, mane nobiscum, quia per te hanc gloriam possidemus. Hinc ex alia parte respondendo unius aliam vocem audivi: Nequaquam, sed die tertia in nostro erit collegio: quia locus ejus iste est, et sedes ejus inter nos feliciter praeparata consistit. Si vero meae visioni non creditis, probate ea quae dixi. Si super tres in saeculo isto permansero dies, visio haec cassa et vana deputetur; et si die nuntiata transiero, servanda vobis sunt quaecunque dico. Nunc unusquisque ite ad loca vestra, et aurora lucescente ad me venite. Multis secundum ejus praeceptum ad domos recedentibus suas, steterunt quidam cum eo per totam noctem: a quibus dicitur et mire testificatur, quod totam illam noctem, in tanta mole aegritudinis positus, pervigilem duxerit, atque in terra prostratus pro grege sibi commisso in oratione permanserit. 3. Mane facto, adveniente omni Clero et cuncto populo Romano, praecepit ut se ad tumulum suum marmoreum ducerent in ecclesiam: quo facto jussit lectum in quo jacebat in ecclesiam mitti. Romani vero videntes tumulum ejus ad ecclesiam deportari, irruerunt unanimiter pergentes ad palatium Lateranense ut illud exspoliarent, sicut mos illorum erat; sed tale fuit meritum et virtus Beatissimi Leonis, ut nec unus potuerit pergere, nec
null
e43abf13-9f0b-4cfd-9a9f-4f613661fa64
latin_170m_raw
null
None
None
None
infra palatium introire. Haec videntes, omnes confusi et perterriti timore cum grandi verecundia reversi sunt. Inter haec beatissimus Pontifex, cum intra ecclesiam S. Petri suum thorum deportari praecepisset, convocatis omnibus qui aderant ex fidelibus, jussit eos sedere et intentis auribus sua praecepta audire. Quibus residentibus cum summo silentio, dixit: Fratres et conservi Domini nostri Jesu Christi, estote memores praeceptorum Dei, et ambulate in bonis actibus, dum adhuc lumen habetis. Praecipio enim ut nullus emere praesumat villam aut vineam seu terram, vel aliquam rem pertinentem ad regimen sanctae Ecclesiae per possessionem ad usum suum tenere: qui hoc facere praesumpserit, aeterni Judicis iram sine dubio incurret. Item praecipio ut usus jurandi vestro deleatur ex corde: multa enim dignoscimini incurrisse perjuria, quae ego propter Deum vobis dimisi, licet in eadem iterum cecidistis. Praeterea contestor vos omnes, ut consanguineae vestrae non commisceamini. Item praecipio ut advenientibus ex cunctis pene partibus hominibus ad orandum Deum et ejus Apostolum, pro sua et omnium Christicolarum salute, nullus impedimentum exhibeat: etiam praecipio ut ex omnibus frugibus terrae quas vobis Deus dederit, et de animalibus, ei primitias detis; nisi talia feceritis, salvi esse nequibitis. 4. Haec et his similia dicens ad populum, vocavit juxta se omnes Episcopos et Clericos, cum quibus veram faciens confessionem et conversus hinc ad partem Orientis, incumbens in lectulo suo respexit sanctam Crucem, et perfusus lacrymis oravit diutissime; et dimittens peccata eorum qui canonice fuerant obligati ab illo, absolvit eos: imo et caeteris omnibus: Si servaveritis, inquit, quae vobis praecepi, de praeteritis malis vobis indulgentia detur. Et haec dicens iterum respexit in coelum, et sic oravit: Domine Jesu Christe, Pastor bone, qui per Evangelium tuum hesterno die dicere dignatus es: Ego sum pastor bonus, qui pro ovibus meis pono animam meam? Tu, pie Pastor, de coelo descendisti, et B. Mariam sancto Spiritu obumbrasti, et quem omnis mundus capere non potest in solo ejus utero mirabiliter habitasti, servilemque formam pro nobis peccatoribus induisti, et duodecim Apostolos elegisti, quibus ligandi et solvendi licentiam propriam tribuisti, et Petrum Apostolum fundamentum Ecclesiae esse fecisti, dicens illi: « Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum in coelis (Matth. XVI, 19). » Tu, Domine, dixisti: « Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis (Matth. VII, 7); » ideo obsecro clementiam tuam et peto, ut mihi, quem indignum voluisti ejus cathedram sanctissimam residere, petitionem meam tribuere solita pietate digneris. Rogo enim ut Ecclesiam tuam sanctam Catholicam, diffusam per universum mundum, custodias; pacem ei tribuas; a visibilibus et invisibilibus inimicis eam protegas atque defendas, omnemque pravitatem haereticorum atque perfidiam ab ea repellas. Deprecor quoque clementiam tuam, ut fidelibus tuis fratribus nostris, qui ad defendendam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam sanguinem suum fuderunt, absolutionem tribuas omnium peccatorum, et eos in eo numero sociare jubeas, qui pro tuo nomine suas animas posuerunt; ut fideles omnes cognoscant quia tu es omnium bonorum fidelis remunerator. Imploro etiam, immense Deus, clementiam tuam, ut omnem pravitatem infidelium vel haereticorum disrumpas, ut cognoscant te verum Deum esse Jesum Christum. Obsecro quoque pietatem tuam, ut omnium qui anathematizati sunt vel excommunicati vincula et peccata digneris absolvere et fac illos ad tuam converti veraciter veritatem, ut cognoscant me non invicia victum egisse, sed ad confirmandam fidei veritatem, et benedictio tua super eos piissima ostendatur. Domine Jesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis: « In quamcumque domum aut civitatem intraveritis, dicite: Pax huic domui (Luc. IX, 4); » rogo pietatem tuam, ut quamcumque ambulavi civitatem vel provinciam, pacem et concordiam eis concedas qui pro pace et benedictione tua me receperunt, et in nomine tuo mihi obedientiam fecerunt. Tu enim dixisti: « Qui vos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40). » Domine, qui non meis meritis, sed pietate tua, Vicarium Apostoli tui Petri me constituisti, et ligandi et solvendi potestatem dedisti;
null
fc5b229b-a6a6-4e31-9c68-53b672a5d0df
latin_170m_raw
null
None
None
None
dignare benedicere famulos et famulas totius provinciae, per quam ambulavi: et quos oculis meis vidi et corporaliter benedixi, spiritualiter repleantur et ab omnibus peccatis absolvere eos digneris, et fructifica in eis praedicationem quam praedicavi eis: et perfidiam Judaeorum vel haereticorum resipiscere jubeas, eosque per totum mundum ad te dignare convertere et tuam voluntatem implere: provinciisque omnibus et civitatibus, per quas ambulavit servus tuus, da plenitudinem frumenti, vini et olei, ut cognoscant quod in tuo nomine ambulaverim, sicut Apostolis praecepisti: « Ite in universum mundum, praedicate Evangelium omni creaturae (Matth. XVI, 14). » Ego quidem in tuo ambulavi praecepto, docui, obsecravi, increpavi, tu scis, omnia fideliter fieri: sed quia pius pater es, dignare convertere omnes adversarios tuos ad tuam pietatem, ut te verum cognoscant Deum, qui es benedictus in saecula saeculorum. Tunc omnes qui ibi erant responderunt, Amen. 5. In illa hora tantus odor procedens ab altari S. Petri Apostoli totam ecclesiam replevit, ita ut nullus putaret ex hominibus nisi Paradisi amoenum esse odorem. Hoc facto jussit sibi ferri aureum scyphum, plenum pane et vino. Quo adducto, comedit de eo quantum potuit accipere ore, ac praecepit dari praesentibus Episcopis, qui similiter ex eo comedentes dederunt cunctis adstantibus. Hoc ita peracto, levavit oculos suos in coelum, et oravit secrete quasi unius horae spatio: et post elevans vocem, leniter dixit: Magne Deus, humani generis Redemptor, qui per Apostolos tuos Petrum et Paulum Simonis perfidiam de alto [cadere] praecepisti invocato tuo nomine: sicut eos exaudire dignatus es, ita exaudire dignare me servum tuum, et ad te converte Theophylactum et Gregorium et Petrum qui in toto pene mundo Simoniacam haeresim solidaverunt: et ita fac eos cognoscere viam veritatis, ut derelinquant errorem suum, et ad te, mitissime Domine, revertantur. Tu enim promisisti dicens: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXII, 11): » revoca illos ab errore, qui convertisti Paulum persecutorem; converte illos, ut te verum Deum cognoscant Patrem, Filium, et Spiritum sanctum: et omnes circumadstantes responderunt, Amen. Et iterum dixit circumstantibus: Ite, filii, unusquisque ad domum vestram, et crastina hora diei prima revertimini ad me. Et mox surrexit de lectulo in quo jacebat: et perrexit ad tumulum sibi praeparatum; et incumbens super illum cum lacrymis dixit: Cernite, fratres, ex tantis divitiis et honoribus, quam parvam et vilissimam mansiunculam exspectamus: ego enim tantis usque modo repletus divitiis, et dignitatibus decoratus, ex omnibus hoc solum marmor quod videtis exspecto. Et elevans manum suam signo sanctae Crucis illud signavit: Benedictus tu inter lapides, qui non mea dignitate, sed misericordia Dei, mecum sociari dignus fuisti: me cum gaudio suscipe, et retributionis tempore praesenta me thoro resurrectionis. Credo enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. Et hoc lacrymans dixit. 6. Et reversus ad lectulum suum, benedixit omnes qui ibidem erant: quorum quidam reversi sunt ad propria, quidam cum illo perseverantes postea nobis retulerunt quod eum tota nocte perseverantem in magnis precibus audivissent, et eum publice audivissent orantem: Domine Deus Sabaoth, respice in me servum tuum, et exaudi orationem meam, et dignare per tuam gratiam omnes te orantes in veritate audire: concede ut praedicatio tua non vacua sit omnibus audientibus eam, sed ostende veritatem tuam in nobis: et ubi invocatum fuerit nomen tuum per me servum tuum, illos qui invocant exaudire digneris de quacumque tribulatione clamaverint: et si fuerint aliqui ex fidelibus qui memoria meum anniversarium pernotare voluerint, sive per ecclesias sive per eleemosynarum distributionem, dignare eis, Domine, restituere centuplum, et post hoc saeculum eis vitam aeternam concedas. Non dignitate mea, sed bonitate tua hoc peto; tu enim dixisti: « Petite et accipietis (Matth. VII, 7). » Peto incessabiliter ut a te exaudiri valeam, quo ad tuam des fidelibus gratiam. Pulso ut januas mihi tuas aperias. Non quaero secundum meritum meum, sed secundum pietatem tuam: non pulso secundum justitiam meam, sed
null
74610474-d0aa-4e4a-b501-0c11b9bc3907
latin_170m_raw
null
None
None
None
secundum magnam misericordiam tuam. Non nomen meum peto ut exaltetur, qui meritus non sum talia dona: sed ut Apostolicam Sedem sublimare digneris, propter nomen tuum, Domine, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen. 7. Sequenti vero nocte viderunt quidam religiosi viri non dissimilem visionem, duos candidissimis vestitos vestibus viros stare ante lectulum praenominati Pontificis, tenentes chartam in manibus, loquentes cum eo et scribentes, quos veraciter cognoverunt esse Apostolos Christi Petrum et Paulum. Hoc videntes surrexerunt a somno: et campanae coeperunt pulsari tempore matutino. Cumque dies illuxisset, congregatis omnibus Episcopis, Presbyteris et Diaconibus, cunctoque Clero et populo Romano in ecclesia B. Petri, surrexit de lectulo, hinc et inde a ministris suis gubernatus duobus, ad ipsum B. Petri sacrum altare: ante quod cum lacrymans prostratus fuisset in terram, oravit quasi spatio horae unius: et reversus ad lectulum jussit silentium fieri, monens populum sermone brevi. Hinc munivit corpus suum signo gloriosissimae Crucis Christi, et vocatis Episcopis confessionem fecit, et jussit sibi ab uno Episcoporum cani Missam: a quo accipiens Corpus Christi et Sanguinem, dixit: Audite propter Dominum, habete silentium, forsitan possem propter modicum accipere somnum: et cum inclinasset caput in lectum quasi horam dimidiam quievit: in qua quietudine obdormivit in pace. Tunc unus de Episcopis surrexit et tetigit illum, putans vivere illum: quem cum cognovisset defunctum, nuntiavit caeteris Coepiscopis qui aderant omnes Dominum exorare. Mira dicturus sum, quae Dominus in suis factis dignatus est. Hora qua eximius Praesul suam animam Christo commendavit, nullo ministrorum pulsante, a se ipsa S. Petri campana sonare coepit. Qua scilicet hora quidam Albertus nomine, caeteri quinque de Tudertina urbe protestati sunt vidisse se quasi stratam palliis fulgentibus adornatam et innumeris coruscantem lampadibus, qua anima ejus ab Angelis ducebatur ad coelum. Tanta itaque fuit quietudo in ejus obitu per totam urbem Romanam, ut nec arborum frondes aura modicum agitaret. Obiit autem Beatissimus Leo Papa XIII Kalendas Maias, feria IV, et sepultus est in pace. Vere enim Deus sua pietate pium Leonem fecit. Sed ne temporis tarditas me comprehendat, ad ea quae dicturus sum attingam: nam ista pauca detersimus de ejus Vita de multis; sed de miraculis quae per eum Dominus dignatus est post ejus transitum ostendere, fideliter doceamus. CAPUT II. #Miracula post mortem usque ad vigiliam Ascensionis.@# 8. Altera vero die post ejus obitum, quaedam mulier de Tusciae partibus venit ad ecclesiam Beati Apostoli: et cum coepisset per gradus ascendere, coepit eam daemon vexare et per os ejus clamare et dicere: O Sancte Leo, quare catenis igneis me vinctum trahis? non te laesi unquam. Et cum ducta fuisset ad tumulum ejus, coeperunt adstantes increpare daemonem et dicere: Dic, maledicte, quomodo huc venisti, aut unde in Christianos tantas vires sumpsisti ad vexandum. Daemon respondit: Ego et ii qui adsunt mihi, missi sumus subvertere animam hominis, et tamdiu tentare quoad usque nostra faciamus adimplere mandata. Cumque nobis obtemperans consentit servire, corpus ejus quasi domum propriam intramus, quod quidem multo tempore habitamus occulte. Tunc dixerunt quidam de Sacerdotibus: Dic, scelerate, et cum occulte in hominis corpore habitatis, quomodo tunc eum primum laeditis. Daemon respondit: In primis incipimus in illo mittere somnolentiam, prigitiam et famem: et dum dormiendo et pigritando quiescit, maximum acquirimus lucrum. Cumque totum corpus ejus nostrae subdidimus potestati, contingit eum ad ecclesiam ire, et inter bonos et Catholicos viros commisceri: quorum eloquentiam spiritualem non valentes sufferre, incipimus ira excitati lacerare corpus ejus, eo quod ultra non possumus occultari. Tunc dixit unus de adstantibus Episcopis: Adjuro te per viventem in saecula saeculorum, ut dicas nobis si Leo Dei servus et Papa inter Sanctos fruitur aliqua potestate. At ille cum gemitu et suspirio dixit: O malefice, quare nominasti illum adversarium nostrum et seductorem totius provinciae. per quem tanta gens subversa est, et a nostro collegio separata; nos etiam quotidie expellit et vinculis catenarum constringit, atque ejicit de habitaculis: unde vagi et instabiles ac venales, per deserta et infructuosa loca perambulantes, in nullo unquam requiem invenimus. Et Episcopus ait: Non ad ea quae interrogavi
null
62c74b8c-8513-4a0b-8de2-f9c92597f608
latin_170m_raw
null
None
None
None
respondes; sed alia videris enotare. Et daemon respondit: Leo, vester Papa ac Dominus, vere inter Sanctos est, inter quos magnum obtinet triumphum: qui non cessat quotidie persequi nos, ut nostrum possit nomen evacuare: per quem et hodie de hac domo ejiciendus sum. Talia eo dicente, mulier quaedam respondit, inter caeteros mente perfida, dicens: In hora qua Leo Papa daemones fugaverit, ego regina ero; et omnes quos fecit gladio perimi, ego statim resuscitabo. Vix talia compleverat verba, subito a daemonio crudeliter coepit vexari; illa autem mulier, quae a Tusciae partibus venerat, eadem hora a daemonio est liberata. Tunc omnes populi qui aderant coeperunt prae timore esse perterriti, clamantes unanimiter: Sancte Leo, parce nobis, quia injuste egimus. 9. In illa hora duo viri contracti venerunt ad tumulum ejus, habentes nodosa et contorta genua sua, quorum calcanei natibus adhaerebant: qui venientes, sani reversi sunt, nullum signum habentes pristinae infirmitatis. Ipso item die hora vespertina, venit quidam vir mutus et surdus, et sinistrum latus aridum habens, totusque phantasmate quodam maculatus; qui cum fuisset ad sacrum tumulum deportatus, solutus est a vinculis quibus corpus illius tenebatur. Tunc omnes coeperunt Deum salutis auctorem continuatis laudibus honorare, qui tanta mirabilia operatur per Sanctum Pontificem suum Leonem. Romani igitur videntes tantas virtutes, currebant certatim cum cereis et oblationibus, gaudentes et exsultantes. 10. Alia vero die venit quidam vir de Francia, qui habebat corpus suum ferreo cingulo coarctatum, ita ut per gyrum corporis sanies multa decurreret in terram: quod videntes qui aderant nares sibi prae nimio pavore et fetore obturaverunt, deprecantes Dominum ut per S. Leonis merita misero illi succurrere dignaretur. Res mira! statim ferrum crepuit, et multa fusa sanie homo redditus est penitus sanitati: ex quo gavisi omnes Deum et servum suum S. Pontificem collaudare coeperunt. 11. In illa hora daemon per os mulieris illius quae superius dixerat: Hora qua Leo Papa daemones fugaverit, ego regina ero; et quos ipse fecit perimi gladio, ego resuscitabo, coepit clamare dicens: Heu! heu! quare ingredimur et coarctamur exire cum tormentis? Nihil te laesimus, Leo, quare nos non permittis vel una requiescere hora? Tunc Episcopi qui aderant dixerunt: Maledicte, revertere unde huc advenisti, et exi ab illa. Qui respondit: Non possum reverti unde exivi, quia signata est: nam hesterno die exivi de domo mea, et hanc in commutationem recepi. Dixitque Episcopus: Et quare de ista ultro exis? Ille respondit: Quia Leo mihi eam dedit ad possidendum heri propter blasphemias quas locuta est in eum; sed tamen ille mobilis est, et sermones ejus non sunt veri: hesterno die dedit nobis et hodie ejiciet nos de ista habitatione. Tunc dixit Episcopus: Et unde scis quod hodie eiiciet? Respondit daemon: Vidisti heri, quando mutam linguam resolvit, ipsa hora perrexit cum Marco Episcopo Apuliae et cum Marciano Episcopo Frequentinae Ecclesiae Beneventum. Dixit Episcopus: Pro qua causa perrexerunt. Respondit daemon: Nescio, sed scio quia in Apulia sunt, ubi pugnam contra Sanctos Normani commiserunt. Ait Episcopus: Vere sunt sancti Alemanni, qui sunt ibidem interfecti? Ait demon: Triginta et quinque sunt sanctificati ex eis per quos signa et mirabilia fiunt in loco illo, eo quod sponte venerunt et cum fidelitate pro justitia pugnare maluerunt. Caeteri illic tunc mortui in paradiso sunt omnes, sed quia invite venerunt, inter illos minime deputati sunt. Illi quoque triginta quinque propria voluntate venerunt, et gaudentes morti se tradiderunt, propter Deum quem coluerunt, et per ipsos multa mala crescunt in nobis. Ait Episcopus: Venerunt ipsi Sancti Romam? Respondit daemon: Vere, inquiens, hodie venient cum Papa Leone. Dixerunt quidam de Presbyteris, qui praesentes aderant: Et unde sciemus quando huc venient? aut quando cognoscere poterimus? Daemon respondit? Citius jam prope Romam sunt: quibus venientibus ego hic stare ultra non potero. Sunt enim hic et alii fratres mei: dum illi venerint, omnes mecum fugam arripient. Vos autem aspicite in lampade ante signum ejus, et cognoscetis signum adventus eorum. Tunc vere secundum daemonis dictum, quasi circa
null
8d8618fe-d64d-4ca8-b9a7-e8bcc999b05b
latin_170m_raw
null
None
None
None
horam quartam, odor magnus factus est per totam ecclesiam; et aspicientibus in lampadem, viderunt eam ascendere prope ecclesiae tegmenta, cum qua et tres ardere lampades visum est. In ipsa hora coepit daemon ululare sicut lupus, et modicum vexans mulierem exivit ab ea. Tunc circumstantes coeperunt laudare Deum et B. Leonem famulum ejus. 12. Tertia die post sepulturam B. Leonis Noni Papae, facta sunt duo miracula ad tumulum ipsius, videlicet duo homines, qui diu ante januas Apostolorum Principis jacuerant contracti, per meritum B. Leonis Papae abierunt erecti, et hoc pene tota civitas novit, quae eos contractos antea vidit. Mulier quaedam, spatio sedecim annorum languens et contracta, jacens in grabato, ejus ad tumulum devecta est: et quia fideliter credidit, sana et erecta illinc rediit: et haec similiter civibus nota est. Altera vero mulier de Lateranis, Stephana nomine, uxor cujusdam Petri, daemonium habens, ad tumulum illius venit: ubi sanguinem vomens et volutans se tres nigros carbones ore reddidit; cum quibus et daemonium abscessit, et illa, sensu recepto, laudans Deum rediit. 13. In Letania majore, ad tumulum illius lampas divino igne accensa est. Nec hoc semel actum, sed bis et ter, et hoc vidit quae illa die fluxit ad ecclesiam B. Petri omnis Romana multitudo. In Merculana regione quaedam mulier, Rogata nomine, habens daemonium ab ipsa infantia, auditis miraculis ad tumulum venit: ubi jacens immundos spiritus ita reddidit, videlicet prius murem tria capita habentem, secundo ranunculum, tertio lacertam quarto ranam, quintoscabronem: et post multam effusiosionem sanguinis, sanitati restituta est, multis testibus non solum auditu sed et visu probantibus. Mulier quaedam, nomine Stephania, habitans trans Tiberim, daemonio vexata longo tempore, audita fama beati Corporis venit, et duos carbones una cum multo sanguine evomuit. Quo facto sanitati restituta est, et mente recepta visa est ab omnibus astantibus redire libera. In regione Arenula, quidam habitabat Joannes nomine, qui, nervis contractis, manum aridam ab utero matris habebat. Hic beati viri veniens ad tumulum, extensam et validam eam reportavit. 14. Homo quidam, veniens de longinquis regionibus, in poenitentia ferro ligatus, ante tumulum stetit, et dum diutius incumbens orationi commissa sua defleret, Divinae pietatis dono, ferrum, ubi magis solidum fuerat, crepuit. Sanctimonialis quaedam similiter ferro ligata, ad loculum accessit; et eodem modo soluta a ferro, benedicens Dominum, qui est in Sanctis suis mirabilis, ad propria incolumis rediit. In una die restituti sunt duo juvenes sanitati, quorum unus habens os retortum ad aurem dexteram, et manum aridam cum toto latere: quem mater nomine Maria, uxor Joannis Orbitani, deflens scapulis apportavit; sed duplo laeta miraculo, gaudens cum filio rediit, et hic est notus omnibus apud S. Angelum morantibus. Alter vero ab infantia officio ambarum manuum privatus, sanitati restitutus, manuum suarum laboribus vivit. 15. Multis astantibus loquelam recepit mutus quidam, nomine Guido, de Casamala ortus. Puer quidam, Petrus nomine, officium recepit manus dexterae. Puer quidam de regione Coloseo habebat manum dexteram aridam, cum toto latere et pede: quem mater, Stephania nomine, deflens ad tumulum ipsum apportavit; et sanitati restitutus est multis astantibus et videntibus. Homo quidam, Benedictus nomine, Phlebotomator, habitans in regione Septemviis, ulceribus plenus, auditis miraculis ad tumulum venit; ibique per meritum beati Pontificis sanus factus est, ita ut nec signum cicatricis in carne ejus appareret. Quidam vir Majus nomine, de Palliano, habitans trans Tiberim, a daemonio vexatus per annos quindecim, audita fama beati viri, venit ad tumulum ejus, et duas blactulas cum multo sanguine evomuit, cum quibus et daemonium abscessit. Quidam juvenis, Franco nomine, qui caecus exstitit, lumen recepit, nepos ostiarii S. Mariae de Monte acuto. Juvenis quidam de civitate Tiburtina, Joannes nomine, filius Joannis, ab utero matris mutus, astantibus multis loquelam recepit. 16. Homo quidam Benedictus nomine, habitans in Campo Martio, habebat filium nomine Gratianum qui sinistrum pedem habebat aridum. Hic per meritum B. Leonis sanitati restitutus, gaudens cum patre rediit. Quidam
null
f6c03bc1-43a8-40ac-b4a9-8f23b6a5a976
latin_170m_raw
null
None
None
None
vir, nomine Petrus, filius Nuccii phlebotomatoris, habitator ipsius regionis, ab utero matris mutus, astantibus multis loquelam recepit. Quaedam mulier de Fallari, daemone vexata, ad tumulum venit, ibique liberata est. Mulier quaedam de Aquapendente, manum habens aridam, auditis miraculis, ad locum venit, et officium manus recepit. Quidam vir, ortus de Tuscanis partibus manum habens aridam, per meritum B. Leonis [sanitati] restitutus est. Quaedam mulier, Maria nomine, habitans in Castro Cornazano, manum sinistram habens aridam, ad tumulum venit: ibique sanata est. Altera mulier, Beatrix nomine, de Apuliae partibus, manum dexteram habens aridam, similiter sanitati restituta est. Quidam Juvenis ibidem visum recepit per merita B. Leonis. Mulier quaedam, Ermengarda nomine, relicta Petri textoris de Castro vico, manum sinistram habens aridam, per meritum B. Leonis Papae, videntibus multis officium manus recepit. CAPUT III. #Miracula patrata a Vigilia Ascensionis usque ultra Octavam Pentecostes.@# 17. In vigilia Ascensionis Domini, per intercessionem Beatissimi Papae Leonis, sanatae sunt tres feminae: una manum recepit, altera auditum, altera visum. In vigilia noctis Ascensionis Domini, mulier quaedam, Berta nomine, famula Petri opificis, qui dicitur de Udo, habitans in regione Campitello , daemonium habens, ibi liberata est. In eadem noctis vigilia, quaedam mulier cujus nomen ignoramus, ambas manus, quas gerebat contractas, sanas recepit. Quo facto quoddam miraculum ibi mirifice accidit. Quidam Joannes de Civitate, habitans in regione Campo Martio, cereum de tumba ejusdem beatissimi Papae Leonis accensum in manu accepit et exstinxit. Hoc facto, dum secure exstinctum teneret, subito accensum vidit. Quem ille non bene exstinctum credens, iterum exstinxit. Et quis Dei miracula valet perscrutari? iterum se in manu illius accendit. Hic etiam cereus in testimonium servatus est. 18. In die Ascensionis Domini sanata est puella Amata nomine, patre genita Engelberto. Hi fuerunt ex partibus Campaniae de Rocca de Risa: haec autem ita fuit contracta ut nunquam pedibus ambularet. Una alia puella, nomine Maria, filia Cicae, quae habitabat in regione Arenula, lumen recepit, quae per annos quindecim non viderat. Quidam puer patre rustico genitus, de civitate Ortana, erat ita contractus, ut unum latus in sua potestate non haberet; sed Dominus eum per sanctissimi Pontificis meritum sanavit, et latere recepto cum gaudente patre votum ei vovit, et incolumis rediit. Et fere hora noctis erat media, cum duos caecos mirifice sanavit: unus Pipo, alter vero Adelbertus dicebatur: isti enim de Lama civitate fuere. Et quemdam, Randifium nomine, filium Berardi Comitis Mursicani, qui lancea percussus fuit, et ita attractus, quod pedem unum ad terram ponere non valebat; sed, jubente Deo, per meritum beati Pontificis sanus recessit. Quaedam puella omnimodo manibus et pedibus ita contracta fuit quod nunquam ambulare valebat, nec manum ad os ducere; et per meritum B. Leonis officium membrorum recepit, et sana recessit. 19. Proxima die post Ascensionem Domini, duae mulieres quae a spiritu immundo vexabantur, per sancti viri meritum sanitati pristinae restitutae sunt. Investituram Culcitrae, quod est magnum et inauditum miraculum, quaedam mulier Amantii Diaconi famula lavare ivit, quae proprie erat de lecto beatisimi Leonis Papae. Ex qua dum aquam extorqueret, inter crura sua tenuit, et ita media parte sui corporis stupefacta fuit, ac si paralysim haberet. Sed ad istud malum supervenit aliud: nam ulceribus plena visa est in eadem parte corporis; et haec venit ad tumulum B. Leonis, et sana recessit. 20. Quaedam puella, Rogata nomine, filia Mariae, feria septima mense Maio intrante, eodem mense die quarto decimo, ad venerabile ejus sepulcrum, sinistrum brachium contractum ferens, venit; ejusque sancta suffragatione sanitatis beneficium consecuta est, et haec erat de Castro quod vocatur Stabla. Quidam de civitate Florentina, cum servis suis, ad tumulum ejusdem beatissimi Leonis venit caecus; et gratia divina comitante lumen recepit, et prae gaudio magno quod inde habuit, eosdem servos libertate donavit. Quidam Romanus, Adelbertus nomine, dum ferro recideret vineam suam, contigit quod de domno Apostolico Leone turpiter loqui
null
5b5bf8d9-8eac-4cdf-ab78-36232f84c319
latin_170m_raw
null
None
None
None
non exhorruit. Sed istud facinus absque culpa non evasit: quia malignus spiritus corpus illius repente invasit, et graviter vexare coepit. Hoc autem vivente illo actum est. Sed divina favente gratia, cum post obitum illius veniret ad sepulcrum ejus, per meritum ipsius sanatus est. 21. Quidam Grimoaldus nomine, de S. Benedicto, de monte Cassino, in Dominica quae dicitur Pascha Rosata, ad tumulum Beati Pontificis ita mutus aegritudine advenit, quod nemo loquelam ejus intelligere valeret: sed, Dei favente gratia, per meritum B Leonis rectam loquelam recepit. Quidam puer, qui fuit de Verona utroque pede contractus, Dei comitante gratia per meritum beati viri ibi sanatus, cum parentibus rediit. Quaedam mulier de Aquapendente a daemonio erepta est, nocte eadem quae dicitur de Pascha Rosata. Quidam puer, Petrunculus nomine, de Sena, cum parentibus ad tumulum venit: hic enim pedibus manibusque contractus erat. Quem ego dum rogatu Senensium qui pro anima sua eum adduxerant, ad tumulum Beati Pontificis erexissem; repente me vidente, coram omni populo, officium membrorum recepit. Quidam Presbyter Franco nomine, de Cora oppido, quinque annis vexatus fuit, et cum in die Dominica quae dicitur Pascha Rosata ad tumulum ejusdem Sanctissimi viri adductus fuisset, statim daemonium per sanguinem evomuit, cadens in terram mortuus. Et cum omnis populus eum asportare vellet, quia exanimem videbant, divina favente gratia, per meritum B. Leonis ad vitam sanus rediit, omni populo qui aderat Domino et Sancto gratias referente. 22. Quidam Benedictus nomine, filiam suam, nomine Bonam, causa recipiendae sanitatis, ad tumulum beati Pontificis attulit, quae erat ambabus manibus contracta: sed, divina favente gratia, per meritum Beati Pontificis recepit sanitatis gaudia. Fuit in Marsicana villa de Monte, quaedam mulier de Civitate Spoletana, diu caeca: quae dum orationis gratia beati viri sepulcrum requireret, in Sabinensi Episcopatu, antequam ad locum ubi corpus ejus requiescit perveniret, per meritum sancti Pontificis lumen recepit, ac iter quod coeperat gaudens peregit. Quidam puer de praedicta civitate, quinque annos habens, atque a nativitate gressu et loquela carens, parentum auxilio ad sepulcrum Sancti ductus, per meritum ejus gressum et loquelam simul recepit. Item alius ejusdem territorii, septem annorum, per tres annos gressu pedum caruit: sed dum ad sepulcrum Antistitis accederet, per meritum ejus subito erectus est. Quidam puer, Leo nomine, de monte Casino, in eadem Dominica claudus ita advenit quod nullo modo absque duobus sustentatoriis baculis incedere valebat: sed per meritum B. Pontificis absque ductore, abjectis baculis, sanitatem membrorum secum reportavit. Puer quidam, qui fuit duobus pedibus attractus, cernente populo mirifice extensus est: mox ille qui nunquam ambulavit, currendo ad arcam S. Petri ire coepit; et innumerabilis multitudo qui aderant Domino Deo et S. Leoni laudes immensas reddidere. 23. Trigesimo et secundo die depositionis ejusdem Pontificis mutus quidam de episcopatu Castellano, de quadam plebe ejusdem episcopatus, quae dicitur Graciolum, venit ad sepulcrum jam dicti Pontificis: ubi praesente Episcopo suo et multis qui eum agnoscebant, loquelam recepit, cujus rei testis est Ordinans Episcopus qui bene eum agnovit. Quidam Vetulus monachus de Monte Casino, nomine Joannes, erat mutus et surdus et caecus et dextra manu attractus: has autem passiones per annos novem portavit in corpore. Sed cum sensisset quotidie divulgari miracula sanctissimi Confessoris nostri Leonis Papae, votum ei in suo corde devovit, quod si eum orationibus suis beatus Papa salvaret, veniret ad tumulum ejus cum luminaribus. Haec cum dixisset, subito divina respectus gratia, salutem pristinam recepit sui corporis; itaque sanus apparuit ac si has infirmitates nunquam habuisset. Ut autem se sanum vidit, votum quod Domino ac sanctissimo Confessori vovit, adimplevit, et ad tumulum ejus venit, laudesque ei retulit, et cum omni populo qui ibidem aderat gaudens annuntiavit, qualiter Deus per suum Confessorem ei dignatus est pristinam sanitatem reddere. Quidam Petrus nomine, de civitate Cajeta, filium suum parvum Joannem, qui habebat latus sinistrum cum manu arida per annos septem, ad famam sanctissimi Leonis cum eodem filio causa recipiendae salutis advenit. Cumque filius tumbam oscularetur, et pater lacrymaretur, divina respectus puer gratia salutem pristinam recepit gaudensque
null
336ed1ce-b47c-49ce-b464-49de0e765f3f
latin_170m_raw
null
None
None
None
cum patre ad propria remeavit. 24. Quaedam mulier vetula, nomine Maria Marsicana, de castello Alvo, triginta annos a daemonio fuit vexata: sed secunda feria, quae est proxima Pentecostes, hora diei nona, daemonium in modum muscae evomuit. Altera autem mulier, Berta nomine, de terra S. Benedicti, eadem die et hora daemonium cum vomitu foetido evomuit: gratia sit Deo et sanctissimo Pontifici qui eam saluti restituit. 25. Quidam parvulus, qui per multa tempora caecus fuerat, hora nona in octava Pentecostes lumen recepit: pater ejus Arnulfus vocabatur, et erat quidem de terra S. Benedicti. Quidam homo, Lodoicus nomine, de terra de Forcone, cum filio qui erat attractus genibus advenit ad tumulum beatissimi Confessoris: et dum residerent juxta tumulum, patre orante ac flente, repente noster sanctissimus Papa contulit eis salutis dona. Ita ille, qui nunquam absque baculis incedere valuit, abjectis illis, coram omni populo qui aderat, de altare B. Petri firmiter ire currendo coepit; et laudes cum patre ei reddidit, qui eum per merita B. Leonis sanavit. In eadem die mulier quaedam, quae per multa tempora graviter fuit a daemonio vexata, advenit, quae cum oscularetur tumbam, statim per vomitum sanguinis antiquus hostis habitaculum corporis ejus deseruit, et salutem recepit. Haec autem de terra quae vocatur Camerino fuit. Puella quaedam, Laeta nomine, quae fuit attracta manu sinistra, cum matre, Dei comitante gratia, pervenit ad tumulum: et dum Sanctum tetigisset, subito manum, quam per paralysim amiserat, recepit sanam. 26. Erat mulier quaedam in urbe Roma, quae emebat et vendebat piper et thymiama: dum quidam simplex vir a partibus Croatiae venisset, emit ab eadem muliere thymiama quod deferret ad tumulum B. Leonis Papae. Qui adtoxicatus maleficiis mulieris, dedit denarium, visumque est illi accipere multum: accepit autem nihil. Cumque perrexisset ad tumulum, prostratus in oratione surrexit, mittensque in sacculo manum ut thymiama proferret, invenit illum nihil habentem. Tunc ille coepit proclamare magnis vocibus dicens: O sancte Leo, inter Romanos haereticos voluisti manere: ego si in domum iero propriam de te plurimam blasphemiam loquar, nisi vindicer ex malefica illa muliere et iniqua. Eodem die, dum ea mulier in porticu esset faciens negotia mala, mittens in suo sacculo manum ut piper venderet, invenit illum serpenticulis plenum, a quibus vulneratam manum produxit. Cognoscens itaque reatum suum, cucurrit ad tumulum B. Leonis, coram omni populo sua manifestans commissa. Tunc videntes omnes qui aderant manum mulieris totam vulneratam a serpentibus, timore magno perterriti stupuerunt. Mulier vero, non sufferens dolores, clamavit vocibus magnis: S. Leo, beatissime Papa, ignosce mihi iniquae et libera me a tormentis horum serpentium, quibus crudeliter crucior. Tunc ille qui emerat ab ea thymiama illud, videns hoc, dicere coepit: Dignus es, beatissime Leo, magnis honoribus, qui ad te venientes protegis, et iniquorum facta constringis: gaudeo quidem in virtute tui triumphi: ne, quaeso, irascaris mihi indigno quia iniqua locutus fuero contra te: miserere mei. Mulier autem non cessabat clamare: S. Leo, succurre mihi, miserere, et libera me ab his tormentis quae patior: promitio enim nullo tempore pessima quae gessi negotia exercere. Haec cum lacrymis illa dicente, et caeteris qui aderant una cum viro illo simplice pro ea orantibus, affuit divina clementia et mulierem illam a peste liberavit; quae sanitatem ad plenum recipiens, dedit illi homini tripliciter quod prius abstulerat ei: et omnes qui hoc viderunt et audierunt benedixerunt Deum et S. Leonem famulum ejus. PROLOGUS. 1. Anno millesimo quinquagesimo quarto Domini nostri Jesu Christi, indictione VII, decima tertia Kalendas Maias, depositione exsultemus Beati Patris nostri Leonis Papae IX, regnante Henrico Imperatore filio Conradi imperatoris Romae. Ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, et ad memoriam Beati Leonis Papae, certamus hunc intimare laborem certaminis, quem oculis nostris vidimus, omnes presbyteri et diacones et cuncti Sanctae Romanae Ecclesiae Catholici. Saepe vidimus in ejus vita multam largitatem, vel eleemosynas erogantem pauperibus civibus ac peregrinis, ita ut cunctos thesauros Ecclesiae et cuncta quae habere poterat plurimam partem viduis
null
6401abf1-affa-4af4-9da7-ff74183dbeea
latin_170m_raw
null
None
None
None
, orphanis et Deum timentibus erogaret. Propterea Romanorum perfidia contra eum murmur et bella suscitabat: nam ut inexpugnabilem suae Ecclesiae murum Dominus contra dementes haereticos erigeret, huic viro in litterarum studiis plerique catechizati fuerant. Iste almificus Praesul Leo humilibus suaviter blanditus est, iste superborum colla constringens, iste derogatoribus suae vitae necessarium victum subministrans, virginitatem praedicans, matrimonia casta defendens, virtutum certamina gloriosa collaudans, lapsum Clericis, atque monachis pravitatem accusans, etiam ubi res tulit Gentilium exempla dulcissima varietate permiscuit; sed tamen hoc non erat suae voluntatis, sed, ut ita dicam, gravissimae necessitatis, ut probaret ea quae a sanctis prophetis ante saecula praedicta sunt, tam Graecorum quam Latinorum, et aliarum gentium linguis vel litteris; vere totus explicans, totus exornans, et per disputationis genera semper aequalis incedens. Cum vere dixerimus Catholicam hominis illius scientiam; sana doctrina, quocunque conversatus est loco, stabilis permanet firmitate fidei, nam ista pauca excerpsimus de ejus Vita, plura vero ad magistrorum peritiam dimittamus; et de ejus mirabilibus, quae vidimus, fideliter doceamus. 1. Anno millesimo quinquagesimo quarto Domini nostri Jesu Christi, indictione VII, decima tertia Kalendas Maias, depositione exsultemus Beati Patris nostri Leonis Papae IX, regnante Henrico Imperatore filio Conradi imperatoris Romae. Ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi, et ad memoriam Beati Leonis Papae, certamus hunc intimare laborem certaminis, quem oculis nostris vidimus, omnes presbyteri et diacones et cuncti Sanctae Romanae Ecclesiae Catholici. Saepe vidimus in ejus vita multam largitatem, vel eleemosynas erogantem pauperibus civibus ac peregrinis, ita ut cunctos thesauros Ecclesiae et cuncta quae habere poterat plurimam partem viduis, orphanis et Deum timentibus erogaret. Propterea Romanorum perfidia contra eum murmur et bella suscitabat: nam ut inexpugnabilem suae Ecclesiae murum Dominus contra dementes haereticos erigeret, huic viro in litterarum studiis plerique catechizati fuerant. Iste almificus Praesul Leo humilibus suaviter blanditus est, iste superborum colla constringens, iste derogatoribus suae vitae necessarium victum subministrans, virginitatem praedicans, matrimonia casta defendens, virtutum certamina gloriosa collaudans, lapsum Clericis, atque monachis pravitatem accusans, etiam ubi res tulit Gentilium exempla dulcissima varietate permiscuit; sed tamen hoc non erat suae voluntatis, sed, ut ita dicam, gravissimae necessitatis, ut probaret ea quae a sanctis prophetis ante saecula praedicta sunt, tam Graecorum quam Latinorum, et aliarum gentium linguis vel litteris; vere totus explicans, totus exornans, et per disputationis genera semper aequalis incedens. Cum vere dixerimus Catholicam hominis illius scientiam; sana doctrina, quocunque conversatus est loco, stabilis permanet firmitate fidei, nam ista pauca excerpsimus de ejus Vita, plura vero ad magistrorum peritiam dimittamus; et de ejus mirabilibus, quae vidimus, fideliter doceamus. CAPUT PRIMUM. #Extrema S. Leonis acta et monita: piissimus obitus.@# 2. Quinto decimo Kalendas Maias, cum gravi infirmitate longe maceraretur in corpore, idem Dominico die quinto decimo post Pascha, vocavit omnes Episcopos et Clericos ad se, et ita locutus est eis, dicens: Audite, Fratres mei et Coepiscopi, me enim Dominus de hac vita vocavit. Memores vero estote Evangelici sermonis dicentis: « Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit (Matth. XXV, 13). » Rogo enim vos, charissimi, ut in me aspiciatis et cogitetis qualiter flores hujus mundi cito marcescant. Nam infelix ego, qui indignus Apostoli Petri honorem suscepi, modo quantum ad corporis partes fere ad nihilum sum redactus. Nam ita mihi obscuratur praesens mundus iste, quasi jam habitem in obscurissima domo: quia in hac nocte in visu vidi illum quo iturus sum mundum; et videor quasi jam non habitem saeculum istud, sed potius illud quod in visione praevidi: pro quo timens et timidus nimium sum. Vidi enim multa quae videre expavi. Verum gavisus sum in nostris Fratribus, qui pugnantes in Apulia pro Deo sunt trucidati. Vidi enim illos in Martyrum numero, et eorum sicut aurum splendentia vestimenta; tenentes omnes palmae ramos in manibus suis, plenos floribus immarcessibilibus, excelsaque voce me vocabant dicentes: Veni, mane nobiscum, quia per te hanc gloriam possidemus. Hinc ex alia parte respondendo unius aliam vocem audivi: Nequaquam, sed die tertia in nostro erit collegio: quia locus ejus
null
7566c184-4f57-42f9-8841-20689d81a701
latin_170m_raw
null
None
None
None
iste est, et sedes ejus inter nos feliciter praeparata consistit. Si vero meae visioni non creditis, probate ea quae dixi. Si super tres in saeculo isto permansero dies, visio haec cassa et vana deputetur; et si die nuntiata transiero, servanda vobis sunt quaecunque dico. Nunc unusquisque ite ad loca vestra, et aurora lucescente ad me venite. Multis secundum ejus praeceptum ad domos recedentibus suas, steterunt quidam cum eo per totam noctem: a quibus dicitur et mire testificatur, quod totam illam noctem, in tanta mole aegritudinis positus, pervigilem duxerit, atque in terra prostratus pro grege sibi commisso in oratione permanserit. 3. Mane facto, adveniente omni Clero et cuncto populo Romano, praecepit ut se ad tumulum suum marmoreum ducerent in ecclesiam: quo facto jussit lectum in quo jacebat in ecclesiam mitti. Romani vero videntes tumulum ejus ad ecclesiam deportari, irruerunt unanimiter pergentes ad palatium Lateranense ut illud exspoliarent, sicut mos illorum erat; sed tale fuit meritum et virtus Beatissimi Leonis, ut nec unus potuerit pergere, nec infra palatium introire. Haec videntes, omnes confusi et perterriti timore cum grandi verecundia reversi sunt. Inter haec beatissimus Pontifex, cum intra ecclesiam S. Petri suum thorum deportari praecepisset, convocatis omnibus qui aderant ex fidelibus, jussit eos sedere et intentis auribus sua praecepta audire. Quibus residentibus cum summo silentio, dixit: Fratres et conservi Domini nostri Jesu Christi, estote memores praeceptorum Dei, et ambulate in bonis actibus, dum adhuc lumen habetis. Praecipio enim ut nullus emere praesumat villam aut vineam seu terram, vel aliquam rem pertinentem ad regimen sanctae Ecclesiae per possessionem ad usum suum tenere: qui hoc facere praesumpserit, aeterni Judicis iram sine dubio incurret. Item praecipio ut usus jurandi vestro deleatur ex corde: multa enim dignoscimini incurrisse perjuria, quae ego propter Deum vobis dimisi, licet in eadem iterum cecidistis. Praeterea contestor vos omnes, ut consanguineae vestrae non commisceamini. Item praecipio ut advenientibus ex cunctis pene partibus hominibus ad orandum Deum et ejus Apostolum, pro sua et omnium Christicolarum salute, nullus impedimentum exhibeat: etiam praecipio ut ex omnibus frugibus terrae quas vobis Deus dederit, et de animalibus, ei primitias detis; nisi talia feceritis, salvi esse nequibitis. 4. Haec et his similia dicens ad populum, vocavit juxta se omnes Episcopos et Clericos, cum quibus veram faciens confessionem et conversus hinc ad partem Orientis, incumbens in lectulo suo respexit sanctam Crucem, et perfusus lacrymis oravit diutissime; et dimittens peccata eorum qui canonice fuerant obligati ab illo, absolvit eos: imo et caeteris omnibus: Si servaveritis, inquit, quae vobis praecepi, de praeteritis malis vobis indulgentia detur. Et haec dicens iterum respexit in coelum, et sic oravit: Domine Jesu Christe, Pastor bone, qui per Evangelium tuum hesterno die dicere dignatus es: Ego sum pastor bonus, qui pro ovibus meis pono animam meam? Tu, pie Pastor, de coelo descendisti, et B. Mariam sancto Spiritu obumbrasti, et quem omnis mundus capere non potest in solo ejus utero mirabiliter habitasti, servilemque formam pro nobis peccatoribus induisti, et duodecim Apostolos elegisti, quibus ligandi et solvendi licentiam propriam tribuisti, et Petrum Apostolum fundamentum Ecclesiae esse fecisti, dicens illi: « Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum in coelis (Matth. XVI, 19). » Tu, Domine, dixisti: « Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis (Matth. VII, 7); » ideo obsecro clementiam tuam et peto, ut mihi, quem indignum voluisti ejus cathedram sanctissimam residere, petitionem meam tribuere solita pietate digneris. Rogo enim ut Ecclesiam tuam sanctam Catholicam, diffusam per universum mundum, custodias; pacem ei tribuas; a visibilibus et invisibilibus inimicis eam protegas atque defendas, omnemque pravitatem haereticorum atque perfidiam ab ea repellas. Deprecor quoque clementiam tuam, ut fidelibus tuis fratribus nostris, qui ad defendendam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam sanguinem suum fuderunt, absolutionem tribuas omnium peccatorum, et eos in eo numero sociare jubeas, qui pro tuo nomine suas animas posuerunt; ut fideles omnes cognoscant quia tu es omnium bonorum fidelis remunerator. Imploro
null
a97f970a-03b3-40fa-a75c-de3f599e5193
latin_170m_raw
null
None
None
None
etiam, immense Deus, clementiam tuam, ut omnem pravitatem infidelium vel haereticorum disrumpas, ut cognoscant te verum Deum esse Jesum Christum. Obsecro quoque pietatem tuam, ut omnium qui anathematizati sunt vel excommunicati vincula et peccata digneris absolvere et fac illos ad tuam converti veraciter veritatem, ut cognoscant me non invicia victum egisse, sed ad confirmandam fidei veritatem, et benedictio tua super eos piissima ostendatur. Domine Jesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis: « In quamcumque domum aut civitatem intraveritis, dicite: Pax huic domui (Luc. IX, 4); » rogo pietatem tuam, ut quamcumque ambulavi civitatem vel provinciam, pacem et concordiam eis concedas qui pro pace et benedictione tua me receperunt, et in nomine tuo mihi obedientiam fecerunt. Tu enim dixisti: « Qui vos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40). » Domine, qui non meis meritis, sed pietate tua, Vicarium Apostoli tui Petri me constituisti, et ligandi et solvendi potestatem dedisti; dignare benedicere famulos et famulas totius provinciae, per quam ambulavi: et quos oculis meis vidi et corporaliter benedixi, spiritualiter repleantur et ab omnibus peccatis absolvere eos digneris, et fructifica in eis praedicationem quam praedicavi eis: et perfidiam Judaeorum vel haereticorum resipiscere jubeas, eosque per totum mundum ad te dignare convertere et tuam voluntatem implere: provinciisque omnibus et civitatibus, per quas ambulavit servus tuus, da plenitudinem frumenti, vini et olei, ut cognoscant quod in tuo nomine ambulaverim, sicut Apostolis praecepisti: « Ite in universum mundum, praedicate Evangelium omni creaturae (Matth. XVI, 14). » Ego quidem in tuo ambulavi praecepto, docui, obsecravi, increpavi, tu scis, omnia fideliter fieri: sed quia pius pater es, dignare convertere omnes adversarios tuos ad tuam pietatem, ut te verum cognoscant Deum, qui es benedictus in saecula saeculorum. Tunc omnes qui ibi erant responderunt, Amen. 5. In illa hora tantus odor procedens ab altari S. Petri Apostoli totam ecclesiam replevit, ita ut nullus putaret ex hominibus nisi Paradisi amoenum esse odorem. Hoc facto jussit sibi ferri aureum scyphum, plenum pane et vino. Quo adducto, comedit de eo quantum potuit accipere ore, ac praecepit dari praesentibus Episcopis, qui similiter ex eo comedentes dederunt cunctis adstantibus. Hoc ita peracto, levavit oculos suos in coelum, et oravit secrete quasi unius horae spatio: et post elevans vocem, leniter dixit: Magne Deus, humani generis Redemptor, qui per Apostolos tuos Petrum et Paulum Simonis perfidiam de alto [cadere] praecepisti invocato tuo nomine: sicut eos exaudire dignatus es, ita exaudire dignare me servum tuum, et ad te converte Theophylactum et Gregorium et Petrum qui in toto pene mundo Simoniacam haeresim solidaverunt: et ita fac eos cognoscere viam veritatis, ut derelinquant errorem suum, et ad te, mitissime Domine, revertantur. Tu enim promisisti dicens: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXII, 11): » revoca illos ab errore, qui convertisti Paulum persecutorem; converte illos, ut te verum Deum cognoscant Patrem, Filium, et Spiritum sanctum: et omnes circumadstantes responderunt, Amen. Et iterum dixit circumstantibus: Ite, filii, unusquisque ad domum vestram, et crastina hora diei prima revertimini ad me. Et mox surrexit de lectulo in quo jacebat: et perrexit ad tumulum sibi praeparatum; et incumbens super illum cum lacrymis dixit: Cernite, fratres, ex tantis divitiis et honoribus, quam parvam et vilissimam mansiunculam exspectamus: ego enim tantis usque modo repletus divitiis, et dignitatibus decoratus, ex omnibus hoc solum marmor quod videtis exspecto. Et elevans manum suam signo sanctae Crucis illud signavit: Benedictus tu inter lapides, qui non mea dignitate, sed misericordia Dei, mecum sociari dignus fuisti: me cum gaudio suscipe, et retributionis tempore praesenta me thoro resurrectionis. Credo enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. Et hoc lacrymans dixit. 6. Et reversus ad lectulum suum, benedixit omnes qui ibidem erant: quorum quidam reversi sunt ad propria, quidam cum
null
e474f4d6-f49e-4fc4-91c7-141ab8cabde4
latin_170m_raw
null
None
None
None
illo perseverantes postea nobis retulerunt quod eum tota nocte perseverantem in magnis precibus audivissent, et eum publice audivissent orantem: Domine Deus Sabaoth, respice in me servum tuum, et exaudi orationem meam, et dignare per tuam gratiam omnes te orantes in veritate audire: concede ut praedicatio tua non vacua sit omnibus audientibus eam, sed ostende veritatem tuam in nobis: et ubi invocatum fuerit nomen tuum per me servum tuum, illos qui invocant exaudire digneris de quacumque tribulatione clamaverint: et si fuerint aliqui ex fidelibus qui memoria meum anniversarium pernotare voluerint, sive per ecclesias sive per eleemosynarum distributionem, dignare eis, Domine, restituere centuplum, et post hoc saeculum eis vitam aeternam concedas. Non dignitate mea, sed bonitate tua hoc peto; tu enim dixisti: « Petite et accipietis (Matth. VII, 7). » Peto incessabiliter ut a te exaudiri valeam, quo ad tuam des fidelibus gratiam. Pulso ut januas mihi tuas aperias. Non quaero secundum meritum meum, sed secundum pietatem tuam: non pulso secundum justitiam meam, sed secundum magnam misericordiam tuam. Non nomen meum peto ut exaltetur, qui meritus non sum talia dona: sed ut Apostolicam Sedem sublimare digneris, propter nomen tuum, Domine, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen. 7. Sequenti vero nocte viderunt quidam religiosi viri non dissimilem visionem, duos candidissimis vestitos vestibus viros stare ante lectulum praenominati Pontificis, tenentes chartam in manibus, loquentes cum eo et scribentes, quos veraciter cognoverunt esse Apostolos Christi Petrum et Paulum. Hoc videntes surrexerunt a somno: et campanae coeperunt pulsari tempore matutino. Cumque dies illuxisset, congregatis omnibus Episcopis, Presbyteris et Diaconibus, cunctoque Clero et populo Romano in ecclesia B. Petri, surrexit de lectulo, hinc et inde a ministris suis gubernatus duobus, ad ipsum B. Petri sacrum altare: ante quod cum lacrymans prostratus fuisset in terram, oravit quasi spatio horae unius: et reversus ad lectulum jussit silentium fieri, monens populum sermone brevi. Hinc munivit corpus suum signo gloriosissimae Crucis Christi, et vocatis Episcopis confessionem fecit, et jussit sibi ab uno Episcoporum cani Missam: a quo accipiens Corpus Christi et Sanguinem, dixit: Audite propter Dominum, habete silentium, forsitan possem propter modicum accipere somnum: et cum inclinasset caput in lectum quasi horam dimidiam quievit: in qua quietudine obdormivit in pace. Tunc unus de Episcopis surrexit et tetigit illum, putans vivere illum: quem cum cognovisset defunctum, nuntiavit caeteris Coepiscopis qui aderant omnes Dominum exorare. Mira dicturus sum, quae Dominus in suis factis dignatus est. Hora qua eximius Praesul suam animam Christo commendavit, nullo ministrorum pulsante, a se ipsa S. Petri campana sonare coepit. Qua scilicet hora quidam Albertus nomine, caeteri quinque de Tudertina urbe protestati sunt vidisse se quasi stratam palliis fulgentibus adornatam et innumeris coruscantem lampadibus, qua anima ejus ab Angelis ducebatur ad coelum. Tanta itaque fuit quietudo in ejus obitu per totam urbem Romanam, ut nec arborum frondes aura modicum agitaret. Obiit autem Beatissimus Leo Papa XIII Kalendas Maias, feria IV, et sepultus est in pace. Vere enim Deus sua pietate pium Leonem fecit. Sed ne temporis tarditas me comprehendat, ad ea quae dicturus sum attingam: nam ista pauca detersimus de ejus Vita de multis; sed de miraculis quae per eum Dominus dignatus est post ejus transitum ostendere, fideliter doceamus. 2. Quinto decimo Kalendas Maias, cum gravi infirmitate longe maceraretur in corpore, idem Dominico die quinto decimo post Pascha, vocavit omnes Episcopos et Clericos ad se, et ita locutus est eis, dicens: Audite, Fratres mei et Coepiscopi, me enim Dominus de hac vita vocavit. Memores vero estote Evangelici sermonis dicentis: « Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit (Matth. XXV, 13). » Rogo enim vos, charissimi, ut in me aspiciatis et cogitetis qualiter flores hujus mundi cito marcescant. Nam infelix ego, qui indignus Apostoli Petri honorem suscepi, modo quantum ad corporis partes fere ad nihilum sum redactus. Nam ita mihi obscuratur praesens mundus iste, quasi jam habitem in obscurissima domo: quia in hac nocte in visu vidi illum quo iturus sum mundum; et videor quasi jam non habitem
null
2bb0d95f-6922-48ea-a13b-e63d2b3e7a99
latin_170m_raw
null
None
None
None
saeculum istud, sed potius illud quod in visione praevidi: pro quo timens et timidus nimium sum. Vidi enim multa quae videre expavi. Verum gavisus sum in nostris Fratribus, qui pugnantes in Apulia pro Deo sunt trucidati. Vidi enim illos in Martyrum numero, et eorum sicut aurum splendentia vestimenta; tenentes omnes palmae ramos in manibus suis, plenos floribus immarcessibilibus, excelsaque voce me vocabant dicentes: Veni, mane nobiscum, quia per te hanc gloriam possidemus. Hinc ex alia parte respondendo unius aliam vocem audivi: Nequaquam, sed die tertia in nostro erit collegio: quia locus ejus iste est, et sedes ejus inter nos feliciter praeparata consistit. Si vero meae visioni non creditis, probate ea quae dixi. Si super tres in saeculo isto permansero dies, visio haec cassa et vana deputetur; et si die nuntiata transiero, servanda vobis sunt quaecunque dico. Nunc unusquisque ite ad loca vestra, et aurora lucescente ad me venite. Multis secundum ejus praeceptum ad domos recedentibus suas, steterunt quidam cum eo per totam noctem: a quibus dicitur et mire testificatur, quod totam illam noctem, in tanta mole aegritudinis positus, pervigilem duxerit, atque in terra prostratus pro grege sibi commisso in oratione permanserit. 3. Mane facto, adveniente omni Clero et cuncto populo Romano, praecepit ut se ad tumulum suum marmoreum ducerent in ecclesiam: quo facto jussit lectum in quo jacebat in ecclesiam mitti. Romani vero videntes tumulum ejus ad ecclesiam deportari, irruerunt unanimiter pergentes ad palatium Lateranense ut illud exspoliarent, sicut mos illorum erat; sed tale fuit meritum et virtus Beatissimi Leonis, ut nec unus potuerit pergere, nec infra palatium introire. Haec videntes, omnes confusi et perterriti timore cum grandi verecundia reversi sunt. Inter haec beatissimus Pontifex, cum intra ecclesiam S. Petri suum thorum deportari praecepisset, convocatis omnibus qui aderant ex fidelibus, jussit eos sedere et intentis auribus sua praecepta audire. Quibus residentibus cum summo silentio, dixit: Fratres et conservi Domini nostri Jesu Christi, estote memores praeceptorum Dei, et ambulate in bonis actibus, dum adhuc lumen habetis. Praecipio enim ut nullus emere praesumat villam aut vineam seu terram, vel aliquam rem pertinentem ad regimen sanctae Ecclesiae per possessionem ad usum suum tenere: qui hoc facere praesumpserit, aeterni Judicis iram sine dubio incurret. Item praecipio ut usus jurandi vestro deleatur ex corde: multa enim dignoscimini incurrisse perjuria, quae ego propter Deum vobis dimisi, licet in eadem iterum cecidistis. Praeterea contestor vos omnes, ut consanguineae vestrae non commisceamini. Item praecipio ut advenientibus ex cunctis pene partibus hominibus ad orandum Deum et ejus Apostolum, pro sua et omnium Christicolarum salute, nullus impedimentum exhibeat: etiam praecipio ut ex omnibus frugibus terrae quas vobis Deus dederit, et de animalibus, ei primitias detis; nisi talia feceritis, salvi esse nequibitis. 4. Haec et his similia dicens ad populum, vocavit juxta se omnes Episcopos et Clericos, cum quibus veram faciens confessionem et conversus hinc ad partem Orientis, incumbens in lectulo suo respexit sanctam Crucem, et perfusus lacrymis oravit diutissime; et dimittens peccata eorum qui canonice fuerant obligati ab illo, absolvit eos: imo et caeteris omnibus: Si servaveritis, inquit, quae vobis praecepi, de praeteritis malis vobis indulgentia detur. Et haec dicens iterum respexit in coelum, et sic oravit: Domine Jesu Christe, Pastor bone, qui per Evangelium tuum hesterno die dicere dignatus es: Ego sum pastor bonus, qui pro ovibus meis pono animam meam? Tu, pie Pastor, de coelo descendisti, et B. Mariam sancto Spiritu obumbrasti, et quem omnis mundus capere non potest in solo ejus utero mirabiliter habitasti, servilemque formam pro nobis peccatoribus induisti, et duodecim Apostolos elegisti, quibus ligandi et solvendi licentiam propriam tribuisti, et Petrum Apostolum fundamentum Ecclesiae esse fecisti, dicens illi: « Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum in coelis (Matth. XVI, 19). » Tu, Domine, dixisti: « Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis (Matth. VII, 7); » ideo obsecro clementiam tuam et peto, ut mihi, quem
null
22032076-abd7-47e3-b213-0d50c0c31dc6
latin_170m_raw
null
None
None
None
indignum voluisti ejus cathedram sanctissimam residere, petitionem meam tribuere solita pietate digneris. Rogo enim ut Ecclesiam tuam sanctam Catholicam, diffusam per universum mundum, custodias; pacem ei tribuas; a visibilibus et invisibilibus inimicis eam protegas atque defendas, omnemque pravitatem haereticorum atque perfidiam ab ea repellas. Deprecor quoque clementiam tuam, ut fidelibus tuis fratribus nostris, qui ad defendendam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam sanguinem suum fuderunt, absolutionem tribuas omnium peccatorum, et eos in eo numero sociare jubeas, qui pro tuo nomine suas animas posuerunt; ut fideles omnes cognoscant quia tu es omnium bonorum fidelis remunerator. Imploro etiam, immense Deus, clementiam tuam, ut omnem pravitatem infidelium vel haereticorum disrumpas, ut cognoscant te verum Deum esse Jesum Christum. Obsecro quoque pietatem tuam, ut omnium qui anathematizati sunt vel excommunicati vincula et peccata digneris absolvere et fac illos ad tuam converti veraciter veritatem, ut cognoscant me non invicia victum egisse, sed ad confirmandam fidei veritatem, et benedictio tua super eos piissima ostendatur. Domine Jesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis: « In quamcumque domum aut civitatem intraveritis, dicite: Pax huic domui (Luc. IX, 4); » rogo pietatem tuam, ut quamcumque ambulavi civitatem vel provinciam, pacem et concordiam eis concedas qui pro pace et benedictione tua me receperunt, et in nomine tuo mihi obedientiam fecerunt. Tu enim dixisti: « Qui vos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40). » Domine, qui non meis meritis, sed pietate tua, Vicarium Apostoli tui Petri me constituisti, et ligandi et solvendi potestatem dedisti; dignare benedicere famulos et famulas totius provinciae, per quam ambulavi: et quos oculis meis vidi et corporaliter benedixi, spiritualiter repleantur et ab omnibus peccatis absolvere eos digneris, et fructifica in eis praedicationem quam praedicavi eis: et perfidiam Judaeorum vel haereticorum resipiscere jubeas, eosque per totum mundum ad te dignare convertere et tuam voluntatem implere: provinciisque omnibus et civitatibus, per quas ambulavit servus tuus, da plenitudinem frumenti, vini et olei, ut cognoscant quod in tuo nomine ambulaverim, sicut Apostolis praecepisti: « Ite in universum mundum, praedicate Evangelium omni creaturae (Matth. XVI, 14). » Ego quidem in tuo ambulavi praecepto, docui, obsecravi, increpavi, tu scis, omnia fideliter fieri: sed quia pius pater es, dignare convertere omnes adversarios tuos ad tuam pietatem, ut te verum cognoscant Deum, qui es benedictus in saecula saeculorum. Tunc omnes qui ibi erant responderunt, Amen. 5. In illa hora tantus odor procedens ab altari S. Petri Apostoli totam ecclesiam replevit, ita ut nullus putaret ex hominibus nisi Paradisi amoenum esse odorem. Hoc facto jussit sibi ferri aureum scyphum, plenum pane et vino. Quo adducto, comedit de eo quantum potuit accipere ore, ac praecepit dari praesentibus Episcopis, qui similiter ex eo comedentes dederunt cunctis adstantibus. Hoc ita peracto, levavit oculos suos in coelum, et oravit secrete quasi unius horae spatio: et post elevans vocem, leniter dixit: Magne Deus, humani generis Redemptor, qui per Apostolos tuos Petrum et Paulum Simonis perfidiam de alto [cadere] praecepisti invocato tuo nomine: sicut eos exaudire dignatus es, ita exaudire dignare me servum tuum, et ad te converte Theophylactum et Gregorium et Petrum qui in toto pene mundo Simoniacam haeresim solidaverunt: et ita fac eos cognoscere viam veritatis, ut derelinquant errorem suum, et ad te, mitissime Domine, revertantur. Tu enim promisisti dicens: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXII, 11): » revoca illos ab errore, qui convertisti Paulum persecutorem; converte illos, ut te verum Deum cognoscant Patrem, Filium, et Spiritum sanctum: et omnes circumadstantes responderunt, Amen. Et iterum dixit circumstantibus: Ite, filii, unusquisque ad domum vestram, et crastina hora diei prima revertimini ad me. Et mox surrexit de lectulo in quo jacebat: et perrexit ad tumulum sibi praeparatum; et incumbens super illum cum lacrymis dixit: Cernite, fratres, ex tantis divitiis et honoribus, quam parvam et vilissimam mansiunculam exspectamus: ego enim tantis usque modo repletus divitiis
null
a422e9f7-4f8a-4558-a74c-2b5b0e267118
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et dignitatibus decoratus, ex omnibus hoc solum marmor quod videtis exspecto. Et elevans manum suam signo sanctae Crucis illud signavit: Benedictus tu inter lapides, qui non mea dignitate, sed misericordia Dei, mecum sociari dignus fuisti: me cum gaudio suscipe, et retributionis tempore praesenta me thoro resurrectionis. Credo enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. Et hoc lacrymans dixit. 6. Et reversus ad lectulum suum, benedixit omnes qui ibidem erant: quorum quidam reversi sunt ad propria, quidam cum illo perseverantes postea nobis retulerunt quod eum tota nocte perseverantem in magnis precibus audivissent, et eum publice audivissent orantem: Domine Deus Sabaoth, respice in me servum tuum, et exaudi orationem meam, et dignare per tuam gratiam omnes te orantes in veritate audire: concede ut praedicatio tua non vacua sit omnibus audientibus eam, sed ostende veritatem tuam in nobis: et ubi invocatum fuerit nomen tuum per me servum tuum, illos qui invocant exaudire digneris de quacumque tribulatione clamaverint: et si fuerint aliqui ex fidelibus qui memoria meum anniversarium pernotare voluerint, sive per ecclesias sive per eleemosynarum distributionem, dignare eis, Domine, restituere centuplum, et post hoc saeculum eis vitam aeternam concedas. Non dignitate mea, sed bonitate tua hoc peto; tu enim dixisti: « Petite et accipietis (Matth. VII, 7). » Peto incessabiliter ut a te exaudiri valeam, quo ad tuam des fidelibus gratiam. Pulso ut januas mihi tuas aperias. Non quaero secundum meritum meum, sed secundum pietatem tuam: non pulso secundum justitiam meam, sed secundum magnam misericordiam tuam. Non nomen meum peto ut exaltetur, qui meritus non sum talia dona: sed ut Apostolicam Sedem sublimare digneris, propter nomen tuum, Domine, qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen. 7. Sequenti vero nocte viderunt quidam religiosi viri non dissimilem visionem, duos candidissimis vestitos vestibus viros stare ante lectulum praenominati Pontificis, tenentes chartam in manibus, loquentes cum eo et scribentes, quos veraciter cognoverunt esse Apostolos Christi Petrum et Paulum. Hoc videntes surrexerunt a somno: et campanae coeperunt pulsari tempore matutino. Cumque dies illuxisset, congregatis omnibus Episcopis, Presbyteris et Diaconibus, cunctoque Clero et populo Romano in ecclesia B. Petri, surrexit de lectulo, hinc et inde a ministris suis gubernatus duobus, ad ipsum B. Petri sacrum altare: ante quod cum lacrymans prostratus fuisset in terram, oravit quasi spatio horae unius: et reversus ad lectulum jussit silentium fieri, monens populum sermone brevi. Hinc munivit corpus suum signo gloriosissimae Crucis Christi, et vocatis Episcopis confessionem fecit, et jussit sibi ab uno Episcoporum cani Missam: a quo accipiens Corpus Christi et Sanguinem, dixit: Audite propter Dominum, habete silentium, forsitan possem propter modicum accipere somnum: et cum inclinasset caput in lectum quasi horam dimidiam quievit: in qua quietudine obdormivit in pace. Tunc unus de Episcopis surrexit et tetigit illum, putans vivere illum: quem cum cognovisset defunctum, nuntiavit caeteris Coepiscopis qui aderant omnes Dominum exorare. Mira dicturus sum, quae Dominus in suis factis dignatus est. Hora qua eximius Praesul suam animam Christo commendavit, nullo ministrorum pulsante, a se ipsa S. Petri campana sonare coepit. Qua scilicet hora quidam Albertus nomine, caeteri quinque de Tudertina urbe protestati sunt vidisse se quasi stratam palliis fulgentibus adornatam et innumeris coruscantem lampadibus, qua anima ejus ab Angelis ducebatur ad coelum. Tanta itaque fuit quietudo in ejus obitu per totam urbem Romanam, ut nec arborum frondes aura modicum agitaret. Obiit autem Beatissimus Leo Papa XIII Kalendas Maias, feria IV, et sepultus est in pace. Vere enim Deus sua pietate pium Leonem fecit. Sed ne temporis tarditas me comprehendat, ad ea quae dicturus sum attingam: nam ista pauca detersimus de ejus Vita de multis; sed de miraculis quae per eum Dominus dignatus est post ejus transitum ostendere, fideliter doceamus. CAPUT II. #Miracula post mortem usque ad vigiliam Ascensionis.@# 8. Altera vero die post ejus obitum, quaedam mulier de Tusciae partibus venit ad ecclesiam Beati Apostoli: et cum coepisset per gradus ascendere, coepit eam daemon vexare et per os
null
4becd6ab-5e66-415b-9e1e-3c78e8156d2e
latin_170m_raw
null
None
None
None
ejus clamare et dicere: O Sancte Leo, quare catenis igneis me vinctum trahis? non te laesi unquam. Et cum ducta fuisset ad tumulum ejus, coeperunt adstantes increpare daemonem et dicere: Dic, maledicte, quomodo huc venisti, aut unde in Christianos tantas vires sumpsisti ad vexandum. Daemon respondit: Ego et ii qui adsunt mihi, missi sumus subvertere animam hominis, et tamdiu tentare quoad usque nostra faciamus adimplere mandata. Cumque nobis obtemperans consentit servire, corpus ejus quasi domum propriam intramus, quod quidem multo tempore habitamus occulte. Tunc dixerunt quidam de Sacerdotibus: Dic, scelerate, et cum occulte in hominis corpore habitatis, quomodo tunc eum primum laeditis. Daemon respondit: In primis incipimus in illo mittere somnolentiam, prigitiam et famem: et dum dormiendo et pigritando quiescit, maximum acquirimus lucrum. Cumque totum corpus ejus nostrae subdidimus potestati, contingit eum ad ecclesiam ire, et inter bonos et Catholicos viros commisceri: quorum eloquentiam spiritualem non valentes sufferre, incipimus ira excitati lacerare corpus ejus, eo quod ultra non possumus occultari. Tunc dixit unus de adstantibus Episcopis: Adjuro te per viventem in saecula saeculorum, ut dicas nobis si Leo Dei servus et Papa inter Sanctos fruitur aliqua potestate. At ille cum gemitu et suspirio dixit: O malefice, quare nominasti illum adversarium nostrum et seductorem totius provinciae. per quem tanta gens subversa est, et a nostro collegio separata; nos etiam quotidie expellit et vinculis catenarum constringit, atque ejicit de habitaculis: unde vagi et instabiles ac venales, per deserta et infructuosa loca perambulantes, in nullo unquam requiem invenimus. Et Episcopus ait: Non ad ea quae interrogavi respondes; sed alia videris enotare. Et daemon respondit: Leo, vester Papa ac Dominus, vere inter Sanctos est, inter quos magnum obtinet triumphum: qui non cessat quotidie persequi nos, ut nostrum possit nomen evacuare: per quem et hodie de hac domo ejiciendus sum. Talia eo dicente, mulier quaedam respondit, inter caeteros mente perfida, dicens: In hora qua Leo Papa daemones fugaverit, ego regina ero; et omnes quos fecit gladio perimi, ego statim resuscitabo. Vix talia compleverat verba, subito a daemonio crudeliter coepit vexari; illa autem mulier, quae a Tusciae partibus venerat, eadem hora a daemonio est liberata. Tunc omnes populi qui aderant coeperunt prae timore esse perterriti, clamantes unanimiter: Sancte Leo, parce nobis, quia injuste egimus. 9. In illa hora duo viri contracti venerunt ad tumulum ejus, habentes nodosa et contorta genua sua, quorum calcanei natibus adhaerebant: qui venientes, sani reversi sunt, nullum signum habentes pristinae infirmitatis. Ipso item die hora vespertina, venit quidam vir mutus et surdus, et sinistrum latus aridum habens, totusque phantasmate quodam maculatus; qui cum fuisset ad sacrum tumulum deportatus, solutus est a vinculis quibus corpus illius tenebatur. Tunc omnes coeperunt Deum salutis auctorem continuatis laudibus honorare, qui tanta mirabilia operatur per Sanctum Pontificem suum Leonem. Romani igitur videntes tantas virtutes, currebant certatim cum cereis et oblationibus, gaudentes et exsultantes. 10. Alia vero die venit quidam vir de Francia, qui habebat corpus suum ferreo cingulo coarctatum, ita ut per gyrum corporis sanies multa decurreret in terram: quod videntes qui aderant nares sibi prae nimio pavore et fetore obturaverunt, deprecantes Dominum ut per S. Leonis merita misero illi succurrere dignaretur. Res mira! statim ferrum crepuit, et multa fusa sanie homo redditus est penitus sanitati: ex quo gavisi omnes Deum et servum suum S. Pontificem collaudare coeperunt. 11. In illa hora daemon per os mulieris illius quae superius dixerat: Hora qua Leo Papa daemones fugaverit, ego regina ero; et quos ipse fecit perimi gladio, ego resuscitabo, coepit clamare dicens: Heu! heu! quare ingredimur et coarctamur exire cum tormentis? Nihil te laesimus, Leo, quare nos non permittis vel una requiescere hora? Tunc Episcopi qui aderant dixerunt: Maledicte, revertere unde huc advenisti, et exi ab illa. Qui respondit: Non possum reverti unde exivi, quia signata est: nam hesterno die exivi de domo mea, et hanc in commutationem recepi. Dixitque Episcopus: Et quare de ista ultro exis? Ille
null
3f8633ab-f9bd-4084-96d4-8f0b01928f84
latin_170m_raw
null
None
None
None
respondit: Quia Leo mihi eam dedit ad possidendum heri propter blasphemias quas locuta est in eum; sed tamen ille mobilis est, et sermones ejus non sunt veri: hesterno die dedit nobis et hodie ejiciet nos de ista habitatione. Tunc dixit Episcopus: Et unde scis quod hodie eiiciet? Respondit daemon: Vidisti heri, quando mutam linguam resolvit, ipsa hora perrexit cum Marco Episcopo Apuliae et cum Marciano Episcopo Frequentinae Ecclesiae Beneventum. Dixit Episcopus: Pro qua causa perrexerunt. Respondit daemon: Nescio, sed scio quia in Apulia sunt, ubi pugnam contra Sanctos Normani commiserunt. Ait Episcopus: Vere sunt sancti Alemanni, qui sunt ibidem interfecti? Ait demon: Triginta et quinque sunt sanctificati ex eis per quos signa et mirabilia fiunt in loco illo, eo quod sponte venerunt et cum fidelitate pro justitia pugnare maluerunt. Caeteri illic tunc mortui in paradiso sunt omnes, sed quia invite venerunt, inter illos minime deputati sunt. Illi quoque triginta quinque propria voluntate venerunt, et gaudentes morti se tradiderunt, propter Deum quem coluerunt, et per ipsos multa mala crescunt in nobis. Ait Episcopus: Venerunt ipsi Sancti Romam? Respondit daemon: Vere, inquiens, hodie venient cum Papa Leone. Dixerunt quidam de Presbyteris, qui praesentes aderant: Et unde sciemus quando huc venient? aut quando cognoscere poterimus? Daemon respondit? Citius jam prope Romam sunt: quibus venientibus ego hic stare ultra non potero. Sunt enim hic et alii fratres mei: dum illi venerint, omnes mecum fugam arripient. Vos autem aspicite in lampade ante signum ejus, et cognoscetis signum adventus eorum. Tunc vere secundum daemonis dictum, quasi circa horam quartam, odor magnus factus est per totam ecclesiam; et aspicientibus in lampadem, viderunt eam ascendere prope ecclesiae tegmenta, cum qua et tres ardere lampades visum est. In ipsa hora coepit daemon ululare sicut lupus, et modicum vexans mulierem exivit ab ea. Tunc circumstantes coeperunt laudare Deum et B. Leonem famulum ejus. 12. Tertia die post sepulturam B. Leonis Noni Papae, facta sunt duo miracula ad tumulum ipsius, videlicet duo homines, qui diu ante januas Apostolorum Principis jacuerant contracti, per meritum B. Leonis Papae abierunt erecti, et hoc pene tota civitas novit, quae eos contractos antea vidit. Mulier quaedam, spatio sedecim annorum languens et contracta, jacens in grabato, ejus ad tumulum devecta est: et quia fideliter credidit, sana et erecta illinc rediit: et haec similiter civibus nota est. Altera vero mulier de Lateranis, Stephana nomine, uxor cujusdam Petri, daemonium habens, ad tumulum illius venit: ubi sanguinem vomens et volutans se tres nigros carbones ore reddidit; cum quibus et daemonium abscessit, et illa, sensu recepto, laudans Deum rediit. 13. In Letania majore, ad tumulum illius lampas divino igne accensa est. Nec hoc semel actum, sed bis et ter, et hoc vidit quae illa die fluxit ad ecclesiam B. Petri omnis Romana multitudo. In Merculana regione quaedam mulier, Rogata nomine, habens daemonium ab ipsa infantia, auditis miraculis ad tumulum venit: ubi jacens immundos spiritus ita reddidit, videlicet prius murem tria capita habentem, secundo ranunculum, tertio lacertam quarto ranam, quintoscabronem: et post multam effusiosionem sanguinis, sanitati restituta est, multis testibus non solum auditu sed et visu probantibus. Mulier quaedam, nomine Stephania, habitans trans Tiberim, daemonio vexata longo tempore, audita fama beati Corporis venit, et duos carbones una cum multo sanguine evomuit. Quo facto sanitati restituta est, et mente recepta visa est ab omnibus astantibus redire libera. In regione Arenula, quidam habitabat Joannes nomine, qui, nervis contractis, manum aridam ab utero matris habebat. Hic beati viri veniens ad tumulum, extensam et validam eam reportavit. 14. Homo quidam, veniens de longinquis regionibus, in poenitentia ferro ligatus, ante tumulum stetit, et dum diutius incumbens orationi commissa sua defleret, Divinae pietatis dono, ferrum, ubi magis solidum fuerat, crepuit. Sanctimonialis quaedam similiter ferro ligata, ad loculum accessit; et eodem modo soluta a ferro, benedicens Dominum, qui est in Sanctis suis mirabilis, ad propria incolumis rediit. In una die restituti sunt
null
39fac58c-e653-4a48-b6e1-23c7b4cef839
latin_170m_raw
null
None
None
None
duo juvenes sanitati, quorum unus habens os retortum ad aurem dexteram, et manum aridam cum toto latere: quem mater nomine Maria, uxor Joannis Orbitani, deflens scapulis apportavit; sed duplo laeta miraculo, gaudens cum filio rediit, et hic est notus omnibus apud S. Angelum morantibus. Alter vero ab infantia officio ambarum manuum privatus, sanitati restitutus, manuum suarum laboribus vivit. 15. Multis astantibus loquelam recepit mutus quidam, nomine Guido, de Casamala ortus. Puer quidam, Petrus nomine, officium recepit manus dexterae. Puer quidam de regione Coloseo habebat manum dexteram aridam, cum toto latere et pede: quem mater, Stephania nomine, deflens ad tumulum ipsum apportavit; et sanitati restitutus est multis astantibus et videntibus. Homo quidam, Benedictus nomine, Phlebotomator, habitans in regione Septemviis, ulceribus plenus, auditis miraculis ad tumulum venit; ibique per meritum beati Pontificis sanus factus est, ita ut nec signum cicatricis in carne ejus appareret. Quidam vir Majus nomine, de Palliano, habitans trans Tiberim, a daemonio vexatus per annos quindecim, audita fama beati viri, venit ad tumulum ejus, et duas blactulas cum multo sanguine evomuit, cum quibus et daemonium abscessit. Quidam juvenis, Franco nomine, qui caecus exstitit, lumen recepit, nepos ostiarii S. Mariae de Monte acuto. Juvenis quidam de civitate Tiburtina, Joannes nomine, filius Joannis, ab utero matris mutus, astantibus multis loquelam recepit. 16. Homo quidam Benedictus nomine, habitans in Campo Martio, habebat filium nomine Gratianum qui sinistrum pedem habebat aridum. Hic per meritum B. Leonis sanitati restitutus, gaudens cum patre rediit. Quidam vir, nomine Petrus, filius Nuccii phlebotomatoris, habitator ipsius regionis, ab utero matris mutus, astantibus multis loquelam recepit. Quaedam mulier de Fallari, daemone vexata, ad tumulum venit, ibique liberata est. Mulier quaedam de Aquapendente, manum habens aridam, auditis miraculis, ad locum venit, et officium manus recepit. Quidam vir, ortus de Tuscanis partibus manum habens aridam, per meritum B. Leonis [sanitati] restitutus est. Quaedam mulier, Maria nomine, habitans in Castro Cornazano, manum sinistram habens aridam, ad tumulum venit: ibique sanata est. Altera mulier, Beatrix nomine, de Apuliae partibus, manum dexteram habens aridam, similiter sanitati restituta est. Quidam Juvenis ibidem visum recepit per merita B. Leonis. Mulier quaedam, Ermengarda nomine, relicta Petri textoris de Castro vico, manum sinistram habens aridam, per meritum B. Leonis Papae, videntibus multis officium manus recepit. 8. Altera vero die post ejus obitum, quaedam mulier de Tusciae partibus venit ad ecclesiam Beati Apostoli: et cum coepisset per gradus ascendere, coepit eam daemon vexare et per os ejus clamare et dicere: O Sancte Leo, quare catenis igneis me vinctum trahis? non te laesi unquam. Et cum ducta fuisset ad tumulum ejus, coeperunt adstantes increpare daemonem et dicere: Dic, maledicte, quomodo huc venisti, aut unde in Christianos tantas vires sumpsisti ad vexandum. Daemon respondit: Ego et ii qui adsunt mihi, missi sumus subvertere animam hominis, et tamdiu tentare quoad usque nostra faciamus adimplere mandata. Cumque nobis obtemperans consentit servire, corpus ejus quasi domum propriam intramus, quod quidem multo tempore habitamus occulte. Tunc dixerunt quidam de Sacerdotibus: Dic, scelerate, et cum occulte in hominis corpore habitatis, quomodo tunc eum primum laeditis. Daemon respondit: In primis incipimus in illo mittere somnolentiam, prigitiam et famem: et dum dormiendo et pigritando quiescit, maximum acquirimus lucrum. Cumque totum corpus ejus nostrae subdidimus potestati, contingit eum ad ecclesiam ire, et inter bonos et Catholicos viros commisceri: quorum eloquentiam spiritualem non valentes sufferre, incipimus ira excitati lacerare corpus ejus, eo quod ultra non possumus occultari. Tunc dixit unus de adstantibus Episcopis: Adjuro te per viventem in saecula saeculorum, ut dicas nobis si Leo Dei servus et Papa inter Sanctos fruitur aliqua potestate. At ille cum gemitu et suspirio dixit: O malefice, quare nominasti illum adversarium nostrum et seductorem totius provinciae. per quem tanta gens subversa est, et a nostro collegio separata; nos etiam quotidie expellit et vinculis catenarum constringit,
null
5d36861d-6f77-47e7-80a2-fc362c90d10d
latin_170m_raw
null
None
None
None
atque ejicit de habitaculis: unde vagi et instabiles ac venales, per deserta et infructuosa loca perambulantes, in nullo unquam requiem invenimus. Et Episcopus ait: Non ad ea quae interrogavi respondes; sed alia videris enotare. Et daemon respondit: Leo, vester Papa ac Dominus, vere inter Sanctos est, inter quos magnum obtinet triumphum: qui non cessat quotidie persequi nos, ut nostrum possit nomen evacuare: per quem et hodie de hac domo ejiciendus sum. Talia eo dicente, mulier quaedam respondit, inter caeteros mente perfida, dicens: In hora qua Leo Papa daemones fugaverit, ego regina ero; et omnes quos fecit gladio perimi, ego statim resuscitabo. Vix talia compleverat verba, subito a daemonio crudeliter coepit vexari; illa autem mulier, quae a Tusciae partibus venerat, eadem hora a daemonio est liberata. Tunc omnes populi qui aderant coeperunt prae timore esse perterriti, clamantes unanimiter: Sancte Leo, parce nobis, quia injuste egimus. 9. In illa hora duo viri contracti venerunt ad tumulum ejus, habentes nodosa et contorta genua sua, quorum calcanei natibus adhaerebant: qui venientes, sani reversi sunt, nullum signum habentes pristinae infirmitatis. Ipso item die hora vespertina, venit quidam vir mutus et surdus, et sinistrum latus aridum habens, totusque phantasmate quodam maculatus; qui cum fuisset ad sacrum tumulum deportatus, solutus est a vinculis quibus corpus illius tenebatur. Tunc omnes coeperunt Deum salutis auctorem continuatis laudibus honorare, qui tanta mirabilia operatur per Sanctum Pontificem suum Leonem. Romani igitur videntes tantas virtutes, currebant certatim cum cereis et oblationibus, gaudentes et exsultantes. 10. Alia vero die venit quidam vir de Francia, qui habebat corpus suum ferreo cingulo coarctatum, ita ut per gyrum corporis sanies multa decurreret in terram: quod videntes qui aderant nares sibi prae nimio pavore et fetore obturaverunt, deprecantes Dominum ut per S. Leonis merita misero illi succurrere dignaretur. Res mira! statim ferrum crepuit, et multa fusa sanie homo redditus est penitus sanitati: ex quo gavisi omnes Deum et servum suum S. Pontificem collaudare coeperunt. 11. In illa hora daemon per os mulieris illius quae superius dixerat: Hora qua Leo Papa daemones fugaverit, ego regina ero; et quos ipse fecit perimi gladio, ego resuscitabo, coepit clamare dicens: Heu! heu! quare ingredimur et coarctamur exire cum tormentis? Nihil te laesimus, Leo, quare nos non permittis vel una requiescere hora? Tunc Episcopi qui aderant dixerunt: Maledicte, revertere unde huc advenisti, et exi ab illa. Qui respondit: Non possum reverti unde exivi, quia signata est: nam hesterno die exivi de domo mea, et hanc in commutationem recepi. Dixitque Episcopus: Et quare de ista ultro exis? Ille respondit: Quia Leo mihi eam dedit ad possidendum heri propter blasphemias quas locuta est in eum; sed tamen ille mobilis est, et sermones ejus non sunt veri: hesterno die dedit nobis et hodie ejiciet nos de ista habitatione. Tunc dixit Episcopus: Et unde scis quod hodie eiiciet? Respondit daemon: Vidisti heri, quando mutam linguam resolvit, ipsa hora perrexit cum Marco Episcopo Apuliae et cum Marciano Episcopo Frequentinae Ecclesiae Beneventum. Dixit Episcopus: Pro qua causa perrexerunt. Respondit daemon: Nescio, sed scio quia in Apulia sunt, ubi pugnam contra Sanctos Normani commiserunt. Ait Episcopus: Vere sunt sancti Alemanni, qui sunt ibidem interfecti? Ait demon: Triginta et quinque sunt sanctificati ex eis per quos signa et mirabilia fiunt in loco illo, eo quod sponte venerunt et cum fidelitate pro justitia pugnare maluerunt. Caeteri illic tunc mortui in paradiso sunt omnes, sed quia invite venerunt, inter illos minime deputati sunt. Illi quoque triginta quinque propria voluntate venerunt, et gaudentes morti se tradiderunt, propter Deum quem coluerunt, et per ipsos multa mala crescunt in nobis. Ait Episcopus: Venerunt ipsi Sancti Romam? Respondit daemon: Vere, inquiens, hodie venient cum Papa Leone. Dixerunt quidam de Presbyteris, qui praesentes aderant: Et unde sciemus quando huc venient? aut quando cognoscere poterimus? Daemon respondit? Citius jam prope Romam sunt: quibus venientibus ego hic stare ultra non potero. Sunt enim hic et alii fratres
null
d7c0b18c-f55d-4a10-97c4-b7614366d458
latin_170m_raw
null
None
None
None
mei: dum illi venerint, omnes mecum fugam arripient. Vos autem aspicite in lampade ante signum ejus, et cognoscetis signum adventus eorum. Tunc vere secundum daemonis dictum, quasi circa horam quartam, odor magnus factus est per totam ecclesiam; et aspicientibus in lampadem, viderunt eam ascendere prope ecclesiae tegmenta, cum qua et tres ardere lampades visum est. In ipsa hora coepit daemon ululare sicut lupus, et modicum vexans mulierem exivit ab ea. Tunc circumstantes coeperunt laudare Deum et B. Leonem famulum ejus. 12. Tertia die post sepulturam B. Leonis Noni Papae, facta sunt duo miracula ad tumulum ipsius, videlicet duo homines, qui diu ante januas Apostolorum Principis jacuerant contracti, per meritum B. Leonis Papae abierunt erecti, et hoc pene tota civitas novit, quae eos contractos antea vidit. Mulier quaedam, spatio sedecim annorum languens et contracta, jacens in grabato, ejus ad tumulum devecta est: et quia fideliter credidit, sana et erecta illinc rediit: et haec similiter civibus nota est. Altera vero mulier de Lateranis, Stephana nomine, uxor cujusdam Petri, daemonium habens, ad tumulum illius venit: ubi sanguinem vomens et volutans se tres nigros carbones ore reddidit; cum quibus et daemonium abscessit, et illa, sensu recepto, laudans Deum rediit. 13. In Letania majore, ad tumulum illius lampas divino igne accensa est. Nec hoc semel actum, sed bis et ter, et hoc vidit quae illa die fluxit ad ecclesiam B. Petri omnis Romana multitudo. In Merculana regione quaedam mulier, Rogata nomine, habens daemonium ab ipsa infantia, auditis miraculis ad tumulum venit: ubi jacens immundos spiritus ita reddidit, videlicet prius murem tria capita habentem, secundo ranunculum, tertio lacertam quarto ranam, quintoscabronem: et post multam effusiosionem sanguinis, sanitati restituta est, multis testibus non solum auditu sed et visu probantibus. Mulier quaedam, nomine Stephania, habitans trans Tiberim, daemonio vexata longo tempore, audita fama beati Corporis venit, et duos carbones una cum multo sanguine evomuit. Quo facto sanitati restituta est, et mente recepta visa est ab omnibus astantibus redire libera. In regione Arenula, quidam habitabat Joannes nomine, qui, nervis contractis, manum aridam ab utero matris habebat. Hic beati viri veniens ad tumulum, extensam et validam eam reportavit. 14. Homo quidam, veniens de longinquis regionibus, in poenitentia ferro ligatus, ante tumulum stetit, et dum diutius incumbens orationi commissa sua defleret, Divinae pietatis dono, ferrum, ubi magis solidum fuerat, crepuit. Sanctimonialis quaedam similiter ferro ligata, ad loculum accessit; et eodem modo soluta a ferro, benedicens Dominum, qui est in Sanctis suis mirabilis, ad propria incolumis rediit. In una die restituti sunt duo juvenes sanitati, quorum unus habens os retortum ad aurem dexteram, et manum aridam cum toto latere: quem mater nomine Maria, uxor Joannis Orbitani, deflens scapulis apportavit; sed duplo laeta miraculo, gaudens cum filio rediit, et hic est notus omnibus apud S. Angelum morantibus. Alter vero ab infantia officio ambarum manuum privatus, sanitati restitutus, manuum suarum laboribus vivit. 15. Multis astantibus loquelam recepit mutus quidam, nomine Guido, de Casamala ortus. Puer quidam, Petrus nomine, officium recepit manus dexterae. Puer quidam de regione Coloseo habebat manum dexteram aridam, cum toto latere et pede: quem mater, Stephania nomine, deflens ad tumulum ipsum apportavit; et sanitati restitutus est multis astantibus et videntibus. Homo quidam, Benedictus nomine, Phlebotomator, habitans in regione Septemviis, ulceribus plenus, auditis miraculis ad tumulum venit; ibique per meritum beati Pontificis sanus factus est, ita ut nec signum cicatricis in carne ejus appareret. Quidam vir Majus nomine, de Palliano, habitans trans Tiberim, a daemonio vexatus per annos quindecim, audita fama beati viri, venit ad tumulum ejus, et duas blactulas cum multo sanguine evomuit, cum quibus et daemonium abscessit. Quidam juvenis, Franco nomine, qui caecus exstitit, lumen recepit, nepos ostiarii S. Mariae de Monte acuto. Juvenis quidam de civitate Tiburtina, Joannes nomine, filius Joannis, ab utero matris mutus, astantibus multis loquelam recepit. 16. Homo
null
48a97429-4946-4667-a221-fb7a60ab4bd8
latin_170m_raw
null
None
None
None
quidam Benedictus nomine, habitans in Campo Martio, habebat filium nomine Gratianum qui sinistrum pedem habebat aridum. Hic per meritum B. Leonis sanitati restitutus, gaudens cum patre rediit. Quidam vir, nomine Petrus, filius Nuccii phlebotomatoris, habitator ipsius regionis, ab utero matris mutus, astantibus multis loquelam recepit. Quaedam mulier de Fallari, daemone vexata, ad tumulum venit, ibique liberata est. Mulier quaedam de Aquapendente, manum habens aridam, auditis miraculis, ad locum venit, et officium manus recepit. Quidam vir, ortus de Tuscanis partibus manum habens aridam, per meritum B. Leonis [sanitati] restitutus est. Quaedam mulier, Maria nomine, habitans in Castro Cornazano, manum sinistram habens aridam, ad tumulum venit: ibique sanata est. Altera mulier, Beatrix nomine, de Apuliae partibus, manum dexteram habens aridam, similiter sanitati restituta est. Quidam Juvenis ibidem visum recepit per merita B. Leonis. Mulier quaedam, Ermengarda nomine, relicta Petri textoris de Castro vico, manum sinistram habens aridam, per meritum B. Leonis Papae, videntibus multis officium manus recepit. CAPUT III. #Miracula patrata a Vigilia Ascensionis usque ultra Octavam Pentecostes.@# 17. In vigilia Ascensionis Domini, per intercessionem Beatissimi Papae Leonis, sanatae sunt tres feminae: una manum recepit, altera auditum, altera visum. In vigilia noctis Ascensionis Domini, mulier quaedam, Berta nomine, famula Petri opificis, qui dicitur de Udo, habitans in regione Campitello , daemonium habens, ibi liberata est. In eadem noctis vigilia, quaedam mulier cujus nomen ignoramus, ambas manus, quas gerebat contractas, sanas recepit. Quo facto quoddam miraculum ibi mirifice accidit. Quidam Joannes de Civitate, habitans in regione Campo Martio, cereum de tumba ejusdem beatissimi Papae Leonis accensum in manu accepit et exstinxit. Hoc facto, dum secure exstinctum teneret, subito accensum vidit. Quem ille non bene exstinctum credens, iterum exstinxit. Et quis Dei miracula valet perscrutari? iterum se in manu illius accendit. Hic etiam cereus in testimonium servatus est. 18. In die Ascensionis Domini sanata est puella Amata nomine, patre genita Engelberto. Hi fuerunt ex partibus Campaniae de Rocca de Risa: haec autem ita fuit contracta ut nunquam pedibus ambularet. Una alia puella, nomine Maria, filia Cicae, quae habitabat in regione Arenula, lumen recepit, quae per annos quindecim non viderat. Quidam puer patre rustico genitus, de civitate Ortana, erat ita contractus, ut unum latus in sua potestate non haberet; sed Dominus eum per sanctissimi Pontificis meritum sanavit, et latere recepto cum gaudente patre votum ei vovit, et incolumis rediit. Et fere hora noctis erat media, cum duos caecos mirifice sanavit: unus Pipo, alter vero Adelbertus dicebatur: isti enim de Lama civitate fuere. Et quemdam, Randifium nomine, filium Berardi Comitis Mursicani, qui lancea percussus fuit, et ita attractus, quod pedem unum ad terram ponere non valebat; sed, jubente Deo, per meritum beati Pontificis sanus recessit. Quaedam puella omnimodo manibus et pedibus ita contracta fuit quod nunquam ambulare valebat, nec manum ad os ducere; et per meritum B. Leonis officium membrorum recepit, et sana recessit. 19. Proxima die post Ascensionem Domini, duae mulieres quae a spiritu immundo vexabantur, per sancti viri meritum sanitati pristinae restitutae sunt. Investituram Culcitrae, quod est magnum et inauditum miraculum, quaedam mulier Amantii Diaconi famula lavare ivit, quae proprie erat de lecto beatisimi Leonis Papae. Ex qua dum aquam extorqueret, inter crura sua tenuit, et ita media parte sui corporis stupefacta fuit, ac si paralysim haberet. Sed ad istud malum supervenit aliud: nam ulceribus plena visa est in eadem parte corporis; et haec venit ad tumulum B. Leonis, et sana recessit. 20. Quaedam puella, Rogata nomine, filia Mariae, feria septima mense Maio intrante, eodem mense die quarto decimo, ad venerabile ejus sepulcrum, sinistrum brachium contractum ferens, venit; ejusque sancta suffragatione sanitatis beneficium consecuta est, et haec erat de Castro quod vocatur Stabla. Quidam de civitate Florentina, cum servis suis, ad tumulum ejusdem beatissimi Leonis venit caecus; et gratia divina comitante lumen recepit
null
c4665564-42bc-48c8-8e2d-e70f1dcc3591
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et prae gaudio magno quod inde habuit, eosdem servos libertate donavit. Quidam Romanus, Adelbertus nomine, dum ferro recideret vineam suam, contigit quod de domno Apostolico Leone turpiter loqui non exhorruit. Sed istud facinus absque culpa non evasit: quia malignus spiritus corpus illius repente invasit, et graviter vexare coepit. Hoc autem vivente illo actum est. Sed divina favente gratia, cum post obitum illius veniret ad sepulcrum ejus, per meritum ipsius sanatus est. 21. Quidam Grimoaldus nomine, de S. Benedicto, de monte Cassino, in Dominica quae dicitur Pascha Rosata, ad tumulum Beati Pontificis ita mutus aegritudine advenit, quod nemo loquelam ejus intelligere valeret: sed, Dei favente gratia, per meritum B Leonis rectam loquelam recepit. Quidam puer, qui fuit de Verona utroque pede contractus, Dei comitante gratia per meritum beati viri ibi sanatus, cum parentibus rediit. Quaedam mulier de Aquapendente a daemonio erepta est, nocte eadem quae dicitur de Pascha Rosata. Quidam puer, Petrunculus nomine, de Sena, cum parentibus ad tumulum venit: hic enim pedibus manibusque contractus erat. Quem ego dum rogatu Senensium qui pro anima sua eum adduxerant, ad tumulum Beati Pontificis erexissem; repente me vidente, coram omni populo, officium membrorum recepit. Quidam Presbyter Franco nomine, de Cora oppido, quinque annis vexatus fuit, et cum in die Dominica quae dicitur Pascha Rosata ad tumulum ejusdem Sanctissimi viri adductus fuisset, statim daemonium per sanguinem evomuit, cadens in terram mortuus. Et cum omnis populus eum asportare vellet, quia exanimem videbant, divina favente gratia, per meritum B. Leonis ad vitam sanus rediit, omni populo qui aderat Domino et Sancto gratias referente. 22. Quidam Benedictus nomine, filiam suam, nomine Bonam, causa recipiendae sanitatis, ad tumulum beati Pontificis attulit, quae erat ambabus manibus contracta: sed, divina favente gratia, per meritum Beati Pontificis recepit sanitatis gaudia. Fuit in Marsicana villa de Monte, quaedam mulier de Civitate Spoletana, diu caeca: quae dum orationis gratia beati viri sepulcrum requireret, in Sabinensi Episcopatu, antequam ad locum ubi corpus ejus requiescit perveniret, per meritum sancti Pontificis lumen recepit, ac iter quod coeperat gaudens peregit. Quidam puer de praedicta civitate, quinque annos habens, atque a nativitate gressu et loquela carens, parentum auxilio ad sepulcrum Sancti ductus, per meritum ejus gressum et loquelam simul recepit. Item alius ejusdem territorii, septem annorum, per tres annos gressu pedum caruit: sed dum ad sepulcrum Antistitis accederet, per meritum ejus subito erectus est. Quidam puer, Leo nomine, de monte Casino, in eadem Dominica claudus ita advenit quod nullo modo absque duobus sustentatoriis baculis incedere valebat: sed per meritum B. Pontificis absque ductore, abjectis baculis, sanitatem membrorum secum reportavit. Puer quidam, qui fuit duobus pedibus attractus, cernente populo mirifice extensus est: mox ille qui nunquam ambulavit, currendo ad arcam S. Petri ire coepit; et innumerabilis multitudo qui aderant Domino Deo et S. Leoni laudes immensas reddidere. 23. Trigesimo et secundo die depositionis ejusdem Pontificis mutus quidam de episcopatu Castellano, de quadam plebe ejusdem episcopatus, quae dicitur Graciolum, venit ad sepulcrum jam dicti Pontificis: ubi praesente Episcopo suo et multis qui eum agnoscebant, loquelam recepit, cujus rei testis est Ordinans Episcopus qui bene eum agnovit. Quidam Vetulus monachus de Monte Casino, nomine Joannes, erat mutus et surdus et caecus et dextra manu attractus: has autem passiones per annos novem portavit in corpore. Sed cum sensisset quotidie divulgari miracula sanctissimi Confessoris nostri Leonis Papae, votum ei in suo corde devovit, quod si eum orationibus suis beatus Papa salvaret, veniret ad tumulum ejus cum luminaribus. Haec cum dixisset, subito divina respectus gratia, salutem pristinam recepit sui corporis; itaque sanus apparuit ac si has infirmitates nunquam habuisset. Ut autem se sanum vidit, votum quod Domino ac sanctissimo Confessori vovit, adimplevit, et ad tumulum ejus venit, laudesque ei retulit, et cum omni populo qui ibidem aderat gaudens annuntiavit, qualiter Deus per suum Confessorem ei dignatus est pristinam sanitatem reddere. Quidam Petrus nomine, de civitate Cajeta, filium suum parvum Joannem, qui habebat latus sinistrum cum manu
null
62c2009d-a651-451f-aad0-38e0f6f9f805
latin_170m_raw
null
None
None
None
arida per annos septem, ad famam sanctissimi Leonis cum eodem filio causa recipiendae salutis advenit. Cumque filius tumbam oscularetur, et pater lacrymaretur, divina respectus puer gratia salutem pristinam recepit gaudensque cum patre ad propria remeavit. 24. Quaedam mulier vetula, nomine Maria Marsicana, de castello Alvo, triginta annos a daemonio fuit vexata: sed secunda feria, quae est proxima Pentecostes, hora diei nona, daemonium in modum muscae evomuit. Altera autem mulier, Berta nomine, de terra S. Benedicti, eadem die et hora daemonium cum vomitu foetido evomuit: gratia sit Deo et sanctissimo Pontifici qui eam saluti restituit. 25. Quidam parvulus, qui per multa tempora caecus fuerat, hora nona in octava Pentecostes lumen recepit: pater ejus Arnulfus vocabatur, et erat quidem de terra S. Benedicti. Quidam homo, Lodoicus nomine, de terra de Forcone, cum filio qui erat attractus genibus advenit ad tumulum beatissimi Confessoris: et dum residerent juxta tumulum, patre orante ac flente, repente noster sanctissimus Papa contulit eis salutis dona. Ita ille, qui nunquam absque baculis incedere valuit, abjectis illis, coram omni populo qui aderat, de altare B. Petri firmiter ire currendo coepit; et laudes cum patre ei reddidit, qui eum per merita B. Leonis sanavit. In eadem die mulier quaedam, quae per multa tempora graviter fuit a daemonio vexata, advenit, quae cum oscularetur tumbam, statim per vomitum sanguinis antiquus hostis habitaculum corporis ejus deseruit, et salutem recepit. Haec autem de terra quae vocatur Camerino fuit. Puella quaedam, Laeta nomine, quae fuit attracta manu sinistra, cum matre, Dei comitante gratia, pervenit ad tumulum: et dum Sanctum tetigisset, subito manum, quam per paralysim amiserat, recepit sanam. 26. Erat mulier quaedam in urbe Roma, quae emebat et vendebat piper et thymiama: dum quidam simplex vir a partibus Croatiae venisset, emit ab eadem muliere thymiama quod deferret ad tumulum B. Leonis Papae. Qui adtoxicatus maleficiis mulieris, dedit denarium, visumque est illi accipere multum: accepit autem nihil. Cumque perrexisset ad tumulum, prostratus in oratione surrexit, mittensque in sacculo manum ut thymiama proferret, invenit illum nihil habentem. Tunc ille coepit proclamare magnis vocibus dicens: O sancte Leo, inter Romanos haereticos voluisti manere: ego si in domum iero propriam de te plurimam blasphemiam loquar, nisi vindicer ex malefica illa muliere et iniqua. Eodem die, dum ea mulier in porticu esset faciens negotia mala, mittens in suo sacculo manum ut piper venderet, invenit illum serpenticulis plenum, a quibus vulneratam manum produxit. Cognoscens itaque reatum suum, cucurrit ad tumulum B. Leonis, coram omni populo sua manifestans commissa. Tunc videntes omnes qui aderant manum mulieris totam vulneratam a serpentibus, timore magno perterriti stupuerunt. Mulier vero, non sufferens dolores, clamavit vocibus magnis: S. Leo, beatissime Papa, ignosce mihi iniquae et libera me a tormentis horum serpentium, quibus crudeliter crucior. Tunc ille qui emerat ab ea thymiama illud, videns hoc, dicere coepit: Dignus es, beatissime Leo, magnis honoribus, qui ad te venientes protegis, et iniquorum facta constringis: gaudeo quidem in virtute tui triumphi: ne, quaeso, irascaris mihi indigno quia iniqua locutus fuero contra te: miserere mei. Mulier autem non cessabat clamare: S. Leo, succurre mihi, miserere, et libera me ab his tormentis quae patior: promitio enim nullo tempore pessima quae gessi negotia exercere. Haec cum lacrymis illa dicente, et caeteris qui aderant una cum viro illo simplice pro ea orantibus, affuit divina clementia et mulierem illam a peste liberavit; quae sanitatem ad plenum recipiens, dedit illi homini tripliciter quod prius abstulerat ei: et omnes qui hoc viderunt et audierunt benedixerunt Deum et S. Leonem famulum ejus. 17. In vigilia Ascensionis Domini, per intercessionem Beatissimi Papae Leonis, sanatae sunt tres feminae: una manum recepit, altera auditum, altera visum. In vigilia noctis Ascensionis Domini, mulier quaedam, Berta nomine, famula Petri opificis, qui dicitur de Udo, habitans in regione Campitello , daemonium habens, ibi liberata est. In eadem noctis vigilia, quaedam mulier cujus nomen ignoramus
null
f7952454-da0b-43c3-b117-3ef2137e72a4
latin_170m_raw
null
None
None
None
, ambas manus, quas gerebat contractas, sanas recepit. Quo facto quoddam miraculum ibi mirifice accidit. Quidam Joannes de Civitate, habitans in regione Campo Martio, cereum de tumba ejusdem beatissimi Papae Leonis accensum in manu accepit et exstinxit. Hoc facto, dum secure exstinctum teneret, subito accensum vidit. Quem ille non bene exstinctum credens, iterum exstinxit. Et quis Dei miracula valet perscrutari? iterum se in manu illius accendit. Hic etiam cereus in testimonium servatus est. 18. In die Ascensionis Domini sanata est puella Amata nomine, patre genita Engelberto. Hi fuerunt ex partibus Campaniae de Rocca de Risa: haec autem ita fuit contracta ut nunquam pedibus ambularet. Una alia puella, nomine Maria, filia Cicae, quae habitabat in regione Arenula, lumen recepit, quae per annos quindecim non viderat. Quidam puer patre rustico genitus, de civitate Ortana, erat ita contractus, ut unum latus in sua potestate non haberet; sed Dominus eum per sanctissimi Pontificis meritum sanavit, et latere recepto cum gaudente patre votum ei vovit, et incolumis rediit. Et fere hora noctis erat media, cum duos caecos mirifice sanavit: unus Pipo, alter vero Adelbertus dicebatur: isti enim de Lama civitate fuere. Et quemdam, Randifium nomine, filium Berardi Comitis Mursicani, qui lancea percussus fuit, et ita attractus, quod pedem unum ad terram ponere non valebat; sed, jubente Deo, per meritum beati Pontificis sanus recessit. Quaedam puella omnimodo manibus et pedibus ita contracta fuit quod nunquam ambulare valebat, nec manum ad os ducere; et per meritum B. Leonis officium membrorum recepit, et sana recessit. 19. Proxima die post Ascensionem Domini, duae mulieres quae a spiritu immundo vexabantur, per sancti viri meritum sanitati pristinae restitutae sunt. Investituram Culcitrae, quod est magnum et inauditum miraculum, quaedam mulier Amantii Diaconi famula lavare ivit, quae proprie erat de lecto beatisimi Leonis Papae. Ex qua dum aquam extorqueret, inter crura sua tenuit, et ita media parte sui corporis stupefacta fuit, ac si paralysim haberet. Sed ad istud malum supervenit aliud: nam ulceribus plena visa est in eadem parte corporis; et haec venit ad tumulum B. Leonis, et sana recessit. 20. Quaedam puella, Rogata nomine, filia Mariae, feria septima mense Maio intrante, eodem mense die quarto decimo, ad venerabile ejus sepulcrum, sinistrum brachium contractum ferens, venit; ejusque sancta suffragatione sanitatis beneficium consecuta est, et haec erat de Castro quod vocatur Stabla. Quidam de civitate Florentina, cum servis suis, ad tumulum ejusdem beatissimi Leonis venit caecus; et gratia divina comitante lumen recepit, et prae gaudio magno quod inde habuit, eosdem servos libertate donavit. Quidam Romanus, Adelbertus nomine, dum ferro recideret vineam suam, contigit quod de domno Apostolico Leone turpiter loqui non exhorruit. Sed istud facinus absque culpa non evasit: quia malignus spiritus corpus illius repente invasit, et graviter vexare coepit. Hoc autem vivente illo actum est. Sed divina favente gratia, cum post obitum illius veniret ad sepulcrum ejus, per meritum ipsius sanatus est. 21. Quidam Grimoaldus nomine, de S. Benedicto, de monte Cassino, in Dominica quae dicitur Pascha Rosata, ad tumulum Beati Pontificis ita mutus aegritudine advenit, quod nemo loquelam ejus intelligere valeret: sed, Dei favente gratia, per meritum B Leonis rectam loquelam recepit. Quidam puer, qui fuit de Verona utroque pede contractus, Dei comitante gratia per meritum beati viri ibi sanatus, cum parentibus rediit. Quaedam mulier de Aquapendente a daemonio erepta est, nocte eadem quae dicitur de Pascha Rosata. Quidam puer, Petrunculus nomine, de Sena, cum parentibus ad tumulum venit: hic enim pedibus manibusque contractus erat. Quem ego dum rogatu Senensium qui pro anima sua eum adduxerant, ad tumulum Beati Pontificis erexissem; repente me vidente, coram omni populo, officium membrorum recepit. Quidam Presbyter Franco nomine, de Cora oppido, quinque annis vexatus fuit, et cum in die Dominica quae dicitur Pascha Rosata ad tumulum ejusdem Sanctissimi viri adductus fuisset, statim daemonium per sanguinem evomuit, cadens in terram mortuus. Et cum omnis populus eum asportare vellet, quia exanimem videbant, divina favente
null
96dc362c-df8b-464c-8cad-7815b531c21f
latin_170m_raw
null
None
None
None
gratia, per meritum B. Leonis ad vitam sanus rediit, omni populo qui aderat Domino et Sancto gratias referente. 22. Quidam Benedictus nomine, filiam suam, nomine Bonam, causa recipiendae sanitatis, ad tumulum beati Pontificis attulit, quae erat ambabus manibus contracta: sed, divina favente gratia, per meritum Beati Pontificis recepit sanitatis gaudia. Fuit in Marsicana villa de Monte, quaedam mulier de Civitate Spoletana, diu caeca: quae dum orationis gratia beati viri sepulcrum requireret, in Sabinensi Episcopatu, antequam ad locum ubi corpus ejus requiescit perveniret, per meritum sancti Pontificis lumen recepit, ac iter quod coeperat gaudens peregit. Quidam puer de praedicta civitate, quinque annos habens, atque a nativitate gressu et loquela carens, parentum auxilio ad sepulcrum Sancti ductus, per meritum ejus gressum et loquelam simul recepit. Item alius ejusdem territorii, septem annorum, per tres annos gressu pedum caruit: sed dum ad sepulcrum Antistitis accederet, per meritum ejus subito erectus est. Quidam puer, Leo nomine, de monte Casino, in eadem Dominica claudus ita advenit quod nullo modo absque duobus sustentatoriis baculis incedere valebat: sed per meritum B. Pontificis absque ductore, abjectis baculis, sanitatem membrorum secum reportavit. Puer quidam, qui fuit duobus pedibus attractus, cernente populo mirifice extensus est: mox ille qui nunquam ambulavit, currendo ad arcam S. Petri ire coepit; et innumerabilis multitudo qui aderant Domino Deo et S. Leoni laudes immensas reddidere. 23. Trigesimo et secundo die depositionis ejusdem Pontificis mutus quidam de episcopatu Castellano, de quadam plebe ejusdem episcopatus, quae dicitur Graciolum, venit ad sepulcrum jam dicti Pontificis: ubi praesente Episcopo suo et multis qui eum agnoscebant, loquelam recepit, cujus rei testis est Ordinans Episcopus qui bene eum agnovit. Quidam Vetulus monachus de Monte Casino, nomine Joannes, erat mutus et surdus et caecus et dextra manu attractus: has autem passiones per annos novem portavit in corpore. Sed cum sensisset quotidie divulgari miracula sanctissimi Confessoris nostri Leonis Papae, votum ei in suo corde devovit, quod si eum orationibus suis beatus Papa salvaret, veniret ad tumulum ejus cum luminaribus. Haec cum dixisset, subito divina respectus gratia, salutem pristinam recepit sui corporis; itaque sanus apparuit ac si has infirmitates nunquam habuisset. Ut autem se sanum vidit, votum quod Domino ac sanctissimo Confessori vovit, adimplevit, et ad tumulum ejus venit, laudesque ei retulit, et cum omni populo qui ibidem aderat gaudens annuntiavit, qualiter Deus per suum Confessorem ei dignatus est pristinam sanitatem reddere. Quidam Petrus nomine, de civitate Cajeta, filium suum parvum Joannem, qui habebat latus sinistrum cum manu arida per annos septem, ad famam sanctissimi Leonis cum eodem filio causa recipiendae salutis advenit. Cumque filius tumbam oscularetur, et pater lacrymaretur, divina respectus puer gratia salutem pristinam recepit gaudensque cum patre ad propria remeavit. 24. Quaedam mulier vetula, nomine Maria Marsicana, de castello Alvo, triginta annos a daemonio fuit vexata: sed secunda feria, quae est proxima Pentecostes, hora diei nona, daemonium in modum muscae evomuit. Altera autem mulier, Berta nomine, de terra S. Benedicti, eadem die et hora daemonium cum vomitu foetido evomuit: gratia sit Deo et sanctissimo Pontifici qui eam saluti restituit. 25. Quidam parvulus, qui per multa tempora caecus fuerat, hora nona in octava Pentecostes lumen recepit: pater ejus Arnulfus vocabatur, et erat quidem de terra S. Benedicti. Quidam homo, Lodoicus nomine, de terra de Forcone, cum filio qui erat attractus genibus advenit ad tumulum beatissimi Confessoris: et dum residerent juxta tumulum, patre orante ac flente, repente noster sanctissimus Papa contulit eis salutis dona. Ita ille, qui nunquam absque baculis incedere valuit, abjectis illis, coram omni populo qui aderat, de altare B. Petri firmiter ire currendo coepit; et laudes cum patre ei reddidit, qui eum per merita B. Leonis sanavit. In eadem die mulier quaedam, quae per multa tempora graviter fuit a daemonio vexata, advenit, quae cum oscularetur tumbam, statim per vomitum sanguinis antiquus hostis habitaculum corporis ejus deseruit, et salutem recepit. Haec autem de terra quae vocatur Camerino fuit. Puella quaedam, Laeta
null
afa1ebe4-fa6b-4400-82ec-5d0d587945b3
latin_170m_raw
null
None
None
None
nomine, quae fuit attracta manu sinistra, cum matre, Dei comitante gratia, pervenit ad tumulum: et dum Sanctum tetigisset, subito manum, quam per paralysim amiserat, recepit sanam. 26. Erat mulier quaedam in urbe Roma, quae emebat et vendebat piper et thymiama: dum quidam simplex vir a partibus Croatiae venisset, emit ab eadem muliere thymiama quod deferret ad tumulum B. Leonis Papae. Qui adtoxicatus maleficiis mulieris, dedit denarium, visumque est illi accipere multum: accepit autem nihil. Cumque perrexisset ad tumulum, prostratus in oratione surrexit, mittensque in sacculo manum ut thymiama proferret, invenit illum nihil habentem. Tunc ille coepit proclamare magnis vocibus dicens: O sancte Leo, inter Romanos haereticos voluisti manere: ego si in domum iero propriam de te plurimam blasphemiam loquar, nisi vindicer ex malefica illa muliere et iniqua. Eodem die, dum ea mulier in porticu esset faciens negotia mala, mittens in suo sacculo manum ut piper venderet, invenit illum serpenticulis plenum, a quibus vulneratam manum produxit. Cognoscens itaque reatum suum, cucurrit ad tumulum B. Leonis, coram omni populo sua manifestans commissa. Tunc videntes omnes qui aderant manum mulieris totam vulneratam a serpentibus, timore magno perterriti stupuerunt. Mulier vero, non sufferens dolores, clamavit vocibus magnis: S. Leo, beatissime Papa, ignosce mihi iniquae et libera me a tormentis horum serpentium, quibus crudeliter crucior. Tunc ille qui emerat ab ea thymiama illud, videns hoc, dicere coepit: Dignus es, beatissime Leo, magnis honoribus, qui ad te venientes protegis, et iniquorum facta constringis: gaudeo quidem in virtute tui triumphi: ne, quaeso, irascaris mihi indigno quia iniqua locutus fuero contra te: miserere mei. Mulier autem non cessabat clamare: S. Leo, succurre mihi, miserere, et libera me ab his tormentis quae patior: promitio enim nullo tempore pessima quae gessi negotia exercere. Haec cum lacrymis illa dicente, et caeteris qui aderant una cum viro illo simplice pro ea orantibus, affuit divina clementia et mulierem illam a peste liberavit; quae sanitatem ad plenum recipiens, dedit illi homini tripliciter quod prius abstulerat ei: et omnes qui hoc viderunt et audierunt benedixerunt Deum et S. Leonem famulum ejus.
null
7c75f4a7-52c4-42f2-841e-509ee6f46c2d
latin_170m_raw
null
None
None
None
Epistola ad Anselmum Cantuariensem AVESGOTUS, coenobii Sancti Petri Culturae monachus ANSELMO salutem. Hactenus amici atque familiares solummodo fuimus locutione, sed minime experti sumus nos, si necesse esset, operatione. Ego jamdudum opto ut quid jubeas mihi, tuncque videres quantum de me confidere potes. Crede mihi, aut per me aut per meos parentes jussioni tuae obedirem libenter. Verum cum istud facere negligis, a te hoc donum primus exigo. Habeo quemdam meum nepotem jam juvenem, quem super omnia curo; et, si ferre valeres, desidero eum manere tecum, tuo ut grammate erudiatur. Ad alios doctores ipsum mittere possum. Sed majorem fiduciam in te haberem quam in aliquo vivente. Valde securus ex eo fierem, si moraretur in loco in quo es. Cur fama Lanfranci atque Guimundi volat per orbem plus tua? Cur tandiu lucernam recondis sub modio? Quid non recordaris poetae dicentis: #Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter.@# Ex te haud dubito quin annuas voluntati meae. Verum deprecor te multum ut mihi dicas quod servitium abbati tuo congregationique subjectae sibi offeram, ut hoc quod retuli permittant fieri saltem tres menses aut quatuor, si plus eis non libuerit . Igitur si verba mea, uti cupio, a vobis fuerint suscepta, manda mihi terminum quo te possim invenire; atque, si incolumis fuero, illuc abibo. Vale, charissime. Epistola ad Anselmum Cantuariensem AVESGOTUS, coenobii Sancti Petri Culturae monachus ANSELMO salutem. Hactenus amici atque familiares solummodo fuimus locutione, sed minime experti sumus nos, si necesse esset, operatione. Ego jamdudum opto ut quid jubeas mihi, tuncque videres quantum de me confidere potes. Crede mihi, aut per me aut per meos parentes jussioni tuae obedirem libenter. Verum cum istud facere negligis, a te hoc donum primus exigo. Habeo quemdam meum nepotem jam juvenem, quem super omnia curo; et, si ferre valeres, desidero eum manere tecum, tuo ut grammate erudiatur. Ad alios doctores ipsum mittere possum. Sed majorem fiduciam in te haberem quam in aliquo vivente. Valde securus ex eo fierem, si moraretur in loco in quo es. Cur fama Lanfranci atque Guimundi volat per orbem plus tua? Cur tandiu lucernam recondis sub modio? Quid non recordaris poetae dicentis: #Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter.@# Ex te haud dubito quin annuas voluntati meae. Verum deprecor te multum ut mihi dicas quod servitium abbati tuo congregationique subjectae sibi offeram, ut hoc quod retuli permittant fieri saltem tres menses aut quatuor, si plus eis non libuerit . Igitur si verba mea, uti cupio, a vobis fuerint suscepta, manda mihi terminum quo te possim invenire; atque, si incolumis fuero, illuc abibo. Vale, charissime.
null
98713c29-66d4-484c-8ae5-28df56913b01
latin_170m_raw
null
None
None
None
Querimonia adversa Guifredum Sanctae huic conglomerationi vicariorum Dei, legatis scilicet summi pontificis Romani, vicem obtinentis beati Petri apostolorum principis, ejusque vice fungentibus, archiepiscopis videlicet et episcopis, nec non et abbatibus hanc in synodum sanctam sistentibus, ex catholica fide tractantibus, haec querimonia non modica ideo praesentat ut et legatur et audiatur, dijudicetur, atque definiatur. Sed, ut plenius dijudicetur, ad originem inchoetur: Ego Berengarius, Narbonae urbis proconsul, querimoniam hanc vobis omnibus facio palam, quam de metropolitano meo fratre vestro habeo magnam. Archiepiscopatus quippe Narbonae fuit cujusdam avunculi mei, Ermengaudi archiepiscopi, cujus in diebus idem episcopatus unus erat ex melioribus qui sunt de Roma usque Hispaniae finibus, villis atque castellis ditatus, praediis et alodiis locupletatus; cujus ecclesia plena erat codicibus, aureis adornata tabulis et scriniis et crucibus, aureis fulgebat coronis pretiosisque lapidibus. Canonicorum ibidem multorum voces certis horis audiebantur, orationes dabantur, et omnium bonorum operum incrementis ibidem agebantur. Castra autem ipsius ecclesiae et villas, praedia, et possessiones non a laicis fruebantur, sed a famulantibus in ea Deo possidebantur. Ecclesiam vero illam olim pius rex Carolus fabricaverat, atque in honore sanctorum Justi et Pastoris consecrare fecerat, et eam inclyte castellis, et villis terrisque locarat, et vineis, sicut et a veteranorum traditur dictis, et ut legitur in regalibus ejusdem Ecclesiae praeceptis. Defuncto autem praefato divae memoriae archiepiscopo, Guifredus Cerdaniensium comes, Narbonam adiens, cujus consanguineam ego jam possidebam uxorem, exquisivit utrosque parentes meos et me ipsum de praefato archiepiscopatu ad opus filii sui suprascripti nostri antistitis, qui non erat adhuc nisi decem annorum, et spopondit pro eo magnum dare donum inter comitem Rutenis et patrem meum centum millia solidorum. Sed pater meus et mater mea non ei acquiescebant. Ego autem, amore tantae consanguinitatis ductus et simulationis amicitate deceptus, segregavi me pro hac re a consortio genitorum meorum; et, nisi mihi acquievissent, arbitratus fui interficere illos. Cernens enim pater meus me motum, meque contra se ita fore molestum, acquievit meae voluntati et petitionibus praememorati Gaufredi, atque inter se et comitem Rutenis acceptis centum millia solidis, pretium pro episcopatu dedimus cum praenotato filio suo antistiti nostro; qui jurejurando, Deumque testando, dixit nobis suum dictum firmum et fidem firmam, quia si ille foret antistes noster, ut fuit et est, ullum nostrum neque de nostris non esse damnum, neque damnum ipsius episcopatu. Sedente autem illo in cathedra, et aetate atque honore crescente dum fisus eram ut ipse esset mihi auriga, et arma et clypeus contra cunctorum hostium tela, et memoraret consanguinitatem meae uxoris, et tanti locum honoris, in quo adjutus sum ponere illum, et ut mihi erat testatus, juvaret mihi honorem tenere atque habere, tunc surgens, quasi diabolus, superbe atque repente exacerbavit me, et provocavit ad iracundiam et aedificavit super me castra, venitque cum ingenti exercitu super me, et fecit mihi guerram crudelem, et fuere interempti pro ea ex utraque parte fere millia homines. Tunc vero castra, et villas, praedia et possessiones, quae erant in dominium praefatae ecclesiae, fiscos et possessiones canonicorum, et quaeque ex communi erant, abstulit Deo et famulantibus ei, deditque diabolo ac militantibus illi. Et ita alia omnia ad laicalem vertit censuram, ut etiam omnes qui ea possident quasi per alodia habent paterna. Inter haec autem Eriballum Urgellitensem praesulem contigit mori. Et praefatus archiepiscopus acquisivit illum episcopatum ad opus fratris sui Guilielmi, et spopondit dare pro eo centum millia solidos. Quod mihi satis libuerat, si meum damnum non esset. Firmato autem tanto munere pro ipso episcopatu, archiepiscopus praememoratus, hostis Dei et hominis, ad sedem suam rediens atque Ecclesiam suam adiens, thesauros quosque, qui a conditione in eam congregati erant, subtraxit. Tabulas vero, et postabulas, et cruces et scrinia reliquiarum aurea et argentea excoriavit. Patenas insuper calicum aureas vel argenteas, ubi sancta sacrificia sumebantur, in manibus aurificum Judaeorum misit ad destruendum, et Hispaniam venundari pro ipso episcopatu. Codices autem, qui ibi erant variis generibus, non meliores reliquit. Sed ita male suam ecclesiam dissipavit ut etiam et clerici desunt, et qui inibi sunt inopes et mendici, et nullus pulcher in ea apparet.
null
10b37232-16b4-4acd-8dc1-3a52540891dc
latin_170m_raw
null
None
None
None
Non chlamydes, neque capas polemitas, non cyclades, non dalmaticas, non cureballi, non lignum Dominicum. Omnia haec quae a conditione ibi plura congregata erant, sed dissipavit ea, deditque pro episcopatu fratris sui. Insuper, quod pejus est et inhonestum, commendavit se manibus ad comitissam Urgelli. Pro qua re non solum mihi, sed etiam cunctis nostrae patriae nobilibus, in magnum ruit odium. Quo peracto, aggregavit concilium non modicum juxta praefata urbe Narbona multorum sui dioecesi episcoporum, inter quos fuit hic Raimbaldus Arelatensis archiepiscopus, et in eorum atque nostrorum omnium praesentiam reliquit cunctas armas militarias et omnem saeculi militiam, atque excommunicando misit sub anathema tam semetipsum quam omnes sui dioecesis episcopos, qui ab illa die deinceps armis erant sumpturi. Qui non multo post, acceptis armis ut miles, non corrigia succinctus lumbis, sed ferro, et debellavit mecum. Et quot mortui, quot vulnerati, quot detruncati, quantaeque adustae ecclesiae et exarsae reliquiae, si per singula enarrare voluero, fortasse et vobis foret fastidium, et facilius dies quam copia deserit. Deinde venerunt episcopi in meam terram, et mecum una cum eodem archiepiscopo firmaverunt treguam Dei inviolabilem tenere in omnem meam terram, atque ex eadem corruptores teterrimam justitiam facere. Unde idem archiepiscopus et ego hanc fecimus convenientiam, ut de cunctis quae emendata fuissent per ipsius treguae fractionem, una medietas fuisset praefatae ecclesiae, alia, mea, pro exercenda justitia. Ego autem consensi ipsam meam medietatem condirectioni ipsius ecclesiae. Sed ille non in ejus condirectionem, sed in destructionem misit, quia et ab ecclesia eam abstulit, et militibus per solidatas tribuit potius quam decem millia solidos. Qua data Deo et fortiter firmata, qui primi eam fregerunt in nostra patria, sui milites, ex suo exientes castello, occiderunt unum militem meum in treguam Dei, et retinui homicidas illos, et nullam quivi ab eo impetrare justitiam. Deinde Petrus Raimundi Biterrensium comes in treguam Dei violavit ecclesiam Sanctae Mariae, coenobium loci electi, ubi mirificum habetur lignum Dominicum, et extraxit ab inde duos milites inclinatos atque innoxios, et unum ex eis, qui erat consanguineus meus, pependit in ligno, et occisit morte crudeli, quasi cleptem. Unde idem archiepiscopus talis suffragator exstitit ut etiam sacrilegos et homicidas illos in sua se mittentes potestate patrocinavit, suffragatorque eorum exstitit et in eo ullam non valui invenire justitiam. Praeterea sacramenta quae mihi super sancta altaria manibus juratus est multa, unquam non mihi tenuit, sed omnia fregit. Ad ultimum vero bonum opus operatus est, satis Deo et universae plebi Narbonensis placibile. Unde mala haec omnia oblivisceramus, si nobis in bonum venisset. Corpora namque sanctorum Justi et Pastoris, quae praememoratus rex Carolus ab Hispania deferens, atque in via carens, in praefata in eorum honore aedificata ecclesia collocare optaverat, quae nobis nostrisque patribus multum erant optata, ab idem archiepiscopo explorata et capta, ad suam usque cum honore asportavit ecclesiam, atque honorifice collocavit. Unde non solum a me, sed etiam a suis civibus laudatus atque dilectus erat. Qui non multo post, litigante eo cum suo archidiacono, voluit trahere praedictorum corpora sanctorum ab ecclesia eorum. Et ego rogavi eum ne hoc fecisset, et volui ei dare obsides per decem millia solidos, ut, si ullus homo vel femina ullam vim ei faceret de ipsorum corporibus sanctorum, aut de ullo munere eis oblato vel praesentato, ego de illo vel illis hoc facientibus adjutor essem praedicto pontifici per fidem non fictam. Idem vero archilevita voluit eis satisfacere in judicio episcopi Arelato. Qui renuit; sed substracta ab eadem sede tantorum corpora sanctorum duxit et inhoneste collocavit in quamdam villanam ecclesiam. Ibi suam cathedram fabricavit, ibi ordinem suum fecit, ibi suas synodos tenuit, ibi codices et cruces et lignum Dominicum asportavit, ibi clericos primae sedis, quos meliores invenit, constituit, et ita eligens membrum, caput reliquit quasi tugurium. Insuper cuncti nostrae patriae nobiles, et plebs cuncta, qui soliti sunt occurrere ad civitatem et ad sedem suam, et poenitentes sua munera ad suam sedem dare atque praesentare solentibus, multosque adjutorios ad operam suae ecclesiae facientibus, abstulit, et munera illa suis militibus per solidatas tribuit, et suam ecclesiam desertam et sine capite dereliquit. Interim
null
c87a3e38-2138-4b60-84ea-f4c39d0d1813
latin_170m_raw
null
None
None
None
vero idem archiepiscopus habuit mecum placitum, et constrinxit me ei ad suum libitum satisfacere, et dixit mihi suum dictum et tidem, quam meliorem ei requirere potui, ut et ad sedem suam rediret et corpora sancta in ea restitueret. Qui mentitus est mihi, sed, ut mihi fuit testatus, facere noluit, et est mihi mentitus suum dictum et suam fidem. Deinde conjux mea videns eum rogavit restituere corpora sancta, et idem ipse ad Ecclesiam suam redire, directumque nostrum supra modum accipere, neque audire voluit; sed testatus est ei Altitonantem ducere ipsa sancta corpora in aliena patria, et usque in aeternum nobis non esse recuperanda. Quae audiens, metuens ne subito, sicut juratus est, hoc faceret me absente et ignorante, fuit ad praefatam villae ecclesiam, non adhuc consecratam, et traxit exinde corpora sancta, restituitque et condidit honorifice in sedem suam. Deinde conjux mea, prostrata coram eo, suum postulavit accipere directum; qui renuit. Ego autem confestim ut hoc novi, vidi praefatum archiepiscopum, voluique ei affirmare directum et de me et de conjuge mea et de omnibus meis in judicio sui dioecesi episcoporum et episcopi Arelato per decem millia solidos; qui renuit. Deinde in judicio legati apostolici et hujus sanctae synodi; et hunc sprevit. Ad ultimum vero exclamavi sanctum Petrum et judicium domni apostolici ut irem coram eo, et in ejus manu ei affirmarem directum. Hunc multo parvipendit; sed excommunicavit inclementer atque injuste me et meam uxorem, meosque infantes, et omnem nostram terram, tam crudeliter, ita ut nullus ibi baptizetur, nec communicetur, nec sepeliatur. Nos autem, nisi timor Dei esset, parvi penderemus suam excommunicationem, quem tot malis novimus sceleratum, et a papa Victore cum CXX episcopis anathematizatum, et Simoniacum, qui omnes ordines suos vendidit, qui omnes episcopos, taceam de alienis, sed omnes quos in mea terra ordinavit, usque ad novissimum quadrantem redimere fecit. Quod si non creditis, Lutevensem requirite episcopum et Helenensem et hi hoc vobis testificentur, qui ab eo sunt ordinati. Neque ecclesias meae ferrae consecrare voluit, donec datum earum tenuit. Nuper autem duos meos milites venientes ex vigilia sanctae Salvatoris Anianae, die Epiphaniae, eo jubente atque suffragante, sunt capti et tenti, et eos qui illos ceperunt patrocinat, et dat eis solidatas. Ideo ego Berengarius praefatus hanc vobis et Domino Deo facio querimoniam, et postulo justitiam; quam nisi impetravero, suae excommunicationi parvi pendero, et in meam terram treguam nullam tenebo, neque judicium apostolici amplius acclamabo. Quod ego Berengarius ita superius queror ad legatos summi pontificis superius, et ad cunctos episcopos et abbates, quoniam ad synodum Arelati conabam ostendere. Sed quoniam nihil profuit, ad domnum apostolicum ideo libens mittere curavi. Quem rogo, per Deum et sanctum Petrum, ut ab hac excommunicatione me absolvat, meoque praesuli de me satisfaciat, quoniam usque Romam ego libentius satisfacere ire non ambigo; ille, nisi ligatus, unquam sponte non ibit. Querimonia adversa Guifredum Sanctae huic conglomerationi vicariorum Dei, legatis scilicet summi pontificis Romani, vicem obtinentis beati Petri apostolorum principis, ejusque vice fungentibus, archiepiscopis videlicet et episcopis, nec non et abbatibus hanc in synodum sanctam sistentibus, ex catholica fide tractantibus, haec querimonia non modica ideo praesentat ut et legatur et audiatur, dijudicetur, atque definiatur. Sed, ut plenius dijudicetur, ad originem inchoetur: Ego Berengarius, Narbonae urbis proconsul, querimoniam hanc vobis omnibus facio palam, quam de metropolitano meo fratre vestro habeo magnam. Archiepiscopatus quippe Narbonae fuit cujusdam avunculi mei, Ermengaudi archiepiscopi, cujus in diebus idem episcopatus unus erat ex melioribus qui sunt de Roma usque Hispaniae finibus, villis atque castellis ditatus, praediis et alodiis locupletatus; cujus ecclesia plena erat codicibus, aureis adornata tabulis et scriniis et crucibus, aureis fulgebat coronis pretiosisque lapidibus. Canonicorum ibidem multorum voces certis horis audiebantur, orationes dabantur, et omnium bonorum operum incrementis ibidem agebantur. Castra autem ipsius ecclesiae et villas, praedia, et possessiones non a laicis fruebantur, sed a famulantibus in ea Deo possidebantur. Ecclesiam vero illam olim pius rex Carolus fabricaverat, atque in honore sanctorum Justi et Pastoris consecrare fecerat, et eam inclyte castellis, et villis terrisque locarat
null
bd66a785-4c97-4fb5-9e24-29d81b450cd3
latin_170m_raw
null
None
None
None
, et vineis, sicut et a veteranorum traditur dictis, et ut legitur in regalibus ejusdem Ecclesiae praeceptis. Defuncto autem praefato divae memoriae archiepiscopo, Guifredus Cerdaniensium comes, Narbonam adiens, cujus consanguineam ego jam possidebam uxorem, exquisivit utrosque parentes meos et me ipsum de praefato archiepiscopatu ad opus filii sui suprascripti nostri antistitis, qui non erat adhuc nisi decem annorum, et spopondit pro eo magnum dare donum inter comitem Rutenis et patrem meum centum millia solidorum. Sed pater meus et mater mea non ei acquiescebant. Ego autem, amore tantae consanguinitatis ductus et simulationis amicitate deceptus, segregavi me pro hac re a consortio genitorum meorum; et, nisi mihi acquievissent, arbitratus fui interficere illos. Cernens enim pater meus me motum, meque contra se ita fore molestum, acquievit meae voluntati et petitionibus praememorati Gaufredi, atque inter se et comitem Rutenis acceptis centum millia solidis, pretium pro episcopatu dedimus cum praenotato filio suo antistiti nostro; qui jurejurando, Deumque testando, dixit nobis suum dictum firmum et fidem firmam, quia si ille foret antistes noster, ut fuit et est, ullum nostrum neque de nostris non esse damnum, neque damnum ipsius episcopatu. Sedente autem illo in cathedra, et aetate atque honore crescente dum fisus eram ut ipse esset mihi auriga, et arma et clypeus contra cunctorum hostium tela, et memoraret consanguinitatem meae uxoris, et tanti locum honoris, in quo adjutus sum ponere illum, et ut mihi erat testatus, juvaret mihi honorem tenere atque habere, tunc surgens, quasi diabolus, superbe atque repente exacerbavit me, et provocavit ad iracundiam et aedificavit super me castra, venitque cum ingenti exercitu super me, et fecit mihi guerram crudelem, et fuere interempti pro ea ex utraque parte fere millia homines. Tunc vero castra, et villas, praedia et possessiones, quae erant in dominium praefatae ecclesiae, fiscos et possessiones canonicorum, et quaeque ex communi erant, abstulit Deo et famulantibus ei, deditque diabolo ac militantibus illi. Et ita alia omnia ad laicalem vertit censuram, ut etiam omnes qui ea possident quasi per alodia habent paterna. Inter haec autem Eriballum Urgellitensem praesulem contigit mori. Et praefatus archiepiscopus acquisivit illum episcopatum ad opus fratris sui Guilielmi, et spopondit dare pro eo centum millia solidos. Quod mihi satis libuerat, si meum damnum non esset. Firmato autem tanto munere pro ipso episcopatu, archiepiscopus praememoratus, hostis Dei et hominis, ad sedem suam rediens atque Ecclesiam suam adiens, thesauros quosque, qui a conditione in eam congregati erant, subtraxit. Tabulas vero, et postabulas, et cruces et scrinia reliquiarum aurea et argentea excoriavit. Patenas insuper calicum aureas vel argenteas, ubi sancta sacrificia sumebantur, in manibus aurificum Judaeorum misit ad destruendum, et Hispaniam venundari pro ipso episcopatu. Codices autem, qui ibi erant variis generibus, non meliores reliquit. Sed ita male suam ecclesiam dissipavit ut etiam et clerici desunt, et qui inibi sunt inopes et mendici, et nullus pulcher in ea apparet. Non chlamydes, neque capas polemitas, non cyclades, non dalmaticas, non cureballi, non lignum Dominicum. Omnia haec quae a conditione ibi plura congregata erant, sed dissipavit ea, deditque pro episcopatu fratris sui. Insuper, quod pejus est et inhonestum, commendavit se manibus ad comitissam Urgelli. Pro qua re non solum mihi, sed etiam cunctis nostrae patriae nobilibus, in magnum ruit odium. Quo peracto, aggregavit concilium non modicum juxta praefata urbe Narbona multorum sui dioecesi episcoporum, inter quos fuit hic Raimbaldus Arelatensis archiepiscopus, et in eorum atque nostrorum omnium praesentiam reliquit cunctas armas militarias et omnem saeculi militiam, atque excommunicando misit sub anathema tam semetipsum quam omnes sui dioecesis episcopos, qui ab illa die deinceps armis erant sumpturi. Qui non multo post, acceptis armis ut miles, non corrigia succinctus lumbis, sed ferro, et debellavit mecum. Et quot mortui, quot vulnerati, quot detruncati, quantaeque adustae ecclesiae et exarsae reliquiae, si per singula enarrare voluero, fortasse et vobis foret fastidium, et facilius dies quam copia deserit. Deinde venerunt episcopi in meam terram, et mecum una cum eodem archiepiscopo firmaverunt treguam Dei inviolabilem tenere in omnem meam terram, atque ex eadem corruptores teterrimam justitiam facere.
null
a65986bd-ac18-42a9-9274-0078c2c130fb
latin_170m_raw
null
None
None
None
Unde idem archiepiscopus et ego hanc fecimus convenientiam, ut de cunctis quae emendata fuissent per ipsius treguae fractionem, una medietas fuisset praefatae ecclesiae, alia, mea, pro exercenda justitia. Ego autem consensi ipsam meam medietatem condirectioni ipsius ecclesiae. Sed ille non in ejus condirectionem, sed in destructionem misit, quia et ab ecclesia eam abstulit, et militibus per solidatas tribuit potius quam decem millia solidos. Qua data Deo et fortiter firmata, qui primi eam fregerunt in nostra patria, sui milites, ex suo exientes castello, occiderunt unum militem meum in treguam Dei, et retinui homicidas illos, et nullam quivi ab eo impetrare justitiam. Deinde Petrus Raimundi Biterrensium comes in treguam Dei violavit ecclesiam Sanctae Mariae, coenobium loci electi, ubi mirificum habetur lignum Dominicum, et extraxit ab inde duos milites inclinatos atque innoxios, et unum ex eis, qui erat consanguineus meus, pependit in ligno, et occisit morte crudeli, quasi cleptem. Unde idem archiepiscopus talis suffragator exstitit ut etiam sacrilegos et homicidas illos in sua se mittentes potestate patrocinavit, suffragatorque eorum exstitit et in eo ullam non valui invenire justitiam. Praeterea sacramenta quae mihi super sancta altaria manibus juratus est multa, unquam non mihi tenuit, sed omnia fregit. Ad ultimum vero bonum opus operatus est, satis Deo et universae plebi Narbonensis placibile. Unde mala haec omnia oblivisceramus, si nobis in bonum venisset. Corpora namque sanctorum Justi et Pastoris, quae praememoratus rex Carolus ab Hispania deferens, atque in via carens, in praefata in eorum honore aedificata ecclesia collocare optaverat, quae nobis nostrisque patribus multum erant optata, ab idem archiepiscopo explorata et capta, ad suam usque cum honore asportavit ecclesiam, atque honorifice collocavit. Unde non solum a me, sed etiam a suis civibus laudatus atque dilectus erat. Qui non multo post, litigante eo cum suo archidiacono, voluit trahere praedictorum corpora sanctorum ab ecclesia eorum. Et ego rogavi eum ne hoc fecisset, et volui ei dare obsides per decem millia solidos, ut, si ullus homo vel femina ullam vim ei faceret de ipsorum corporibus sanctorum, aut de ullo munere eis oblato vel praesentato, ego de illo vel illis hoc facientibus adjutor essem praedicto pontifici per fidem non fictam. Idem vero archilevita voluit eis satisfacere in judicio episcopi Arelato. Qui renuit; sed substracta ab eadem sede tantorum corpora sanctorum duxit et inhoneste collocavit in quamdam villanam ecclesiam. Ibi suam cathedram fabricavit, ibi ordinem suum fecit, ibi suas synodos tenuit, ibi codices et cruces et lignum Dominicum asportavit, ibi clericos primae sedis, quos meliores invenit, constituit, et ita eligens membrum, caput reliquit quasi tugurium. Insuper cuncti nostrae patriae nobiles, et plebs cuncta, qui soliti sunt occurrere ad civitatem et ad sedem suam, et poenitentes sua munera ad suam sedem dare atque praesentare solentibus, multosque adjutorios ad operam suae ecclesiae facientibus, abstulit, et munera illa suis militibus per solidatas tribuit, et suam ecclesiam desertam et sine capite dereliquit. Interim vero idem archiepiscopus habuit mecum placitum, et constrinxit me ei ad suum libitum satisfacere, et dixit mihi suum dictum et tidem, quam meliorem ei requirere potui, ut et ad sedem suam rediret et corpora sancta in ea restitueret. Qui mentitus est mihi, sed, ut mihi fuit testatus, facere noluit, et est mihi mentitus suum dictum et suam fidem. Deinde conjux mea videns eum rogavit restituere corpora sancta, et idem ipse ad Ecclesiam suam redire, directumque nostrum supra modum accipere, neque audire voluit; sed testatus est ei Altitonantem ducere ipsa sancta corpora in aliena patria, et usque in aeternum nobis non esse recuperanda. Quae audiens, metuens ne subito, sicut juratus est, hoc faceret me absente et ignorante, fuit ad praefatam villae ecclesiam, non adhuc consecratam, et traxit exinde corpora sancta, restituitque et condidit honorifice in sedem suam. Deinde conjux mea, prostrata coram eo, suum postulavit accipere directum; qui renuit. Ego autem confestim ut hoc novi, vidi praefatum archiepiscopum, voluique ei affirmare directum et de me et de conjuge mea et de omnibus meis in judicio sui dioecesi episcoporum et episcopi Arelato per decem millia solidos; qui renuit. Deinde in judicio legati apostolici et hujus
null
ac91fb3b-4544-4ee8-893e-36ee54728ae4
latin_170m_raw
null
None
None
None
sanctae synodi; et hunc sprevit. Ad ultimum vero exclamavi sanctum Petrum et judicium domni apostolici ut irem coram eo, et in ejus manu ei affirmarem directum. Hunc multo parvipendit; sed excommunicavit inclementer atque injuste me et meam uxorem, meosque infantes, et omnem nostram terram, tam crudeliter, ita ut nullus ibi baptizetur, nec communicetur, nec sepeliatur. Nos autem, nisi timor Dei esset, parvi penderemus suam excommunicationem, quem tot malis novimus sceleratum, et a papa Victore cum CXX episcopis anathematizatum, et Simoniacum, qui omnes ordines suos vendidit, qui omnes episcopos, taceam de alienis, sed omnes quos in mea terra ordinavit, usque ad novissimum quadrantem redimere fecit. Quod si non creditis, Lutevensem requirite episcopum et Helenensem et hi hoc vobis testificentur, qui ab eo sunt ordinati. Neque ecclesias meae ferrae consecrare voluit, donec datum earum tenuit. Nuper autem duos meos milites venientes ex vigilia sanctae Salvatoris Anianae, die Epiphaniae, eo jubente atque suffragante, sunt capti et tenti, et eos qui illos ceperunt patrocinat, et dat eis solidatas. Ideo ego Berengarius praefatus hanc vobis et Domino Deo facio querimoniam, et postulo justitiam; quam nisi impetravero, suae excommunicationi parvi pendero, et in meam terram treguam nullam tenebo, neque judicium apostolici amplius acclamabo. Quod ego Berengarius ita superius queror ad legatos summi pontificis superius, et ad cunctos episcopos et abbates, quoniam ad synodum Arelati conabam ostendere. Sed quoniam nihil profuit, ad domnum apostolicum ideo libens mittere curavi. Quem rogo, per Deum et sanctum Petrum, ut ab hac excommunicatione me absolvat, meoque praesuli de me satisfaciat, quoniam usque Romam ego libentius satisfacere ire non ambigo; ille, nisi ligatus, unquam sponte non ibit.
null
d19ac335-0362-448b-acfe-7c62900a2506
latin_170m_raw
null
None
None
None
236-251 MONITUM. Unde hanc continuationem hauserit, haud equidem indicat Urstisius, haud dubium tamen quin ex prioribus editionibus. Certe non habetur in autographo Bernoldi codice, quocum hucusque San-Georgianus ex asse conspiraverat. Nostri vero codices eamdem separatim non exhibent, sed cum altera dicti Bernoldi ita commistam, ut tamen quae primi, quae secundi continuatoris sint, ex ipsa narrationis serie liqueat. Praemittimus igitur textum Urstisii, codicibus more hucusque solito subnotatis. Caeterum de Bertholdo ejus auctore diximus in dissertatione ad Hermannum. EDITIO URSTISII. 1054 Herimannus, Wolferadi comitis filius, ab infantia omnibus membris contractus, sed omnes tunc temporis viros sapientia et virtutibus praecellens, in Aleshusan praedio suo defunctus ac sepultus est.--Werinherus et Liutherus in Hierosolymitano itinere defuncti sunt.--Conventus ab imperatore Moguntiae factus, in quo Gebehardus, Eistetensium 252 episcopus ab episcopis electus, Romamque missus, ibique honorifice susceptus, in sequenti Quadragesima in Coena Domini CLIV papa ordinatus, Victoris secundi nomen accepit. 1055 Imperator Natalem Domini Goslare celebravit, ac deinde expeditionem in Italiam paravit, et diem sanctum Paschae Mantuae egit, diem autem Pentecostes Florentiae, ibique coram eo, a domino papa generali synodo habita, multa correcta sunt.--Imperator Adalbertum capitali sententiae adjudicatum per interventum episcoporum dimisit .--Eodem tempore quinquaginta aut eo amplius armati milites a Nortmannia latenter per mare transeuntes. Nortmannis contra imperatorem auxilium praebere cupientes, a Picentibus civibus capti atque ad imperatorem delati.--Imperator Othonem Novariensem episcopum Constantinopolim misit, ubi pro Michaele nuper defuncto quamdam feminam totius regni monarchiam tenentem invenit, quae illum sequenti anno, suis etiam legatis adjunctis, amicitiam pactumque confirmandum imperatori remisit.--Beatrix imperatori ad deditionem veniens causa mariti sui, quanquam data fide, tenetur, filiusque ejus puer Bonifacius hac causa venire veretur. Sed non multis interpositis diebus, cum imperator ibidem moraretur, idem puer moritur.-- 253 Gebehardus Ratisbonensis episcopus, et Welfus dux, licentiam repatriandi ab Italia impetraverant, militesque eorum illis, ut aiunt, ignorantibus contra imperatorem conjuraverunt. Quo tempore Welfus dux, suis et omni populo admodum flebili morte praeventus, apud Altorfense coenobium sepultus est.--Arnoltus episcopus Nemetensis moritur. 1056 Imperator de Italia per Bajoariam rediens. Natalem Domini apud castrum Turegum celebravit, ibique Ottonis marchionis filiam aequivoco suo filio desponsavit.--Gebehardus Ratisbonensis episcopus, ab imperatore de conjuratione contra se facta victus, primum in castro Ulfilingino dein in Stofola per aliquod tempus sub custodia tenetur.--Conradus ab imperatore Nemeti pro Arnolto episcopo substituitur.--Herimannus Agrippinae urbis archiepiscopus obiit, pro quo Hanno Goslare prius praepositus in archipraesulatum successit.--Imperator diem sanctum Paschae celebravit.-- 254 Eodem anno Sclavi, qui et Liutici dicuntur, terminos Saxonum insectantes, quamplurimos eorum principes cum Wilhelmo marchione peremerunt. Henricus imperator domino Apostolico ad se tempore autumnali invitato, cum in Saxonia in Bothfeldino commoraretur, morbo ingravescente infirmatus obiit anno aetatis suae XXXIX, regni vero XVIII, imperii XV, indictione decima. Qui inde asportatus. Nemetumque translatus, in ecclesia sanctae Mariae, quam ipse construxerat, adhuc imperfecta, juxta patrem matremque sepultus est; et filius ejus Henricus quartus, septimum aetatis annum habens, pro eo regni jura suscipiens, a primoribus matri imperatrici educandus est commendatus. 1057 Henricus rex Natalem Domini Ratisbonae celebravit.--VII Kal. Maias immensitas nivis et pruinae magnam partem vinearum perdidit.--Romae Victor II decessit; in cujus locum Fridericus, frater Godefridi ducis, dudum beati Leonis papae archidiaconus, tunc autem temporis monasterii S. Benedicti abbas, CLV papa ordinatus, Stephanus nonus est nominatus.--Otto dux Alemannorum obiit, cujus ducatum Rudolfus accepit.--Hoc anno lapides mirae magnitudinis, misti grandine, de coelo ceciderunt, et nonnulli hominum fulmine perierunt. 1058 Romae Stephanus papa obiit. Romani autem, accepta pecunia, quemdam Joannem contra canones elegerunt, qui sine consecratione 255 per aliquot dies sedens, a Godefrido duce expellitur, atque Florentinae civitatis episcopus, CLVI papa constitutus, Nicolaus secundus est vocatus. Eodem tempore Henricus Augustanus episcopus apud imperatricem summum consilii locum habuit; quod nonnullis regni principibus, ejus insolentiam non ferentibus, multum displicuit. 1059 Hoc anno, magna mortalitas hominum et pestis pecorum facta est. Orto inter Mediolanenses et Ticinenses bello, multi ex utraque parte ceciderunt. Rodolfus Alemannorum dux Mathildam, Henrici regis
null
f86ca891-38b1-4857-8f36-f575b979c5ec
latin_170m_raw
null
None
None
None
sororem, duxit uxorem.--Fuldis Eberhardus abbas decessit, cui Sigefridus successit.--Andreas Pannoniae rex, cum prius pacem pactumque per legatos cum Henrico rege confirmasset, etiam sororem ejus minorem filio suo adhuc puero sponsam obtinuit. 1060 Henricus Galliarum rex obiit, et filius ejus adhuc puer regnum cum matre gubernandum suscepit.--Lupaldus Moguntiensis archiepiscopus decessit; cui Sigefridus Fuldis abbas successit.--Conradus Nemetensis episcopus moritur, in cujus locum Einhardus promovetur. Mathilda soror regis obiit.--Henricus palatinus comes in amentiam versus, cum sub specie religionis quasi saeculum derelinquens in monasterium Ephtirnacha se contulisset, inde abstractus conjugem suam occidit. 256 Et hoc anno, sicut in priori, mortalitas multos exstinxit. Hiems satis dura et nivosa et plus solito prolixa, frumenti vinique maximum attulit damnum. Andreas rex Pannoniarum, cum a fratre suo regnum sibi circumquaque vastante multas injurias perpessus, fuisset, tandem febre pulsatus omnes thesauros suos in castrum Medilhecka, nec non et filium suum Henrico regi per Tiedbaldum comitem transmisit. 1061 Magna fames multos consumpsit.--Gebehardus Ratisbonensis episcopus obiit, cui Otto successit.--Conradus, qui Carentanis solo nomine ducis praefuit, moriens locum dedit; cujus ducatum Bertholdus Suevigena accepit.--Romae Nicolao papa defuncto, Romani coronam et alia munera Henrico regi transmiserunt eumque pro eligendo summo pontifice interpellaverunt. Qui, ad se convocatis omnibus Italiae episcopis generalique conventu Basileae habito, eadem imposita corona patricius Romanorum appellatus est. Deinde cum communi consilio omnium Parmensem episcopum summum Romanae Ecclesiae elegit pontificem. Interim dum haec aguntur, Anshelmus episcopus de Luca, quibusdam Romanis faventibus, apostolicam sedem sibi usurpavit.--Burkardus et Wezil de Zolorin occiduntur. Ecclesia Nemetensis dedicatur, et Agnes imperatrix, depositis regalibus vestimentis, sacro velamine circumdata. 257 1062 Sexto Idus Februarii terraemotus, fulgura et tonitrua facta sunt; pestilentia et mortalitas subsecuta multos exstinxit. Henricus rex apud Trajectum Frisiae urbem diem Paschae cum matre imperatrice egit.--His diebus Hanno Agrippinae Coloniae archiepiscopus, adnitentibus quibusdam regni principibus, Henricum regem cum lancea et aliis imperii insignibus a matre imperatrice vi abripuit, secumque Coloniam adduxit.--Parmensis episcopus, dudum electus, Romam consecrandus adiit; cui cum Romani armati occurrerent ingressumque prohiberent, multitudo illorum a militibus ejus occiduntur et in Tiberi submerguntur, caeteri fugantur. 1063 Tempore veris, medio mense Aprili, per quatuor dies hiems saeva, ventosa et nivosa, aves et pecora frigore exstinxit, arborum et vinearum maximam quoque partem perdidit.--Engilhardus episcopus de Magdiburg obiit, cui frater Coloniensis archiepiscopi successit.--Henricus Augustensis episcopus obiit, cui Imbricus successit.--Eodem anno quaedam mulier juxta Constantiam infantem, duo capita, nec non et caetera membra ad usque clunes duplicia habentem, peperit. 1064 Henricus rex Natalem Domini Coloniae celebravit, diem Paschae autem Leodii Synodus Mantuae . 1065 Henricus rex Natalem Domini Goslare, diem autem Paschae Wormatiae celebravit.-- 258 Domus regalis Goslari concremata est: quod et factum est VI Kal. Aprilis, indictione tertia, et ibidem accinctus est Henricus gladio, anno regni sui nono, aetatis autem suae decimo quarto, et dux Godefridus scutarius ejus eligebatur.--Pataviensis episcopus obiit, cui Altmannus imperatricis capellanus successit. Hoc tempore Sigifridus Moguntiacensis archiepiscopus, Wilhelmus Trajectensis episcopus, et Guntharius Babinbergensis episcopus, Otto Ratisbonensis episcopus, cum magno apparatu et comitatu Hierusalem proficiscentes, in eo itinere a paganis multa sunt perpessi; nam et bellum cum eis inire sunt coacti. In eadem via Guntharius obiit, cui Ricimannus Simoniace successit. Multi nobiles civili bello perierunt. 1066 Henricus rex Natalem Domini Goslare, Pascha autem apud Trajectum egit.--Eberhardus Trevirensis archiepiscopus, XVII Kal. Maii Sabbato sancto Paschae, completis a se ipsius diei officiis, ipsis sacerdotalibus vestimentis indutus, requievit in pace. Cui Conradus Coloniensis praepositus, electus a rege, succedere debuit; sed a clero et civibus Trevirensibus refutatus est. Unde quidam comes de militia Trevirensi, nomine Theodoricus, cumdem Conradum Trevirim tendentem comprehendit, et diu sub custodia maceratum quatuor militibus enecandum commisit. Qui dum eum ter per quoddam praecipitium dejecissent, et nihil sibi nisi brachium collidere possent, unus ex illis poenitentia ductus, ab eo veniam impetravit. Alius autem volens eum decollare, maxillam ejus tantum abscidit. Et sic ipse Deo dignus martyr ad Dominum migravit Kalendis Junii, sepultus ad abbatiam quamdam
null
013de888-6640-4934-b231-ea0d088b9643
latin_170m_raw
null
None
None
None
Doleiam. Tres autem milites mortis illius auctores digna ultio postmodum subsecuta est; nam unus eorum acceptum cibum deglutire non valens, alii duo manus suas lacerantes ad claustra inferni descenderunt. CODICES. 1054 #Conventus ab . . . Gebehartus Aureatensis episcopus . . . nomen accepit.@# 1055 #Imperator Natalem . . . correcta sunt.--Imperator Adalbertum . . . dimisit.--Imperator Ottonem remisit.--Beatrix . . . puer moritur.--Gebehardus.. . morte praeventus, et voto sanctae monachicae vitae Deo revera se initiando dedicatus, apud Altorfense coenobium sepultus est.--Arnold episcopus Nemetensis moritur, et Conradus ei successit.@# 1056 #Imperator de Italia rediens Natalem Domini Turegi celebravit . . . desponsavit.--Gebehardus . . . victus per aliquod tempus in custodia tenebatur.--Imperator diem . . . celebravit.@# 1057 #Henricus rex . . . celebravit.--Otto dux . . . accepit.--Hoc anno lapides . . . de coelo ceciderunt.@# 1060 #Henricus rex Galliarum obiit, et filius ejus Philippus . . . suscepit. Lupaldus Moguntinus . . . successit. Et hoc anno . . . multos exstinxit. Henricus palatinus . . . occidit.@# 1061 #Magna fames multos occidit. Gebehardus . . . successit. Conradus . . . moritur . . . comes Suevigena suscepit.@# 1062 VI #Idus Februarii . . . exstinxit, et fames magna facta est. Henricus rex . . . egit. His diebus Hanno . . . Coloniam adduxit.@# 1063 #Eodem anno quaedam mulier . . . peperit.@# 1064 Ut Urstisius. 1065 #Henricus rex . . . Wormatiae egit. Domus . . . concremata est. Pataviensis . . . successit. Hoc tempore Sigifridus . . . Simoniace successit. Multi . . . perierunt.@# 1066 #Henricus rex . . . egit.@# 236-251 MONITUM. Unde hanc continuationem hauserit, haud equidem indicat Urstisius, haud dubium tamen quin ex prioribus editionibus. Certe non habetur in autographo Bernoldi codice, quocum hucusque San-Georgianus ex asse conspiraverat. Nostri vero codices eamdem separatim non exhibent, sed cum altera dicti Bernoldi ita commistam, ut tamen quae primi, quae secundi continuatoris sint, ex ipsa narrationis serie liqueat. Praemittimus igitur textum Urstisii, codicibus more hucusque solito subnotatis. Caeterum de Bertholdo ejus auctore diximus in dissertatione ad Hermannum. EDITIO URSTISII. 1054 Herimannus, Wolferadi comitis filius, ab infantia omnibus membris contractus, sed omnes tunc temporis viros sapientia et virtutibus praecellens, in Aleshusan praedio suo defunctus ac sepultus est.--Werinherus et Liutherus in Hierosolymitano itinere defuncti sunt.--Conventus ab imperatore Moguntiae factus, in quo Gebehardus, Eistetensium 252 episcopus ab episcopis electus, Romamque missus, ibique honorifice susceptus, in sequenti Quadragesima in Coena Domini CLIV papa ordinatus, Victoris secundi nomen accepit. 1055 Imperator Natalem Domini Goslare celebravit, ac deinde expeditionem in Italiam paravit, et diem sanctum Paschae Mantuae egit, diem autem Pentecostes Florentiae, ibique coram eo, a domino papa generali synodo habita, multa correcta sunt.--Imperator Adalbertum capitali sententiae adjudicatum per interventum episcoporum dimisit .--Eodem tempore quinquaginta aut eo amplius armati milites a Nortmannia latenter per mare transeuntes. Nortmannis contra imperatorem auxilium praebere cupientes, a Picentibus civibus capti atque ad imperatorem delati.--Imperator Othonem Novariensem episcopum Constantinopolim misit, ubi pro Michaele nuper defuncto quamdam feminam totius regni monarchiam tenentem invenit, quae illum sequenti anno, suis etiam legatis adjunctis, amicitiam pactumque confirmandum imperatori remisit.--Beatrix imperatori ad deditionem veniens causa mariti sui, quanquam data fide, tenetur, filiusque ejus puer Bonifacius hac causa venire veretur. Sed non multis interpositis diebus, cum imperator ibidem moraretur, idem puer moritur.-- 253 Gebehardus Ratisbonensis episcopus, et Welfus dux, licentiam repatriandi ab Italia impetraverant, militesque eorum illis, ut aiunt, ignorantibus contra imperatorem conjuraverunt. Quo tempore Welfus dux, suis et omni populo admodum flebili morte praeventus, apud Altorfense coenobium sepultus est.--Arnoltus episcopus Nemetensis moritur. 1056 Imperator de Italia per Bajoariam rediens. Natalem Domini apud castrum Turegum celebravit, ibique Ottonis marchionis filiam aequivoco suo filio desponsavit.--Gebehardus Ratisbonensis episcopus, ab imperatore de conjuratione contra se facta victus, primum in castro Ulfilingino dein in Stofola per aliquod tempus sub custodia tenetur.--Conradus
null
84c29456-8563-4aa7-8406-2d6394d0e04b
latin_170m_raw
null
None
None
None
ab imperatore Nemeti pro Arnolto episcopo substituitur.--Herimannus Agrippinae urbis archiepiscopus obiit, pro quo Hanno Goslare prius praepositus in archipraesulatum successit.--Imperator diem sanctum Paschae celebravit.-- 254 Eodem anno Sclavi, qui et Liutici dicuntur, terminos Saxonum insectantes, quamplurimos eorum principes cum Wilhelmo marchione peremerunt. Henricus imperator domino Apostolico ad se tempore autumnali invitato, cum in Saxonia in Bothfeldino commoraretur, morbo ingravescente infirmatus obiit anno aetatis suae XXXIX, regni vero XVIII, imperii XV, indictione decima. Qui inde asportatus. Nemetumque translatus, in ecclesia sanctae Mariae, quam ipse construxerat, adhuc imperfecta, juxta patrem matremque sepultus est; et filius ejus Henricus quartus, septimum aetatis annum habens, pro eo regni jura suscipiens, a primoribus matri imperatrici educandus est commendatus. 1057 Henricus rex Natalem Domini Ratisbonae celebravit.--VII Kal. Maias immensitas nivis et pruinae magnam partem vinearum perdidit.--Romae Victor II decessit; in cujus locum Fridericus, frater Godefridi ducis, dudum beati Leonis papae archidiaconus, tunc autem temporis monasterii S. Benedicti abbas, CLV papa ordinatus, Stephanus nonus est nominatus.--Otto dux Alemannorum obiit, cujus ducatum Rudolfus accepit.--Hoc anno lapides mirae magnitudinis, misti grandine, de coelo ceciderunt, et nonnulli hominum fulmine perierunt. 1058 Romae Stephanus papa obiit. Romani autem, accepta pecunia, quemdam Joannem contra canones elegerunt, qui sine consecratione 255 per aliquot dies sedens, a Godefrido duce expellitur, atque Florentinae civitatis episcopus, CLVI papa constitutus, Nicolaus secundus est vocatus. Eodem tempore Henricus Augustanus episcopus apud imperatricem summum consilii locum habuit; quod nonnullis regni principibus, ejus insolentiam non ferentibus, multum displicuit. 1059 Hoc anno, magna mortalitas hominum et pestis pecorum facta est. Orto inter Mediolanenses et Ticinenses bello, multi ex utraque parte ceciderunt. Rodolfus Alemannorum dux Mathildam, Henrici regis sororem, duxit uxorem.--Fuldis Eberhardus abbas decessit, cui Sigefridus successit.--Andreas Pannoniae rex, cum prius pacem pactumque per legatos cum Henrico rege confirmasset, etiam sororem ejus minorem filio suo adhuc puero sponsam obtinuit. 1060 Henricus Galliarum rex obiit, et filius ejus adhuc puer regnum cum matre gubernandum suscepit.--Lupaldus Moguntiensis archiepiscopus decessit; cui Sigefridus Fuldis abbas successit.--Conradus Nemetensis episcopus moritur, in cujus locum Einhardus promovetur. Mathilda soror regis obiit.--Henricus palatinus comes in amentiam versus, cum sub specie religionis quasi saeculum derelinquens in monasterium Ephtirnacha se contulisset, inde abstractus conjugem suam occidit. 256 Et hoc anno, sicut in priori, mortalitas multos exstinxit. Hiems satis dura et nivosa et plus solito prolixa, frumenti vinique maximum attulit damnum. Andreas rex Pannoniarum, cum a fratre suo regnum sibi circumquaque vastante multas injurias perpessus, fuisset, tandem febre pulsatus omnes thesauros suos in castrum Medilhecka, nec non et filium suum Henrico regi per Tiedbaldum comitem transmisit. 1061 Magna fames multos consumpsit.--Gebehardus Ratisbonensis episcopus obiit, cui Otto successit.--Conradus, qui Carentanis solo nomine ducis praefuit, moriens locum dedit; cujus ducatum Bertholdus Suevigena accepit.--Romae Nicolao papa defuncto, Romani coronam et alia munera Henrico regi transmiserunt eumque pro eligendo summo pontifice interpellaverunt. Qui, ad se convocatis omnibus Italiae episcopis generalique conventu Basileae habito, eadem imposita corona patricius Romanorum appellatus est. Deinde cum communi consilio omnium Parmensem episcopum summum Romanae Ecclesiae elegit pontificem. Interim dum haec aguntur, Anshelmus episcopus de Luca, quibusdam Romanis faventibus, apostolicam sedem sibi usurpavit.--Burkardus et Wezil de Zolorin occiduntur. Ecclesia Nemetensis dedicatur, et Agnes imperatrix, depositis regalibus vestimentis, sacro velamine circumdata. 257 1062 Sexto Idus Februarii terraemotus, fulgura et tonitrua facta sunt; pestilentia et mortalitas subsecuta multos exstinxit. Henricus rex apud Trajectum Frisiae urbem diem Paschae cum matre imperatrice egit.--His diebus Hanno Agrippinae Coloniae archiepiscopus, adnitentibus quibusdam regni principibus, Henricum regem cum lancea et aliis imperii insignibus a matre imperatrice vi abripuit, secumque Coloniam adduxit.--Parmensis episcopus, dudum electus, Romam consecrandus adiit; cui cum Romani armati occurrerent ingressumque prohiberent, multitudo illorum a militibus ejus occiduntur et in Tiberi submerguntur, caeteri fugantur. 1063 Tempore veris, medio mense Aprili, per quatuor dies hiems saeva, ventosa et nivosa, aves et pecora frigore exstinxit, arborum et vinearum maximam quoque partem perdidit.--Engilhardus episcopus
null
a239ca1c-5152-4d6d-b345-68d7c77fe2c1
latin_170m_raw
null
None
None
None
de Magdiburg obiit, cui frater Coloniensis archiepiscopi successit.--Henricus Augustensis episcopus obiit, cui Imbricus successit.--Eodem anno quaedam mulier juxta Constantiam infantem, duo capita, nec non et caetera membra ad usque clunes duplicia habentem, peperit. 1064 Henricus rex Natalem Domini Coloniae celebravit, diem Paschae autem Leodii Synodus Mantuae . 1065 Henricus rex Natalem Domini Goslare, diem autem Paschae Wormatiae celebravit.-- 258 Domus regalis Goslari concremata est: quod et factum est VI Kal. Aprilis, indictione tertia, et ibidem accinctus est Henricus gladio, anno regni sui nono, aetatis autem suae decimo quarto, et dux Godefridus scutarius ejus eligebatur.--Pataviensis episcopus obiit, cui Altmannus imperatricis capellanus successit. Hoc tempore Sigifridus Moguntiacensis archiepiscopus, Wilhelmus Trajectensis episcopus, et Guntharius Babinbergensis episcopus, Otto Ratisbonensis episcopus, cum magno apparatu et comitatu Hierusalem proficiscentes, in eo itinere a paganis multa sunt perpessi; nam et bellum cum eis inire sunt coacti. In eadem via Guntharius obiit, cui Ricimannus Simoniace successit. Multi nobiles civili bello perierunt. 1066 Henricus rex Natalem Domini Goslare, Pascha autem apud Trajectum egit.--Eberhardus Trevirensis archiepiscopus, XVII Kal. Maii Sabbato sancto Paschae, completis a se ipsius diei officiis, ipsis sacerdotalibus vestimentis indutus, requievit in pace. Cui Conradus Coloniensis praepositus, electus a rege, succedere debuit; sed a clero et civibus Trevirensibus refutatus est. Unde quidam comes de militia Trevirensi, nomine Theodoricus, cumdem Conradum Trevirim tendentem comprehendit, et diu sub custodia maceratum quatuor militibus enecandum commisit. Qui dum eum ter per quoddam praecipitium dejecissent, et nihil sibi nisi brachium collidere possent, unus ex illis poenitentia ductus, ab eo veniam impetravit. Alius autem volens eum decollare, maxillam ejus tantum abscidit. Et sic ipse Deo dignus martyr ad Dominum migravit Kalendis Junii, sepultus ad abbatiam quamdam Doleiam. Tres autem milites mortis illius auctores digna ultio postmodum subsecuta est; nam unus eorum acceptum cibum deglutire non valens, alii duo manus suas lacerantes ad claustra inferni descenderunt. CODICES. 1054 #Conventus ab . . . Gebehartus Aureatensis episcopus . . . nomen accepit.@# 1055 #Imperator Natalem . . . correcta sunt.--Imperator Adalbertum . . . dimisit.--Imperator Ottonem remisit.--Beatrix . . . puer moritur.--Gebehardus.. . morte praeventus, et voto sanctae monachicae vitae Deo revera se initiando dedicatus, apud Altorfense coenobium sepultus est.--Arnold episcopus Nemetensis moritur, et Conradus ei successit.@# 1056 #Imperator de Italia rediens Natalem Domini Turegi celebravit . . . desponsavit.--Gebehardus . . . victus per aliquod tempus in custodia tenebatur.--Imperator diem . . . celebravit.@# 1057 #Henricus rex . . . celebravit.--Otto dux . . . accepit.--Hoc anno lapides . . . de coelo ceciderunt.@# 1060 #Henricus rex Galliarum obiit, et filius ejus Philippus . . . suscepit. Lupaldus Moguntinus . . . successit. Et hoc anno . . . multos exstinxit. Henricus palatinus . . . occidit.@# 1061 #Magna fames multos occidit. Gebehardus . . . successit. Conradus . . . moritur . . . comes Suevigena suscepit.@# 1062 VI #Idus Februarii . . . exstinxit, et fames magna facta est. Henricus rex . . . egit. His diebus Hanno . . . Coloniam adduxit.@# 1063 #Eodem anno quaedam mulier . . . peperit.@# 1064 Ut Urstisius. 1065 #Henricus rex . . . Wormatiae egit. Domus . . . concremata est. Pataviensis . . . successit. Hoc tempore Sigifridus . . . Simoniace successit. Multi . . . perierunt.@# 1066 #Henricus rex . . . egit.@#
null
7280241b-54f1-440f-910c-e6d45b9bde3b
latin_170m_raw
null
None
None
None
Vita Hermanni Hermannus, qui et heros magnus, religiosi comitis Wolferadi filius, ab ineunte aetate in exteriori homine passione paralytica omnibus membris dissolutorie contractus, in interiori autem ingenii vena prae cunctis sui saeculi viris mirabiliter dilatatus, artium omnium perplexitates metrorumque subtilitates per semetipsum suo sensu fere comprehendit. Totus semper a primis annis [ #Murat.@# hujus studio et otiis vacanter traditus, et vitam plenaria divinarum et saecularium litterarum peritia magnus effectus est, ut ab omnibus ad magisterium et doctrinam ejus undique confluentibus stupori et admirationi haberetur]. Ea autem per omnes artuum compages immanitate dissolutus erat, ut nec se loco in quo ponebatur absque juvante quolibet aliquorsum se movere, neve saltem in aliud latus vertere posset; sed in sella quadam gestatoria a ministro suo depositus, vix curvatim ad agendum quilibet sedere poterat. In qua utilis ille et sanctae operationis alumnus, quamvis ore, lingua labiisque dissolutis fractos et vix intelligibiles verborum sonos quomodocunque tractim formaverit, tamen auditoribus suis eloquens et sedulus dogmatistes, tota alacritate festivus, et in disputando promptissimus, et ad inquisita illorum respondendo morigerus minime defuit, sive aliquid novi vix digitis itidem dissolutis scriptitabat, sive sibi vel aliis lectitabat, vel aliquibus utilitatis aut justae necessitatis sese exercitiis intentissimus semper occupavit. Homo revera sine querela nihil humani a se alienum putavit. Enim vero humillimae charitatis et charitativae humilitatis exsecutor industrius, mirae custos patientiae [ #ed.,@# cultor sapientiae], apparitor obedientiae praesentissimus, castitatis amator, virgineae incorruptionis conservator, misericordiae [ #al.,@# Mariae] cultor hilarissimus, verae [ #ed.,@# integerrimae fidei orator vere catholicus, veritatis assertor, etc.] catholicae veritatis assertor et defensor invictissimus, probatissimus religionis Christianae paedagogus, non parvae vir modestiae, sobrietatis et continentiae, utpote qui ab infantia nunquam carnes manducaret. Psalmodiae, orationi et divinis laudibus officialiter satis devotus, et ante et post clericatum susceptum, quem Bern abbate Augiensi viro sancto et sapiente adhortante circa annum tricesimum subierat, et totius sanctae et honestae vitae exstitit administrator orthodoxus. Mirae benevolentiae, affabilitatis, jucunditatis et humanitatis omnifariae conatu sese omnibus morigerum et aptum exhibens, utpote omnibus omnia factus, ab omnibus amabatur. Iniquitatis autem, injustitiae et totius pravitatis et malitiae, vel quidquid contra Deum fit, aversator et impugnator indefessus ad usque finem vitae feliciter perduravit. STUDIUM HERMANNI. Computi igitur rationem, regulas et nonnulla argumenta, in quo prioribus cunctis non parum praecelluit, satis luculenter composuit et ordinavit; et praeter caetera de naturali lunae incensione regulares experientissimos ordinavit [ #ed.,@# adinvenit], per quos evidentissime sciatur in qualibet hora diei sive noctis a sole incendatur. Ad inveniendum quoque lunae eclipsin regulas experientissimas excogitavit, geometriam quamdam non parvae profecto, quantum ad artem illam, utilitatis, sicut in hac nemo majorum tanta scientia et subtilitate praeditus fuit, ipse quoque naturali ratione et ordine per numeros et figuras conscripsit. Cantus item historiales plenarios, utpote quo musicus peritior non erat, de S. Georgio, S. Gordiano et Epimacho, S. Afra martyre, S. Magno confessore, et de S. Wolfgango episcopo mira suavitate et elegantia euphonicos, praeter alia hujusmodi perplura, neumatizavit et composuit. Libellum hunc Chronicorum ab incarnatione Domini usque ad annum suum undecunque laboriosa diligentia collegit. Gesta quoque Chuonradi et Heinrici imperatorum pulcherrime descripsit. Libellum ad haec de octo vitiis principalibus jucundulum, metrica diversitate lyricum, poetice satis elaboravit. In horologicis et musicis instrumentis et mechanicis nulli non par erat componendis. In his igitur et in hujusmodi perpluribus, quae memorari non brevis est temporis, quantum ad imbecillitatem suam totus semper continuus studuerat. Tandem vero cum de ergastulo mundi hujus fastidioso sanctam ejus animam Dei pietas dignaretur liberare, pleuritica arreptus passione decem contabescens dies incessabiliter fere et immaniter laboravit lethali hac invasione. Tum quadam die summo mane, cum, matutina synaxi celebrata, ego, quem quidem familiarem prae caeteris habebat, ad lectum aegrotantis accessissem, et, an se aliquantulum melius habuerit, ab eo inquisissem, respondit: « Noli, inquam, de hoc, noli me interrogare, quin potius hoc quod tibi, in quo non parum confido, enarrem, diligenter attende. Moriar procul dubio in brevi, et non vivam, nec reconvalescam; ideoque tibi meisque omnibus unice nimis commendo
null
034cbc12-67dc-4554-9dc7-a8a3db07a736
latin_170m_raw
null
None
None
None
peccatricem animam meam. Per totam quippe noctem hanc in exstasi quadam raptus fueram, et videbar mihi ea memoria et scientia, qua orationem solemus Dominicam, Hortensium Tullii Ciceronis lectitando et mox relectitando vigilanter percursitare, et remanentis adhuc sensum et scripturam materiae, quam proposui de vitiis dictandam quasi jam perscripserim, similiter lectitare, et id genus multa. Cujus nimirum instinctu et hortatu lectionis tanto mihi totus hic praesens mundus cum suis omnibus, et ipsa haec vita mortalis contemptui et taedio est, et e contrario tam ineffabili desiderio et dilectioni futurus ille et non transitorius mundus, et aeterna illa et immortalis vita, ut quasi nihili et inane cuncta transitoria haec omnino reputentur, et floccipendantur a me. Taedet quidem me vivere. » Ego autem visionis hujus et sermonis non parum stupefactus oraculo, et ut pro tanti amici talisque magistri abscessu oportuerat, totus fluens in lacrymis et commotus ejulatu memet satis indecenter vix continui. Mox ille sic me quasi zelando corripuit, quam stupido in me obliquans tremebundus intuitu: « Noli, anime mi, noli super me plorare, quin potius mihi tripudiando congratulare. Accipe, quaeso, tabulas meas, et quaecunque adhuc scribenda restant in eis, imprimis tu diligenter emenda, demum scripta eis, qui ea dignentur, commenda. Ipse autem tete quotidie cogitans moriturum, praepara te semper toto nisu et meditatu in idipsum iter, quia nescis quolibet die vel hora me tuum amicissimum prosequeris. » Et in haec verba cessavit. Dehinc in dies, ut fit, languore semper ingravescente, eheu! ad extrema perductus est. Et totus jam jamque ad coelestia suspensus, post confessionem peccatorum ex toto corde purissimam, et communicatam devotissime Christi eucharistiam, pluribus, qui ad eum visitandum confluebant, fratribus, amicis et familiaribus in unum psallentibus, orantibus et conflentibus, felici, quod solum semper prae omnibus exoptavit, consummatione felix ille et incomparabilis homo Dei VIII Kal. Octobris feliciter omnino exspiravit, et suis omnibus planctum relinquens non modicum in praedio suo apud Alleshusan officiose lamentabilibus exsequiis tumulatus in pace requievit. Vita Hermanni Hermannus, qui et heros magnus, religiosi comitis Wolferadi filius, ab ineunte aetate in exteriori homine passione paralytica omnibus membris dissolutorie contractus, in interiori autem ingenii vena prae cunctis sui saeculi viris mirabiliter dilatatus, artium omnium perplexitates metrorumque subtilitates per semetipsum suo sensu fere comprehendit. Totus semper a primis annis [ #Murat.@# hujus studio et otiis vacanter traditus, et vitam plenaria divinarum et saecularium litterarum peritia magnus effectus est, ut ab omnibus ad magisterium et doctrinam ejus undique confluentibus stupori et admirationi haberetur]. Ea autem per omnes artuum compages immanitate dissolutus erat, ut nec se loco in quo ponebatur absque juvante quolibet aliquorsum se movere, neve saltem in aliud latus vertere posset; sed in sella quadam gestatoria a ministro suo depositus, vix curvatim ad agendum quilibet sedere poterat. In qua utilis ille et sanctae operationis alumnus, quamvis ore, lingua labiisque dissolutis fractos et vix intelligibiles verborum sonos quomodocunque tractim formaverit, tamen auditoribus suis eloquens et sedulus dogmatistes, tota alacritate festivus, et in disputando promptissimus, et ad inquisita illorum respondendo morigerus minime defuit, sive aliquid novi vix digitis itidem dissolutis scriptitabat, sive sibi vel aliis lectitabat, vel aliquibus utilitatis aut justae necessitatis sese exercitiis intentissimus semper occupavit. Homo revera sine querela nihil humani a se alienum putavit. Enim vero humillimae charitatis et charitativae humilitatis exsecutor industrius, mirae custos patientiae [ #ed.,@# cultor sapientiae], apparitor obedientiae praesentissimus, castitatis amator, virgineae incorruptionis conservator, misericordiae [ #al.,@# Mariae] cultor hilarissimus, verae [ #ed.,@# integerrimae fidei orator vere catholicus, veritatis assertor, etc.] catholicae veritatis assertor et defensor invictissimus, probatissimus religionis Christianae paedagogus, non parvae vir modestiae, sobrietatis et continentiae, utpote qui ab infantia nunquam carnes manducaret. Psalmodiae, orationi et divinis laudibus officialiter satis devotus, et ante et post clericatum susceptum, quem Bern abbate Augiensi viro sancto et sapiente adhortante circa annum tricesimum subierat, et totius sanctae et honestae vitae exstitit administrator orthodoxus. Mirae benevolentiae, affabilitatis, jucunditatis et humanitatis omnifariae conatu sese omnibus morigerum et aptum exhibens, utpote omnibus omnia factus, ab omnibus amabatur. Iniquitatis autem, injustitiae et totius pravitatis et malitiae,
null
9e001088-36b6-490b-8a7a-9d6141821aad
latin_170m_raw
null
None
None
None
vel quidquid contra Deum fit, aversator et impugnator indefessus ad usque finem vitae feliciter perduravit. STUDIUM HERMANNI. Computi igitur rationem, regulas et nonnulla argumenta, in quo prioribus cunctis non parum praecelluit, satis luculenter composuit et ordinavit; et praeter caetera de naturali lunae incensione regulares experientissimos ordinavit [ #ed.,@# adinvenit], per quos evidentissime sciatur in qualibet hora diei sive noctis a sole incendatur. Ad inveniendum quoque lunae eclipsin regulas experientissimas excogitavit, geometriam quamdam non parvae profecto, quantum ad artem illam, utilitatis, sicut in hac nemo majorum tanta scientia et subtilitate praeditus fuit, ipse quoque naturali ratione et ordine per numeros et figuras conscripsit. Cantus item historiales plenarios, utpote quo musicus peritior non erat, de S. Georgio, S. Gordiano et Epimacho, S. Afra martyre, S. Magno confessore, et de S. Wolfgango episcopo mira suavitate et elegantia euphonicos, praeter alia hujusmodi perplura, neumatizavit et composuit. Libellum hunc Chronicorum ab incarnatione Domini usque ad annum suum undecunque laboriosa diligentia collegit. Gesta quoque Chuonradi et Heinrici imperatorum pulcherrime descripsit. Libellum ad haec de octo vitiis principalibus jucundulum, metrica diversitate lyricum, poetice satis elaboravit. In horologicis et musicis instrumentis et mechanicis nulli non par erat componendis. In his igitur et in hujusmodi perpluribus, quae memorari non brevis est temporis, quantum ad imbecillitatem suam totus semper continuus studuerat. Tandem vero cum de ergastulo mundi hujus fastidioso sanctam ejus animam Dei pietas dignaretur liberare, pleuritica arreptus passione decem contabescens dies incessabiliter fere et immaniter laboravit lethali hac invasione. Tum quadam die summo mane, cum, matutina synaxi celebrata, ego, quem quidem familiarem prae caeteris habebat, ad lectum aegrotantis accessissem, et, an se aliquantulum melius habuerit, ab eo inquisissem, respondit: « Noli, inquam, de hoc, noli me interrogare, quin potius hoc quod tibi, in quo non parum confido, enarrem, diligenter attende. Moriar procul dubio in brevi, et non vivam, nec reconvalescam; ideoque tibi meisque omnibus unice nimis commendo peccatricem animam meam. Per totam quippe noctem hanc in exstasi quadam raptus fueram, et videbar mihi ea memoria et scientia, qua orationem solemus Dominicam, Hortensium Tullii Ciceronis lectitando et mox relectitando vigilanter percursitare, et remanentis adhuc sensum et scripturam materiae, quam proposui de vitiis dictandam quasi jam perscripserim, similiter lectitare, et id genus multa. Cujus nimirum instinctu et hortatu lectionis tanto mihi totus hic praesens mundus cum suis omnibus, et ipsa haec vita mortalis contemptui et taedio est, et e contrario tam ineffabili desiderio et dilectioni futurus ille et non transitorius mundus, et aeterna illa et immortalis vita, ut quasi nihili et inane cuncta transitoria haec omnino reputentur, et floccipendantur a me. Taedet quidem me vivere. » Ego autem visionis hujus et sermonis non parum stupefactus oraculo, et ut pro tanti amici talisque magistri abscessu oportuerat, totus fluens in lacrymis et commotus ejulatu memet satis indecenter vix continui. Mox ille sic me quasi zelando corripuit, quam stupido in me obliquans tremebundus intuitu: « Noli, anime mi, noli super me plorare, quin potius mihi tripudiando congratulare. Accipe, quaeso, tabulas meas, et quaecunque adhuc scribenda restant in eis, imprimis tu diligenter emenda, demum scripta eis, qui ea dignentur, commenda. Ipse autem tete quotidie cogitans moriturum, praepara te semper toto nisu et meditatu in idipsum iter, quia nescis quolibet die vel hora me tuum amicissimum prosequeris. » Et in haec verba cessavit. Dehinc in dies, ut fit, languore semper ingravescente, eheu! ad extrema perductus est. Et totus jam jamque ad coelestia suspensus, post confessionem peccatorum ex toto corde purissimam, et communicatam devotissime Christi eucharistiam, pluribus, qui ad eum visitandum confluebant, fratribus, amicis et familiaribus in unum psallentibus, orantibus et conflentibus, felici, quod solum semper prae omnibus exoptavit, consummatione felix ille et incomparabilis homo Dei VIII Kal. Octobris feliciter omnino exspiravit, et suis omnibus planctum relinquens non modicum in praedio suo apud Alleshusan officiose lamentabilibus exsequiis tumulatus in pace requievit.
null
4289a5ca-8766-4bc5-a556-62ab818576b9
latin_170m_raw
null
None
None
None
I. #Bruno, episcopus Tullensis abbatiae Sancti Apri possessiones confirmat.@# (Anno 1034.)[Dom Calmet, #Histoire de Lorraine,@# Preuves, I, 413.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, omnium quae subsistunt aeternaliter creatricis atque moderatricis, Bruno, sanctae Tullensis Ecclesiae, humilis praesul. Divinae dispositionis gratia agitur quotiescunque animus uniuscujusque ad bonum velle inspiratur, maxime ille qui plus caeteris in hoc mundo aliquid habere cernitur, cum invigilat ut de rebus terrenae dominationis Dei clementia sibi propitietur; nobis tamen pastoribus Ecclesiae pia sollicitudo indicitur ut grex Dominicus in ea constitutus nostra providentia pascatur, et gemina vitae substantia sub temporali administratione fulciatur. Idcirco universis Ecclesiae nostrae, cui Deo auctore praesidemus, tam praesentibus fidelibus quam etiam post longe sequentibus, certa ratione manifestum esse volumus quod ad locum Sancti Apri devenientes, et victualem monachorum administrationem pie considerantes, nobis in futuri districtione judicii non modice profuturum esse credimus si ea quae ad alimenta fratrum illic Deo servientium pertinent augeremus; ut per hoc et memoriale nostrum in eo loco certius consisteret, et servorum Dei pro adeptione salutis nostrae oratio perpetualiter non cessaret. Hujus itaque rei gratia ducti, ac paterna sollicitudine permoti, altaria ecclesiarum quas modernis temporibus ab ingenuis hominibus, seu a quibuslibet vicinis noviter acquisitas possidere videntur, consilio fidelium nostrorum per synodale decretum eis donatione firma concessimus: ea scilicet stabilitate et lege qua caetera altaria totius abbatiae tenuerant ab antiquo tempore, id est ut, decedentibus vicariis quibus tantummodo curam animarum per eorum electionem committimus, ipsi eadem altaria redimere nequaquam compellantur, sed solummodo electione sua, ut dictum est, succiduos vicarios exhibeant, qui de manu nostra curam animarum suscipiant. Altaria vero quae illis concessimus, haec sunt, videlicet, altare ecclesiae in villa quae dicitur Vallis-Curia; altare ecclesiae in villa quae dicitur S. Germani Archadis; altare ecclesiae in Saponaria; altare ecclesiae in Mollenis-Villa; altare ecclesiae in Claregio. Habebant etiam dimidiam ecclesiam in Tantonis-Villa, quam vir recordabilis memoriae Rainardus, ex comite in praedicto monasterio monachus factus, cum omni patrimonio quod ibidem possederat, ad coelestes thesauros transtulerat, dum maneret in vita; nam altera dimidia pars de praebenda fratrum canonicorum hujus sedis erat. Et quia altare non poterat dividi lege supradicta, tradidimus utrumque donatione communi, quatenus de hac pietate fratres praesentialiter in memoriam reducant, quantum pro bona voluntate omnipotenti Deo pro nobis instanter supplicare debeant. Petimus denique et obsecrantes deprecamur successorum nostrorum paternam benevolentiam, ut haec nostrae largitatis oblatio firma habeatur et rata, sicuti et ipsi quoque sua decreta constituturi sunt servare perenniter illibata; scientes procul dubio se ita pro bona voluntate remunerandos, sicuti pro temeritate eorum, quae pro animarum remedio constituta sunt, ab auctore mundi gravius puniendos. Ut autem haec nostrae traditionis concessio in futuris temporibus firmior habeatur ac perpetualiter illaesa conservetur, manu omnium fidelium nostrorum eam corroborari fecimus, et auctoritatis nostrae gratia durare per succedentia tempora decernimus. Ego Bruno indignus episcopus manu propria subscripsi. #Signum@# Gibuini primicerii. #Signum@# Dudonis Virdunensis primicerii #Signum@# Ulderici archid. #Signum@# Ebydrici archid. #Signum@# item Udelrici archid #Signum@# Lamberti archid. #Signum@# Benzelini archid. #Signum@# Geberoni archid. #Signum@# Lanzelini archid. Data XVIII Kal. Julii, anno ab incarnatione Domini 1034, indictione II, anno vero domni Conradi regis X, imperii nono, pontif. quoque domni Brunonis VIII, comite Rainardo juniore. Ego Harduinus sacerdos et mon. jussu domni abbatis Vidrici scripsi. Acta Tullo in plenaria synodo. II. #Bruno Tullensis Ecclesiae episcopus consecrat oratorium Bertiniacae curtis.@# (Anno 1036.)[Perard, #Recueil de diverses pièces servant à l' histoire de Bourgogne,@# pag. 185.] In nomine Dei omnipotentis, nomine triplicis, numine simplicis, BRUNO humilis Leucorum episcopus, Dei dono, id quod est. Noverit industria fidelium Christi, tam futuri temporis quam praesentis, quod vice quadam dum, ex more pastorali, nostri parochiam pontificii perambularemus, contigit nos apud Bertiniacam cellam hospitari cum fidelibus. Itaque eo loci dominus abbas Divionensis, Halinardus nomine dictus, cujus cella illa intererat, pariterque domnus abbas, Vuidricus noster, de coenobio sancti Apri, ambo conversatione
null
c5de7b78-98cb-4f98-9da7-87b18ec40ceb
latin_170m_raw
null
None
None
None
laudabiles, convenere gratia nostri. Porro locus ille satis eleganter Dei servitio exstiterat constructus et dedicationis benedictione nondum munitus, et, quod nobis gratius, disciplinate a monachis religiosis incolebatur. Igitur praefati abbates petierunt illud nos dedicare oratorium, utpote ecclesiam nostrae dioecesis et regiminis. Quorum annuendo preci explevimus quod nostri erat officii. Ordinatis vero de quibus interpellabamur rebus omnibus, consultu fidelium commorati sumus ut sanctum Christi martyrem Benignum, cujus honori illum sacravimus locum, quavis donatione sustentaremus quatenus per hoc stabiliretur inibi memoriale nostri, et vivi et defuncti. Diu ergo super his meditantibus nec ad manus quod dari posset celebre habentibus suggestum est altaria de duabus ecclesiis, quae erant sancti illius, sub nostra ditione pendere darique possibile nostro consisteret velle. Sed quia res perspicuas saepe contingit quadam dubietatis caligine impediri, verebamur ne illata, subita et indiscussa donatio contraheret in posterum aliquid sinistri et ne fieret quandoque seminarium scandali; sed quoniam legis praesidio et aequitatis lance id facere conabamur, statutis induciis distulimus quod sedem nostram repeteremus. Denique postmodum, una dierum, convocari fecimus nostri cleri concilium, cujus in medium recitatur petitio abbatum praedictorum. Relatum est omnium qui aderant concilio id nec perfici nec stabiliri posse absque testamentis utrinque cum chirographo notatis. Horum laude, et petitione et arctius caeteris domno abbate Vuidrico insistente, donavimus sancto Benigno duo altaria, videlicet de Solvis monte et Volferei curte, eo rationis tenore quandiu inibi regulariter celebraretur ordo vitae monasticae; sin secus, quoniam, proh dolor! potentes saeculi tales non sunt quales ante habiti sunt, si forsan episcopus Singonensis per cupiditatis zelum usibus suis illud rapuerit monasterium, sive, pulsis exinde monachis regularibus, pomposa saecularitas idem subintroierit coenobium, haec altaria, illi Ecclesiae concessa sine ulla controversia, absque apostrophali garrulitate, in nostram redeant potestatem. Et quia thesaurus rerum omnium memoria est, ne posteri nostri ullo perturbationis errore praepediantur, sed conventio ista sine velamine fieri illis aperta reveletur, haec testamenta in alterutram partem chirographo notare fecimus, ut comprobatione veri testimonii sit tenentibus et tollere volentibus idoneus defensionis locus. Signum Brunonis pontificis, manu propria hoc testamentum confirmantis; S. domni abbatis Halinardi; S. Gregorii praefatae cellae prioris; S. Vuidrici abbatis; S. Hunaldi abbatis; S. Gibuini primicerii; S. Vualterii decani; S. Odelbrici archid.; S. Lietardi archid.; S. Gelizonis archid.; S. Herberti archid.; S. Vuidrici archid.; S. Lamberti archid.; S. Stephani archid.; S. Rodulphi archid.; S. Beselini archid.; S. Raynardi ejusdem civitatis comitis; S. Hugonis fratris domni episcopi; S. Milonis; S. Bruchardi; S. Stephani; S. Bosonis; sig. Heinrici advocati; S. filii ejus Sigifridi. Igitur quoniam, secundum Apostolum, « nobis est videndum quomodo caute ambulemus, quoniam dies mali sunt, » hunc censum de istis altaribus non perdonamus, sed pro solida vestitura nobis nostrisque successoribus persolvendum reservamus. Cum autem contigerit ea vicariis viduari, potestatem libere obtineant, sine respectu episcopi et archidiaconi, alios imponendi et illis ea vendendi. Acta sunt haec Tulli, in plenaria synodo habita VIII Idus Octobris, luna XIII, epacta prima, concurrente IV, bissexto, anno incarnationis Dominicae 1036, indictione V; anno regni Chonradi XIII, imperii vero X. Ego Dizilinus cancellarius, indignus levita domus sancti Stephani, scripsi et publice relegi. III. #Bruno, Tullensis episcopus, fundationem prioratus de Daguliaco@# (de Deuilly) #confirmat.@# (Anno 1044.)[Dom Calmet, #Histoire de Lorraine,@# I. #Preuves,@# pag. 417.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Bruno episc. Divinae legis praecepto commonemur bonum facientes non deficere, sed de die in diem sanctorum loca accrescendo, Christi annuente gratia, in eleemosynarum largitate proficere pro viribus. Itaque noverit universitas credentium, quod Galterius de Daguliaco, cum consilio et voluntate conjugis suae Adilae, construxerit in antiquo sui juris praedio quoddam coenobiolum monastico ordini congruum, quod pro sua suorumque praedecessorum ac successorum salute monasterio Sancti Apri in suburbio Leuchorum urbis sito perpetua possessione tradiderit subjectum, et quasdam suae haereditatis ecclesias ad subsidium fratrum Deo ibi
null
8caabbb1-edd6-483a-99b7-4135039ea9a3
latin_170m_raw
null
None
None
None
servientium perpetuo retinendas jure eidem loco delegaverit, et ad confirmandum suae donationis testimonium, hanc chartam in praesentia nostra cum auctoritate apostolica conscribi inde et roborari fecerit. Inter Francos scilicet Maireium ( #entre Frain et Maré@# ), mansos duos in dote praedicti coenobii ecclesiae, cum terris, pratis et mancipiis Durando et uxore ejus Gisla et filiis ejus. Ecclesiam de domno Valerio ( #Domvallier@# ), cum V solidis et dimidio de fisco, et modiis V avenae cum capella Sirei-curtis ( #Sérécourt@# ), et mancipiis Thihero et Durando cum sua matre. Ecclesiam Malisei-curtis ( #Morizécourt, autrefois Malsécourt@# ) cum duodecim denariis de fisco, et mancipiis Grimaldo et uxore ejus ac filiis ejus, et Roberto. Medietatem ecclesiae de Domno-Petro ( #Dampierre, présentement la Petite Martigny@# ) cum manso uno, et terra, et prato. Medietatem ecclesiae de Aureliani mansionibus ( #Oreilmaison@# ). Ecclesiam Totelenei-curtis ( #Tolaincourt@# ) cum duodecim denariis de fisco et uno receptorio, et cum mancipiis Joseleino et Haimone, cum fratribus et sororibus eorum uxoribusque ac filiis, et Humberto cum liberis. Ecclesiam Seivillae cum receptorio. Et duodecim denariis de fisco. Ecclesiam Madonis villae, cum quinque solidis de fisco et totidem modiis avenae, et cum capella Morlenicurtis ( #Morlaincourt@# ), et cum tribus receptoriis in anno, et mancipiis Rainfredo, cum uxore et liberis, terris et pratis. Medietatem ecclesiae Ciricis-curtis ( #Xircourt@# ) cum receptorio uno et duodecim denariis. Ecclesiam Sancti Hilarii-montis ( #Hilairmont@# ) cum receptorio uno, et duodecim denariis cum omni praedio in silvis, pratis, terris cultis et incultis, servis et ancillis. Tres partes ecclesiae Faucaudicurtis ( #Foucaucourt@# ) cum duobus receptoriis et totidem solidis, et cum medietate eleemosynarum et oblationum, et cum omni praedio in silvis, vineis, pratis, terris cultis et incultis, servis et ancillis. Tertiam partem Radalli-villae cum receptorio uno et sex denariis, et cum servo Rainero ejusque manso. Ecclesiam de Monasteriolo ( #Le Mouserot@# ) cum receptorio uno et sex denariis, et cum servo Rodulfo et uxore ac liberis, ac manso. Ecclesiam de Frasnello ( #Frenel@# ) cum servis Josperto et Angelrada, et Bernardo cum medietate liberorum. Medietatem ecclesiae de Roverio ( #Rouvre en Saintois@# ), et de alia medietate sextam partem cum duobus receptoriis, et quindecim denariis, et cum mancipiis Folberto et uxore ac liberis, et manso. Ecclesiam de Masnillo ( #Mainil@# ) cum servo Balduino et uxore ac liberis, cum duobus receptoriis et duodecim denariis. De ecclesia sancti Hilarii medietatem, cum duabus capellis Mannonis-curtis ( #Manoncour@# ), Girandi-curtis ( #Girancour@# ), et servo Thiebaudo cum uxore et liberis, et banno territorii ipsius ecclesiae cum tribus receptoriis et quindecim denariis, et cum tertia parte eleemosynarum et oblationum. Campum qui adjacet monasterio, usque ad silvam quae vocatur Banosus, et ultra silvam alterum campum usque ad rivum, aliumque inibi cum silva apposita, quem dedit Erembertus presbyter pro suae animae remedio. Molendinum versus occidentem, cum duobus pratis adjacentibus. Campum a Romoldo villico datum, juxta nostram corvatam situm. Mansum apud Mannonis-curtem ab Everardo presbytero datum, cum terra et prato ibi adjacente et vineam ab Eremberto presbytero datam. Apud Martiniacum ( #Martigny@# ) pratum ad tres carros, datum pro remedio Albrici. Alodum de Rosolio ( #Ronceux@# ) cum servis et ancillis, pratis, terris cultis et incultis, silvis, aquis, cum piscatione suae partis, Albertum cum uxore et liberis. Pratum etiam apud Gimiriacum ad duodecim carros feni. Praedia apud Bonfagit ( #Bonfay@# ), et Danvillam; usum silvae adjacentis castro suo, concessit monachis hominibusque eis subditis quomodo sui uterentur servi. Usum etiam aliarum silvarum et pascuarum aquarumque in omnibus suis praediis, servis ejusdem cellae concessit ibidem manentibus, ut utantur sine omni servitio more suorum servorum. De mercato etiam castro suo adjacente concessit eis decimum denarium, scilicet de teloneo, de justitia vel de omni alio redditu. Unum ex furnis banalem. Widricus etiam abbas coenobii Sancti Apri plurima
null
1cf6c122-c1e9-4f8e-ac45-5b2709154c8a
latin_170m_raw
null
None
None
None
ornamenta contulit praedictae cellae, et apud Vallerias vineam ad quinque carros vini, quae dicitur Clausus Lamberti in pago Tullensi. Concessit quoque, ut si servus S. Apri acciperet uxorem ex ancillis hujus cellae, absque omni refragatione eam teneret, similiterque servum hujus ancillae Sancti Apri facta stabili communitate in conjugium susciperet. Advocatiam autem praedicti loci Walterius sibi et uxori suae Adilae retinuit, et post eos uni suorum haeredum qui major natu fuerit. Constituit autem ne ulli suorum haeredum hanc advocatiam tenenti cuiquam in beneficium eam dare liceat, sed ipse eam in suo dominio possideat, quae post eos ad filium suum Odelricum deveniat, et post eum quicunque propinquior haeres castrum Daguliacum jure possederit, eamdem advocatiam teneat. Summam autem servitii sibi suisque haeredibus pro memoria advocatiae dandi omnibus annis statuit, extra quam nihil amplius requiratur, id est, duos solidos monetae ejusdem pagi in festo sanctae Mariae de Candelis; de justitiis autem clamationum quas praepositus ejusdem loci per se potuerit diffinire, nihil advocatum concessit accipere. Sed si monachus non valeret contumaciam alicujus evincere, advocatum sibi in adjutorium advocaverit, tunc trium denariorum summam accipiat, ita tamen ut duas partes monacho habere prius faciat, reliqua omnia dispositioni abbatis Sancti Apri coenobii ordinanda permittit. Ego vero Bruno Dei gratia praesul indignus, pro bona fidelis viri intentione, ecclesiam inibi constructam Deo et beatae Mariae dedicavi, eamque a subjectione ecclesiae de domno Valerio cum omnibus appendiciis suis removi, et quidquid infra atrium continetur potestati monachorum subjeci, et auctoritate apostolica interdixi ut nullus aliquo temerario ausu, sive episcopus aut quilibet, in loco illo de aliqua violentia infra atrium facta justitiam expetat, nisi monachi per vicarium suum clamaverint, aut aliqui maligni rebellaverint; in qua ecclesia tria altaria constructa, et a nobis benedicta, ipsamque privilegio auctoritatis apostolicae cum vinculo perpetuae anathematis hac libertate donavi, ut nemo deinceps ea infringere nec sigillare aut in eis divina officia celebrare nisi permissione aut jussione monachorum praesumat. Et qui extra in castro vel in suburbio commanserint, parochiales ejusdem ecclesiae et subditos vicario et monachis per omnia esse decrevi. Praeterea pro bono affectu quem erga ipsum et Sancti Apri locum habui, ad supplementum eleemosynae, quatuor altaria cum suis redditibus eidem loco tradidi, scilicet altare Totileni-curtis, altare Medonis-villae ( #Médonville@# ), altare Faucaudis-curtis, altare de ecclesia Sancti Hilarii, ea conditione ut jam in reliquo decedentibus vicariis non redimantur, secundum morem aliarum ecclesiarum, sed ab eo qui coenobio praefuerit idonei vicarii eligantur, et ab episcopo cura eis animarum tantummodo injungatur. Ut autem hae nostrae convenientiae firmius stabiliantur, decrevimus omni anno duodecim denarios ejusdem pretii ad altare S. Stephani Leuchorum sedis, pro memoria subjectionis, in Purificatione sanctae Mariae, a loci ejusdem cellae praeposito persolvi. Si autem aliquis successorum nostrorum per succedentia tempora hanc eleemosynam infirmare aut infringere, vel contra justitiam nostrae devotioni refragare voluerit, pastorali auctoritate et etiam anathemate constringatur atque ad rectitudinem redire cogatur. Et ut haec nostra traditio firmior vel stabilior habeatur, hanc chartam in praesentia nostra in plenaria synodo recitari fecimus, testibusque subscriptis roborandam tradidimus, laude et consensu omnium clericorum nostrorum, omnesque qui huic nostrae sanctioni rebellaverint perpetuo anathemate a communione sanctae Ecclesiae separavimus, nisi resipuerint et Deo digne per poenitentiam satisfecerint. ( #Quod sequitur atramento et scriptura paulum differre videtur a praecedentibus.@# ) Hanc quoque diffinitionem praebendariam auctoritate qua supra omnia disposuimus, inter monachos et capellanum ordinare summa pace cum consilio ipsius domini, qui cellam construxerat procuravimus, et subtus ascribere ad memoriam posterorum fecimus, scilicet quinque modia frumenti cum siligine, vel pisae, vel fabae, V modios spelte, quinque annonae, privatas missas, primam missam ad corpus defuncti, peras, nuptias, purificationes mulierum, sepulturam albatorum, confessiones, festum sanctarum animarum, absque candela in quinque festivitatibus annualibus, singulos denarios, et in ipsis festivitatibus cum fratribus refectionem eleemosynam defuncti quantum vivus donaverit, monachis autem quorum ecclesia est reliqua omnia concessimus; et omnes qui huic ordinationi obviaverint, sub perpetuo anathemate damnavimus. #Signum@# Gebisonis primicerii et cancellarii. #Sig.@# Stephani archidiaconi. #Sig.@# Roberti archidiaconi. #Sign.@# Widrici archidiaconi. #Sign.@# Rainardi com. #Sign.@# Conraudi com. Anno pontificatus domni
null
d6dbe7bb-81ff-4b1b-8eac-768774c187a9
latin_170m_raw
null
None
None
None
Brunonis XIX, urbis comite Rainardo juniore; Segettensis pagi ubi ipsa cella sita est, comite Ricuino juniore. Ego Lambertus levita ad vicem domni Gebizonis primicerii et cancellarii rogatus scripsi et subscripsi. ( #Quod sequitur est atramenti primitivi et manus ejusdem cum initio diplomatis.@# ) Ego Bruno Dei gratia Leuchorum praesul indignus subscripsi et signavi. #Sign.@# Theoderici. #Sign.@# Herberardi. #Signum@# Hugonis de Cysa urbe Italorum. archiepiscopi Trevirorum. #Sign.@# Adhelberonis Metensis episc. Virdunensis episcopi. #Sign.@# Hugonis Chrisopolitani archiepiscopi. #Sign.@# Widrici abbatis sancti Apri. #Sign.@# Herberti primicerii. #Sign.@# Herberti archidiaconi. #Sign.@# Valtheri comitis. #Sign.@# Rainardi comitis. #Sign.@# Odelrici comitis. #Sign.@# alterius Oderrici comitis. #Sign.@# Henrici advocati. #Sign.@# Gomberti. #Sign.@# Norberti. #Sign.@# Reimbaldi. Data sunt haec anno ab Incarnatione Domini 1043, indictione II, epacta XIV, concurrente VI, regnante Henrico secundo Romanorum Augusto. I. #Bruno, episcopus Tullensis abbatiae Sancti Apri possessiones confirmat.@# (Anno 1034.)[Dom Calmet, #Histoire de Lorraine,@# Preuves, I, 413.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, omnium quae subsistunt aeternaliter creatricis atque moderatricis, Bruno, sanctae Tullensis Ecclesiae, humilis praesul. Divinae dispositionis gratia agitur quotiescunque animus uniuscujusque ad bonum velle inspiratur, maxime ille qui plus caeteris in hoc mundo aliquid habere cernitur, cum invigilat ut de rebus terrenae dominationis Dei clementia sibi propitietur; nobis tamen pastoribus Ecclesiae pia sollicitudo indicitur ut grex Dominicus in ea constitutus nostra providentia pascatur, et gemina vitae substantia sub temporali administratione fulciatur. Idcirco universis Ecclesiae nostrae, cui Deo auctore praesidemus, tam praesentibus fidelibus quam etiam post longe sequentibus, certa ratione manifestum esse volumus quod ad locum Sancti Apri devenientes, et victualem monachorum administrationem pie considerantes, nobis in futuri districtione judicii non modice profuturum esse credimus si ea quae ad alimenta fratrum illic Deo servientium pertinent augeremus; ut per hoc et memoriale nostrum in eo loco certius consisteret, et servorum Dei pro adeptione salutis nostrae oratio perpetualiter non cessaret. Hujus itaque rei gratia ducti, ac paterna sollicitudine permoti, altaria ecclesiarum quas modernis temporibus ab ingenuis hominibus, seu a quibuslibet vicinis noviter acquisitas possidere videntur, consilio fidelium nostrorum per synodale decretum eis donatione firma concessimus: ea scilicet stabilitate et lege qua caetera altaria totius abbatiae tenuerant ab antiquo tempore, id est ut, decedentibus vicariis quibus tantummodo curam animarum per eorum electionem committimus, ipsi eadem altaria redimere nequaquam compellantur, sed solummodo electione sua, ut dictum est, succiduos vicarios exhibeant, qui de manu nostra curam animarum suscipiant. Altaria vero quae illis concessimus, haec sunt, videlicet, altare ecclesiae in villa quae dicitur Vallis-Curia; altare ecclesiae in villa quae dicitur S. Germani Archadis; altare ecclesiae in Saponaria; altare ecclesiae in Mollenis-Villa; altare ecclesiae in Claregio. Habebant etiam dimidiam ecclesiam in Tantonis-Villa, quam vir recordabilis memoriae Rainardus, ex comite in praedicto monasterio monachus factus, cum omni patrimonio quod ibidem possederat, ad coelestes thesauros transtulerat, dum maneret in vita; nam altera dimidia pars de praebenda fratrum canonicorum hujus sedis erat. Et quia altare non poterat dividi lege supradicta, tradidimus utrumque donatione communi, quatenus de hac pietate fratres praesentialiter in memoriam reducant, quantum pro bona voluntate omnipotenti Deo pro nobis instanter supplicare debeant. Petimus denique et obsecrantes deprecamur successorum nostrorum paternam benevolentiam, ut haec nostrae largitatis oblatio firma habeatur et rata, sicuti et ipsi quoque sua decreta constituturi sunt servare perenniter illibata; scientes procul dubio se ita pro bona voluntate remunerandos, sicuti pro temeritate eorum, quae pro animarum remedio constituta sunt, ab auctore mundi gravius puniendos. Ut autem haec nostrae traditionis concessio in futuris temporibus firmior habeatur ac perpetualiter illaesa conservetur, manu omnium fidelium nostrorum eam corroborari fecimus, et auctoritatis nostrae gratia durare per succedentia tempora decernimus. Ego Bruno indignus episcopus manu propria subscripsi. #Signum@# Gibuini primicerii. #Signum@# Dudonis Virdunensis primicerii #Signum@# Ulderici archid. #Signum@# Ebydrici archid. #Signum@# item Udelrici archid #Signum@# Lamberti archid. #Signum@# Benzelini
null
37cb7977-f66c-4c6b-a729-819bdb09ee3e
latin_170m_raw
null
None
None
None
archid. #Signum@# Geberoni archid. #Signum@# Lanzelini archid. Data XVIII Kal. Julii, anno ab incarnatione Domini 1034, indictione II, anno vero domni Conradi regis X, imperii nono, pontif. quoque domni Brunonis VIII, comite Rainardo juniore. Ego Harduinus sacerdos et mon. jussu domni abbatis Vidrici scripsi. Acta Tullo in plenaria synodo. II. #Bruno Tullensis Ecclesiae episcopus consecrat oratorium Bertiniacae curtis.@# (Anno 1036.)[Perard, #Recueil de diverses pièces servant à l' histoire de Bourgogne,@# pag. 185.] In nomine Dei omnipotentis, nomine triplicis, numine simplicis, BRUNO humilis Leucorum episcopus, Dei dono, id quod est. Noverit industria fidelium Christi, tam futuri temporis quam praesentis, quod vice quadam dum, ex more pastorali, nostri parochiam pontificii perambularemus, contigit nos apud Bertiniacam cellam hospitari cum fidelibus. Itaque eo loci dominus abbas Divionensis, Halinardus nomine dictus, cujus cella illa intererat, pariterque domnus abbas, Vuidricus noster, de coenobio sancti Apri, ambo conversatione laudabiles, convenere gratia nostri. Porro locus ille satis eleganter Dei servitio exstiterat constructus et dedicationis benedictione nondum munitus, et, quod nobis gratius, disciplinate a monachis religiosis incolebatur. Igitur praefati abbates petierunt illud nos dedicare oratorium, utpote ecclesiam nostrae dioecesis et regiminis. Quorum annuendo preci explevimus quod nostri erat officii. Ordinatis vero de quibus interpellabamur rebus omnibus, consultu fidelium commorati sumus ut sanctum Christi martyrem Benignum, cujus honori illum sacravimus locum, quavis donatione sustentaremus quatenus per hoc stabiliretur inibi memoriale nostri, et vivi et defuncti. Diu ergo super his meditantibus nec ad manus quod dari posset celebre habentibus suggestum est altaria de duabus ecclesiis, quae erant sancti illius, sub nostra ditione pendere darique possibile nostro consisteret velle. Sed quia res perspicuas saepe contingit quadam dubietatis caligine impediri, verebamur ne illata, subita et indiscussa donatio contraheret in posterum aliquid sinistri et ne fieret quandoque seminarium scandali; sed quoniam legis praesidio et aequitatis lance id facere conabamur, statutis induciis distulimus quod sedem nostram repeteremus. Denique postmodum, una dierum, convocari fecimus nostri cleri concilium, cujus in medium recitatur petitio abbatum praedictorum. Relatum est omnium qui aderant concilio id nec perfici nec stabiliri posse absque testamentis utrinque cum chirographo notatis. Horum laude, et petitione et arctius caeteris domno abbate Vuidrico insistente, donavimus sancto Benigno duo altaria, videlicet de Solvis monte et Volferei curte, eo rationis tenore quandiu inibi regulariter celebraretur ordo vitae monasticae; sin secus, quoniam, proh dolor! potentes saeculi tales non sunt quales ante habiti sunt, si forsan episcopus Singonensis per cupiditatis zelum usibus suis illud rapuerit monasterium, sive, pulsis exinde monachis regularibus, pomposa saecularitas idem subintroierit coenobium, haec altaria, illi Ecclesiae concessa sine ulla controversia, absque apostrophali garrulitate, in nostram redeant potestatem. Et quia thesaurus rerum omnium memoria est, ne posteri nostri ullo perturbationis errore praepediantur, sed conventio ista sine velamine fieri illis aperta reveletur, haec testamenta in alterutram partem chirographo notare fecimus, ut comprobatione veri testimonii sit tenentibus et tollere volentibus idoneus defensionis locus. Signum Brunonis pontificis, manu propria hoc testamentum confirmantis; S. domni abbatis Halinardi; S. Gregorii praefatae cellae prioris; S. Vuidrici abbatis; S. Hunaldi abbatis; S. Gibuini primicerii; S. Vualterii decani; S. Odelbrici archid.; S. Lietardi archid.; S. Gelizonis archid.; S. Herberti archid.; S. Vuidrici archid.; S. Lamberti archid.; S. Stephani archid.; S. Rodulphi archid.; S. Beselini archid.; S. Raynardi ejusdem civitatis comitis; S. Hugonis fratris domni episcopi; S. Milonis; S. Bruchardi; S. Stephani; S. Bosonis; sig. Heinrici advocati; S. filii ejus Sigifridi. Igitur quoniam, secundum Apostolum, « nobis est videndum quomodo caute ambulemus, quoniam dies mali sunt, » hunc censum de istis altaribus non perdonamus, sed pro solida vestitura nobis nostrisque successoribus persolvendum reservamus. Cum autem contigerit ea vicariis viduari, potestatem libere obtineant, sine respectu episcopi et archidiaconi, alios imponendi et illis ea vendendi. Acta sunt haec Tulli, in plenaria synodo habita VIII Idus Octobris, luna XIII,
null
f624bb99-9142-4d17-afa7-ab09892a2ff5
latin_170m_raw
null
None
None
None
epacta prima, concurrente IV, bissexto, anno incarnationis Dominicae 1036, indictione V; anno regni Chonradi XIII, imperii vero X. Ego Dizilinus cancellarius, indignus levita domus sancti Stephani, scripsi et publice relegi. III. #Bruno, Tullensis episcopus, fundationem prioratus de Daguliaco@# (de Deuilly) #confirmat.@# (Anno 1044.)[Dom Calmet, #Histoire de Lorraine,@# I. #Preuves,@# pag. 417.] In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Bruno episc. Divinae legis praecepto commonemur bonum facientes non deficere, sed de die in diem sanctorum loca accrescendo, Christi annuente gratia, in eleemosynarum largitate proficere pro viribus. Itaque noverit universitas credentium, quod Galterius de Daguliaco, cum consilio et voluntate conjugis suae Adilae, construxerit in antiquo sui juris praedio quoddam coenobiolum monastico ordini congruum, quod pro sua suorumque praedecessorum ac successorum salute monasterio Sancti Apri in suburbio Leuchorum urbis sito perpetua possessione tradiderit subjectum, et quasdam suae haereditatis ecclesias ad subsidium fratrum Deo ibi servientium perpetuo retinendas jure eidem loco delegaverit, et ad confirmandum suae donationis testimonium, hanc chartam in praesentia nostra cum auctoritate apostolica conscribi inde et roborari fecerit. Inter Francos scilicet Maireium ( #entre Frain et Maré@# ), mansos duos in dote praedicti coenobii ecclesiae, cum terris, pratis et mancipiis Durando et uxore ejus Gisla et filiis ejus. Ecclesiam de domno Valerio ( #Domvallier@# ), cum V solidis et dimidio de fisco, et modiis V avenae cum capella Sirei-curtis ( #Sérécourt@# ), et mancipiis Thihero et Durando cum sua matre. Ecclesiam Malisei-curtis ( #Morizécourt, autrefois Malsécourt@# ) cum duodecim denariis de fisco, et mancipiis Grimaldo et uxore ejus ac filiis ejus, et Roberto. Medietatem ecclesiae de Domno-Petro ( #Dampierre, présentement la Petite Martigny@# ) cum manso uno, et terra, et prato. Medietatem ecclesiae de Aureliani mansionibus ( #Oreilmaison@# ). Ecclesiam Totelenei-curtis ( #Tolaincourt@# ) cum duodecim denariis de fisco et uno receptorio, et cum mancipiis Joseleino et Haimone, cum fratribus et sororibus eorum uxoribusque ac filiis, et Humberto cum liberis. Ecclesiam Seivillae cum receptorio. Et duodecim denariis de fisco. Ecclesiam Madonis villae, cum quinque solidis de fisco et totidem modiis avenae, et cum capella Morlenicurtis ( #Morlaincourt@# ), et cum tribus receptoriis in anno, et mancipiis Rainfredo, cum uxore et liberis, terris et pratis. Medietatem ecclesiae Ciricis-curtis ( #Xircourt@# ) cum receptorio uno et duodecim denariis. Ecclesiam Sancti Hilarii-montis ( #Hilairmont@# ) cum receptorio uno, et duodecim denariis cum omni praedio in silvis, pratis, terris cultis et incultis, servis et ancillis. Tres partes ecclesiae Faucaudicurtis ( #Foucaucourt@# ) cum duobus receptoriis et totidem solidis, et cum medietate eleemosynarum et oblationum, et cum omni praedio in silvis, vineis, pratis, terris cultis et incultis, servis et ancillis. Tertiam partem Radalli-villae cum receptorio uno et sex denariis, et cum servo Rainero ejusque manso. Ecclesiam de Monasteriolo ( #Le Mouserot@# ) cum receptorio uno et sex denariis, et cum servo Rodulfo et uxore ac liberis, ac manso. Ecclesiam de Frasnello ( #Frenel@# ) cum servis Josperto et Angelrada, et Bernardo cum medietate liberorum. Medietatem ecclesiae de Roverio ( #Rouvre en Saintois@# ), et de alia medietate sextam partem cum duobus receptoriis, et quindecim denariis, et cum mancipiis Folberto et uxore ac liberis, et manso. Ecclesiam de Masnillo ( #Mainil@# ) cum servo Balduino et uxore ac liberis, cum duobus receptoriis et duodecim denariis. De ecclesia sancti Hilarii medietatem, cum duabus capellis Mannonis-curtis ( #Manoncour@# ), Girandi-curtis ( #Girancour@# ), et servo Thiebaudo cum uxore et liberis, et banno territorii ipsius ecclesiae cum tribus receptoriis et quindecim denariis, et cum tertia parte eleemosynarum et oblationum. Campum qui adjacet monasterio, usque ad silvam quae vocatur Banosus, et ultra silvam alterum campum usque ad rivum, aliumque inibi cum silva apposita, quem dedit Erembertus presbyter pro suae animae remedio. Molendinum versus occidentem,
null
9c5533be-3e40-4fd3-9c7f-e1a0acc573f7
latin_170m_raw
null
None
None
None
cum duobus pratis adjacentibus. Campum a Romoldo villico datum, juxta nostram corvatam situm. Mansum apud Mannonis-curtem ab Everardo presbytero datum, cum terra et prato ibi adjacente et vineam ab Eremberto presbytero datam. Apud Martiniacum ( #Martigny@# ) pratum ad tres carros, datum pro remedio Albrici. Alodum de Rosolio ( #Ronceux@# ) cum servis et ancillis, pratis, terris cultis et incultis, silvis, aquis, cum piscatione suae partis, Albertum cum uxore et liberis. Pratum etiam apud Gimiriacum ad duodecim carros feni. Praedia apud Bonfagit ( #Bonfay@# ), et Danvillam; usum silvae adjacentis castro suo, concessit monachis hominibusque eis subditis quomodo sui uterentur servi. Usum etiam aliarum silvarum et pascuarum aquarumque in omnibus suis praediis, servis ejusdem cellae concessit ibidem manentibus, ut utantur sine omni servitio more suorum servorum. De mercato etiam castro suo adjacente concessit eis decimum denarium, scilicet de teloneo, de justitia vel de omni alio redditu. Unum ex furnis banalem. Widricus etiam abbas coenobii Sancti Apri plurima ornamenta contulit praedictae cellae, et apud Vallerias vineam ad quinque carros vini, quae dicitur Clausus Lamberti in pago Tullensi. Concessit quoque, ut si servus S. Apri acciperet uxorem ex ancillis hujus cellae, absque omni refragatione eam teneret, similiterque servum hujus ancillae Sancti Apri facta stabili communitate in conjugium susciperet. Advocatiam autem praedicti loci Walterius sibi et uxori suae Adilae retinuit, et post eos uni suorum haeredum qui major natu fuerit. Constituit autem ne ulli suorum haeredum hanc advocatiam tenenti cuiquam in beneficium eam dare liceat, sed ipse eam in suo dominio possideat, quae post eos ad filium suum Odelricum deveniat, et post eum quicunque propinquior haeres castrum Daguliacum jure possederit, eamdem advocatiam teneat. Summam autem servitii sibi suisque haeredibus pro memoria advocatiae dandi omnibus annis statuit, extra quam nihil amplius requiratur, id est, duos solidos monetae ejusdem pagi in festo sanctae Mariae de Candelis; de justitiis autem clamationum quas praepositus ejusdem loci per se potuerit diffinire, nihil advocatum concessit accipere. Sed si monachus non valeret contumaciam alicujus evincere, advocatum sibi in adjutorium advocaverit, tunc trium denariorum summam accipiat, ita tamen ut duas partes monacho habere prius faciat, reliqua omnia dispositioni abbatis Sancti Apri coenobii ordinanda permittit. Ego vero Bruno Dei gratia praesul indignus, pro bona fidelis viri intentione, ecclesiam inibi constructam Deo et beatae Mariae dedicavi, eamque a subjectione ecclesiae de domno Valerio cum omnibus appendiciis suis removi, et quidquid infra atrium continetur potestati monachorum subjeci, et auctoritate apostolica interdixi ut nullus aliquo temerario ausu, sive episcopus aut quilibet, in loco illo de aliqua violentia infra atrium facta justitiam expetat, nisi monachi per vicarium suum clamaverint, aut aliqui maligni rebellaverint; in qua ecclesia tria altaria constructa, et a nobis benedicta, ipsamque privilegio auctoritatis apostolicae cum vinculo perpetuae anathematis hac libertate donavi, ut nemo deinceps ea infringere nec sigillare aut in eis divina officia celebrare nisi permissione aut jussione monachorum praesumat. Et qui extra in castro vel in suburbio commanserint, parochiales ejusdem ecclesiae et subditos vicario et monachis per omnia esse decrevi. Praeterea pro bono affectu quem erga ipsum et Sancti Apri locum habui, ad supplementum eleemosynae, quatuor altaria cum suis redditibus eidem loco tradidi, scilicet altare Totileni-curtis, altare Medonis-villae ( #Médonville@# ), altare Faucaudis-curtis, altare de ecclesia Sancti Hilarii, ea conditione ut jam in reliquo decedentibus vicariis non redimantur, secundum morem aliarum ecclesiarum, sed ab eo qui coenobio praefuerit idonei vicarii eligantur, et ab episcopo cura eis animarum tantummodo injungatur. Ut autem hae nostrae convenientiae firmius stabiliantur, decrevimus omni anno duodecim denarios ejusdem pretii ad altare S. Stephani Leuchorum sedis, pro memoria subjectionis, in Purificatione sanctae Mariae, a loci ejusdem cellae praeposito persolvi. Si autem aliquis successorum nostrorum per succedentia tempora hanc eleemosynam infirmare aut infringere, vel contra justitiam nostrae devotioni refragare voluerit, pastorali auctoritate et etiam anathemate constringatur atque ad rectitudinem redire cogatur. Et ut haec nostra traditio firmior vel stabilior habeatur, hanc chartam in praesentia nostra in plenaria synodo recitari fecimus, testibusque subscriptis roborandam tradidimus, laude et consensu omnium clericorum nostrorum, omnesque qui huic nostrae sanctioni rebellaverint perpetuo anathemate a communione sanctae Ecclesiae
null
0a2cb081-8f2d-450d-9a0a-80c5ca45f2d9
latin_170m_raw
null
None
None
None
separavimus, nisi resipuerint et Deo digne per poenitentiam satisfecerint. ( #Quod sequitur atramento et scriptura paulum differre videtur a praecedentibus.@# ) Hanc quoque diffinitionem praebendariam auctoritate qua supra omnia disposuimus, inter monachos et capellanum ordinare summa pace cum consilio ipsius domini, qui cellam construxerat procuravimus, et subtus ascribere ad memoriam posterorum fecimus, scilicet quinque modia frumenti cum siligine, vel pisae, vel fabae, V modios spelte, quinque annonae, privatas missas, primam missam ad corpus defuncti, peras, nuptias, purificationes mulierum, sepulturam albatorum, confessiones, festum sanctarum animarum, absque candela in quinque festivitatibus annualibus, singulos denarios, et in ipsis festivitatibus cum fratribus refectionem eleemosynam defuncti quantum vivus donaverit, monachis autem quorum ecclesia est reliqua omnia concessimus; et omnes qui huic ordinationi obviaverint, sub perpetuo anathemate damnavimus. #Signum@# Gebisonis primicerii et cancellarii. #Sig.@# Stephani archidiaconi. #Sig.@# Roberti archidiaconi. #Sign.@# Widrici archidiaconi. #Sign.@# Rainardi com. #Sign.@# Conraudi com. Anno pontificatus domni Brunonis XIX, urbis comite Rainardo juniore; Segettensis pagi ubi ipsa cella sita est, comite Ricuino juniore. Ego Lambertus levita ad vicem domni Gebizonis primicerii et cancellarii rogatus scripsi et subscripsi. ( #Quod sequitur est atramenti primitivi et manus ejusdem cum initio diplomatis.@# ) Ego Bruno Dei gratia Leuchorum praesul indignus subscripsi et signavi. #Sign.@# Theoderici. #Sign.@# Herberardi. #Signum@# Hugonis de Cysa urbe Italorum. archiepiscopi Trevirorum. #Sign.@# Adhelberonis Metensis episc. Virdunensis episcopi. #Sign.@# Hugonis Chrisopolitani archiepiscopi. #Sign.@# Widrici abbatis sancti Apri. #Sign.@# Herberti primicerii. #Sign.@# Herberti archidiaconi. #Sign.@# Valtheri comitis. #Sign.@# Rainardi comitis. #Sign.@# Odelrici comitis. #Sign.@# alterius Oderrici comitis. #Sign.@# Henrici advocati. #Sign.@# Gomberti. #Sign.@# Norberti. #Sign.@# Reimbaldi. Data sunt haec anno ab Incarnatione Domini 1043, indictione II, epacta XIV, concurrente VI, regnante Henrico secundo Romanorum Augusto.
null
a98956fb-185d-4a48-aac5-0c4ffaadf7d7
latin_170m_raw
null
None
None
None
Notitia de instauratione coenobii S. Apri In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ego Bruno, gratia Dei Leuchorum praesul, clero et populo praesenti, atque universis hujus ecclesiae filiis, tam viventibus quam et successuris. Scitur a pluribus qualiter tempore domni Bertoldi, hujus sedis pontificis, per domnum abbatem Willelmum, locum Sancti Apri omni religione destitutum Deus visitaverat, quem vix evictum precibus idem praesul Bertoldus adduxit a Burgundiae partibus, eique ibidem regulariter praefecit fratribus. Sed quia vita monastica, dum nescitur, videtur quasi contraria; cum vice mutata, viderent et audirent de ordine monachorum inusitata, et interdiceretur quibusque curiosis fratrum familiaritas, quae passim prius cunctis communis et facilis exstiterat; his et aliis occasionibus coepit oriri querimonia contra locum, et cum diffamatione vituperationis scandalum, ut quidam sapiens ait: #Omnis subita mutatio rerum non fit sine quodam fluctu animorum.@# Unde factum est ut a vicinis murmurantibus et detrahentibus, blasphemantibus et accusantibus, locus adversitatem diu sustineret, quam a quibusdam excitabat non tam malitia quam minus peccans ignorantia. Reddita autem pace . . . . . . . . sede residente pontifice, coeperunt qui olim adversati fuerant . . . . . . . . resipiscentes rem inquirere, et ab ea quam crediderant i . . . ventam, venerari et diligere, et boni odoris famam undecunque propinare. Unde contigit ut plures eorum quaerentes societatem adipiscerentur, plerique vero etiam monachi efficerentur: sicque crescente fidelium devotione coepit saepefatus sublevari locus donantium largitate. Nam quisquis in societatem fratrum sese offerebat, largiebatur spontaneus transitoria, ut participatione Deo servientium mereretur permansura. Quapropter de expensis eorum aggressi sunt facere memoriale aeternum, ut talium eleemosyna in conspectu fidelium praesentium et futurorum conspicua, et in hoc saeculo sit in benedictionis memoriale ante Deum in remuneratione perpetua. Itaque Sancti Apri antiquum monasterium vetustate lapsabundum, semel et bis olim igne concrematum, ab ipsis fundamentis renovandum constituerunt erigere in domicilium. Et ut sciatur quibus benefactoribus construitur, eorum vocabula pariter et expensas nominatim subter assignaverunt, suique piam recordationem jugiter devotione recolendam posteris reliquerunt. Exinde supplicamus hujus nostrae sedis successores antistites ne, juxta magnitudinem structurae facultates loci aestimantes, obliti paternitatis, duri fiant oppressores. Et ut noverint quam justa sit haec nostra deprecatio, legere dignentur chartam quam Gauzlinus episcopus cum regali praecepto fecit et firmavit saepe dicto loco, in quo ante episcopatum nostram societatem collocavi: in episcopatu autem positus, rebus quibus potui ampliavi, et continua nostri memoria ut per singulas diei horas habeatur ibi, a fratrum fideli devotione omnibus diebus vitae meae obtinui. Haec sunt nomina eleemosynatorum cum eleemosynis suis. Domnus imperator Chaonradus libras XV et auri uncias IV. Domna imperatrix libras III et duas uncias auri. Domnus episcopus Mettensis II. Comes Leitfridus VI et semis. Comtissa Alberada I et cortinam optimam cubitorum LXXII, et annonae mod. CCCC. Ductrix Mathildis lib. unam et semis. Heinricus Advocatus V. Filista conjux ejus V. Hugo de Brisciaco III. Widricus Grossus V. Heinricus de Fau V. Heinricus de Tussiaco V. Hildeburgis de Barro V. Oda de domno Martino uncias auri IV et semis. Mainfredus lib. V. Emma VI. Walderada V. Mainherus de Calmis V. Lambertus canonicus V. Ingobertus V. Domnus abbas Richardus I. Domnus abbas Norbertus I. Domnus abbas Sigifredus I. Domnus abbas Poppo IV. Domnus abbas Erlinus unam et semis. Domnus abbas Herbertus II. Domnus Azechinus unam et semis et V solid. Eleemosynae conversorum. Domnus Herbertus primicerius v. Domnus Herbertus archid. XVIII et cappam purpuream. Domnus Gozelinus V. Domnus Girbertus XII. Domnus Albertus VI. Domnus Theodericus VII. Domnus Goisfridus unam et semis. Domnus Harwardus I et pallam unam. Domnus Tendo vineas ad X carr. vini. Comes Oddo X lib. Nec minori gratiarum actione suscipiunt quod eis cives et suburbani nostri in carropera fecerunt, cum saxa ingentia et lapides muralis ordinis totis viribus, spontaneo nisu et prompta voluntate convexerunt, ruinasque veterum murorum totius monasterii manibus mundaverunt, cervicibus asportaverunt, quando necdum attigerant incensionum, depraedationum et vastationum infelix infortunium. Et quia nominatim eos non capit praesens charta, capiat illos coelestis regni aula pro ea quam aedificaverunt
null
cd8e33c5-72fd-4572-b3b6-92b16417bcbb
latin_170m_raw
null
None
None
None
Deo et sancto Apro in hac mortali vita. Praeterea hic annumerari dignum est illos quorum fuit multo major benevolentia quam potuisset esse largiendi facultas, qui solidos quinque, aut decem, aut quindecim, aut nummos duodecim vel sex, aut plus minusve contulerunt. Notitia de instauratione coenobii S. Apri In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ego Bruno, gratia Dei Leuchorum praesul, clero et populo praesenti, atque universis hujus ecclesiae filiis, tam viventibus quam et successuris. Scitur a pluribus qualiter tempore domni Bertoldi, hujus sedis pontificis, per domnum abbatem Willelmum, locum Sancti Apri omni religione destitutum Deus visitaverat, quem vix evictum precibus idem praesul Bertoldus adduxit a Burgundiae partibus, eique ibidem regulariter praefecit fratribus. Sed quia vita monastica, dum nescitur, videtur quasi contraria; cum vice mutata, viderent et audirent de ordine monachorum inusitata, et interdiceretur quibusque curiosis fratrum familiaritas, quae passim prius cunctis communis et facilis exstiterat; his et aliis occasionibus coepit oriri querimonia contra locum, et cum diffamatione vituperationis scandalum, ut quidam sapiens ait: #Omnis subita mutatio rerum non fit sine quodam fluctu animorum.@# Unde factum est ut a vicinis murmurantibus et detrahentibus, blasphemantibus et accusantibus, locus adversitatem diu sustineret, quam a quibusdam excitabat non tam malitia quam minus peccans ignorantia. Reddita autem pace . . . . . . . . sede residente pontifice, coeperunt qui olim adversati fuerant . . . . . . . . resipiscentes rem inquirere, et ab ea quam crediderant i . . . ventam, venerari et diligere, et boni odoris famam undecunque propinare. Unde contigit ut plures eorum quaerentes societatem adipiscerentur, plerique vero etiam monachi efficerentur: sicque crescente fidelium devotione coepit saepefatus sublevari locus donantium largitate. Nam quisquis in societatem fratrum sese offerebat, largiebatur spontaneus transitoria, ut participatione Deo servientium mereretur permansura. Quapropter de expensis eorum aggressi sunt facere memoriale aeternum, ut talium eleemosyna in conspectu fidelium praesentium et futurorum conspicua, et in hoc saeculo sit in benedictionis memoriale ante Deum in remuneratione perpetua. Itaque Sancti Apri antiquum monasterium vetustate lapsabundum, semel et bis olim igne concrematum, ab ipsis fundamentis renovandum constituerunt erigere in domicilium. Et ut sciatur quibus benefactoribus construitur, eorum vocabula pariter et expensas nominatim subter assignaverunt, suique piam recordationem jugiter devotione recolendam posteris reliquerunt. Exinde supplicamus hujus nostrae sedis successores antistites ne, juxta magnitudinem structurae facultates loci aestimantes, obliti paternitatis, duri fiant oppressores. Et ut noverint quam justa sit haec nostra deprecatio, legere dignentur chartam quam Gauzlinus episcopus cum regali praecepto fecit et firmavit saepe dicto loco, in quo ante episcopatum nostram societatem collocavi: in episcopatu autem positus, rebus quibus potui ampliavi, et continua nostri memoria ut per singulas diei horas habeatur ibi, a fratrum fideli devotione omnibus diebus vitae meae obtinui. Haec sunt nomina eleemosynatorum cum eleemosynis suis. Domnus imperator Chaonradus libras XV et auri uncias IV. Domna imperatrix libras III et duas uncias auri. Domnus episcopus Mettensis II. Comes Leitfridus VI et semis. Comtissa Alberada I et cortinam optimam cubitorum LXXII, et annonae mod. CCCC. Ductrix Mathildis lib. unam et semis. Heinricus Advocatus V. Filista conjux ejus V. Hugo de Brisciaco III. Widricus Grossus V. Heinricus de Fau V. Heinricus de Tussiaco V. Hildeburgis de Barro V. Oda de domno Martino uncias auri IV et semis. Mainfredus lib. V. Emma VI. Walderada V. Mainherus de Calmis V. Lambertus canonicus V. Ingobertus V. Domnus abbas Richardus I. Domnus abbas Norbertus I. Domnus abbas Sigifredus I. Domnus abbas Poppo IV. Domnus abbas Erlinus unam et semis. Domnus abbas Herbertus II. Domnus Azechinus unam et semis et V solid. Eleemosynae conversorum. Domnus Herbertus primicerius v. Domnus Herbertus archid. XVIII et cappam purpuream. Domnus Gozelinus V. Domnus Girbertus XII. Domnus Albertus VI. Domnus Theodericus VII. Domnus Goisfridus unam et semis. Domnus Harwardus I et pallam unam. Domnus Tendo vineas ad X carr. vini. Comes Oddo X lib. Nec minori gratiarum actione suscipiunt quod eis cives et suburbani nostri in carropera fecerunt, cum saxa ingentia et lapides muralis ordinis totis viribus,
null
aee3ea2c-70a0-4483-8d92-54ecd91c964d
latin_170m_raw
null
None
None
None
spontaneo nisu et prompta voluntate convexerunt, ruinasque veterum murorum totius monasterii manibus mundaverunt, cervicibus asportaverunt, quando necdum attigerant incensionum, depraedationum et vastationum infelix infortunium. Et quia nominatim eos non capit praesens charta, capiat illos coelestis regni aula pro ea quam aedificaverunt Deo et sancto Apro in hac mortali vita. Praeterea hic annumerari dignum est illos quorum fuit multo major benevolentia quam potuisset esse largiendi facultas, qui solidos quinque, aut decem, aut quindecim, aut nummos duodecim vel sex, aut plus minusve contulerunt.
null
03fa9b2d-b061-4dcb-8a6d-e3345312c463
latin_170m_raw
null
None
None
None
TITULI CAPITULORUM. VIII. #De laicis qui oblationes ecclesiae, sepulturam,@# I. #Ut nemo pecunia vel alia conventione contra canones det vel accipiat beneficium.@# II. #Ut episcopo beneficium contra praedictam regulam conferenti contradicant clerici.@# III. #Ut nullus episcopus beneficium vendat aut det, nec alienet quae sunt ecclesiae.@# IV. #Ut nullus ecclesiam a laico accipiat sine consensu episcopi, neque venalem accipiat.@# V. #Ut nemo clericale officium accipiat nisi in unius civitatis ecclesiis.@# VI. #De episc. presbyter., diac., subdiac., qui mulieris carnali copula detenti ab officio non cessaverint.@# VII. #Ut clericus militans beneficium amittat.@# tertiam decimarum partem, possident, aut vendunt, aut dant. IX. #Ut excommunicati sint incesti, et adulteri, et qui sua uxore dimissa, aliam ducunt.@# X. #Ut desertor monasticae religionis sit excommunicatus; similiter et abbas qui eum poenitentem non receperit.@# PRAEFATIO. Ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi anno 1060 indictione XIII, Kalend. Martii, luna XIII, IV feria, praesidente Stephano, catholicae urbis Romae cardinali presbytero, et apostolicae sedis vicario, in basilica Sancti Mauritii sociorumque ejus, sancta synodus, quae, ex praecepto domini nostri beatissimi summi pontificis et universalis papae Nicolai, Turonis, quae est metropolis Galliae, convenit; propositis sacrosanctis Evangeliis, et praemissis ad Deum intentissime precibus, diligenti consideratione retractatis iis in quibus ecclesiarum status in toto pene orbe, et maxime in Galliis, vacillare et pessumdare videbatur, quae breviter infra placuit annecti, condigna sollicitudine definivit. CAPITULA. I. Sancti Spiritus auctoritate, ut credimus, in Chalcedonensi synodo sententia de Simoniacis prolata, sic ab omnibus observetur: quatenus quicunque deinceps pecunia aut aliqua inconveniente conventione saeculari, aut quolibet modo contra canonicam censuram, episcopatum aut abbatiam, aut archidiaconatum seu archipresbyteratum, aut aliquam dignitatem ecclesiasticam, sive aliquem gradum, aut ministerium, vel beneficium, quod non nisi clericis habere sanctorum Patrum sancivit auctoritas, dare, vel accipere, quolibet modo canonibus contrario, tentaverit: et dans, a proprio decidat gradu et dignitate; et accipiens, ministerium seu beneficium male usurpatum, nunquam recuperaturus, amittat. II. Si quis aut episcopus, aut praelatus quislibet, contra praefixam regulam aliquod ecclesiasticum ministerium, vel etiam ipsam praebendam, quae canonica dicitur, ordinare aut dare voluerit: libere liceat clericis contradicere, et vicinorum episcoporum judicium, vel, si necesse fuerit, ipsam quoque sedem apostolicam appellare. III. Item ut nullus episcoporum, vel praelatorum, aliquod novum beneficium de rebus ad jus Ecclesiae pertinentibus ulterius praesumat contra canones alicui vendere aut dare. Quicunque vero aliquid ad jus Ecclesiae pertinens, sub nomine beneficii, sive quolibet modo, ab ecclesia alienare hactenus praesumpsit: si adhuc superest, aut restituat Ecclesiae quod male subtraxit, aut canonica mulctetur sententia. IV. Nullus ecclesiam magnam vel parvam deinceps, sine consensu episcopi in cujus parochia est, a laicis praesumat accipere quolibet modo; sed neque a clerico, vel monacho, seu laico, sub pretii alicujus venalitate. Quod si fecerit, et vendens, et emens, ea careat. V. Confirmamus etiam ut non nisi in unius civitatis ecclesiis quisquam amodo aliquod clericale officium accipiat. Quod qui praevaricatus fuerit, canonica ultione feriatur. VI. Praeterea si quis episcoporum, presbyterorum, diaconorum aut subdiaconorum, post cognitum interdictum domini nostri papae Nicolai, mulieris cujuslibet carnali detentus copula, a ministerio et beneficio altaris non cessavit; sive deinceps, cognoscens praelibatum apostolicae sedis interdictum, aut mulierem, aut ministerium Ecclesiae cum beneficio non statim deseruerit, nullam restitutionis in pristino gradu veniam sibi reservasse cognoscat. VII. Quicunque autem clericorum deinceps in armis militaverint, et beneficium et consortium clericorum amittant. VIII. Quicunque laicorum alicuid de iis quae ad oblationem vel eleemosynam Ecclesiae pertinent, sive sepulturam, sive saltem tertiam decimarum partem possidere, vendere, aut sub nomine beneficii alicui dare ulterius praesumpserit, anathematis gladio feriatur. IX. Quicunque consanguineam suam, aut quam consanguineus suus prius cognoverat, aut cujus consanguineam carnaliter in conjugium accepit, vel deinceps acceperit; vel postquam cognovit, non statim dimisit, aut cognoscens non dimiserit; aut qui uxorem alterius rapuit, seu rapuerit;
null
c7d3a711-b81d-49cc-bdb6-7697deb57b6e
latin_170m_raw
null
None
None
None
vel qui suam uxorem sine judicio episcopali dimittens, aliam duxit, vel duxerit: donec se fructuose tradat poenitentiae, a corpore et sanguine domini nostri Jesu, et a liminibus ecclesiae se exclusum et alienatum, et omnimodis sicut putridum membrum a sano corpore praecisum gladio spiritus, quod est verbum Dei, agnoscat. X. Quicunque monasticae religionis desertor inventus fuerit, a regno Dei et a consortio Christianorum, sicut apostata, excludatur et alienus existat, donec resipiscens digne poeniteat. Similiter qui ejusmodi digne poenitentes recipere noluerit, tertio admonitus, si non acquieverit, a communione fratrum suspendatur, sive sit abbas, sive abbatissa, donec acquiescat. Ego Stephanus sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis sacerdos vocatus, vice domini mei papae Nicolai praesidens synodo, his constitutionibus a nobis canonice promulgatis, parvitatis meae assensum praebens subscripsi. Deinde subscripserunt decem tam archiepiscopi quam episcopi. TITULI CAPITULORUM. VIII. #De laicis qui oblationes ecclesiae, sepulturam,@# I. #Ut nemo pecunia vel alia conventione contra canones det vel accipiat beneficium.@# II. #Ut episcopo beneficium contra praedictam regulam conferenti contradicant clerici.@# III. #Ut nullus episcopus beneficium vendat aut det, nec alienet quae sunt ecclesiae.@# IV. #Ut nullus ecclesiam a laico accipiat sine consensu episcopi, neque venalem accipiat.@# V. #Ut nemo clericale officium accipiat nisi in unius civitatis ecclesiis.@# VI. #De episc. presbyter., diac., subdiac., qui mulieris carnali copula detenti ab officio non cessaverint.@# VII. #Ut clericus militans beneficium amittat.@# tertiam decimarum partem, possident, aut vendunt, aut dant. IX. #Ut excommunicati sint incesti, et adulteri, et qui sua uxore dimissa, aliam ducunt.@# X. #Ut desertor monasticae religionis sit excommunicatus; similiter et abbas qui eum poenitentem non receperit.@# PRAEFATIO. Ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi anno 1060 indictione XIII, Kalend. Martii, luna XIII, IV feria, praesidente Stephano, catholicae urbis Romae cardinali presbytero, et apostolicae sedis vicario, in basilica Sancti Mauritii sociorumque ejus, sancta synodus, quae, ex praecepto domini nostri beatissimi summi pontificis et universalis papae Nicolai, Turonis, quae est metropolis Galliae, convenit; propositis sacrosanctis Evangeliis, et praemissis ad Deum intentissime precibus, diligenti consideratione retractatis iis in quibus ecclesiarum status in toto pene orbe, et maxime in Galliis, vacillare et pessumdare videbatur, quae breviter infra placuit annecti, condigna sollicitudine definivit. CAPITULA. I. Sancti Spiritus auctoritate, ut credimus, in Chalcedonensi synodo sententia de Simoniacis prolata, sic ab omnibus observetur: quatenus quicunque deinceps pecunia aut aliqua inconveniente conventione saeculari, aut quolibet modo contra canonicam censuram, episcopatum aut abbatiam, aut archidiaconatum seu archipresbyteratum, aut aliquam dignitatem ecclesiasticam, sive aliquem gradum, aut ministerium, vel beneficium, quod non nisi clericis habere sanctorum Patrum sancivit auctoritas, dare, vel accipere, quolibet modo canonibus contrario, tentaverit: et dans, a proprio decidat gradu et dignitate; et accipiens, ministerium seu beneficium male usurpatum, nunquam recuperaturus, amittat. II. Si quis aut episcopus, aut praelatus quislibet, contra praefixam regulam aliquod ecclesiasticum ministerium, vel etiam ipsam praebendam, quae canonica dicitur, ordinare aut dare voluerit: libere liceat clericis contradicere, et vicinorum episcoporum judicium, vel, si necesse fuerit, ipsam quoque sedem apostolicam appellare. III. Item ut nullus episcoporum, vel praelatorum, aliquod novum beneficium de rebus ad jus Ecclesiae pertinentibus ulterius praesumat contra canones alicui vendere aut dare. Quicunque vero aliquid ad jus Ecclesiae pertinens, sub nomine beneficii, sive quolibet modo, ab ecclesia alienare hactenus praesumpsit: si adhuc superest, aut restituat Ecclesiae quod male subtraxit, aut canonica mulctetur sententia. IV. Nullus ecclesiam magnam vel parvam deinceps, sine consensu episcopi in cujus parochia est, a laicis praesumat accipere quolibet modo; sed neque a clerico, vel monacho, seu laico, sub pretii alicujus venalitate. Quod si fecerit, et vendens, et emens, ea careat. V. Confirmamus etiam ut non nisi in unius civitatis ecclesiis quisquam amodo aliquod clericale officium accipiat. Quod qui praevaricatus fuerit, canonica ultione feriatur. VI. Praeterea si quis episcoporum, presbyterorum, diaconorum aut subdiaconorum, post cognitum
null
42794e04-babf-46a9-a0e1-0812538a4952
latin_170m_raw
null
None
None
None
interdictum domini nostri papae Nicolai, mulieris cujuslibet carnali detentus copula, a ministerio et beneficio altaris non cessavit; sive deinceps, cognoscens praelibatum apostolicae sedis interdictum, aut mulierem, aut ministerium Ecclesiae cum beneficio non statim deseruerit, nullam restitutionis in pristino gradu veniam sibi reservasse cognoscat. VII. Quicunque autem clericorum deinceps in armis militaverint, et beneficium et consortium clericorum amittant. VIII. Quicunque laicorum alicuid de iis quae ad oblationem vel eleemosynam Ecclesiae pertinent, sive sepulturam, sive saltem tertiam decimarum partem possidere, vendere, aut sub nomine beneficii alicui dare ulterius praesumpserit, anathematis gladio feriatur. IX. Quicunque consanguineam suam, aut quam consanguineus suus prius cognoverat, aut cujus consanguineam carnaliter in conjugium accepit, vel deinceps acceperit; vel postquam cognovit, non statim dimisit, aut cognoscens non dimiserit; aut qui uxorem alterius rapuit, seu rapuerit; vel qui suam uxorem sine judicio episcopali dimittens, aliam duxit, vel duxerit: donec se fructuose tradat poenitentiae, a corpore et sanguine domini nostri Jesu, et a liminibus ecclesiae se exclusum et alienatum, et omnimodis sicut putridum membrum a sano corpore praecisum gladio spiritus, quod est verbum Dei, agnoscat. X. Quicunque monasticae religionis desertor inventus fuerit, a regno Dei et a consortio Christianorum, sicut apostata, excludatur et alienus existat, donec resipiscens digne poeniteat. Similiter qui ejusmodi digne poenitentes recipere noluerit, tertio admonitus, si non acquieverit, a communione fratrum suspendatur, sive sit abbas, sive abbatissa, donec acquiescat. Ego Stephanus sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis sacerdos vocatus, vice domini mei papae Nicolai praesidens synodo, his constitutionibus a nobis canonice promulgatis, parvitatis meae assensum praebens subscripsi. Deinde subscripserunt decem tam archiepiscopi quam episcopi. I. Sancti Spiritus auctoritate, ut credimus, in Chalcedonensi synodo sententia de Simoniacis prolata, sic ab omnibus observetur: quatenus quicunque deinceps pecunia aut aliqua inconveniente conventione saeculari, aut quolibet modo contra canonicam censuram, episcopatum aut abbatiam, aut archidiaconatum seu archipresbyteratum, aut aliquam dignitatem ecclesiasticam, sive aliquem gradum, aut ministerium, vel beneficium, quod non nisi clericis habere sanctorum Patrum sancivit auctoritas, dare, vel accipere, quolibet modo canonibus contrario, tentaverit: et dans, a proprio decidat gradu et dignitate; et accipiens, ministerium seu beneficium male usurpatum, nunquam recuperaturus, amittat. II. Si quis aut episcopus, aut praelatus quislibet, contra praefixam regulam aliquod ecclesiasticum ministerium, vel etiam ipsam praebendam, quae canonica dicitur, ordinare aut dare voluerit: libere liceat clericis contradicere, et vicinorum episcoporum judicium, vel, si necesse fuerit, ipsam quoque sedem apostolicam appellare. III. Item ut nullus episcoporum, vel praelatorum, aliquod novum beneficium de rebus ad jus Ecclesiae pertinentibus ulterius praesumat contra canones alicui vendere aut dare. Quicunque vero aliquid ad jus Ecclesiae pertinens, sub nomine beneficii, sive quolibet modo, ab ecclesia alienare hactenus praesumpsit: si adhuc superest, aut restituat Ecclesiae quod male subtraxit, aut canonica mulctetur sententia. IV. Nullus ecclesiam magnam vel parvam deinceps, sine consensu episcopi in cujus parochia est, a laicis praesumat accipere quolibet modo; sed neque a clerico, vel monacho, seu laico, sub pretii alicujus venalitate. Quod si fecerit, et vendens, et emens, ea careat. V. Confirmamus etiam ut non nisi in unius civitatis ecclesiis quisquam amodo aliquod clericale officium accipiat. Quod qui praevaricatus fuerit, canonica ultione feriatur. VI. Praeterea si quis episcoporum, presbyterorum, diaconorum aut subdiaconorum, post cognitum interdictum domini nostri papae Nicolai, mulieris cujuslibet carnali detentus copula, a ministerio et beneficio altaris non cessavit; sive deinceps, cognoscens praelibatum apostolicae sedis interdictum, aut mulierem, aut ministerium Ecclesiae cum beneficio non statim deseruerit, nullam restitutionis in pristino gradu veniam sibi reservasse cognoscat. VII. Quicunque autem clericorum deinceps in armis militaverint, et beneficium et consortium clericorum amittant. VIII. Quicunque laicorum alicuid de iis quae ad oblationem vel eleemosynam Ecclesiae pertinent, sive sepulturam, sive saltem tertiam decimarum partem possidere, vendere, aut sub nomine beneficii alicui dare ulterius praesumpserit, anathematis gladio feriatur. IX. Quicunque consanguineam suam, aut quam consanguineus suus prius cognoverat, aut cujus consanguineam carnaliter in conjugium accepit, vel deinceps acceperit; vel
null
dee3c1c8-6a94-4b87-a8af-b28fb8ebbfef
latin_170m_raw
null
None
None
None
postquam cognovit, non statim dimisit, aut cognoscens non dimiserit; aut qui uxorem alterius rapuit, seu rapuerit; vel qui suam uxorem sine judicio episcopali dimittens, aliam duxit, vel duxerit: donec se fructuose tradat poenitentiae, a corpore et sanguine domini nostri Jesu, et a liminibus ecclesiae se exclusum et alienatum, et omnimodis sicut putridum membrum a sano corpore praecisum gladio spiritus, quod est verbum Dei, agnoscat. X. Quicunque monasticae religionis desertor inventus fuerit, a regno Dei et a consortio Christianorum, sicut apostata, excludatur et alienus existat, donec resipiscens digne poeniteat. Similiter qui ejusmodi digne poenitentes recipere noluerit, tertio admonitus, si non acquieverit, a communione fratrum suspendatur, sive sit abbas, sive abbatissa, donec acquiescat. Ego Stephanus sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis sacerdos vocatus, vice domini mei papae Nicolai praesidens synodo, his constitutionibus a nobis canonice promulgatis, parvitatis meae assensum praebens subscripsi. Deinde subscripserunt decem tam archiepiscopi quam episcopi.
null
6083be1b-c610-4e8f-97db-4cd32c93adb7
latin_170m_raw
null
None
None
None
Epistola ad W. coepiscopum #Consultus a Widone episcopo, ut videtur, Silvanectensi quid agendum foret de quibusdam hominibus qui sacerdotem acriter verberaverunt, respondet inter alia ex Capitularibus, et caput 98 libri@# VI, De sacerdotibus et levitis atque monachis interfectis vel debilitatis, #ad sententiae suae probationem adducit.@# Fratri et coepiscopo W., D. Belvacorum episcopus, salutem. Si res ita se habet ut vobis vester fidelis ill. narravit, illos sacrilegos non tam excommunicastis quam excommunicatos esse denuntiastis. Nam si humana lingua taceat, divina tamen auctoritas post patratum flagitium mox illos anathematizat. Quod ex verbis Domini colligimus sic loquentis ad discipulos suos: #Qui vos spernit me spernit. Qui vos tangit, tangit pupillam oculi, mei.@# Isti enim membra Christi et pupillam Dominici oculi non solum tetigerunt, sed, ut audio, acriter verberaverunt. Unde et protinus divino judicio communione privati fuerunt. Ubi de re peritura agitur, dandae sunt forsitan in quibusdam negotiis harum vocationum dilationes. Quando autem hoc tale et tam maximum committitur sacrilegium, in quo verum Dei templum non manufactum violatur, eodem momento operator hujus iniquitatis non tantum reus efficitur excommunicationis, sed etiam alicujus magni supplicii quod possit et ipsam superare gehennam. Recte igitur eos absque dilatione excommunicastis qui non timuerunt extendere manus in sanctos Dei. Quod si quaeratur quomodo puniri vel corripi debeant, expedit eis ut mola asinaria gravati demergantur in profundum maris, qui famulis Christi scandalum inferentes verberibus eos et contumeliis afflixerunt. Leges quoque mundanae in Capitularibus praecipiunt hujusmodi aut capitali sententia puniri, aut exsilio deportari, aut manus incontinenter extensas praecidi, aut depositis militaribus armis in monasterio, sub perpetua retrudi poenitentia. At vobis pro tempore et saeculari consuetudine mitius erit agendum, videlicet ut prius vobis emendetur excommunicatio; deinde capitalia, si ablata sint, cum lege triplici reddantur. Ictus quoque singuli et prensiones secundum legem tripliciter emendentur. Postmodum exigite ab eis triginta libras quae solent dari pro infractione atrii ecclesiae. Multo enim pretiosior est Dei minister quam atrium templi vel parietes. Praeterea congrua injungatur eis poenitentia aut septem aut quinque annorum, ut et isti corrigantur et caeteri metum habeant. Hoc est excerptum de sexto libro Capitularium, capitulo 98: #Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum debilitaverit, juxta statuta priorum capitulorum quae legi Salicae sunt addita componat, et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos nobis persolvat, et arma relinquat, atque in monasterio diebus vitae suae sub ardua poenitentia Deo serviat nusquam post modum saeculo vel saecularibus militaturus, neque uxorem copulaturus.@# Tempore Ludovici regis, patris Lotharii, fertur quiddam actum. Cum quidam ira permotus quemdam sacerdotem gravissimis affectum injuriis et ad extremum plagis non timeret lacerare plurimis, uterque coram regia censura reductus est. Qui diligenter causam examinans, Christi ministris ut doceret omnem exhibendam reverentiam, omnes circumstantes sibi sic allocutus est: « Omnis, inquit, nostrae religionis cultus per sacerdotum officia percelebratur; ideoque eis omnimodis cultus reverentiae divinae exhibetur, non eorum aliquando hoc exigente vitae merito, sed ut in eis videatur a nobis obtemperari Christo. Unde hunc qui sic intemperanter efferatus in Dei sacerdotem est deductum, censeo ad arboris stipitem stringi, omni vestimentorum adempto tutamine. » Cum itaque juxta regis sententiam comprehensus, nudatus ad arborem foris fuisset constrictus, tanta ibidem refertur repente advenisse permolesta multitudo muscarum ut antequam . . . . rex fecisset regrediens milliarium, omne corpus ejus comestum referretur. Epistola ad W. coepiscopum #Consultus a Widone episcopo, ut videtur, Silvanectensi quid agendum foret de quibusdam hominibus qui sacerdotem acriter verberaverunt, respondet inter alia ex Capitularibus, et caput 98 libri@# VI, De sacerdotibus et levitis atque monachis interfectis vel debilitatis, #ad sententiae suae probationem adducit.@# Fratri et coepiscopo W., D. Belvacorum episcopus, salutem. Si res ita se habet ut vobis vester fidelis ill. narravit, illos sacrilegos non tam excommunicastis quam excommunicatos esse denuntiastis. Nam si humana lingua taceat, divina tamen auctoritas post patratum flagitium mox illos anathematizat. Quod ex verbis Domini colligimus sic loquentis ad discipulos suos: #Qui vos spernit me spernit. Qui vos tangit, tangit pupillam oculi, mei.@# Isti enim membra Christi et pupillam Dominici oculi non solum tetigerunt, sed, ut audio
null
e0983e16-5a7d-4e49-86f5-a8a75d03e3eb
latin_170m_raw
null
None
None
None
, acriter verberaverunt. Unde et protinus divino judicio communione privati fuerunt. Ubi de re peritura agitur, dandae sunt forsitan in quibusdam negotiis harum vocationum dilationes. Quando autem hoc tale et tam maximum committitur sacrilegium, in quo verum Dei templum non manufactum violatur, eodem momento operator hujus iniquitatis non tantum reus efficitur excommunicationis, sed etiam alicujus magni supplicii quod possit et ipsam superare gehennam. Recte igitur eos absque dilatione excommunicastis qui non timuerunt extendere manus in sanctos Dei. Quod si quaeratur quomodo puniri vel corripi debeant, expedit eis ut mola asinaria gravati demergantur in profundum maris, qui famulis Christi scandalum inferentes verberibus eos et contumeliis afflixerunt. Leges quoque mundanae in Capitularibus praecipiunt hujusmodi aut capitali sententia puniri, aut exsilio deportari, aut manus incontinenter extensas praecidi, aut depositis militaribus armis in monasterio, sub perpetua retrudi poenitentia. At vobis pro tempore et saeculari consuetudine mitius erit agendum, videlicet ut prius vobis emendetur excommunicatio; deinde capitalia, si ablata sint, cum lege triplici reddantur. Ictus quoque singuli et prensiones secundum legem tripliciter emendentur. Postmodum exigite ab eis triginta libras quae solent dari pro infractione atrii ecclesiae. Multo enim pretiosior est Dei minister quam atrium templi vel parietes. Praeterea congrua injungatur eis poenitentia aut septem aut quinque annorum, ut et isti corrigantur et caeteri metum habeant. Hoc est excerptum de sexto libro Capitularium, capitulo 98: #Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum debilitaverit, juxta statuta priorum capitulorum quae legi Salicae sunt addita componat, et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos nobis persolvat, et arma relinquat, atque in monasterio diebus vitae suae sub ardua poenitentia Deo serviat nusquam post modum saeculo vel saecularibus militaturus, neque uxorem copulaturus.@# Tempore Ludovici regis, patris Lotharii, fertur quiddam actum. Cum quidam ira permotus quemdam sacerdotem gravissimis affectum injuriis et ad extremum plagis non timeret lacerare plurimis, uterque coram regia censura reductus est. Qui diligenter causam examinans, Christi ministris ut doceret omnem exhibendam reverentiam, omnes circumstantes sibi sic allocutus est: « Omnis, inquit, nostrae religionis cultus per sacerdotum officia percelebratur; ideoque eis omnimodis cultus reverentiae divinae exhibetur, non eorum aliquando hoc exigente vitae merito, sed ut in eis videatur a nobis obtemperari Christo. Unde hunc qui sic intemperanter efferatus in Dei sacerdotem est deductum, censeo ad arboris stipitem stringi, omni vestimentorum adempto tutamine. » Cum itaque juxta regis sententiam comprehensus, nudatus ad arborem foris fuisset constrictus, tanta ibidem refertur repente advenisse permolesta multitudo muscarum ut antequam . . . . rex fecisset regrediens milliarium, omne corpus ejus comestum referretur.
null
a0b27494-9798-4bf4-b63c-44bbce4e636c
latin_170m_raw
null
None
None
None